Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

ipsorum gratia sit dumtaxat sussiciens respeetu immediati, debilis & infirmi alicujus effectus , quem obtinet ; at respectu eia sectus ulterioris & persecti , ipsius nempe operis boni est rei

live insumetens propter concupiscentiam gradibus superiorem, a quem proinde essectum nunquam obtinet, nisi ulterius accedat auxilium, superioris videlicet coelestis delectationis, praeterquam nulla datur in ipsorum systemate gratia vere ac proprie sussiciens. Μο. vero facile probatur ex iis , quae dicta jam sunt. Frustra namque iis Scripturae locis invitantur peccatores ad poenitentiam ; inique objurgantur, quod oblatis gratiae auxiliis uti noluerint, si per ea vires vere ac proprie sussicientes

. HOn acceperunt

Reponunt quidem Jansentani, eam obiurgatioum iniquam

non esse , eo quod hominis culpa contigerit , ut gratia sit imsussiciens. Nam ideo , inquiunt, est in lassiciens , quia concupiscentia est superior. Atqui hominis culpa contigit, ut comcupiscentia esset stiperior , quae nimirum inducta est per pec- 'Catum originis , cujus reus est homo. Hinc juxta S. Augustinum Lib. de Corrept. & Grat. merito potest homo objurgari& corripi propter peccatum originale & ejus esse s : Core,

eratur , inquit ille , origo damnabilis. Et paulo supra : An ideo pravitas i ta in homine corripienda non es, quIa non ejus propria est, qui corripitur, sed communiis est omnibus ' imo vero corripiatur in lingulis, quod est omnium. Ergo merito objurgari homo potest propter inductam concupiscentiam , &propter iniussicientiam gratiae , quae non nisi propter conem piscentiam insussiciens est. At contra est , S. Doctorem in loco objecto loqui solum de non regeneratis: non arrendunt, inquit, δε nondum regenerati sum &c. deque istis dumtaxat dicit, corripiatur orim damnabilis. Quanquam etiam in istis non asserit praecise, corripiendam esse originem damnabilem , quia revera iniquum esset, ob ursare hominem propterea, quod vitiosam habeat originem;

232쪽

ginem ; sed ait S. Doctor, objurgandos esse homines, quod inobedientes D Eo haud sibi displiceant, id est , quod nati

peccatores non semetipsos oderint , nec festinent ad regen rationem per Baptismum. Corripiatur ergo, inquit , origo damnabilis , ut ex dolore correptionis Noluntas regenerationis oriatur. Unde patet ex mente S. Augustini, non tam culpandam esse ipsam originem, quam perseverantiam Voluntariam in

originis vitio : neque inde sequi id, quod volunt Adversarii, objurgari merito posse hominem seu baptizaium, seu non baptizatum , quod jam insuffciens sit gratia, quae sufficiens esset, nisi vim ejus elideret sortior concupiscentia per peccatum originale inducta. XU. Concilia pariter , quorum authoritate superiorem Asisertionem stabilivimus , cum in adductis locis dicunt, omnes Christo auxiliante O cooperante , quae ad salutem pertinent,

posse , si fdeliter laborare voluerint, adimplere et DFum , Aut c. Vir opus bonum , ita persessurum , nis homines illius gratiae defuerint : DEum impot=bilia non jubere , sed j bendo monere , O facere, quod pQM, D' perere, quod non posM Dc. Haec, inquam , dum dicunt Concilia , non aliam certe gratiam intelligunt, quam vere ac proprie suffcientem, ut patet ex conclusionibus, quas nos superius ex iis Conciliorum verbis deduximus. Neque hic juvat oggerere, allatis postremo loco Tridem tini verbis non significari, hominem justum, quando peccat, habere completam expeditamque , & relative sufficientem p tentiam non peccandi ; ex eo videlicet, quod Concilium geriminam designet potentiam , alteram inchoatam his verbis ,

DEus Iubendo morat facere, quod possis alteram completam verbis illis , aluvat, ut po=s Contra namque est , naturalem libertatem , & habitus supernaturales, quibus instructus est homo justus, posse quidem

D d a dici

. . .

233쪽

dici potentiam quamdam inchoatam ; per haec tamen sola juxta doctrinam Concilii praecepta DEI non redduntur simpliciter& absolute possibilia homini jullo, sed insuper ad id requir, tur gratia actualis interior. Ergo Concilium dum Can. 28. declarat , homini justificato non esse impossibilia DEI mandata , non significat, uidem tantum inesse potentiam inchoatam , sed completam & relative sufficientem; per hanc enim solam praeceptum fit simpliciter possibile , & sine hujusmodi

potentia remanet antecedenter & simpliciter impossibile. XVI. Pahres quoque, cum de gratia susticiente loquum tur , non aliam agnoscere, quam quae vires tribuat pares seu relative proportionatas ad bonum hic & nunc saciendum , aut malum fugiendum , facile est, ex ipssmet eorum textibus a nobis supra productis demonstrare. Quibus unum hic adjicere liceat S. Augustini ex Tract. a. in Ioan. n. 8. Noli cadere , inquit S. Doctor, V non tibi o

eidet lux Christi) Si tu feceris casum , ille tibi faciet occasum δε autem tu stas, praesens es tibi , sed non set si recordare

unde cecideris , unde re dciecit , qui prior re cecidit. Dejecit enim te, non vi, non impulse , sed voluntate tua δε enim ma-IO non consentires , sares , illuminatus maneres. Et Lib. 3. de libero arbitr. c. I 6. n. 45. Εκ eo quod non ac FIt, nubius reus es: ex eo vero quod non facit, quod debet, Iuste reuSes. Debet autem , si accepit is voluntatem liberam os cientissmam faculIatem.

Rursus L. de duabus animabus cap. I a. n. I . Peccara eum renere quemquam, ait, quia non fecit, quod facere non Po'

lusit , summa iniquiitatis est O insaniae. Quibus in locis quis

3 In videt S. Doctorem exprimere virtutem gratiae parem ad praecepta implenda, & sufficientem relative, imo sufficientissimam superandae oppositae concupiscentiae : nis enim ita esset, voluntate sua homo non caderet, nec malo libere consentiret, neque juste reus esset , neque voluntatem liberam, & susE-

234쪽

Sgc Tro I. CAp UT II. a13eientissimam haberet 'facultatem ; desectu scilicet auxilii, quo hic & nunc , seu , ut saepe jam dictum est, relative ad pra sentes circumstantias tentationis & concupiscentiae , possit legi

obtemperare.

XUII. Denique huc serviunt ea rationis' theologicae momenta , quibus Assertionem primam firmavimus: illis namque ipsis pariter demonstratur , gratiae lassicientis virtutem accommodatam esse debere, ac relative proportionatam ad opus pietatis hic & nunc exercendum. Impossibilis certe manet homini praeceptorum supernaturalium Observantia, nisi gratiam habeat lassicientem , non qualemcunque , sed ejusmodi, per quam illa observari & impleri possint relative ad praesentes circumstantias, in quibus homo constituitur. Praeceptorum namque observatio, non absolute, non abstracte , sed hic.& nunc relative urget, & obligat. Ergo pariter vires gratiae , non tantum absolutae, sed relativae sint, oportet ad praeceptum hic & nunc observandum. Secus enim lex non prodest , nisi ut accendatur magis cupiditas, ct certa sit ejusdem praevaricatio : lex iram Operatur , ait Apostolus ad Rom. 4. v. I s. O ubi non est lex , nec pravaricatio. Et cap. . v. . . Peccatum non cognovi, nisi per legem r nam concupiscentiam nesciebam, nisi leκ diceret : Non concupisces. Occasione au rem accepta , Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupisentiam. Ergo ne lex homini noceat, necessaria est gratia , per quam non absolute tantum & abstracte, sed hic& nune ac relative impleri & observari possit. Necessaria est insuper haec eadem gratia ad vincendas graves tentationes , quibus incessanter& undequaque pulsamur; neque resistere valemus , nisi DLus per gratiam suam pares vincendis relative ejusmodi tentationibus vires conserat. Talem autem concedi gratiam docet Apostolus, dicens I. Cor. Io. v. I 3. Fidelis

DLus , qud non Patietur vos rentari jupra id, quod potestis , sed faciet etiam cum tentatione proventum , ut possvis susinere.

235쪽

a14 PAas PRIMA. DIssE T. II., Ergo gratia, quam nobis DLus ad vincendas tentationes largitur, debet habere vires iis superandis relativet sufficientes, alias foret

prorsus inutilis. Quid enim prodest homini gratia illa , quae absolute quidem & in aliis circumstantiis sat virium haberet, at in praesentibus satis non habet 3 De ejusmodi certe gratia longe meliori jure dici potest, quod sit hominibus perniciose .... Iolummodo peccatis faciendis , mavorique damnationii accersem da serviens , id quod affirmare ausus est Jansenius de illa gri-

ita sufficiente , quam ipse refellit Lib. 3. de Grat. Chr. c. a. Sed inquies t Gratia non potest dare vires relative suificientes vincendae tentationi & delectationi oppositae , nisi sit relative superior ; nam si vel inferior ost, vel praecise sequalis , per eam non datur satis virium ad vincendam oppositam delectationem. Atqui relative superior esse non potest , quinsadem sit efficax. Ergo. Resp. Neg. maj. ejusque probar. Nam potentia relat,ve sufficiens ad vincendam tentationem & delectationem te restrem oppositam, non consistit in superioritate, vel aequalitate unius deleehationis comparate ad alteram secundum intem . sonis gradus ; sed in virium , quas dat gratia , proportione eum illecebra delectationis terrestris oppositae. Atqui gratia , etsi gradibus intensonis inferior, nihilominus dat vires proportionatas vincendis concupiscentiae illecebris. Ergo eadem dat vires relative sufficientes &c. Id sane de sua parva gratia admittunt Jansoniani, utpote quae secundum ipsos semper produc t esse tum aliquem , tametsi levem & imperfectum , non obstante opposita, & quidem longe superiore concupiscentia. Cur igitur moleste serent, a nobis in gratia sufficiente agnosci vires pares superandae ardentiori cupiditati 7 Caeterum salsa est etiam minor propositio ejusdem argumentationis. Quamvis enim relative foret superior gratiae delectatio, potest tamen ei voluntas resistere , ut Adamo Comtigit , quando peccavit. Tunc enim nulla aderat delectatio, nis

236쪽

nisi coelestis, mi tamen obseetutus non est. Voluntas nempe,

cum si facultas activa, ad agendum non indiget, nisi motivo;& posita inter duas delectationes praevias & indeliberatas , seu aequales seu inaequales , potest alterutram sequi pro arbitrio. Alioquin ex Mechanicae legibus agi potius , quam agere dicenda esset voluntas , quod est Systema Jansensi a Catholico dogmate alienum.

Respondetur ad objecta.

XVIII imo. Si gratia sussiciens voluntati conserre debeat vires pares, & relative proportionatas ads perandam oppositam actualem concupiscentiam , sequitur, gratiam, quae hominibus facinorosis, excoecatis, & obdurulis in malo interdum conceditur, eo persectiorem esse debere gratia justorum , quo ardentiorem longe cupiditatem, ac multo graviores dissicultates superandas habet. Atqui sequela haec non admittitur. Ergo neque id admitti potest, unde ea deducta est. Resp. Neg. mo. Neque enim majorem dicimus esse debere in gradibus intensionis vim gratiae , quo majorem & a dentiorem cupiditatem debellandam habet; quin potius contem dimus , minimam etiam gratiam posse resistere cuilibet concupiscentiae , & vitare quodcunque peccatum. Cum igitur a nobis exigitur gratia , quae pares relative vires homini justo conserat ad oppostam concupiscentiam superandam , & obser-Vandum praeceptum , vires cum viribus , ut jam dictum est, non comparamus ; sed hoc unum contendimus adversus Iansenium , vires gratiae QScientis , tametsi gradibus inseriores viribus oppostae concupiscentiae , pares tamen esse ac sussicientes huic superandae , & implendo praecepto , si homo justus tali gratiae auxilio , ut par est , uti voluerit. Non ergo ista sequitur gratiam facinorosorum hominum eo majorem esse

237쪽

debere , quo major est & ardentior illorim cupiditas , & magis inveterata malitia ; aut persectiorem gratia , qua donantur justi, ut mandata DEI possint observare. Quin potius sequela haec locum habet in Jansoniano systemate : in eo

namque cum duplex concurrit delectatio , coelestis ac terrena, voluntas nuSquam operatur seu bene , seu male , nisi alterutra vincat ac superet. Ergo quo major est lacinorosorum c piditas & malitia , eo majore ac intensiore opus habent gratia. Vides , qua ratione eadem in Adversarios tela recidant, quae in nos ipsi contorquent. Caeterum esto , quod gratia sussiciens peccatoribus induratis concessa , vires non semper conserat pares ad operandam immediate conversionem, & praecein tum implendum ς consert tamen vires pares & sufficientes ad salutare conversionis desiderium concipiendum , & ad conversionem ipsam saIteat mediate , per orationem scilicet impetrando uberius auxilium , cujus beneficio & virtute praecinpti adimpletio & conversio sequatur. XIX. Ob ic. ado. Gratia dici potest , & est relative sus-ficiens , etiamsi non sit proportlanata gradibus concupiscem 'tiae hic di nunc Qperandae ; modo ex se iussiciat ad debellam dam neratim praesentem hujus status concupiscentiam. AD qui gratia parva Iansenti ad hoc semper ex sese sufficit; est namque remedium natura sua destinatum , atque oppositum coincupiscentiae, quamvis per accidens eam vincere non possit, cum

nempe relative inserior est , quam . concupiscentia, in quam impingit. Reis. Alig. mall. Neque enim dici potest gratia sufficiens& par debellandae cupiditati oppostae , nisi eo modo suffciat, quo necesse est cupiditatem a nobis debellari. Ergo cum debellanda sit cupiditas non sotam generatim , prout nempe est hujus status propria , sed etiam prout hic & nunc nos ad malum sollicitat ; etiam gratia debet esse suffciens relative , non tantum ad cupiditatem oppositam generatim , sed etiam ad

238쪽

Sge TIO L CAPuT ILaIT cupiditatem actualem impugnandam , quae continuo nos pu sat ac premit. Gratia proinde parva Jansenii, quantumcumque eidem adstruatur suffcientia illa relativa ad praesentem g neratim hujusce status naturae lapsae concupiscentiam ; nec dici potest, neque est vere ac proprie, & in sensu Catholico susficiens , nisi suffciens etiam sit relative ad concupiscentiam subjecti praesentem, & actualem. XX. ΟHic. Vio. Si gratia sussiciens pares, & proportionatas vires conferret superandae etiam superiori actuali concupi centiae, tunc homo cum sola hac gratia sussiceret, neque imdigeret novo ex parte DEI auxilio ad vincendam illam superi Tem actualem concupiscentiam. Sed hoc admitti non potest ;eo ipso namque excluditur necessitas gratiae essicacis. ' Ergo.

Resp. Dist. mo. Cum sola hae gratia sussiceret homo ,

nec novo indigeret ex parte DEI auxilio praeveniente, ut vere ac relative possit vincere oppositam superiorem concupiscem tiam, Gnc. non indigeret novo auxilio cooperante, ut eam actu vincat, ac superet, Neg. mo. Ad concupiscentiam actu vincendam indiget in omnium sententia novo ex parte DEI auxilio gratiae adjuvantis, operantis, & cooperantis, quae comcursus supernaturalis vices gerit ; quaeve propterea praeter sussicientem, quae praeveniens, & excitans dicitur, semper necessaria est, ut actu vincatur concupiscentia, & opus salutare perficiatur. Utrum vero praeterea opus sit nec ne gratia per se & ab intrinseco emcaci, physice, vel moraliter voluntatem ad bonum determinante, ad fidei dogma non pertinet. Neque enim hic aliud definivit Ecclesa, quam dari in statu naturae lapsae eiusmodi gratiam suffcientem, quae voluntati co serat vires resative pares, & sussicientes ad superandam oppostam cupiditatem : deinde praeter gratiam hanc praevenientem, necessariam quoque esse adjuvantem, quam diximus &coopera

tem, ut voluntas bonum actu operetur. An vero necesse sit, gratiam illam physce, vel moraliter praedetermin

239쪽

ar 3 PA3s PRIMA. DIssERT. Π.re voluntatem ad agendum, Scholasticorum disputationi pedimisit, ut altera Dissertationis hujus Sectione dicemus.

. Consectarium.

XXI. I ea sola gratia vere suffciens est, quae non tantum ab in solutam, & a praesentibus circumstantiis abstractam, sed ad illas relativam confert ad opus bonum potestatem ; necessario sequitur, non aliter huic gratiae resisti, quam quod eo

privetur effecta, quem relative ad actualem Oppositam concupiscentiam ex voluntate, & intentione DEI hic δ nunc habere potest. Unde patet secundum doctrinam Iansensi, gratiae imteriori nunquam proprie loquendo resisti. Non enim resistere potest voluntas gratiae essicaci & victrici ; quia haec ideo tribuitur , ut ejus effectus certe, ac insallibiliter consequatur. Non etiam resistit gratiae suffcienti, seu parvae ; quia istius duplex effectus distinguitur a Iansentanis : unus proximus, d bilis, & imperfectus, quem semper assequitur, & respectu cu- H. jus ab iis dicitur essicis; alter plenus, & perfectus, quem PT

pter oppositam superiorem concupiscentiam obtinere nunquam

Potest, respectu cujus proinde gratiae sussicienti proprie non resistitur di resistere enim gratiae nihil est aliud, quam illam eo . effectu frustrari, quem habere potest, non tantum absolute, ut fingunt Iansentani, sed etiam relative. Quamvis igitur obgata illa sententia : s homo gratias cienti non re erer, ceditistae haleret esscacem, verissima si apud Catholicos, qui docent, voluntatem ita gratiae libere resistere , ut possit eidem, si volvierit, relative non resistere : ob contrariam tamen rationem

haec ipsa loquendi formula a Iansentanis usurpari solita, merito suspecta esse debet; quia in eorum sententia voluntas superi ri terrena delectatione ligata, sic gratiae parvae & invalidae rinsistit, ut ei non possit non resistere. Et sane, ut voluntas dicatur vere, ac proprie gratiae re' siste

240쪽

SgcTIo I. CAPUT IL aissstere , liberum ipsi esse debet , ulteriorem ejus essemitu assequi, vel impedire. Atqui in systemate Jansentano liberum

non est voluntati offectum illum relative assequi, vel impedire. Si namque superior fuerit gratia , voluntas relative pe sectum illum effectum impedire non potest. Si econtra cupiditas ardentior & superior fuerit, gratia parva seu inserior opus honum perficere nequit, propter defectum virium. Ergo volumias in eo systemate nunquam vere, ac proprie gratiae resstit XXII. Ad haec respondent Adversarii Imo. Hoc non obstante dici merito posse, hominem resistere gratiae, quod illius concupiscentia semper eidcm repugnet, licet sine victoria. ado Gratiae actuali hoc etiam sensu voluntatcm resilere ;quod nempe coelestem illustrationem distractis alio cogitati nibus rejiciat. 3tio. Quod voluntatis excitatio tametsi parva,majoris i men gratia proνocativa foret , ut loquitur Iansenius Lib. de Grat. Chr. c. a . nisi voluntas DEO excitanti ac move ti resisteret. Verum evasones ejusmodi sacile refelluntur. Etenim ad imum repono : Resstere gratiae, ex recepto loquendi illi non

est illi smpliciter repugnare ; sed ipsam effectu, quem habere

Telative potest, fraudare. Alioquin gratiae etiam emcacissimae resisteretur, quia nunquam non impugnatur in hoc statu a concupiscentia. Ad adum. Cum gratia huius status non selum includat mentis illustrationem, sed etiam motionem, & excitationem voluntatis, gratiae actuali non resistitur, solam illustrationem repellendo: n que unquam negaViv Jansenius, gratiae in hoc sensu res sti; sed negavit resisti gratiae voluntatem moventi, & excitanti.

Ad alium: Haud satis intelligitur, qua ratione insidima illa, & languida boni desideria possint in Systemate Jan senii csse majoris gratiae provocativa; ad hoc enim necesse est, ut oppositae majoris cupiditatis resistentiam relative lup L e a Tar

SEARCH

MENU NAVIGATION