Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

PAas PRIMA. DIIS E T. I tem aliquam cum obtinenda fide ac salute. Atqui obex gratiae nnicus est peccatum , aut transgressio legis naturalis. Ergo omissio peccati, aut legis naturalis observantia habet aliquam assinitatem cum obtinenda fide ac salute. Sed nulla potest esse amnitas inter actum pure naturalem , & sidem ac salutem, quae est ordinis supernaturalis. Ergo observatio legis naturalis non est a sola natura , sed a gratia Quod vero hic dicimus de observatione legis naturalis r spectu infidelium, intelligi potost ac debct de quocunque actu

moraliter bono, respectu cujuscunque in hoc statu naturae lapsae & reparatae et quia non tantum respcctu infidelium , sed respeetii omnium institutus est ordo ille, quem diximus, providentiae divinae,reponens amnitatem quamdam inter gratiam dandam , & obicis remotionem: atque adco aedis omnis moraliter bonus habet ejusmodi assinitatem cum gratia, & salute, pr inde non fit solis naturae viribus, sed per gratiam elevari debet, ut ad finem illum assequendum conducat, ad quem a DEO Ordinatus est. Neque dubitare possumus, DEum, quantum in se est , & nisi ipsi obstemus, semper paratum esse ad gratiam n his largiendam. Certe Concilium Senonense exprsse docet, gratiam semper esse in promptu, O nullum esse momensum , in quo DEus non iter ad osium , O pulset. Idem habet Concilium

Colon. I Et sane id necesse est admitti ab iis, qui credunt, DEum velle sincere salutem omnium hominum , & neminem nisi culpa sua perire; id autem credunt ii, quos hic Adversarios habemus. Caeteri vero, qui negant DEum velle salutem

eorum , qui non salvantur , negant pariter ullum opus mor

liter bonum in hoc statu fieri, aut possibile esse ; igitur cum his nihil nobis in praesenti quaestione est negotii.

132쪽

Respondetur ad Objecta.

XII. Uno. Damnatae sunt ab Ecclesia sequentes duae propositiones : nimirum ex Bajanis Propositio 3 : Cum Pelagio sensit, qud boni ahquid naturalis , hoc es, a solis naturae viribus ortum, agnoscit. Et Propositio a.

Quesnelli : Iou Chrisi gratia, principium incax bonii culluscunque generis necessaria es ad Omne opus bonum . abque illa non solum niihil st, sed nec feri potest. Ergo contradictoriae

verae sunt: videlicet, esse aliquid boni naturalis, hoc est, quod ex solis naturae viribus ortum ducit. Et: absque gratia Christi aliquid boni non solum fieri posse, sed re ipsa fieri. Reis. ad Imum. Bajanae propositionis contradictoria non est ea, quae assignatur, sed ista, nonseruit cum Pelagis , qui sonu aliquiid naturalis , hoc es, a solis naturae viribus ortum agnosiit; quae propositio vera est etiam in sententia, quam Pro . Pugnamus. Quod si quis velit propositionem Bajanam damnatam esse, non solum propter acerbitatem censurae, qua Baj sbi contrariam opinionem velut errorem Pelagianum perstringit ; sed damnatam etiam esse propter errorem , & falsit tem, quam continet, non multum repugnabimus : sed late tur necesse est, propositionem illam damnatam esse in sensu ab Assertoribus i Mento. At in hoc sensu plurimum discrepat ab opinione nostra. Etenim, ajunt Baiani , naturam de se nihil quidquam boni essicere posse; gratiam esse absolute & simpliciter necessariam ad quodcunque opus bonum; vanam proinde esse & commentitiam distinctionem duplicis amoris DLI , n turalis videlicet, & supernaturalis; infidelium, & peccatorum actiones omnes esse mera peccata , quia carent gratia , sne qua homo non potest non peccare. Et ad sensum harum Pro positionum asserunt, nihil honi 'a naturae viribus ortum ducere. NOS e contra dicimus, naturam solam posse aliquid boni moralis vincere; gratiam proinde non esse ad ejusmodi honum absolin

133쪽

is necessariam , sed duntaxat ex spectasi Divinae providentiae

ordinatione , omne opus bonum etiam ordinis naturalis ad sa-hitem nostram referente; non esse vanam distinctionem am

iis DKL in naturalem, & supernaturalem, quia uterque possi-hilis est; non omnia infidelium, & peccatorum opera esse pe cata , quia non Carent omni gratia; & si carerent , iampn nais tura ista sussiceret bonis quibusdam operibus ordinis naturalis. Resp. ad adum. Quesnelianae propositionis sensus est, nullam esse gratiam vere suffcientem in hoc statu nostro, praeter gratiam emacem; quod nullam habet cum doctrina, quam nos hic asserimus , assinitatem. XIII. Obuictes ado. Apostolus ad Rom. cap. a. v. 14. sic loquitur: Gentes, qua legem non habent, narinaliter ea, qua legisIunt, faciunt. Ergo naturaliter, id est, solis naturae ubribus opera quaedam moraliter bona exercent.

Reis. Neg. eonf. Apostolus ipse verbis sequentibus ostendit, quid significare volucrit: Susmodi legem non habentes , inquit nimirum legem scriptam , seu Mosaicam ipses bifunt Iexr qui osendum opus segis scriptum in cordibassus ,ress motuum reddente imis consilentia i Ore . Quorum ver- horum lansus est gentes, eum solam habeant legem natur lam, mulia naturaliter facere, id est, ex praescripto λlius legis naturalis , quae sunt legis Mosaicae. Non vero sgnificat verbis illis Apostolus , gentes observare legem naturalem sine ulla gratia. Et certe id unum est, quod pertinebat ad scopum Apostoli : huic enim objemoni occurrit, quomodo gentiles, qui non sunt auditores legis, possint esse factores legis aut transgressores 3 Respondet: quia habent legem naturalem scriptam in cordibus suis , & ea duce iaciunt multa, quae sunt legis Mosaicae. Id vero, ut patet, nihil nocet assertioni nostrae: neque enim negamus, gentes per legem naturalem erudiri, quid faciundum sit, aut omittendum; sed negamus , ea S legem illam observare solis naturae viribus; non, quod non posi

134쪽

snt λὶlute, cum lex illa non sit supra vires naturae posita ἴsed quia quoties bene agendum est, natura elevatur per gratiam ad agendum eo modo, qui proportionem aliquam habeat ad salutem, quae est ordinis supernaturalis. XIV. Oficies 3tio. Gratis supponitur illa DEI ordinasio,

Resp. Nego ant. Nisi enim DEUS aetiis bonos quoscunque ad salutem operantis ordinaret, frustra vellet actus illos fieri: nullum enim finem haberent non naturalem, quia in hoc statu naturae locum non habet ; neque supernaturalem , ad quem nihil conferre possunt actus omni ex parte naturaleS-Sed , inquies, actus bonus solis naturae viribus elicitus , potest ordinari ad fidem & salutem obtinendam , saltem per modum conditionis obicem removentis , juxta Vulgare aXi

ma , facienti quod est in B, DEUS non denegat gratiam. Ergo nihil est , cur omnes adtiis moraliter boni dicantur fieri per

gratiam.

Resp. Neg. ant. Axiomatis laudati triplex sensus esse potest. Primus est Semipelagianorum , qui ajebant homini sa- cienti, quod in se ost , sive per solas naturae vires conanti, aut saltem desideranti & oranti retribui a DEO gratiam , ita ut non gratia naturam, sed natura merito quodam praeveniat gratiam. Alter sensus est quorumdam Catholicorum ; DEUM nimirum semper praesto adesse, ut voluntati viribus suis conanti per gratiam supernaturalem opituletur , licet conatus ille voluntatis nullius sit meriti aut momenti, ut addatur gratia. Ita sere Molina Quaest. 14. Art. I 3. Disp. 9. & Io. Tertius denique idemque communior sensus est D. Thomae, Vasquegii, Bellarmini, aliorumque dicentium, conanti & facienti per vires gratiae praevenientis id quod potest , nunquam DEUΜ denegare gratias uberiores ad promovendum & perficiendum bonum . necessarias. Hunc nos sensum amplectimur , utpote ab iniquaa. P. Zancti TMOL T. Li Gratia. P Semi-

135쪽

Phas Pa IMA. DIssERT. I. Semipelagianismi suspicione alienissimum, quemadmodum ad calcem Capitis praecedentis indicavimus.

Consectarium.

XU. Uae de necessitate gratiae ad actus moraliter bonos dicta sunt hactenus , extendi debent ad actum dilectionis DEI ut naturae aut horist, saltem imperfectae & inchoatae. Ubi observari debet, quod, sicut DLUS cognosci a nobis potest, vel ut Auctor gratiae & gloriae , vel ut Auctor naturae ; ita possit etiam a nobis amari vel amore supernaturali, vel naturali. Uterque DEI amor vel persectus est, vel impei sininas; idque vel appretiative , vel intensive. Persectus dicitur appretiative, seu secundum aestimationem, cum DEUS rebus omnibus anteponitur , & super omnia diligitur ; imperfectus Vero , cum vere quidem diligitur propter se , sed nondum

super omnia , hoc est , nondum rebus omnibus creatis ante- sertur. Ρerfectus intensive dicitur , quo DEUS non tantum rebus omnibus anteponitur , sed etiam majori ardore ac Vehementia diligitur , quam res ulla creata ; & talis amor tam appretiative , quam intensive perfectus est. Imperfectus Uero intensive, quo quis revera pluris DEUM aestimat, quam

rem quamcunque creatam ; attamen non tanto ardore , ac

intensione in DEUM assicitur , ac in res quasdam Creatas. Bajus Ρropositione inter damnatas 34. velut commentitiam sugillat distinctionem duplicis amoris D ΕΙ , naturalis videlicet & supernaturalis. Bajo consentit Jansenius Lib. I. de statu natura purae Cap. 3. Consequitur id necessario ex alia ipsorum doctrina ; nullum videlicet opus moraliter bonum fieri posse sinc gratia seu charitate erga DEUM propter se dilemim. Quapropter merito proscripta suit dicta Baii propositio tum in sensu authoris : tum propter acerbitatem censurae , qua vanam , commentitiam , & ad illuden dum

136쪽

DEI in naturalem & supernaturalem. His praevie notatis XVI. Dico, nullum actum amoris DEI, etiam ut Authoris naturae, in hac providentia elici ab homine lapso sine gratiae imterioris auxilio ; quamvis auxilium illud necessarium smpliciter non sit ad amorem DEI ut auctoris naturae saltem imperscinim & inchoatum. Ad ,quod probandum ea plane servuunt rationum momenta , quibus paulo superius ostendimus, hominem suis propriis viribus posse quidem bonum aliquod naturalis ordinis in se & absolute spectatum perficere ; attamen DEO ita libere ordinante nullum in hoc statu bonum ejusmodi fieri sine praeveniente gratia interiore. Cum enim DEUS cognosci naturaliter possit ut summum bonum , amari quoque poterit naturaliter amore saltem imperfecto & inchoato. Ιnde.Apostolus ad Rom. I. v. a I. inexcusabiles ait esse gentiles

Philosophos , quia cum DEum cognovi ent , non sicut DEum glorificaverunt. DTum autem glorificare nihil est aliud, quam DTum diligere. Etenim glorificare DTum, est DTum col Te , Colitur vero per amorem , juxta illud Augustini Epist.

I 6 . alias a9. Quid es pietas, nisi D EI cultus et unde ille

colitur , ms charitare Qui igitur nosse DCum naturali texpotest ut in se bonum, ac naturae authorem, & amore erga ipsum assici, vel boni aliquid moralis operari , quia rectum est, &DEO authori naturae acceptum ; ille etiam naturaliter DEum diligere poterit, amore saltem imperfecto & incli

ato : quamvis ejusmodi amor, in hoc statu & moderna providentia , reipsa nunquam habeatur absque gratiae interioris a xilio; quemadmodum. de quocunque alio actu moraliter bono dictum est. Neque enim minus , imo multo magiS amor DEI, ut authoris naturae, etiam imperiectus & inchoatus, quam quiscunque alter actus moraliter bonus a Divina providentia ad salutem nostram aeternam refertur ac Ordinaturis

137쪽

TI 6 PARs PRIMA. DISSERT. I. XVII. Dixi, amorem DEI imperfectum & inchoatum naturaliter, id est, solis naturae viribus simpliciter haberi posse inam amor appretiative perfectus DEI, non solum ut Largitoris grati se & gloriae, scd etiam ut authoris naturae, superat vi res liberi arbitrii, ac proinde haberi nequit line Divino gratiae interioris auxilio. Si namque homo posset ex solis arbitrii viribus habere dilectionem DΕΙ , ut authoris naturae appretiative persectam, posset iis Qtis stivare totam legem , R es e absque omni peccato gravi : cum dilectio , qua DEUS etiam

ut author naturie super omnia diligitur , excludat omnem aD sectum ad peccatum mortale,& includat odium omnium cum

lege & amicitia Divina pugnantium. Atqui salsum & absurdum est consequens ; ergo & antecedens. Quoties namque impossibilis est executio alicujus operis , est etiam imposisibilis voluntas & propositum emcax illud exequendi. Sed viribus naturae lapsae impossibilis est observantia totius legis naturalis , cujus propositum efficax includit persecta dilectio DRI authoris naturae , seu dilectio super omnia. Ergo. Accedit , quod dilectio DEI super omnia sit actus omnium

praestantissimus , quem natura sana & integra possit elicere. Ergo natura infirma , licet suis viribus valeat aliquid boni praestare, non tamen valet efficere opus praestantissimum, quod sola potest natura sana. Cons. patet: quamvis enim DEus, ut author naturae super omnia diligendus, sit objectum proportionatum viribus naturae integrae , non est tamen proportionatum viribus naturae infirmae ac corruptae , nisi proportione, Ut Vocant, remota , quatenus scilicet homo capax est recipiendae gratiae , cujus auxilio assurgere potest ad amandum DTum super omnia. Antec. vero prob: Dilectio DLΙ ut authoris naturae persecta & super omnia , testimonio Christi Math. a a. v. 38. ut maximum V primum mandatum, includens virtute & saltem in affectu omnium mandatorum legis Observantiam , juxta illud Joan. I 4. v. Is . Si diligitis

138쪽

SEcTIO II. CAPUT III. II me , mandaIa mea servate. Et V. a I. utia haser mandatamen, V servat ea, ille es, diligit me. Et v. a 3. Si quis di git me , sermonem meum Iervabit. Unde Basilius lib. de Juliit. Monachorum c. a. Mandatum btud , inquit, unum quidem videtur Ied Ommium mandatorum in se virtutem

CAPUT III.

An ad bonum aliquod opus exercendum necessariast

gratia habitualis, seu sanctiscans p Au saltem mes theologica SDPernaturalis 'I. Uplex in praesenti Capite quaestio est resolvenda. Pri-LAE mo An sicut actualis gratia ad quodlibet opus bonum saltem salutare & supernaturale est simpliciter necessaria, ita etiam necessaria sit gratia habitualis & sanctificans y ac proinde an homo illa privatus, & in statu peccati mortalis existens, cum solo gratiae actualis auxilio aliquod opus moraliter bonum tam naturalis, quam supernaturalis ordinis, exercere valeat, sive opus illud si quocunque modo aeternae Uitae meritorium, sive non sit, de quo agetur suo loco. Secundo ιΑn saltem fides theologica & supernaturalis, sive habitualis,sve actualis, sit ita necessaria, ut absque illa nullum Opus moraliter bonum fieri possiit, ac proinde infidelium actiones omnes sint peccaminosae ΤDuae hic sunt haereticorum inter se contrariae, pugnam teSque sententiae. Una, quam jam resutavimus, Ρelagianorum, qui liberum arbitrium ita extollebant, ut gratiae divinae detraherent , eamque ad universam legem implendam minime necessariam esse dicerent; adeoque & in infidelibus veras esse virtutes, quibus & justos illos esse, & ad aeternam vitam per-

139쪽

sini argumentis convicti, negaverint, non sine manifesta doctrinae suae contradictione. Altera Lui heranorum & Calvin starum, qui eam gratiae necessitatem adstruunt, ut libero aris bitrio locum non relinquant. Neque enim contenti dicere, nihil omnino boni moralis ex solis naturae viribus fieri posse, omnia insuper opera, quae fiunt non solum sine auxilio actuali, sed etiam fide justificante, volunt esse peccata; quod de ipsismet Iustorum operibus pariter asserere non erubescunt, tametsi justis propter fidem non imputentur ad culpam: Infidelium vero Omnia opera, etiam ea, quae, fiunt ex speciali Dei auxilio vitiosa esse & culpae imputari. Errorem hunc instaurarunt Bajus & Jansenius cum illis similiter docentes, Infidelium vi tutes vera esse vitia, & omnia eorum opera vera & proprie

dicta peccata. Ita seri Propositio et s. Baji a summis Pontificiabus damnata: Infrilium opera funt peccara, o Philosophorum virtutes sunt vitia. Cujus vestigia pressius sequitur Iansenius lib. 3. de natu naturae laesae cap. I s. & I6. illiusque doctrinam congestis, ut assolet, innumeris ex Augustino testimoniis confirmare nititur. Docet insuper Bajus, extra statum gratiae sanctificantis nulIum opus bonum fieri posse, & omnia peccatorum opera esse peccata. En rursus ejus Propositionem inter damnatas numero M. Omne, quod agit peccator, νasmus peccari, peccatum es. Bajo in hoc errore praeiverunt non stium Lutherus & Calvinus, verum etiam Joannes Wisecies&mst, quorum inter alios multos hic articulus refertur a damnatur a Concilio Constant. an. I 4Is. Sess. Is . Ex princP-

piis Mei es per se notum, quod quidquid homo in peccaIo mommii fecerit, peccat mortaster. Nos geminum hunc errorem

resutabimus, & oppositam veritatem stabiliemus geminis it dem Assertionibus. Sit igitur.

140쪽

ASSERTIO PRIMA.

Potest homo fine habituali, seu sanctificante gratia honum aliquod

opus morale non tantum ordinis naturalis , sed etiam Iupe naIuralis per gratiam actualem perscere , nec proinde Omiua peccatoris opera Iuni peccata. Π. Drob. Imo ex Scripturis. Christus Lucae II. v. 4 I. hor-

tatur Pharisaeos, quos ibidem dicit rapina, & iniquitate plenos esse, ut iaciant eleemosynam: verumtamen date eleemes,nam. Sed si eleemosyna facta a peccatore esset peccatum , vel Christus ad eam non hortaretur, vel hortando hortaretur ad peccatum. Ergo non omnia peccatoris Op ra sunt peccata. Rursus Danielis cap. 4. v. a 4. hortatur

Nabuchodonosorem peccatorem imo & infidelem hisverbis: Peccam eleemosnis redime, ty iniquitates tuas miser,cordiis pauperum, forsi an ignoscet delinis tuis. Atqui peccata non redimuntur novis peccatis , nec DTus ab actu malo movetur ad ignoscendum. Ergo eleemosynae illae , ad quas hortabatur Daniel , licet sactae a peccatore , erant Opera mo raliter bona, dum fierent animo relevandi miserias pauperum. ΙΙΙ. Pros. ado. Ex Concilio Constantiens, a quo Prinscriptus est Articulus Joannis Wicles & Hust antea memoratus. EX Tridentino, quod Sess. 6. Can. . adversus Novatores Lu- theranos & Calvinistas sic statuit: Si quis dixerit, opera Omnia, quae ante ut ii ationem funi, quacunque ratione fasia snt, Mera esse peccata Oc. anathema R. Accedit Romanorum Pontificum authoritas, Pii V. Gregorii XIII. Urbani Vm. qui relatam Baji propositionem damnarunt. IV. Prob. Dio. Ratione : Ideo peccator non posset sa-Cere opm moraliter bonum, quia, ut aiebat Bajus, in quovis suo opere servit dominanti cupiditati, seu operatur semper maffectu ad peccatum. Atqui hoc est minueste falsum. Quis

enim Diqitiges by GO le

SEARCH

MENU NAVIGATION