Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

ta P Aas PRIMA. DIssERT. I. enim dicat, hominem, ut ut peccato, e. g. luxuriae inquinatum, dum ex motivo pietatis exhibet debitam reverentiam parentibus, ex motivo misericordiae subvenit egeno, vel motivo alterius virtutis operatur , ejusmodi exercere opera ex asse

ad peccatum , vel ut serviat dominanti cupiditati luxuriae ΤProfecto sicut homo habitualiter conversus ad Deum per gratiam, non semper. Operatur ex affectu & ordine ad Deum; sed interdum in quaedam prolabitur, quae licet levia & veni

lia, peccata tamen sunt: ita adverso homo ut ut habitualiter aversus a Deo , & comersus ad creaturam per peccatum, non semper operari censendus est ex affectu ad creaturam, sed aliquod opus moraliter bonum ex alio motivo honesto essicere.

Unde Chrysostomus Hom. 6 . ad populum. Non potes, inquit, malus Omnino malus esse, sed evenit, vi ahquid habeat boni: neque bonus esse omnino bonus, Ied nonnulla Iolet habere Peccata.

Accedit, quod opera virtutum, justitiae, religionis, misericordiae, temperantiae &c. jure naturali & Divino praecipiantur noli solis justis, scd etiam peccatoribus. Sed non praeciperentur, si isti ea non possent implere nisi peccando; alioquin

eis praeciperetur, ut peccarent; atque in hac inovitabili necessitate constituerentur, ut peccare debeant, sive implendo , sive non implendo actum praecoptum. Immo sequeretur, non esse hortandos peccatores ad iacienda opera bona, ad jejunandum, orandum &c. quia idem foret ac eos hortari ad peccatum. Nec ulla illis superesset via, per veram animi conversionem redeundi in gratiam cum Deo: neque enim peractionem malam potest homo Deum sibi conciliare ; immo quanto magis niteretur per actus aliquos ad justificationem Pervenire, eo remotior ab ea fieret, quia semper per illos

actus peccaret: quo quid absurdius y

142쪽

Respondetur ad Oricola.

v. , ici Imo. Ut actus sit moraliter bonus, debet ab op rante referri ad DEUM. Sed peccator non potest ad DTUM actum suum referre , cum sit aversus a DEO. Ergo non potest sacere actum moraliter bonum. Resp. Neg. mo. praesertim si intelligatur de DEO ut mne supernaturali ; alioquin in quolibet actu deliberato urgeret praeceptum Charitatis. Ut ergo actus sit bonus bonitata morali, satis est, ut ab operante dirigatur ad finem proximum honestum , & fiat ob honestatem virtutis, nullaque circumsta tia vitietur. Hoc enim posito, actus ille, cum ex natura sua ordinetur ad DEUΜ auctorem omnis honestatis , interpretat,ve saltem ad DKUbi tendit , & ex tali ordine bonus evadit. 'Constat id in actu attritionis a peccatore ex metu gehennae concepto , quem bonum & laudabilem esse Tridentinum definivit ; qui tamen ad DEVII per charitatem non resertur, cum procedat a subjecto per peccatum a DEO averso patet etiam in actu, quo peccator ex pietate naturali moVetur ad sublevandum egenum ; actus enim ejusmodi eo ipso quod comsormis sit dictamini rectae rationis , conformis est etiam legi aeternae DEI, ideoque interpretative , & mediate saltem tendit in DTum. H. OHic. ado. Peccator semper agit ex cupiditate. E go semper peccat; radix enim omnium malorum est cupiditas ex Apostolo I. ad Timoth. 6. U. Io. Ant. prob. Vel agit eX C piditate , vel ex charitate ; nullum quippe medium est. Sed non agit ex charitate , alias justus foret. Ergo semper agit ex cupiditate.

Resp. Neg antec.Adprob. Diss.mai Vel agit ex cupiditate, Vel ex charitate, improprie & latiore quodam sensu dicta, hoc est, ex aliqua bona voluntate ,& aliquo recti honestique amo re , Conc. mo. agit ex charitate proprie dicta, seu Theologica R. P. Zancti THOL T. I. d. Gratia. Q Nὸς

143쪽

g. mo. Verum est, inter vitiosam cupiditatem & laud hilum charitatem improprie dictam nullum dari medium , praesertim quantum ad habitum , & ratione subjecti , in quo charitas , vel cupiditas dominatur. At datur medium aliquod, quantum ad actum inter vitiosam cupiditatem , & charitatem proprie dictam seu Theologicam : medium ejusmodi est ipsa Charitas improprie talis, seu bona voluntas , recti & honesti amor ; qualis saepe invenitur non solum in peccatore, sed etiam in homine pagano, qui naturali pietate parentes honorat, indigentibus succurrit &c. Et sane, quemadmodum justus non semper agit ex charitate,& ut justus; ita nec impius semper agit ex cupiditate ,& ut impius& quemadmodum non omnis actio

hominis justi profluit ex affectu ad justitiam & ex influxu illius; sic nec omnis actio hominis injusti fit ex innum injustitiae, &affectu ad illam. VII. Ob ic. atio. Scriptura pluribus in locis dicit , Sacrimcia , & quaecunque alia opera Religionis a peccatoribus exercita , esse D ΚΟ exosa , & abominanda. Sic Psal. 49. v I 6. Quare, inquit DTUS ad peccatorem, tu enarras justrias meas, O assumis testamentum meum per os tuum Jsaiae I. v. I 3. Ne eratis ultra sacrificium frit ira : incensum abominatio es mihi . . . Calendas vestras , solemnitates vestras odivi. Proin I 5. v. 3. Vici mae imi'iorum abominasiles Domino. Rωρ. DEUM citatis locis non significare opera illa & Sacrificia suisse peccata , sibique cyost , ideo praecise , quia a peccatoribus fiebant; sed reprehendere Iudaeos, quod ea non ex assectu religionis & honcstatis , sed ex hypocrisi, vana gloria, &alio pravo fine ac perversa intentione exercerent. De vitiosis ejusmodi Sacrificiis loqui Proesic tam , manifestum fit ex ad unctis : Iniqui nunt coetus vestri ait, D manu ς Vesra

plenae Iuni sangiιme, O in die jeuundi volat invenietur voluntas

vestra.

144쪽

ASSERTIO SECUNDA .

Etiam absque fide Theologica potes homo aliqua opera moraliter

bona.exercere ; ideoque non omnia opera Insdelium sunt peccata.

VIII. D Rob. Imo. Ex Scriptura , in qua laudantur quaedam L infidelium opera , & a DKO temporali mercede donata suisse dicuntur : cujusmodi fuit beneficium praestitum Israelitis ab obstetricibus aegyptiis ; quod DEUS remuneratus est , aedificando eis domus. Exod. I. Gratia , quam Rahab secit exploratoribus Israelitis , DEI voluntate a Josue compensata suit. Jos. a. & 6. Nabuchodonosor dicitur a DEO mercedem sui operis recepisse. TZech. 29. Unde Hieronymus in Ezech. Eκ eo, iuvit , quod Nabuchodonosor mercedem accepit boni operis , intelligimus etiam Ethnicos , si quid boni fecerint , non absque mercede DEI Iudicio praeteriri. Et S. Augustinus Lib. de civit. DEI. cap. I s. asserit, DTum Romanis infidelibus dedisse amplum Imperium , ut eorum Virtutes in hac vita mercedem aliquam habcrent. Atqui DEUS non remuneratur opera mala , seu peccata; haec enim poena, non praemio digna sunt. Ergo in infidelibus dantur opera bona , & honesta moraliter. IX. Prob. ado Ex S. Augustino, quem Iansenius contrariae suae opinioni plurimum patrocinari gloriatur. Is Lib. de Spir. & lit. C. et . in locum illum Apostoli ad Rom. Cap. 2. . V. 14. Genses, qua legem non habent, naturaliter ea , qua legis sunt, faciunt , ita loquitur et si autem hi , qui naIuraliter, quae legis sunt faciunt, nondum sunt habendi in numero eorum, quos Chrisi Iustifcat gratia ; sed in eorum potius , quorum

etiam impiorum , nec DEUM verum veraciter , Iusteque co- lentrum . quaedam ramen fissa , vel legimus , vel novimus , vel audimus , quae secundum Iustitie regulam non solum Visu-Pcrare non Plfumus, verum etiam merito, recteque laudamus.

145쪽

Quamvis autem subjungat , quod , si discutiantur , quo fine fiant, Vix inveniuntur , quae Iusitiae debitam laudem , defen-fonemνe mereantur addit tamen , quod non usque adeo in anima humana imago DEI terrenorum assectuum labe detrita ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint , unde

merito dici possit, etiam in isto impietate vita sua facere al, qua legis , vel sapere. Et inserius isthaec Apostoli verba :habentes opus legis scriptum in cordibus, sic exponit : Id est , non omn modo deletum est, quod ibi per imaginem DEL eum

crearentur , impressum es . . . Nam G ses homines eran , Duis illa naturae inerat eis , qua legitimum aliquiid anima r tionalissentit O facit. Et paulo post expresse docet, quod , esto talia opera non sint eis prolatura in die, qua judicabit D minus occulta hominum ἰ proderunt saltem' ut mitius puniam rur. Sicut enim non impediunt a vita aeterna jusum quaedam Peccata veniatia , fine quibus haec vita non ducitur ; sic ad salutem aeternam nihil projum impio aliqua bona opera , fine

quibus dissicillime vita cujuslibet pessimi hominis inventitur. His praecluditur Jansenioresponsum, dicenti, infidelium

quaedam opera esse bona ex parte objecti, seu operis ; non vero ex parte finis, seu operantis. Nam, ut vidimus , multa bona opera infidelium DEUS temporali mercede remun

ratus est ; quod certo non secisset, si ea ex parte finis mala fuissent. Quis enim dicat, bonum opus ex fine malo factuma DEO mercede donari Τ Deinde , quamvis Augustinus asserat , si opera illa discutiantur , quo fine fiant , vix imveniri , quae justitiae debitam laudem mercantur ; non ne gat tamen , posse ab infideli aliquod opus etiam bono sine fieri : subdit enim , imaginem DKΙ non esse penitus in infideli detritam ; esset autem detrita penitus , & naturalis ad honestum propensio prorsus sublata, si nullum pollet opus ex fine honesto & rectae rationi consorini emcere. D

nique dicit , bona illa opera prolatura infideli, saltem ad

146쪽

SEcTIo ΙΙ. CAPUT III. 1 a Smitiorem poenam : non autem prodessent ad mitiorem, sed obessent potius ad acerbiorem poenam, si forent ex fine mala& proinde nova peccata. In eundem sensum pluribus in locis i quitur S.August. praesertim inEp. Io 3. modo I 44. ubi laudat temperantiam Palemonis, quam gratiaeDei adscribit. Et Lib. de patientia c. 26. & 28. ubi quaerit, an Schismaticus, vel Haereticus, qui mortem pro Christo constanter obiret, laudandus esset & unde haec illius constantia Τ cui quaestioni respondet pluribus , quae totidem sunt luculenta veritatis a nobis assertae testimonia. X. Prob. Vio. Praecipuum Iansenti landamentum evertendo. Existimat ipse, omnia infidelium opera ideo esse peccata, quia licet ex ossicio aut objecto bona sint , ea tamen illi, vel in pravum infidelitatis suae finem detorquent, vel saltem ad verum , et ultimum finem, nempe DEum , quem ignorant referre omittunt: unde fiunt mala , vel ex appositione finis pravi, vel ex omissione finis debiti. Atqui ex neutro capite id insertur , quod contendit Iansenius. Ergo. Prob. min. quoad utramque partem. Et inprimis , quid c

git , ut infidelis semper agat ex assessit, puta ad idolum Τquid pr hibet, quo minus indigentis necessitati occurrat, nil cogitando de suo idolo, vel de pravo infidelitatis fine 3 sicut

enim, inquit S. Thomas a. a. Quaest. Io. Art. 4. habens 'dem potes anquod peccatum committere in ami, quem non rofert ad stii finem, vel venialiter vel etiam mortaliter peccando . . ita etiam infidelis potes aliquem aflum bonum facere in eo, quod non refert ad finem infidelitatis. Cujus ratio est, quia

homo non semper agit ex habitu praedominante; avarus enim

aliquando liberalis, impudicus interdum temperans est: imo nec homo iustiis semper agit ex justitia, sed aliquando peccat. Ergo nec infidelis semper agit ex infidelitate, quemadmodum

nec peccator ex malitia. Etenim, ut apposite ad hanc rem

Bellarminus Lib. s. de Grat. V lib. arbitr. c. 9. non Potest

147쪽

ta6 PARs PRIMA. DISSERT. I. opus inquinari a malitia causae, seu agentis, nisi quando ab ipsa malitia procedit: nam si ex bono naturae, non ex assiumcta malitia quis operetur, opus erit simpliciter bonum. Atque hoc modo eleemosyna hominis infidelis bona esse poterit,s fiat misericordiae causa , non infidelitatis; per accidens enim opus illud est hominis infidelis, per se autem miser, cordis. Neque etiam infidelium opera ideo mala sunt, quia non reseruntur ad Deum tanquam in finem ultimum. Ut enim jam supra diximus, ad hoc ut actus sit moraliter bonus, non requiritur, ut in Deum ut ultimum finem expresse reseratur; sed satis est, si natura sua in Deum tendat, & a Deo non de- ordinetur per pravum operantis affectum. Praeceptum namque, de reserendis suis adhionibus ad DEum, assirmativum est ;ergo non semper obligat, sed certo duntaxat tempore. Quamvis igitur gentilis peccet contra praeceptum naturale reserendi suas actiones ad DTum , pro tempore , quo praeceptum illud urget; non peccat tamen in aliis actionibus ex objecto, &ex fine proximo rectis , cum praeceptum non urget. Ergo neque peccato ommissionis peccant Gentiles semper , & in omnibus suis actionibus. XI. Prob. Denique Mo. auctoritate summorum Pontimcum , Pii V. Gregorii XIII. & Urbani VIII. qui in suis Constitutionibus: non solum memoratam superius aue. Baji proposi-δionem proscripserunt ; sed & alias, quae illius sunt quasi principia & sundamentum. Iansenius L. 4. de statu naturae La a, postquam c. as. 26. & et . Complures ex damnatis Baji Propositionibus a censura defendere conatus est, & insensum Catholicum adducere ; c. a . reserens citatam 23. Propositionem, latetur ingenue, Ut aqvam haerere,' adeo nempe clara est per se proposito, ac presse adeo stringit Romana censura. CMterum videtur ille non alio consilio opus suum

suscepisse, quam ut doctrinae Baii apologiam adornaret. Quin

148쪽

SEc Tro II. CAPUT IV. Ia memorant nonnulli, reserente Tournelio , Iansenium opus suum Bavt apologiam primum inscripsisse, ac postea immutasse iitulum, quod praevidisset concitandam in se Romanam i

dignationem.

Respondetur ad Obbeeta.

XU. Imo. ex sacris litteris illud Apostoli ad Rom. I 4. in omne, quod non es ex fide, peccatum est. Item ex eodem Apostolo ad Hebr. II. v. 6. rine Me m- possbile est, placere Deo. Rursus I. ad Cor. c. I o. sve manducaris, Me bibitis, sue

aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Quod infide

leS sacere non possunt, utpote qui Deum non cognoscunt. Denique Matthaei . v. I 8. Non potest arbor mala bonos fructus facere. Respondeo ad Imum. Per fidem hoc loco non intelligi fidem Theologicam, sed dictamen conscientiae, ut ex conte tu verborum Apostoli evidens est. Ibi enim agit de novellis Christianis , qui conscientia reclamanto cibos manducabant, quos vetitos credebant, quia in lego Mosaica vetiti erant. Propterea illos monet, conscicntiam illam Erroneam deponere, ne dum illis vescuntur, credentes, sbi vesci non licere, reipsa peccent; cum omne, quod fit contra conscientiae dictamen, Peccatum sit.

Ad adum Dyt. dictum Apostoli: Ime sis impos iu es

Placere Deo, in ordine ad vitam aeternam, Conc. in Ordine ad honestatem moralem, rursus Distin. impossibile est placere Deo, 3 dest, persona seu homo infid lis Deo placere non potest, Conc. Opus remim , quod iacit, Deo placere non pctest, Neg. Ad alium, Verba illa Apostoli intcllecta de expressa actuum n Istrorum ad Deum relatione, non praeceptum, isdconsilium exprimere.

149쪽

homines malos ordinarie, & ut plurimum non nisi malum op rari, quia ordinarie & ut plurimum non nisi ex cupiditate operantur. Inde tamen non sequitur, quod homines mali, quales sunt infideles, semper male agant: non enim semper operantur ex cupiditate ; sed aliquando ex naturali ad hone- stum propensione, quae per peccatum penitus sublata non est. XLII. OHic. ado. Ex S. Augustino, ex quo Jansentani plurima congerunt testimonia , quibus S. Doctorem haec tria docuisse contendunt: imo. hominem ex se ipso nihil boni posse perficere; voluntatem sine charitate, vitiosam esse cupiditatem, ut videre est Lib. I. ad Bonifac. c. 3. n. I. ubi insuper adducit illud Apostoli: omne quod non es e de, peccatum est. Item Lib. I. Retram c. I s. n. 4. Rursus Lib. de grat. D lib. arbitr. c. I 8. n. 37. In Enchiriae ad Laurentium c. II . n. 3I.

ado. Ante fidem nihil boni prorsus esse in homine, ut colligitur ex Tras . 86. in Joan. Et in Psal. 3I. in praefat. Item ex Epis. ad Sixtum I94. n. 9. Et ex Di ad Vitalem a I . n. Io. Denique ex lib. de gesis Pelagii

aio. Virtutes infidelium esse vitia, & bona, quae videntur ipsorum opera, esse peccata ; quia non ea fiunt intentione recta, qua fieri deberent; nec ad eum finem reseruntur, nempe Deum, ad quem referri deberent, ut expresse habetur Lib. I. de Nuptiis c concupis. c. 3. & 4. Et Lib. 4. contra Iulianum c. 3. Ubi argumentum istud suse prosequitur nunquam satis laudatus S. Doctor. Resp. ad Ium. Ea Augustini testimonia, nisi ab ipsis Adversariis benigniore aliqua interpretatione emolliantur, COMira ipsos pugnare. Nam Augustinus iis locis exigit ad bonum opus non qualemcunque fidem, sed eam, quae per dilectionem operatur: haec autem non solum in infideli non est, sed

neque in fideli peccatore. Ergo si verba Augustini sunt in

toto Diuiligod by Cooste

150쪽

toto rigore accipienda , ad opus bonum requiretur non stium fides , sed etiam charitas ; quod tamen Iansenius asserere non audet, ne in errorem Nichaelis Baji a Tridentino, & S. Pio v..damnatum impingat. Intelligendus est itaque S. Doctor iis. in locis de hono supernaturali, quod prosit ad vitam aete nam , & quod ab homine fieri non potest sine. gratia . Id certe doceti ex prosesso cit C. 3. Libia r ad Bonsacrum, adversus Ρela granos contendentes, homines per solas arbitrii vires posse unisersam obstruare legem, superam tentationes, & omnia peccata Vitare.. Ubi vero voluntatem sina charitate dicit esse vitiosam cupiditatem , Voluntatem. ussirpar non pro Volitione ipsa seu assione, sed' pro potentis volendi, quam merito asserit sine charitate vilicsam esse cupiuitatem, id est , plenam amore proprio : necesse enim est , ut quoad habitum regnet . is voluntate aut charitaS , aut vitiosa cupiditas.. Unde tamen non sequitur , actunx quemcunque , qui fit abi homine infidelibi aut peccatore, ii q- regnat cupiditas, malum esse; meut non quaelibeto assio, hominis, justi ,. in quo regnad charitaS, justa ac recta: est..A Padum Eadem: serae est responsi iis: nimirum Au stini testimoniis solum demonstrare , sine fide nullum fieri bonum OpUS morale, quod: ad vitam aeternam pertineat.. Fides: enim , ait S. Doctor Lib. de praedis Sanam C .. Prima datur, . qua: ii errantur citterar, . quil isIine vivitur. . De hoc bonitatis genere se loqui aperte explicat S. Doctor Lib.. 4. contra Iulian. C. 3ι. ubi postquam dixit , nulla Infidelium opera esse bona , nullasque in iis esse veras virtutes subjungit di s ad consequendam veram Maritudinem, quam nobis immortalem βdes , qua in Christo est veroe, promittit, nihil prosint homini

Nirtutes ,, nullo modo possant esse. iurruu . Hinc patet etiam, quid

Ad 3tium ν responderi debeat : videlicet ς Augustihum ea str pssse contra Iulianum , caeterosque Pelagianos, qui existi

SEARCH

MENU NAVIGATION