장음표시 사용
201쪽
q86 PARs PRIMA. DIssERT. II. senti statu gratiam admisere Lutherus, & Calvinus, quam efficacam , invincibilem, & insuperabilem, cui voluntas relinctari non possit: suffcientem vero, cui resistitur , illi omni.no Triecerunt , atque repudiarunt.
III. Dictos duos Haeresarchas quemadmodum in pluribus aliis capitibus, ita in hoc maxime secuti sunt Bajus, Jansenius,& Questellius, suumque ex Novatoribus illis circa ruinam humanae libertatis errorem hauserunt. Sed de postremis his tribus paulo uberius hoc loco disserendum est , ac de Jansonio cumprimis, cum praesens de Gratia Christi argumenium t lius Systematis, ac doctrinae Iansentanae caput sit, atque sundamentum. Neque enim , dum in eo systemate ovolvendo versamur, supervacaneum suturum arbitror, Bajanae, & Iam senianae causae synopsm quemadmodum superius cum Polagianis, ac Semipelagianis fecimus quanta fieri poterit br Vitate retexere; ne videlicet rerum theologicarum Candidati hujus decantatae toties aetate hac nostra Historiae notitia penitus defraudentur.
N. Ichael Bajus Melini in territorio Athens apud Bel-1 1 gas ortum habuit anno Is 13. Laurea Doctorali donintus in sacra Facultate Theologica Lovaniensi anno Isso. , &Rquente Regius sacrarum Litterarum Prosessor a Carolo Vinstitutus est. Eo in munere cum novam quamdam & de e
rore suspectam doctrinam disseminare coepisset, Ru ardus Tap- perus, quem Magistrum Bajus habuerat, & Jodocus Ravesteyn,
ex Tridentino Concilio Lovanium reduces, eidem strenue obstiterunt, re etiam ad Belgii Consilium delata. Non multo post cum inter Fratres Minores exorta suisset contentio circa complures articulos , quos Bajus docere serebatur , octodecim ex illis
exhibiti sunt sacrae Parisiensi Academiae, & ab eadcm inustis
202쪽
SEeTIo I. CAeu T 'I3t haereseos notis proscripti anno I 56o. Accusatus praeterea fuit Bajus proximo anno I 56 I. apud Antistitem Mechlinie sem Cardinalem Granvellanum et sed partibus hinc & inde nons ne animorum aestu dissidentibus jussu Pii IV. imposito stemtio, visa est deservescere controversia, ac tranquillitas rest, tui. Anno 1563. Bajus a Rege Catholico Tridentum mittitur ad Concilium, delegatus cum Hegelio Lovaniensis The logus , quanquam non sine aliquorum repugnantia. Redux a Concilio typis mandavit opuscula de libero arbitrio , de char,
rate, de Iusifcatione, de Hrtutibus impiorum, de Sacramen-ris in genere , de forma Baptismi : inde nova dissidiorum seges. Collectae sunt ex praedictis opusculis assertiones 6. quas anno I 56 . sanctissimus Pontifex Pius V. data solenni Constutulione damnavit. Edidit Bajus Apologiam, rogavitque Pomtificem , ut Bullam tanquam subreptiliam rescinderet ', sed eam econtra Ρontifex matura deliberatione editam fuisse , rescripto anno Is69 die ra Maii dcclaravit. Damnationem confidimavit Gregorius XIII. inchoante anno Is 9. qui etiam Lov nium misit Franciscum Toletum Societatis nostrae Theol gum , & postea Cardinalem, qui Bullam damnationis desurret, promulgaret, & ab omnibus, ea qua par est reverentia, recipi curaret. Toleti opera δe privatis colloquiis ipse Bajus adductus est, ut scripto publico, dato die a 4 Martii anno 158o. ac propria manu subscripto, propositones a S. Sede damna. tas retractarit, ac declararit, se ab iis omnibus recedere, Ddamnationi a RSede fame acquiescere, neque psythac ullam earum docere, aut defendere velle. Sunt ipsam et Baji verba in eo, quod subscripsit publico instrumento ; ut videre est in Actis Facultatis Theologicae Lovanim. in nova editione ope-Tum BaJi pari. a. pag. I 88. & I 89. His feliciter consectis ,
moritur denique Bajus anno Is 80. die I 6. Sept. annos natus
r. Post Baji obitum illius smul & Jansentanas propositiones
damnarunt Urbanus VIII. Bulla In eminenti data anno 164 I. &
203쪽
18a PARs par ΜΑ. DIssERTAT . II. Innocentius X. quo urgente Constitutio Urbani anno x 648. . fuit in Belgio solenniter promulgata, & recepta. De Baji erroribus , & propositionibus non est cur hoc loco singillatim dicamus; cum eae, quae praesens spectant im stitutum , cum J nsentanis sere conveniant, ac in iis veluti contineantur, de quibus nos postea.
De Cornelio Iansenio, & ejus circa gratiam
doctrina. V. 14nsenti doctrina & secta celebris nunc adeo evasit, ut a vix Bajus soleat amplius nominari. Natus est is anno a 385. ex Catholicis parentibus in Territorio Leerdamensi
apud Batavos. Ultrajecti litteris humanioribus, & Lovanti Phaosophicis ac Theologicis operam dedit, Magistro Jacobo Iansonio doctrinae Baji strenuo defensorer vixit aliquamdiu Parisiis , & Bajonoe, ubi sertur, consilio & impulsu Abbatis
San-Cyrani, quocum Lovanti amicitiam contraXerat, novum circa gratiam Systema per duodecim annos elaborasse. Anno I 6I . laurea Doctorali donatus est Lovanti, ibique anno 163o. Regius Sacrarum Litterarum Proscitor irstitutus.
Elcctus anno I 635. Iprcnss Episcopus, opus, quod inscripsit Auga tinus, extrema manu perpolivit, scriptaque sua publicis quoque tabulis Romanae Ecclesae, et Pontificis maximi judicio subjiciens die 6. Μ i anno I 638. in Ecclesiae communione docessit. Quanquam enim lateatur eo in opere dissiculter
aliquid mutari posse; si tamen, inquit, Romana Sedes albςuid mutari vetit, sum obediens situs , O illius Eciae a, in qua semper viκi , usque ad hunc lenum mortis obediens sum. Idem contestatus fuerat cap. 29. Libri prooemiat. & in Epilogo totius operis. Si quotquot Iansenti doctrinam sectantur, ipsius pariter , scut & B i obedientiae erga Sedem Apostolicavi exemplum imitari studuiuent, nullus amplius tam fune
204쪽
stis distordiis , quae universam pene divexant Ecclesiam , t is superesset; sed cum doctrinae consensu, fidei quoque unitate restituta, optata jam diu pace perfrueremur. VI. Liber porro Iansenti vix absolutus lucem aspexit ,
cum Romam transmissus, praemissoque exacto examine ab Urbano m. Summo Pontifice memorata constitutione prohibitus, & ad tenebras damnatus est. Duas damnationis causas adsert Summus Pontifex : prima, quod contra Decretum Pa li V. datum anno I 6 II. & suum anno I 6as. de non promulgandis ullis circa materiam de Auxiliis divinae gratiae operibus, dictus liber Iansenti editus suisset ; altera, quod multas contineret B i assertiones a Pio V. & Gregorio XIII. jam proscriptas. Dum Romae sua Urbani Bullae veritas, & auctoritas aseseritur, atque in Belgio promulgationem urget Pontifex ; Ρ risiis eadem Bulla die a. Ian. anno I 644. ad Sacram Facultatem Regio mandato desertur : ac die I s. ejusdem mensis eadem Facultas suis omnibus severe injunxit, ne aliquam edamnatis a Ρio V. & Gregorio XIII. Propositionibus propugnarent. Anno 165o. Deputati a Sacra Facultate quinque s mosas Propositiones ex Iansenti opere excerptas notarunt, easque octoginta quinque Gallicani Praesules Innocentio X. denuntiarunt, nonnullis aliis, numero tamen , & authorit te multo paucioribus , repugnantibus. Instituta a Romano Pontifice pro Examine propositionum speciali Congregatione, non desuere, qui Iansenti causae patrocinarentur strenue, i ter quos Ludovicus de S. Amour, Delalane, Angran, De mares, &Μanemer et damnationem contra urgentibus Halliero, Logaui, Ioyset, aliisque Viris doctissimis. Discussa a
tem & ventilata per biennium controversa, ita ut jure merito postea iamrmaverit Alexander VII. majorem non potuisse desiderari diligentiam, Innocentius X. emist Constitutionem ,
quae incipit, cum occasione impressionis libri Uc. per quam samosae illae Propositiones tanquam salsae, & haereticae isere
damnatae. Pro Diuili eo by Corale
205쪽
PAns PRIMA. DIssERTAT . II. Prostratis hac damnatione Iansenistarum rebus, ac spebus,
effugium quaesivere celebri illa fatii, jurisque distinctione.
Inclamare coeperunt, se quoque rejicere propositiones Pontiscis decreto prostratas, at illas non esse Jansenii, aut certe damnatas non esse in sensu Jansenii, quem necesse foret ex amplo Auctoris volumine eruere. Vanis ejusmodi effugiis, ut obviaret vigilantillimus Pontifex Alexander , non solum confirmavit Constitutionem Decessoris sui Innocentii, verum etiam formulam praescripsit Juramenti ab Ecclesiasticis omnibus praestandi, excerptas fuisse Propositiones ex libro Jansenii, & in sensu ab eodem auctore intento damnatas. Quod mandavit Pontifex Maximus die I 5. Febr. anno I 664.. Hoc Alexandri Decreto velut fulmine percussi Jansenti Defensores, haesere primum attoniti, tum collectis animis, eorum alii palam abnuerunt praedictae Formulae subscribere , seque in Holam diam profugi, & eviles receperunt. Alii haud veriti solemniter mentiri , & dejerare, formulae ad speciem subscripserunt, detestandam suam hypocrisim diversis titulis palliare si dentes, ab ipso etiam Amaldo Jansentanarum partium studi sissimo digna propterea vituperatione exagitati. Subortas posti hac circa Formularii descr ptionem etiam per Belgium novas contentiones Opportune composuit Innoc. XII. die 6. Febr. an. I 694. Constitutione, qua declaravit, Propositiones ex Opere Jansenti excerptas a suis Praedecessoribus suisse damnatas in sensu obvio , quem jfamet propositionum verba praese-
Has itaque Propositiones Iansenistae principio negabant, ait diximus, suisse a Jansenio prolatas, deinde rei evidentia convicti assirmarunt, non alio sensu ab Auctore scriptas, quam eo, quem exigit Augustini de gratia systema ; postea vero damnato ipsus Auctoris sensu prostrati penitus, cum non aliam evadendi viam invenirent, Pontificum Constitutiones instim
gere, eorumque in lactis dogmaticis judicium aut pervicaci
206쪽
parvipendere coeperunt quemadmodum fecerant antea in Causa Baji, Constitutiones pariter Pontificias, quibus illius m que Propositiones harerica , erronea ,su illae, temeraria ,scam datosa, O in pias aures Ossensionem immitrenres declarabantur , aut subreptilias esse, aut perverse explanatas, aut Romanum Pomtificem in dijudicandis Scriptorum opinionibus saetisque dogmaticis non esse insallibilis auctoritatia , totis Viribus contendemtes. Quae omnia praeter complures alios solide & erudite res tarunt , & exploserunt Viri Cl. Honoratus Tournelyus , in suis Praelect. Theolog. Tract. de Grat. Chr. Par. I. Quaest. 3. Et Ioannes Laurentius Bertus Theol. Historico - Dogmatico Schol. Tom. 3. Lib. I . Cap. a. & seq. VII. Damnatae autem Propositiones Iansenti sunt sequentesr
ribus , fecundum prasentes , quas habent vires , sunt impos Llia ; deest quoque illis gratia , qua pos thia flant. II. DIeriori gratia instatu natura D a nunquam res ,
III. Ad merendum , vel demerendum in satu naturae De non requiritur in homilne hibertas a necessitate , sed suescit Idem
IU. Semipelagiani admittebant praevenientis gratiae interim ris necesstatem ata lingulos anus , etiam ad initium Idei . V in hoc erant haretici, quod vellem eam gratiam talem esse, cui posset humana volunIaS re tere, vel obtemperare. V. Semipelagianum es dicere , chrisum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse , υ sanguiclem fudisse. Propositiones istae , quin universa Iansenti doctrina ad imum gratiae ex se essicacis , quod ipse in delectatione victrice ac superiore reponit , caput merito revocatur. Haec una
capitale est Iansentanis dogma , quocum caetera Omnia ne indissolubili cohaerent ; quo stante stant ; quo everso evertumn P. Zamri ΠςOL T. Li GraιM. o a tur.
207쪽
186 P/as PRIMA. DISSERT. ΙΙ. tur. Haec origo est ac radix , unde velut a sonte fluvii, quinque Propositiones dimanant; quas Jansenius ipse velut totidem conclusiones a suo principio indivulsas derivavit. Ejus proinde natura & agendi modus ex mente Jansenti paulo uberius videtur exponenda , ut genuina Auctoris doctrina m
lius intelligi , eoque solidius deinde refelli ac impugnari a nobis possit.
Jansentante circa delectationem victricem, ac supe-
, . riorem doctrinae Systema. I. I Electatio duplex distingui solet e una coel estis, quae I ad bonum; altera terrestris, quae ad malum inclinat, &trahit. Utramque victricem simul & superiorem appellat Ian- senius ; quod voluntatis consensum certo exprimat, & quidem illum exprimat propter majores quas habet vires comparate ac relative ad oppositam minorem delectationem. De victrici gratiae delectatione suse disserit Jansenius L. 4. de Grat. Chr. Unde haec veluti summa doctrinae ipsius colligitur. Voluntatem nempe riminis infirmam , & per peccatum originale labefactatam, non nisi victrice quadam ac dominante delectati ne indeliberata , seu coelesti seu terrena, ad bonum vel ad malum inflecti ac determinari posse. Dicitur indeliberata, quia
rationis advertentiam & voluntatis consensum antevertit. An
sesa voluntas , inquit ille Lib. mox cit. c. 3. facit, ut delesset, si voluerit 8 Al sit. Hoc enim ut occurrat, inquit August-nus , non es in hominis potesare. Illi vero motus primum indeliberati, subinde deliberatos producunt. Ut sane merito S. Augusinus , ait Iansentus c. II. assus illos indeliberatos am ris ac desederit, quibus antima suaviter in DΕum deliberatori u dsiligendum fuscitatur, invitatur, trahititur, rapitur , nominediacessinis , suavitatis ac delectationis de naverit. DeIecta-
208쪽
tio eiusmodi unicum est pondus , quo voluntas ad agendum necessario determinatur , juxta illud S. Augustini effatum, quod Jansenius centies obtrudit : Iecundum id operemur necesse est , quod amplius nos delessat adeo ut, quemadmodum in bilam ce , si duo pondera suerint inaequalia , necesse omnino est , eam bilancis partem deprimi, in qua majus est pondus, nec unquam fieri potest, ut majus trahatur a minore ; ita impossibile pariter sit , majorem delectationem vinci a minore : sed
si major fuerit vis gratiae , quam concupiscentiae, necesse sit voluntatem bene operari ; e contra male, si viribus praevalue-xit concupiscentia. In eo proinde systemate delectatio sup rior quas ex mechanica lege voluntatem movet ac rapit sive ad bonum , sive ad malum, prout coelestis, aut terrena praeponderat. Neque aequalis quidem delectatio ab alia opposta aequali superari unquam potest, sed voluntas eo casu in medio suspensa remansura est , ut expresse docet Iansenius Lib. cit. c. Io.iaternante , inquiens, delessationum suau in medio remanebitur. Propterea etiam Semipelagianos graviter errasse contendit, quod assererent, in aequalitate virium gratiae & concupiscentiae v luntatem superare posse concupiscentiam, &ad bene agendum se ipsam determinare. Tota igitur vis delectationis ex mente
Janstnii relativa est, id est , per comparationem ad oppositas sibi vires: modusque illius agendi positus est in majore & relativa virtute , secundum quam necesse est voluntatem operari r in conflictu enim duarum delectationum, quarum una gradibus alteri praeponderat, minorem oportet cedere majori. Umde necessario sequitur, quod mox dicebamus, superiorem delectationem a minore nunquam vinci posse. Audiamus Jans
nium ipsum L. 4. c. 9. Confissus ille, inquit, dele ationum fu,ri non potest, rus altera alteram delenando superaverit, D eorOIum ammae pondus vergat. Quod enim amplius delectar, I cauidum id operemur necesse est. Vigente enim delessatione ca
209쪽
188 PARs PRIMA. DIsset a T. II. nati impossibile est, ut virtutis ac honesatis conssseratio pro
IX. Hinc vero sponte sua fluit, ac nascitur celebris illa distinctio potentiae absolutae & relativa , qua Iansentani passim utuntur , ad declinanda Catholicorum argumenta, &Ecclesiae Censuras eludendas. Cum enim iisdem objicitur , in ipsorum systemate , hominem justum sola gratia inferiore, quam Ians nius parvam appellat, instructum, & absente essicaci, veram &expeditam non habere ad superandam tentationem , praece piumque observandum potentiam ; quia nempe tunc in eo supponitur actualis concupiscentia dominari ac superior essct
ipsa gratia ; adeoque impossibile fit , ut parva illa gratia superiorem vincat cupiditatis delectationem e cum, inquam , id ipsis objicitur , ad eludendam argumenti vim , aequivocatione utuntur vocis hujus potentia , & verbis in speciem catholicis audacter profitentur , agnoscere se in eo justos cienti unaM, persa imam , completissimam , expediti mamque adsuperan
iam tentationem V mandatum observandum , facultatem seu potentiam. Persectissimam nempe ac completissimam intelligunt potentiam auolute , ac praecisis circumstantiis , non Vero re Iarive ad illas. Sic Iansenius Lib. 8. de Grat. Chr. c. aci. e.
pressis verbis ait, remanere in voluntate perfecti mam peccandi potestatem , qua non solum ines voluntari, quando gratia δε-leslatione carer, sed etiam quando intima ejus suavitate inca-cher Iratitur. Et paulo post et Quemadmodum , inquit, qui sub gratia ad opus bonum determinante operatur, simul etiam peccare potest; ita quoque e contrario, qui isa gratia desitu, tur ta peccandi tentation ibus quatitur, potes benefacere. P tentia certe illa bene agendi, quam Iansienius agnoscit sub vehementiore cupiditate , cum nempe quis peccandi tentationibus quatitur, & potentia male agendi sub motione gratiae victricis ad bonum opus determinantis , relativa esse non potest : V, sente uamque delectatione carnali impossibile es , ait
210쪽
Ub. 4. cap. antea cit. ut virtutis ac honestalli eonsideratio praevaleas. Tunc enim, inquit Lib. 8. cap. a. delectatio e victriκ, quando alteram superat. Quod δε contingat, alteram ardentiorem esse, in solis in cacibus desideriis haerebis animus. Ergo potentia illa est mere abistula, & abstracta , quae ad usum & exercitium honi, vel mali operis nihil omnino conserre potest. Repugnat enim Iansentano Systemati , Ut gratia parva completissimam , expeditissimamque conserat relative potestatem ad vincendam majorem cupiditatem. In eundem sensum loquitur Arnaldus , ut reliquos taceam
Iansenti discipulos et Si de ahquo Iuso inquit ille in sua Disistri. de Grai. essic. p. a. a. 4. cui gratia incax in aliquarentatione dest, quaeratur, an sae gratia emaci ad vince dam tentationem necessaria , quam supponimus ipse defuisse ,rentationem vincere potuerit; tunc ex communi omnium loque
di ratione respondebitur , non quidem absolute , sed in illa b
porhest, fine hac gratia non potuisse. Adverte, eum dicere, in illa hypothesi, hoc est, relative ad majorem cupiditatem. Ideo autem asterit, talem justum potuisse absolute superare tentationem; quia gratiam sussicientem habet, quae , ut ait ibid. p. 3. a. I a. in nobis initia bona volumatis producis, ar-que adeo quamdam bene agendi potentiam, O virtutem Iam, rur; quae, rus Malidior ei concupiscentia re eret, non modo boni operis desederium fructu vacuum, sed ipsum bonum Osuare ipsa produceret. Arnaldus itaque, & quotquot Iansentanae doctrinae assi clas se profitentur, summo consensu agnoscunt in parva illa Jansenti gratia, qua justi, absente essicaci, instructi sunt, vinram, propriam, persectissimam , & expeditissimam ad superandas tentationes, & praeceptum observandum potestatem. Sed fallunt illi ambigua significatione vocis potentiae , quam sinium absolutam intelligunt, & abstractam , considerata videlicet sola satiae natura, praecisis objecti praesentibus dispositi
