Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

ribus ; unde talem gratiam per Voluntatem antecedentem , quae a cir cumstantiis abstrahit , conserri asserunt: non vero intelligunt potentiam relativam ad alias dispositiones subjecti ;his enim consideratis, DLus voluntate sua consequente, &absoluta non vult opus bonum perfectum impleri per talem gratiam parvam, sed aliquod duntaxat imperfectum , & incho tum boni operis desiderium. Hinc potentiam illam suam a solutam, quam totius Systematis arcanum, ac quasi nucleum vocat Tournelius, multis aliis nominibus idem plane significantibus involvunt, ac implicant, ut egregie observat idem Vir Cl. Tract. de Grat. Q. 3. Appellant nempe potentiam, quae nunquam erumpit in actum, potentiam antecedentem , , quia praescindit a circumstantiis subjecti; potentiam, quae ata . quo novo adjutorio indiget, ut in actum exeat ; potentiam in , - - , actu primo potentiam in sensu diviso, nempe circumstanti. . rum subjecti; potentiam, quam delectatio ex se ipsa consert&C. Contra vero relativam potentiam contrariis plane no-

minibus appellant. Ad ejusmodi igitur appellationes dilige

ter advertere oportet, ut Iansentanorum sallaciae in usurpan- . I . dis Catholicorum modis facilius detegantur. Unica Certe V .cis potentiae aequivocatione damnatas quinque Propositiones verbo damnant, re ipsa tuenturo Iustis nempe impossibilia

non esse mandata, impossibilitate absoluta, non autem relati- iva : gratiae interiori resisti, videlicet quoad effectum ulteri .. . rem ac persectum, quem habere potest absolute , at non relative. Tandem distinctionem applicant Propositionibus caeteris; sicque unius vocis ambiguitate Ecclesiae censuras elindendo ἰ sese Catholicos simulant. X. Ex doctrina hactenus exposta facile colligitur, Iansenium in praesenti statu non aliam vere suffcientem gratiam asmisisse, quam emcacem, & victricem, quae voluntatis com sensum insuperabiliter semper exprimat, Cui proinde numvam resistitur. Parva namque illa gratia, quamvis ab eo es-ficax

212쪽

Sac Tro I. CAPUT I. 91scax vocetur , nimirum respectu debilis alleuius & infirmi effectus , quem potest producere , quique nihil est aliud , quam inchoatum quoddam, & sterile boni desiderium ; victrix tamen, & respectu pleni ac perfecti effectus nec emcax, nec lassiciens est; propter defectum nempe virium , ut ipse ait Jansenius L. 3. de Grat. Chr. Cap. I 3. De qua rursus L. 2. cap. 57. dicit, eam nullo modo I cere, ut homo DEI mandatum operetur, ut DEum super omnia diligat , ut speret Uc. licet aliquid faciat, nempe νeluitares quaSdam excitet. Ratio est, quia in systemate delectationis relative superioris. ac victricis, non potest gratia parva, seu inferior vincere superiorem concupiscentiam : quapropter in eo systemate nulla datur gratia vere ac proprie sussiciens, praeter superiorem coelestem delectationem. Gratia namque parva, si absolute, & in se praecisis subjecti circumstantiis spectetur, de se quidem estessicax, & ad bonum etiam persectum antecedente DEI v luntate ordinatur, quod reipsa emceret, si minus ipsi ressteret opposta cupiditas : sed si spectetur relative, & compar te ad majorem actualem concupiscentiam , plane insussiciens est, & impar huic superandae. Ergo reipsa g ratia parva Jan- senti plane iniussiciens est relative, ex qua , ut ipse ait L. 4. C. Io. Operario nequidem possit Iequi, nisi ejus ine acta per aliam suppleatur. Unde sequitur Imo. Gratiam sussicientem, seu parvam ad sensum Iansenii , dicendam esse eam , quae gradibus inserior est opposita concupiscentia ; nec eam, Pr prer defessum virium , relative vincere ac superare potest. ado. Respectu ipsius operis boni actu exercendi, perinde esse, nullam prorsus habere, aut ita imparem viribus habere gratiam , ex qua operatio non potest sequi. Mio. Iustis sola gratia parva instructis, absente essicaci, relative, seu ut loquitur Iansenius, fecundum praesentes quas habent vires , vel, ut

Arnaldus , in ea bpothesi , mandata DLI esse impossibilia. De

213쪽

De Paschasio Quesnello.

XI. T Aschasius Quesneli Lutetiae Parisiorum natus Quinctifix mense , anno I 633. Congregationi Presbyterorum oratorii, non illi, quae a S. Philippo Nerio instituta Florentinae praeprimis, ac Romanae Urbi singulari est ornamento ; sed illi, quae auctorem habet Berullam S. R. T. Cardinalem, ve tente anno I 6s . nomen dedit. Llucubravit, odiditque amno 1676. Dissertationes ad opera S. Leonis Magni ; quae Romae statim proscriptae sunt, & ab Eximio Viro Christiano Lupo Ord. Erem. S. Aug. consutatae in libro de Appellation, Aus. Damnationis Romanae Decretum libellum famosum in posturis, & diabolico odio plenum, incredibili audacia a sus est appellare. Congregationis suae monitis, ac praeceptis pertinacissime spretis, habitum quoque dimisit ac nomen, erro iactus, & profugus.

Prodiit anno 1699. Parisis inestelli opus inscriptum,

Iessur chaque verset Uc. In eo resuscitavit B i, & Jansenti

damnata dogmata , ampliavitque errores Propositionibus Io I.

a Clemente XI. in Bulla Unigenitus anno III 3. jure meritoque proscriptas. Etenim a Propositione 9. usque ad a4. liquet, Quesnellum nullam gratiam admittere, nisi essicacem , & qu, dem talem , quam nihil impedire potest, & retardare. Absque tali gratia impossibilem esse divinorum praeceptorum o servantiam asseritur primis quatuor, nec non tricesima octava, & duabus sequentibus. Gratiam primi hominis debitam , ac naturalem tradit Propos. 34. 35. & 3 . Ante fidem, &xemissionem peccatorum nullam dari gratiam dicit Propos.&6. a . 23. Mitto plura alia, quae pertinent ad Charitatem, ad Ecclesiam, ad Sacrarum Scripturarum lectionem , aliaque dogmata, eX quibus evidenter colligitur Quesnellianae doctria

214쪽

illius acceptatione prodierunt mandata C xxx. relata in libro ,

cui titulus , Recueti des Mandemens , is infructions Pa tora-Ies des Messeigneurs les Archeveques, EMeques de France potirP acceptation de la Consiturion de N. S. Pere te Pape Clement M.

du 8. Sept. III 3. &c. Eandem Constitutionem omnino servandam publicaverunt Clarissimi Antistites Namurcensis, R remundensis , Gandavensis , Antverpiensis, Tornacenss, A domarensis , aliique plurimi. Recepta est an. III s. die 8. Jan. ab Universitate Coloniensi concordi Doctorum approbatione. Idem praestiterat praecedente anno die 3. Aug. Academia Duacensis. Probarunt unanimiter Pontificis maximi

judicium Theologi Lovanienses dio 8. Iul. an. I I 5. Excepit,

dignaque veneratione amplexata est die I9. Aug. an. I I 6.

Universitas Salmanticensis. In Italia , Germania, Hispania, &Lusitania singuli, ut par erat, illi obtemperarunt. Verbo, T cepta est Clementina Constitutio ab omni Catholicorum ordine paucis Restactariis exceptis, qui ut Romanae sedi invidiam concitarent, cum nullum sibi effugium relictum cernerent, Sanctorum Augustini & Thomae doctripam eadem Constit tione damnatam criminati sunt. Sed huic calumniae modum posuit, unaque Scholarum tranquillitati consuluit vigilantissimus Ecclesiae Pastor Clemens x II. Brevi logiolicae Provia dentia incio, emanato die a. Octobr. an. I 33. In quo reda guttur primo intoleragilis eorum pertinacia , qui eIiam nunc con-rendum censuris latis in Constitutione Unigenitus doctrinam Samsorum Augusini-Thomae de divinae gratia escacia esse Perstrissam. Deinde praecipitur in virtute S. Obedienti ae , Usub

Canonicis poenis, ne di urantes , aut docentes,sive Scriptis ediris , sive aliter propositiones defendant, aut enuntient, quae interdinas N arorum calumnias frmare , ac promoVere possint Postremo, ut etiam a Paulo V. sancitum fuit, ad extinguendum fomitem dissensionum, interdicitur, ne ve cribendo, vel docen B. P. Zambi Theol. T. I. de Grai. B b do,

215쪽

Aas Pax ΜΑ. DIssERT. U. 194do , vel disputando , vel alia quasiber occasione notam aut censuram ullam Theologicam Scholis diversa sentientibus inurere , aut earum sententias conviciis , O contumeliis incessere aliquis audeat, donec de iisdem controversis S. Sedes de dendum, oceronunciandum cesuerit.

CAPUT IL

Fidei citholicae dogma de Gratiae s cientis nilim

a F exi sentia sabilitur.

I. molam hic aggredimur Novatorum doctrinam paulo ante in expositam circa existentiam & naturam gratiae sufficiem iis , quam cum Ecclesia sua censura confixerit, eo ipso comtrariam veram & Catholicam esse declaravit. An ergo praeter gratiam efficacem aliam mere sufficientem in hoc statu naturas .

lapsae agnoscit Ecclesia Τ Quid per suffcientem ejusmodi grataliam re ipsa intelligit 7 En status praesentis controversae , ALkrtionibus geminis dirimendae. Sit igitur

Prater gratiam eMacem admittenda est in praesenti satu gratia mere sumiens. II. I, ob. rmo ex Scriptura e Prov. r. v. a 4. Vocavi, O r A nuissis : extendi manum meam, O non fuit , qui aspice ret. Dupexissis omne consilium meum , D increpationes mcaS negleκsis. Ego quoque in interitu Aesro ridebo. Is

216쪽

is non feci ei Expectavi , ut faceret uvas, 0 fecit labruscas.

Matth. C. ao. v. I 6. Multi vocati , pauci electi. Et Luc. C. 14. dicitur, multos fuisse ad coenam invitatos, paucos venisse. Matth. C. ag. ita Christus Judaeos increpat. Ierusalem , Ierusalem , quoties volui congregare filios ruos , V noluisi. Stephanus AEL I. v. s I. ita compellat Iudaeos : Dura cervice D incircumcisis cordibus vos semper Spiritui S revi titis. Apostolus a. ad Cor. C. 6. V. I. Eκhortamur , ne in να- . cuum DEI gratiam recipiatis. Ex quibus, pluribusque ejusmodi alii' Scripturae locis manifeste patet, Imo. hic agi de hominibus in statu naturae lapsae positis. ado. agitur de gratia interiore jam data; quia sola v catio externa inutilis esset , tum quia Spiritus S. cui dicuntur homines resistere , non niti intus moVet , & excitat, vocatio autem externa fit ministerio creaturarum. 3Iio. Haec gratia est vere sufficiens ; quomodo enim aliter sciscitari posset Deus, quid debui ultra facere 3 Quomodo expectare potuisset uvas ex vinea bene culta , si ad producendos bonos fructus insuffciens suisset cultura 3 4ro. Agitur de gratia , cujus effectum Deus vult sincere et cur enim Vocaret, quos nollet. venire 7 Psomodo posset dicere volui, O noluisi' sto. agitur de gratia , quae suo fraudarer effectu per liberam hominis resistentiam: Culpa enim rojicitur in solam hominis voluntatem, vocavi , Urenu sis; volui, O nolui ti. Secus homo extra culpam foret, Deus me interminando , ego quoque is interitu vestro ridebo , inique insultaret hominis perditioni , gratiam effectu cassam ipsi exprobrando, cujus ope nihil revera potuis set sacere, quam quod fecit. Atqui gratia interior hujusmodi , per quam homo potest bene amre, quando non bene agit; gratia , cujus DGs effectum vult sincere; quae suo fraudatur epsectu per solam hominis liberam resistentiam , est gratia vere , ac mere lassiciens. Ergo.

217쪽

III. Prob. ado. Authoritate Conciliorum Arausicani II. quod Can. as. declarat se credere fecundum fidem Catholicam , quod accepta per Baptismum gratia, Omnes Christo auxiliante is cooperame , quae ad salutem pertinent, possint O d beant , si fideliter laborare voluerint, adimplere. Atqui non

possunt sine gratia interiore. Ergo baptizati omnes habent gi tiam ad id necessariam. Atqui non omnes habent emcacem et Cum non omnes adimpleant ea , quae pertinent ad salutem. Ergo aliqui habent mere suffcientem , quacum ea quae pertinent ad salutem non implent , non quia non possunt, sed quia fideliter laborare nolunt. Concit. Trid : Seis. 6. C. II. docet, neminem debera .

temeraria illa , O a patribus sub anathemate prohibita voce uri. DEI praecepta homini jus caro ad observandum esse in QR . . bilia. Nam DFus impossibilia non jubet, sed jubendo monet, D facere, quod po sis , υ petere quod non possis, is adjuvat, ut possis. Nullum igitur praeceptum divinum est homini justimcato ad observandum impossibile. Ergo homines justificati

habent interiorem gratiam ad observanda praecepta divina n cessariam. Atqui haec gratia non est in omnibus emcax ; cum non omnes observent omnia praecepta divina. Ergo haec gratia in aliquibus est mere sussiciens. . Eadem Synodus ejusdem Sess. C. I 3. dicit , omnes debere in DEI auxilio spem frmissmam collocare; quia ηufi mi

illius gratiae defuerint, scut carpit opus bonum , ita persciet. Ergo Concilium supponit hominem posse deesse gratiae ; quod salsum est, si gratia quaecunque hujus status est emcax. Accedit censura Romana , qua proscripta est illa Iansenti propositio : Interiori gratiae in statu natura D a nunquam re- Utitur. Ergo ejus contradictoria , interiori gratiae in satu natura lapsae aliquando res itur, est vera , & de fide. Ergo verum est , & de fide, quod gratia interior in statu naturae lapsae non semper habeat effectum ; adeoque quod praeter grat

218쪽

SgcTIO L CAPUT α r 9 gratiam efficacem detur alia pure suffciens: sufficiens quidem, quia sussicit ad effectum , ad quem datur; & pure suffciens, quia effectum , ad quem datur , non obtinet, eo quod ei r

sistitur. IV. Prob. 3tio. Authoritate SS. Patrum , quorum innumera sunt, quae hic adferri possent testimonia : illustriora dumtaxat aliquot Augustini, ejusque discipulorum Prosperi , &Fulgentii, qui ab haereticis opponi solent, proferre sufficiet. Itaque S. Augustinus in Lib. 83 quaest. 68. in id quod

dicitur Lucae I 4. multos ad coenam invitatos esse , venisse Paucos , dicit, in eorum, qar non Venerunt, libera Volumate

suis e , ut venirent s additque, eum qui vocatus non venit, ID

cur non habuit meritum proemii, ut vocaretur ;fc Inchoare meo

ritum supplicii, cum vocatus Mentire neglexit. Quibus verbis designatur gratia , quae dat potentiam completam & exped tam faciendi id , propter quod datur, & quae caret effectu, propter quem datur , qualis est gratia vere & mere sufficiens. Alioquin dicere non potuisset Augustinus , vocatos habuisse in libera voluntate , ut venirent, & eosdem neglexisse Venire, atque idcirco dignos esse supplicio : non potest enim dici aliquis negligere id , quod vere & proprie sacere non potest; & mereri poenam , quia illud neglexit. Idem L. I. de peccatorum meritis C. 39. dicit, hominem posse vincere concupiscentiam adjuvante DEO , si non in vacuum gratiam ellus sufceperit. Ergo potest resistere gratiae, quae dat potest nemvincendae cor cupiscentiae. Et L. a. Act. cum Felice Man,

charo C. 8. Non es ergo indignum, inquit, ut DEUS dicat Ite in ignem aeternum iis , qui per liberum arbitrium miserico diam ejus re puerunt. Rursus L. ad Simplicianum q. a. dicit, quod Esau vocatione DEI contempta reprobus fanus est. Dinnique L. de Nat. & Grat. C. 63. Non tibi , inquit , daeut

fur ad culpam , quod invitus ignoras, sed quod negligis quae B b a rere,

219쪽

rere , quod ignoras s neque quod vulnerata membra non coissi s , sed quod volentem Ianare contemniis. S. Prosper L. de Uocat. Gent. C. a 6. Gratia DEI, inquit, in omnibus Iusistationibusprincipaliterpreteminet , suadendo exhortationibuς, movendo exemplis , terrendo periculis, incitando miraculis dando intellectum, inspirando conflium &c. Et quibusdam interjectis subjungit. Ouae opitulario per innumeros modOS, fve occultos, sive maius os , omniibus adesbetur ; υ quod a multis refutatur , i orum est nequitia ; quod autem a multis recipitur , O gratiae es Divinae υ voluntatis humana. . Et in Resp. ad Capitula Gallorum art. I a. ad Object. I s. Sic loquitur : qui dicit, quod quilibusdam vocatis D pie j teque vive ribus obedientia subtrahatur , ut obedire de tant, male opis tur de DEI bonitate O justitia. Ergo DLUS non subtrahit hominibus justis gratiam , qua possint obedire. Ergo quando

non obediunt , resistunt gratiae , per quam obedire possent. 'S. Fulgentius L. de Incar. & Grat. C. I . Homo, inquit, ranti medicaminis poenitentiae) benescio caret, cujus gratiam Fontumaκ , atque ingratus oppugnat. Et L. de remissione .peccat. C. 9. dicit, malos non debere solam DEI severitatem cogitare sed etiam amare misericordiam , ne m ricordia bra scium non quaerant, cum inνerire pol um. Ergo potest quis non quaerere misericordiam, quam invenire potest. Ergo potest r spuere gratiam , per quam ita potest quaerere , ut inveniat. V. Prob. 4ro. Ratione theologica : Impossibilis est obse

vatio praeceptorum supernaturalium absque gratia vere suminciente. Ergo nemo tenetur ad observanda praecepta ejusm

di , nisi habeat gratiam vere lassicientem : alioquin tenere- tur ad impossibile, & quidem sub poena aeternae damnationis; quod absurdum esse ratio etiam naturalis facile persuadet. AD qui . homines multi , & saepe transgrediuntur mandata , ad quo in observantiam teneatur. Ergo saepe habent Matiam

ere Diuitiaco by Corale

220쪽

-vere suffcientem , quae tamen essicax non est. Datur igitur gratia vere , ac mere suffciens. Et sane si haec non daretur , stqueretur Imo. Neminem posse de peccato sincere ac serio poenitere; quia neminem serio poenitere potest , quod illud secerit, a quo abstinere non potuit : nec potest serio statuere, se non idem deinceps s cturum. ado. Debere unumquemque & incurium' & acti num suarum securum esse cum neque plus boni sacere potest, quam facit, neque abstinere a malo, quod facit: quomodo enim

posset, qui nihil potest, quam quod facit 7 Hinc aestimare ibcci , quo spectent boni illi Viri severioris morum disciplinae

vindices, ac patroni.

Respondetur ad Objecta.

VI dimic. imo. Nihil est , cur allata Scripturae loca intelliavi gi debeant de gratia interiore, quae careat effectu, Propter quem datur , & cujus producendi det potestatem e

peditam & completam. Ergo ea non probant, esse aliquam gratiam vere ac mere suffcientem. Prob. antec. Imo. Illis in locis sermo est de gratia dumtaxat Vocationis externae , non vero de gratia interiore. Ita Jan- senius L. a. de Grat. Chr. c. 3 a. & ante ipsum Calvinus. ado. Plura suppetunt alia Scripturae loca , quibus significatur , nullam gratiam vere sussicientem carere effectu, propter quem datur. Ut Isaiae 's s. v. II. Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo et non reverretur ad me vacuum , sed faciet,

quoecunque volvi, O prosperabitur in his, ad quae mi si illud.

Oan. C. 6. v. 4s. omnis, qui audivit a Patre, ait Christus, O didicit, venit ad me. Ergo omnis, qui per gratiam Uocatur , & docetur , venit ad Christum. Ergo omnis gratia sus ficiens est incax. Rom. 9. v. I9. Voluntati ejus quis ref ityErgo gratiae Divinae nemo resistit. Omnis igitur gratia est es- ficax.

SEARCH

MENU NAVIGATION