Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

ωPAns PRIMA. DIssERT. L quae proinde dona DRI esse concedebant; interiorem, inquam, illam gratiam, non esse proprie gratiam, quoniam secundum illos non daretur gratis, sed initialis fidei merito retribueretur. Cum autem testimonia, ab Augustino in suis contra Pelagianos libris ad probandum, fidem esse DEI donum, allata, vellent intelligi Massilienses de actu perfecto fidei, non de fide inchoata & imperfecta, Librum de pra sis. Sana. stripsit S. Doctor, ut demonstraret, etiam initium fidei esse donum DKΙ :quod re ipsa, ut ostendimus adductis superius testimoniis, toto illo libro executus est, nullibi sane vel mentionem iaciendo gratiae necessitantis, natura sua infrustrabilis & irresistibilis, ad credendum necessariae ; sed probando ubique, hominem numquam credere, nisi interiore inspirationis gratia praeveniatur,

moveatur, adjuvetur.

Respondetur ad Objecta.

VI. Mic. Imo. Semipelagianorum saltem aliqui consessῖ

sunt, nostras voluntates praeveniri a gratia, nec non gratiam necessariam esse ad omne omnino opus bonum etiam inchoandum. Ergo non omnes gratiae interioris praevenientis necessitatem etiam ad initium fidei & salutis constanter ningarunt. Prob. amec. SS. Prosperi, Hilarii, & Augustini testimonio et Primo. S. Prosper in Epistol. ad S. Aug. testatur, hanc Semipelagianorum quorundam fuisse sententiam, ut ideo quis a ripiar, ideo inveniat, ideo inchoet, quia bono narurae bene usuS, ad istam salvantem pariam inditatis grana ope meruis perνenire. Ergo ex Semipelagianis nonnulli gratiam initialem agno

verunt.

Secundor S. Hilarius Epist. ad Aug. Num. a. sic habet: ceterum ad nullum opus etiam incipiendum, nedum persciendum

82쪽

quemquam sibi furacere posse coUentiunt. Atqui actus fidei est

utique bonum opus. Ergo &C. Tertio, S. Augustinus Lib de praedes. Sana. cap. I. de iisdem Semipelagianis sic scribit: Pervenerum etiam isti , ut pro veniri volumares hominum Dei patia fateantur, atque ur ad nustum opus bonum vel incipiendum, Vel perficiendum, sibique quemquam s.cere posse consentiam. Haec procul dubio vel nihil probant, vel probant, Semipelagianos, saltem aliquos consessos tandem esse, voluntates a gratia praeveniri; sed eam sincisse dependentem a voluntate quoad effectum, subjecisse vinluntati , secisse voluntatis pedissequam. Resp. ad Imum e S. Prosper in citata Epistola testatur Semipelagianos agnovisse gratiam initialem, sed quae a natura esset indistincta. Initialis enim illa gratia, eodem teste, erat eX mente Semipelagianorum, Gratia Creatoris , quae hominem nishil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii O rati naum instruit, ut per discretionem bonii ac mali. . . . ad hanc gratiam , qua in Christo renascimur , pervenire per naturalem fineuitarem possit. Ad adum Hi , de quibus ita loquitur S. Hilarius , ut ne cogerentur fateri gratiam esse necessariam ad initium fidei , initium Sud fidei, ac salutis desiderium inter opera lalutaria non computabant. Neque eniim, ait S. Hilarius , alicui operi

curationis annumerandum puram . . . . unumquemque αgrotum

velle sanari. Ad Mium S. Augustinus eo loco verba duntaxat Prosy ri, atque Hilarii repetit; eandem proinde locus ille explicationem admittit. Et vero S. Augustinus statim post verba objecta probat adversus Semipelagianos, ipsum fidei initium esse donum Dei, & negatum illud asserit ab iis, contra quos scri bit. Quin in illo de praedes. Sana. libro totus est , ut adve sus Semipelagianos demonstret, gratiam esse necessariam ad se nitium fideL

83쪽

VII. Obuic. ado. Testimonia Semipelagianorum :Imo. Cassianus Semipelagianorum princeps Collat. I 3. cap. 3. expresse assirmat, non solun actuum, verum etiam cogitati

num bonarum principium ex Deo esse , qta nobis iritia sanctae voluntatis inspirat , O virtutem, atque reportuniisarem eorum , qua reae cupimus , tribuit peragendi ado. Gennadius pariter Semipelagianus Lib. de Ecclesisticis dogmatibus cap. I9. ait: Manaei itaque ad quaerendamsa larem arbitrii libertas , id es, rationalis voluntas , sed adminnente prius Deo, et invitame ad aluum. Et cap. a I . docet: in, rium salutis nostrae Deo miserante nos habere ; ut Mero aquies- eamus salutiferae inspirarioni, no irae esse potesaris. 3tio. S. Augustinus in libris ante Episcopatum scriptis , eum adhuc Semipelagianorum errore implicitus esset, Ope agnovit gratiam, quae praeveniat omne fidei ac bonae volunt iis initium , ut probat Iansenius Lib. 8. de haeres. Pelag. c. 4. Reis. ad Imum Eam Cassiani sententiam catholicam esse. Sed observat S. Prosper Lib. corura Collatorem cap. a. in ea firmum diu non suisse Cassianum. ciso, inquit, a Iententia sua insatili levitate dissentit. . . . . Doctor Catholice , cur profestinnem tuam deseris 3 . . . . quod in potentibus, quiseremibus, pulsantibusque miraris , cur non eidem gratia , quae desideratur , adscribis 8 Vides bonos conatus, pia Itudia, dubitas sise dona Dei θ Commendat itaque S. Prosper Cassianum, quando hic

confitetur, initia assitum ac cogitationum bonarum esse a gratia ; accusat vero eundem, ut a fido Catholica aberrantem, dum ab hac sua consessione recedit. Ceterum cum dicit Cassianus, Deum in cor nostrum inspirationes immittere, plerumque intelligit iuspirationis nomine sistam doctrinam externam. Cer te Collar. I g. cap. 4. id videtur innuere , cum adducit exemplum Abrahae, qui voce divina excitus de terra sua exivit ;et S. Antonii, qui audita ea Evangelii sententia , qui non odit patrem O mauem Oc. cuncta statim abdicans Christum secutus est Ad

84쪽

Ad adum et Si sincera ea est Gennadii Massiliensis com fessio, Semipelagianus tantum fuit sactione, non dogmate, in eo saltem loco, qui hic objicitur. Sed sunt, qui velint, Gennadium resipuisse depositis Semipelagianorum erroribus, antequam scriberet librum de Ecclesiasticis dogmatibus. Quidam aiunt l, brum hunc, qui extat inter opera S. Augustini, non esse Gomnadii , sed alterius Authoris Catholici. Sane liber hic laudatur ab Adriano Ι. in Epist. 3. ad Carolum Μagnum; & ab homine a Pelagianorum & Semipelagianorum erroribus alieno exaratum esse, vel ex prima ejus lectione fit manifestum. Ad Mium Non aliter S. Augustinus suit in sententia Semi- pelagianorum, ut ipse ait Lib. I. Rerran. c. a3. & Lib. de pra-dest. Sana. c. 3. quam quiasdem non putabat Dei gratia prα-νeniri .... nis quia credere. non possemus , A non praecederee praeconium veritatis 1 ut a P atlacato nobis Evangelio consentiremus , no rum esse proprium, V nobis eκ nobis esse arbitrabatur : Hunc autem errorem non in omnibus suis operibus amte Episcopatum scriptis tradidit, sed in nonnullis tantum ; &haec inter appellat duntaxat expositionem quarundam propositionum ex Epistola ad Rom. nec non epistolam suam 49. quae

est ad Presbyterum Deogratias. Ex eo igitur , quod in reliquis operibus ante Episcopatum conscriptis, ex quibus testimonia profert Ianserius , saepe agnoscat Augustinus gratiam, cui fidei & bonae voluntatis initium tribui debeat, male arm itur , Semipelagianos quoque eandem gratiam agnovisse. Ninque enim operibus illis S. Doctor Semipelagianismum docuit, aut professus est; quin potius Lib. I. Retras. ubi recognoscit opera a se ante Episcopatum conscripta, in libris os ogima , um quasionum, de Qιιantitate an ima in. ex quibus Jansenius testimonia colligit, & refert, nihil ejus generis dignum emem

datione notat Augustinus.

VIII. Obic. 3tio. Semipelagiani ultro admiserunt in homine lapso gratiam illam, quam S. Augustinus in homine sano

85쪽

agnoscebat. Atqui S. Au stinus in homine sano agnoscebat gratiam ad ipsum salutis initium necessariam, sed quae non eiIet

natura sua emcis. Ergo eandem etiam agnoverunt Semipei giani: atque adeo in eo non erant haeretici, quod talem

tiam reiicerent, sed quod vellent indifferentem , versatilem , libero voluntatis arbitrio subditam, nec distinctam ab ea gratia, qua opus habuit homo sanus , Adamus nempe innocens. Prob. inprimis mau. S. Hilarius Epist. ad August. de Semipelagianis loquens, molese, inquit, ferum ita dividi gratiam , quae Vel tunc primo homini data es, vel nunc omnibus d rur , ut ille acceperit Perseverantiam, non qua fleret, ut Perseu raret, sed sine qua per liberum arbitrium perseverare nonposseI . nunc vero Sanctis in regnum per gratiam praedestinaris non tale alutorium perseverantiae detur o seu rati , ut eis perseverantiar a donetur. Quam quidem divinonem gratiae in gratiam hominis innocentis, & gratiam hominis lapsi, aegre admodum serinbant, non quod existimarent, gratiam Adamo non fuisse concessam, sed quia credebant, eandem suffcere homini lapso ; & gratiam medicinalem sanantem, insuperabilem & invincibilem, quam Augustinus docebat, cum humani arbitrii libertate conciliari

non posse.

Prob. etiam min et S. Augustinus amplum istud statuit di crimen inter gratiam utriusque status , naturae scilicet inn centis , & lapsie , quod gratia prior sussiciens duntaxat suerit , versatilis, libero volantatis arbitrio permissa ; gratia vero hujus status invincibiliter, & insuperabiliter determinet voluntatem ad bonum. Discrimen istud suse prosequitur S. Doctor Lib. de coaem. υ grat. cap. I a Subventum est igitur, inquit num. 38.

ut divina gratia indeclinabiliter D in perabiliter ageretur Fortissimo Adamo ssimi r atque permisit facere , quod Vel Iet infirmis servasit, ut ipso donante invisissime, quod δυ- num est, vellem, is hoc deserere invisissime nollent. Ergo. O. Neg. maii. Ad prob. mau. dicendum est, discri

men. Diuili sed by Cooste

86쪽

scrimen illud gratiae assignatum pertinere ad gratiam perseu rantiae finalis gratiam interiorem asinalem , quae necessaria est ad omne opus salutis etiam inchoandum. Moleste autem serebant Semipelagiani divisionem illam gratiae , quia pedis erantiam finalem nolebant esse donum Dei. Respondent ibh ait S. Augustinus Lib. de dono persever. cap. a I. quem Con tra eos propterea scripsit, ) ita nos a nobis habere initium frit, ut sinem. Ceterum illud unum admittebant Semipelagiani discrimen inter Λdamum innocentem, & ejus posteros quoad n cessitatem gratiae, quod Adamus posset inchoare ipsum opus bonum solis viribus suis, nos vero solum fidei initium a nobis habere possimus, ut constat ex citata Epist. S. Hilarii, in hoc solo, ita prosequitur vir Sanctus, volunt a primo homine di are Omnium naturam , ut ilium integris viribus voluntaris Iuvaret gratia volemtem, Me qua perseverare non poterat: hos autem ammi s V perditis viribus credentes rantum, non solum erigat Proseratos , verum etiam sussulciat ambulantes. Ergo illud unum agnoscebant discrimen inter Adamum innocentem, & ejus posteros, quod ille plus posset solis naturae viribus , quam PO- steri ejus possint. Ad prob. min. Neg. assertum. Discrimen namque gratiae utriusque status ex mente S. Augustini in eo est, quod natur ae innocenti suffecerit gratia illuminationis, quae ab Augustino dicitur auxilium Me quo naturae vero lapsae necessaria sit gratia voluntatis, ob infirmitatem, quam ex peccato primi parentis contraxit, ut nos deinde ostendemus. Si enim, ait S. Doct-or Lib. & cap. citato , in tanta infirmitate vitae hauus i s rei ti- queretur Voluntas sua, ut in ad usorio Dei, me quo perseverare non possent, manerent, δε Vellent , nec Deus in eis operaretur , ut vellent inter tot G tantaς tentationes infrm rare sua volu tas i a succumberet , O ideo perseverare non Possem, quia δε-

87쪽

PARI PRIMA. DrssERT. LPorro argumentum Adversariorum in eos retorqueri potest hoc modo : Gratia , quam Semipelagiant nae ariam esse n. gabant ad initium fidei, atque salutis, ea ipsa erat, quam comfitebantur esse nccessariarn ad bonum opus. Atqui gratia, quam confitebantur esse necessariam ad bonum opus, non erat re ipsa essicax, & irresisti bilis. Ergo gratia , quam neeessariam esse negabant ad initium fidei, & salutis, non est gratia natura sua . emcax, & irres1libilis. Mau. hujus argumenti ultro admittitur. Min. prob. Gratia, quam Semipelagiani necessa-a iam confitebantur ad bonum opus, ejusdem erat generis, cujus gratia Adamo innocenti data, ex loco S. Hilarii, quem nobis objiciunt, intellecto ad sensum objectionis. .Atqui gratia Adamo innocenti data ad perseverandum non suit se ipsa emcax, &irresstibilis, ut omnes consentiunt. Ergo. &c.

Consectaria.

IX. Ux iis, quae de Pelagiano , ac Semipelagiano dogmate Ita hucusque disputavimus, satis constare arbitror, qui sint utriusque Sectae , ac qui cujusque proprii circa gratiae necessitatem erroreS. Illud nempe inter partis utriusque sequaces pintismmum intersuit, quod Pelagiani gratiam nullam Christi partam meritis, ac medicinalem ad sngulos salutares actus necessariam adhib rent, nisi part m O, trini us insonantem auribus, hoc est legem , Dochorum praedicatione ac voce pulsantem :partim interius illustrantem ; sed hanc utilem duntaxat ad facilius operandum, minimeque necessariam. Semipelagiani vero utramque necessariam esse judicaverunt, ita tamen, ut ante Posteriorem istam, quae & interior, & aaualis vulgo dicitur, homo aliquid ex se se , solisque naturae viribus posset, cujus non tam merito, quam dispositione quadam necessariae illius gratiae compos fieret. Hic itaque veluti cardo Semipelagiani do

malis , ae limes inter illos inlccectus est: quod Pelagiani nullum

88쪽

SEcTIo I. CAPUT IV. 6 lum necessarium esse putaverint ad salutariter agendum gratiae adjutorium ὁ & eam, quam admittebant qualemcunque gr tiam, voluntatis humanae meritiS, naturae industria partis, acquiri arbitrati sint. Semipelagiani vero , nonnisi voluntariam devotionem , ut Prosper loquitur in saepe laudata Epist. ad August. sive eradendi voluntatem , Vel fidem initialem , sive salutatis , ac medici desiderium, ut Hilarius indicat, antecedere dicebant,& a nobis ipsis esse. Hanc credendi Voluntatem, ac remedii cupiditatem, fidem

nonnunquam absolute nominat Augustinus : quatenus fides ex utroque componitur , assensione nempe mentis, & credulitatis aflectu, qui in voluntate consistit. Nemo enim nisi volens ad credendum adducitur : siquidem credere, Venire, aut non venire in arbitrio est voluntatis, ut saepe Augustinus assimat Lib. de praedes. Sana. cap. s. sed illud ipsum, quod est credere, vel fides dupliciter accipi potest: alia nempe est fides persecta , alia imperfecta. De utraque memorabilis est locus Augustini eodem Lib. cap. I. ubi Cornelium Centurionem, antequam Christum agnosceret, talem fuisse scribit, ut de eo dici posset: Ideo

credere meruir, quia vir bonus erat, Uantequam crederet. Cujus accepta sunt eleemos nae, O exaudita orationes, araequam credidi et in Chrsum. Nec tamen sine aliquasde donabat, O orabaI. Nam quomodo invocabat, in quem non crediderar Sed

si pol et fine Me Christi esse salvus , non ad eum rediscandum

mitteretur architemis Aposolus Petrus. Igitur alia fuit Cornelii fides , antequam Petrus ad eum venisset, alia postquam ab eodem Apostolo nuntiatus est illi Christus. Prior nempe inchoata & impersesta , posterior vero persecta &consummata :sed utraque donum Dei suit; contra quam assererent Semipelagiani , fidem illam inchoatam , sue fidei desiderium nequaquam imputandum esse gratiae , contendenteS. X. Illud praetcrea controversae caput Augustinum inter,

ac --pelagianos, quod in natura, & qualitate gratiae postum I a est

89쪽

Phas PRIMA. LIssERT. I. est, hoc loco considerandum occurriti quod isti Vrtiam christi in sola mentis illustratione sitam esse vellent , sine ulla m tione voluntatis ; Augustinus vero hanc posteriorem maxime Christi esse gratiam arbitratus sit. In quo quid a Pelagianis δε- ί discrepent, jam abunde declaratum est: nimirum sic eam mentis illustrationem divinitus immissam Pelagianos admisisse , ut hanc minime necessariam , sed utilem duntaxat crederent; Semipelagianos autem gratiam illam prorsus esse necessariam judicasse , ut absque ea perveniri non posset ad justitiam , &salutem.

XI. Quanquam etiam inter Catholicos non desint Theologi, qui, quam gratiam Christi dicimus, eam sola mentis, s-ve intellectus illustratione definiunt ; alteram autem, quae in motione sita est voluntatis, qualiscunque ea sit, de quo se pronuntiare non posse aiunt, sicut valde utilem agnoscunt, ita absolute necessariam videri negant. Quorum tamen doctrina a Saamelagiano dogmate eatenus distat, quod ab illa mentis illustratione redundare aliquid in voluntatem agerant, ex quo indeliberata quaedam motio excitetur. Qua in re notari debet, gratiam Christi non solum a Pelagio, & huic ex parte adhaerentibus Semi pelagianis ; verum etiam ab Augustino, ejusque discipulis Catholicis saepe Garime voce comprehendi: sed aliter isti, & aliter illi doctrinae vocabulum interpretantur. Nam Pelagius, ut saepe jam diximus, doctrinam ejusmodi, quae ad

recte agendum necessaria est, nonnisi legem , & Evangelicam doctrinam extrinsecus insonantem esse putavit : ex abundanti vero, & ad majorem solum agendi facilitatem illustrationem mentis divinitus dari dixit ; quae ad externam legem atque doctrinam pertineret, solumque asticeret intellectum, nec assectum voluntatis excitaret, nisi improprie ac metaphorice ;quemadmodum externa cohortatio, & eloquentis hominis oratio extrinsecus pulsando inflammare dicitur, & accendere audientium animos, ac studia. Contra Mero Augustinus dissim-

90쪽

SECTIO L CAPUT IV.

li longe notione ac sensu gratiam doctrinae vocabulo sgnificatam intelligit. Dominam vel suasonem nonnunquam appellat, sed ejusmodi, que ab illuminatione cordiis incipiens, ut ait Fulgentius Lib. de verit. Praedest. ad appetitionem ac ν

Complura sunt, & luculenta ejusdem testimonia, quibus id, quod modo agimus, ostendit, grat am nempe Christi incerto doctrinae, & illuminationis genere constitutam esse. Ut alia omittamus, in Libro de grat. Chr. Cap. 8. contra Pelagium & Coelestium , postquam ipsorum haeresim , ac legem, doctrinamque pluribus exposuit, ostenditque, cujusmodi gratiam illi confiterentur, qua nempe demonserat, O revelat DEus, quid agere debeamus non qua donat, atque adjuvat, ut agamus e deinceps quae sit vera & Catholica gratia

disserit , ac demum cap. 13. ita subjungit: Haec gratia , sdo rina dicenda est, certe fc dicatur, is altius O interius eam DLus cum inessabili suavitate credatur infundere, non solum per eos, qui plantant, O rigant extrinsecus sed etiam per se ipsum &c. Sic enim docet DFus eos, qui secundum Propo

Dum vocati sunt ul donans o quid agant scire, quod

sciunt agere. Nec omittendus est alius ejusdem locus ex Tractatu n Psalmum CLUILI. in quo efficientiam illam divinae gratiae ita complectitur : Docer ergo DFus suavitatem , inor ran D delectationem charitatis docet disciplinam, temperando tribulationem docet scientiam, in uando cognitionem. Cum itaque alia snt, qu e ideo disicimus, ut tantummodo sciamus ealia vero , ut etiam faciamus quando DFus ea docet, scdocet, ut ea scienti sciamus , aperiendo veritarem docet, ut facienda faciamus , inspirando suavitarem. XII. Hinc vero conficitur, eos, qui in sola mentis illustrati ne proxime gratiam consistere, sed ejus efficientiam etiam in voluntatis affectum derivari putant ; dum ita necessariam illam esse statuant, ut sine ea praeveniente , homo credere , De I a rare,

SEARCH

MENU NAVIGATION