장음표시 사용
171쪽
vso Paxs PRIMA. DIssERT. I. neque ad perseverantiam finalem gratiam per Christum absol te necessariam esse contendebant. Alter quorundam Massiliem sum Semipelagianorum , qui, ut scribit Hilarius ad Augustinum, asserebant , requiri quidem gratiam ad perseverandumetisque in finem ; sed quae non sit specialis , & distincta a gratia, per quam quilibet justus perseverare potest. Catholicarum opinionum prior amrmat , perseverantiam finalem esse quidem speciale donum indebitum justo, quando a prima sua justificatione usque ad finem vitae longius tempus intercedit; quia hoc tempore occurrunt, aut praecepta observatu dissicilia, aut tentationes graves vincendae , vel alia p.ricula , ad quae vitanda specialibus opus est gratiae auxiliis: secus vero ad perseverandum finaliter per breve tempus, qu' vel nullum ejusmodi praeceptum observandum , vel tentatio vincenda occurrit. Ita Vega in Trid. Lib. I a. cap. a a. id ipsum a sortiori dieiurus de perseverantia parvulorum , qui suscepto Baptismo moriuntur ; cui consentit Duvallius. Qua-Propter sententiae hujus Defensores perseverantiam dicunt speciale donum , non praecise quia finalem , sed quia diutu Dam. Altera vero opinio asserit , perseverantiam finalem ,
sue ad breve, sue ad Iongum tempus i eo ipso quod finalis sit, semper esse specialissimum DEI donum, a gratia habituali, &aliis auxiliis distinctum. Nos errores primum resutabimus , deinde communiorem, ac probabiliorem Catholicorum opinio- .nem stabiliemus.
Ad perseverandum finaliter necessaria est Gratia per Christum,
eaque prorsus specialis, a gratia Ianascante , O communibus auxitilis di insa m. I tima Aysertionis pars est contra PeIagium. Si namque a necessaria est gratia ad singulos pietatis actus , ut Sy
172쪽
ostensum est; necessaria utique etiam erit ad persevcrantiam finalem , utpote quae inter pietatis actus potissimum locum tenet, cum sine ea reliqui omnes ad vitam aeternam hominum non perducant. Ejusdem insuper vitae aeternae meritoria est perseverantia finalis , vel huic saltem vita aeterna adnexa , juxta illud Matthaei a 4. v. 13. quii perseveraveris usque in scem, hic salvus erit. Atqui sine gratia per Christum vita aeterna haberi non potest. Ergo absque gratia etiam perseverantia mnalis haberi non poterit. Denique perseverantia a DEO poscitur. Ergo DEI donum est; neque enim a DTO poscitur, quod ipse non donat. Hinc S. Augustinus Lib. de dono persever. cap. a. Cur perseverantia i a poscitur a DEO , se non datur a DEO ' an O sa irrisoria petitio es, cum id ab eo peritur, quod scitur iesum non dare, sed i o non donante esse in hominiis potesate 8 . . . . Iam hoc qui dicit, non meis disput
tiombus refellendus, sed Sanctorum Oratioribus revocandus est. IV. Pras altera A ert. est contra Semipelagianos: Et probatur Imo. ex Conciliis Arausicano II: & Tridentino. Illiid enim Can. Imo. sic habet: ad utorium DEI etiam renatis, O sanctis semper es implorandum, ut ad filem bonum pervenire , vel in bono possint opere perdurare. Ut quid implorare illud deberent, si non foret donum distinctum a gratia habituali , qua justi caeteroquin praediti sunt 3 cum nemo petat ab alio, quod in sua potestate habet. Petunt autem , quia , ut ait Caelestinus Epist. ad Episcopos Galliae c. 6. sciunt, neminem , etiam Baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diabolt in dias, s ad evincendas carnis concupiscentias ni per quotidianum alutorium DEI perseverantiam bonae conversati
nis acceperint. Tridentinum vero Sess. 6. Can. I 6. perseV rantiam, de qua hic loquimur, vocat, magnum perfeν erantiae
donum. Et Can. aa. ita definit : A quiis dixerit, Ius a-
173쪽
tum, vel sine speciali auxilio DEI in accepta justria perseverare posse, Vel cum ea nonposse, anathema D. V. Prob. ado. Ex S. Augustino, qui librum integrum de dono perseverantiae conscripsi, in quo plurimis Scripturae testimoniis, imprimis vero ex Oratione Dominica Catholicam hane doctrinam demonstrat: .Si alia documenta non essenI, ait, c. I. hac dominica oratio nobis ad causam partae, quam defendimus, sola sui ceret. Et infra : Prorsus in hac re non operosas di-iputationes expectet Eccle sed attendat quotiaranas orariones fias. Orat, ut increduli credant: DEus ergo conve rit ad Mem. Orat , ut credentes perseverent: DEus ergo δε- nar perseverantiam usque in finem. Item L. de Corrept. & Gratia c. 6. Negare non pesumus , etiam perseverantiam in bono
proscientem usque in sinem magnum esse DE I munusinec essent ab illo, de quo Icriptum es Jacobi I. v. I . Omne daIum optimum, o omne donum perfectum de Iussum es, descendens a
Patre luminum. Idem sat sule prosequitur capite T. & 8-VI. Prob. 3tio. ratione theologica. Gratia habitualis cum omnibus auxiliis ipsi annexis est communis omnibus Justis ; donum autem perseverantiae finalis non est omnibus Commune , sed uni datur, alteri non datur, quod inscrutabilibus
DEI judiciis tribuit Augustinus L. de de dono perseu. c. 9.Eκ duobuς piis , inquit, cur huic donetur perseverantia inque in sinem, illi non donetur, in crutabilia sunt Iudicia DEI. A cedit, quod donum perseverantiae finalis si spocialis DEI providentia , qua DTus hominis mortem ita definit, ut ea cum gratia hanituali conjungatur, ex intentione absoluta salvandi hominem illum , ut rursus Augustinus laudato Libro c. II. Est insuper donum , quod discernit perseverantem a non Pe severante. Atqui ante assecutionem gloriae, perseverans non discernitur a non perseverante, nisi pera ς istam specialis divinae providentiae dispositionem Ergo haeo providentiae diu,
nete dispositio est speciala DEI beneficium, & in ratione beneficii
174쪽
sei, longe maximum, propter connexionem cum aeterna gloria μῆ atque ex majori dilectione a DTo conceditur, quam quodlibet aliud beneficium, quod insallibili hac cum aeterna gloria connexione Carsia Lenique porseverantia finalis tale donum
est, ut qui illud habuerit, revera in finem usque perseveret: de illa enim perseverantita loquiimur, inquit Augustinus, C. 6. qua perseveratur usque in sinem s quα , δε data es, perffevera-atim est usque in fnem, se autem non es perseverarum usque in em, non est data. Atqui donum tale, quo, cui datum est, is perseveret usque in finem , est donum a gratia habituali,& communibus auxiliis distinerem ; cum non omnes justi usque in finem perseverent, imo multi, qui tota sere vita in justitia perstiterunt, ad extremum defecerint; & contra multi, qui toto vitae tempore justitia caruerunt, eandem in fine adepti
Perseverantia finalis es speciale donum, non iis tantum, qui post acceptam jusificationis gratiam diu in ea perseveraru Ied Uin iis, sue adulti fnt, Me pervuli, qud post acceptam,
seu per Baptisma , s eu Per paenitentiam, gratiam Iam ascantem , starim aut paulo post moriunIur. VII. TIRos. Effectus providentiae specialis praedestinativae, h,
I bens insallibilem connexicnem cum salute aeterna, in qu Cunque reperiatur, est dcnum DEI speciale, distinctum a gratia habituali, & auxiliis ccrrn unibus, quiu S extraordinariis, quae ncmpe solum dantur od persevereticum lcngiore, non vero toto vitae tempcre; quia haec, utpote eli ctis, & reprobis communia, non sunt effectus provideptiae specialis praedestinativae.Sed pers verantia finalis etiam in parvulis, vel adulti , qui post acceptam-justitiam per Bapvsma, vel per poenitentiam, statim, aut pauo
175쪽
154PAas P IMA. DIssE T. Llo post moriuntur, est essectus specialissimus providentiae Q. cialis praedestinativae , & habet insallibilem connoxionem cum salute aeterna. Ergo est speciale DEI donum , in quocunque demum reperiatur. Quod namque adultus, post acceptam per poenitentiam gratiam, statim, vel post breve tempus ex hac vita decedat ; quod insans sonte Baptisinatis regeneratus , antequam ad usum rationis perveniat, morte rapi
tur, specialis utique DEI gratia est , & effemis providentiae
praedestinativae ; quae cum utrumque ad salutem ordinaverit, definit utriusque mortem pro eo tempore , quo uterque est ingratia; & non sinit eos diutius vivere , ne exposti gravibus tentationibus, & labendi periculis , subjectique mobilitati proprii arbitrii, eam peccando, antequam moriantur , amittant, juxta illud Sapientiae 4. v. II. Raptus es, ne malitia mutin rer intellectum ejus , avr ne fato deciperet animam ilhus . . .. Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Hinc Augustinus Lib. I. de dono persever. cap. I. Hanc, imquit, certe de qua nunc agimus , perseverantiam usque in stnem , nullo modo habuisse dicendus est, qui non per veraveris usque in em: potiusque hanc habest unius anni friis, Dquantum infra cogitari potes , s donee moriatur, fissis νικὰ ἰ quam multorum annorum, δε exiguum temporis ante modirem a Mei stabilitate defecit. Audis, Augustinum statuere
perseverantiae finalis donum , non in tempore , quo quis pedis erat in gratia, sed in eo, quo fideliter vivit, & perseveratusque ad mortem, quamvis uno tantum anno, vel infra, puta, una die, una hora tantum in gratia vixerit. Et cap. 1 .
N. 4et. Sed mirabissior, Osdessibus evidentior largitas bonit ris DG es , quod etiam parvulis, quibus obedientia non es illius aetatis tu detur, datur hac gratia. Ubi vides , persevinrantiam illam parvulorum gratiam vocari, non quidem inte nam inspirationis , & illustrationis , cujus ipsi capaces non sunt, sed externae protectionis, per quam parvuli ex hac ub
176쪽
ta rapiuntur prius, quam a gratia, quam per Baptisma acceperunt, excidere possint. Accedit etiam testimonium S- CD priani ab ipso Augustino in rei hujus confirmationem allatum ex Lib. de mortalitate, ubi docet, mortem, per quam homines peccandi periculis subtrahuntur, esse singulare gratiae benes, cium, a quo nec insantes excipit. Pueri enim, inquit , perieulum lubrica armis eνadunt.
m. ovic. Imo contra primam Assertionem: Ad perseverandum finaliter sussicit habere gratiam habitualem cum auxiliis ordinariis actualibus, per quae possit justiis tent tiones superando abstinere se ab omni peccato gravi; & eo tempore poni causas inserentes mortem: his enim habitis, ab que positis, habetur conjunctio gratiae cum morte , atque adeo perseverantia finalis. Ergo non requiritur donum speciale ab his omnibus distinctum. Re p. Neg. ant. Quamvis enim haec omnia possint esse causae fortuitae & per accidens ipsius conjunctionis gratiae cum morte, non sunt tamen causae per se, & natura sua es scientes perseverantiam finalem. Nec enim gratia habitualis, aut communia auxilia exigunt conjungi cum morte, nec modibuS , aut quaecunque alia causa mortem inserens petit ex se conjungi cum gratia. Igitur ne conjunctio gratiae cum modite censeatur esse esseetias prorsus fortuitus , necesse est, comserri insuper aliud donum distinctum, quo ita disponantur, &praeparentur omneS causae, ut tunc mors inseratur , quando homo est in statu gratiae constitutus. IX. Ins. Ut iustiis perseveret in gratia , non quidem λnaliter , longiore tamen tempore e. g. per a . annos, opus non habet speciali illo dono, quod hic requirimus. Ergo neque eo opus habebit, ut paulo post acceptam justitiam moria. tur , & sic finaliter perseveret. Cons. Prob. Plus certe T V a . qui
177쪽
quiritur ad perseverandum in gratia longiore tempore, utpote pluribus periculis , & impedimentis obnoxio , quam tempore modico. Ergo si ad primum non requiritur speciale donum ,
Re . Neg. cons. Ad prob. Di t. ant. plus requiritur &c.
id tamen est in potestate nostra, Cone. ant. & id non est in pintestate nostra, Neg. ant. & cons. Quamvis plus requiratur, majoraque impedimenta, & dissicultates superandae occurrant ad perse 'erandum longiore tempore, e. g. per 2o. annos abS que unione cum morte ; in potestate tamen nostra est per vires gratiae habitualis, & auxiliorum actualium , quae cons runtur, omnia illa impedimenta, & dissicultates superare, atque sic a peccato abstinere. At ad perseverandum brevit simo etiam tempore ita, ut perseverantia cum morte conjungatur, mortem ipsam ita disponi oportet, ut justum eo temporis minmento e vita eripiat, quo justus adhuc cst. Hoc autem est
solius DEI miserentis, non in nostra potestate positum, ideoque donum ejus particulare , & effectus praecipuus specialis dilectionis suae, qua nos vult salvos voluntate essicaci. X. Obula. ado. DLus, quantum est ex parte sua, dat justis omnibus perseverantiam. Sed quod datur omnibus , non est donum speciale. Ergo. Maj. prob. Sola ratio , cur nonnulli non perseverent, est, quia nolunt; possent quippe perseverare, si vellent; id est, si auxiliis gratiae, quae ad vim Cendas tentationes, aliasque dissicultates, & impcdimenta superanda conseruntur , cooperari vellent, re ipsa persevera rent, juxta celebrem Augustini sententiam Lib. de Corrept.& Grat. cap. 7. Homo in eo, quod audieras , O tenueras , in eo perseverares, δε velles. Re . Neg. ma Ad prob. Dis. ant. Sola ratio, cur non nulli non perseverent, est, quia nolunt ἴ & quia DTus per auxilium speciale non praeparat, seu emcaciter non adjuvat ipso- Tum voluntatem, ut velint, Conc. secus Nego ans. Possent quippe
178쪽
perseverare , si vellent, Voluntate tamen per auxilium speciale emcaciter adjuta , Conc. voluntate non ita adjuta, Neg. Ratio itaque , cur alii perseverent, alii vero non perseverent, non pendet simpliciter a libero corum arbitrio , sed ab arbitrio seu voluntate a DTO adjuta, aut non adjuta efficaciter, ut velint. Non omnibus proinde justis, quantum est ex parte DEI, datur donum perseverantiae ; quia si omnibus daretur , eo ipso omnes vellent, & revera actu omnes perseverarent, cum donum illud gratiam cum morte sic conjungat, ut qui illud a DTO acceperit, insallibiliter perseveret. Sed illis dumtaxat perseverantiae donum conceditur , quibus a DTO datum est , non solum ut possint , sed etiam ut velint , & ut perseverent; seu quorum voluntas praeparatur, seu adjuvatura DEO per auxilium speciale , essicaciter iaciens illam velle &perseverare. Constat id , tum ex allatis Augustini verbis, tum ex iis praecipue, quae habentur Lib. de Grat. &lib. arb. Cap. 16. ubi ait: Certum est nos mandam servare,s volumus fed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est, ur tantum vestinus , quantum si cit, ut votivis faciamus. certum est, nos velle cum volumus sed ille facit, ut velimus
Aonum, de quo dissam es, quod paulo ante posui: praeparatur voluntas a Domi .ao . . . Certum est, noS facere , cum facimus sed ille facit, ut faciamus , praebendo vires emacif
XI. Inst. Si Iasius non potest velle perseverare, nisi v istas ejus praeparetur a Domino per auxilium speciale; & cum n potestate ejus non sit, hoc auxilium habere ; quomodo v Tum erit, eum posse perseverare , si velit ' Resp. Quemadmodum per gratiam habitualem, & auxi- Iia eidem annexa justus habet, ut possit non peccare ; ita per eadem habet, ut possit perseverare , si velit, etiam tunc quam do ci deest auxilium speciale : quia auxilia illa tribuunt homini posse perseverare usque in finem, si velit 3 quamvis neque V a tri-
179쪽
rs 8 Pans Pa ΙΜΑ. DIssE T. Liribuant , ut actualiter velit , nec ut actu perseveret, nisi v luntas ejus per aliud distinctum speciale auxilium praeparetur, eique adsit specialis DEI protectio & gubernatio. Istud porro speciale auxilium , quamvis non sit in potestate hominis justi eo scnsu , quod potestati ipsius naturali subsit, in potestate t men hominis aliqua ratione dicitur esse , quod ipse per DEI gratiam a DEo illud petere, ac obtinere potest : & hoc modo tu hominis justi potestate est , ut habeat auxilium ad perseveram dum finaliter necessarium, videlicet illud impetrando orati nibus , eleemosynis, aliisque bonis operibus, ut docet Trid. Sess. 6. C. I 3. & Augustinus Lib. de dono perseo. C. 6. & .
Et quamvis etiam ad orandum, ut oportet, necessarium si adjutorium gratiae DEI; quoniam tamen justo cuilibet datur gratia sussiciens, qua potest tum orare , tum alia bona facere ; gratia nempe justificans & auxilia eidem annexa, quihus si , ut cum gratia DTI potest , bene utatur , DEUS in eo perficiet quod coepit, dabitque ulteriora ad persevera dum auxilia ; hinc s ea respuat, & auxilio ulteriori destituatur, suo vitio respuit, suaque caepa ulteriore illo auxilio destituitur. Atque hinc etiam colligitur, quomodo intelligendum sit illud Tridentini Sess. 6. C. II. DE sua gratiasmeIIussi mros non deserit, nisi ab eis prius deferatur. Si namque stmost de desertione proprie tali, qua DEUS hominem deserit , ipsum amicitia sua privando ; clarum est , DEUM hoc modo justum non deserere , nis prius ab eo destratu per peccatum mortale. Si vero sermo si de desertione improprie tali, qua DEUS justiam deserere dicitur, non dando ipsi gratiam efficacem ad vitandum reccatum , scd permittendo, ut peccet mo
taliter ; DEUS etiam hoc senssi non deserit, priusquam de raturia Quamvis enim justus in iustitia perseverans , proprie& simpliciter non deserat DEUM, eum tamen aliqua ratione deserit, cum auxilium sibi datum negligit, eo non bene mensν
sicut cum Dia munere posset. Et quia aliquam ejusmodi tu,
180쪽
SEea Io IL CAPUT V. 159pam ac negligentiam semper admittit justus, priusquam ipsum DEUS sinat in grave peccatum labi; propterea hoc sensu verum est , quod DEUS sua gratia semel justificatum non deserat, nisi prius ab ipso deseratur. Hic sane explicandi modus conis sormis videtur illis Tridentini verbis Sess. 6. Cap. I 3. DEUS enim , nisi ipse illius gratia defuerim, Aut coepit Opus boniam , ira Persiciet, operans velle V perscere. XIL Sed inquies : Cum bene uti auxiliis suffcientibus , quales sunt salutares cogitationes , bonae inspirationes , ac pii animi motus, non sit, nisi ex gratia emcaci , cur hanc DEUS non omnibus dat , sin aliquibus solum dat, & hi perseverant; aliis vero non dat, & hi non perseverant ΤRes Cum eo recidit quaestio , cur DEUS det uni gratiam
cacem, alteri non det ; cur unum permittat deesse diis vinae gratiae, ac divinis donis non bene uti, labique in primam sive negligentiam, sive torporem, aut aliam ejusmodi culpam , vel culpae occasionem , ex qua praescivit, illum mortaliter se caturum ; alium vero non ita deesse ac labi permittat I r
primenda est humana curiositas, &ad incomprehensibilia DRI judicia confugiendum cum S. Augustino Lib. de Correpti &Grat. C. 8. Si confieris, donum DEI esse, perseverare in bono usque in cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat , Puto , quod mecum pariter nescis : O amso hic in ruta- . bilia judicia D M penetrare non possumuς. Eundem in sensum uS. Prosper Respons x ad object. Vincent. Cur autem, inquit, illum retineat, illum non retineat, nec pos ile est co reli mdere , nec licitum vesigare , eum scire Iussciat, D ab illo esse, quod Mur , O non ab illo esse, quod ruitur.' XIII. Obule. 3tio. contra secundam Asertionem. Fieri naturaliter potest , ut homo post acceptam gratiam sanctificantem subito moriatur. Atqui hoc casu perseveraret sine speciali auxilio gratiae. Lrso non omnis iustus tali auxilio indiget ad
