Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

PAas PaIΜA. DIssERT. ILrare valeant, saltem mediate , quantum nempe requiritur adorandum. Atqui hoc, secundum Iansenium, fieri nequit, utpote qui in eodem Capite mox cit. aperte asserit, parvam illam gratiam, quae producit desideria majoris gratiae provocativa, non sussicere, ut homo oret; & alibi docet, vigente delectatione carnali, virtutis & honestatis considerationem praevalere nequaquam posse. Ergo parva illa voluntatis excitatio ,

seu infirma boni desideria disponere non possunt ad majorem gratiam in iis circumstantiis impetrandam. Neque, ut saepe am diximus, quaestio hic esse potest, an disponant absolute, & abstrahendo a praesentibus circumstantiis , quod solum imiendisse videtur Iansenius ; sed relative ad praesentes circumis stantias. Neque etiam relative quomodocunque, & generatim tantum ad circumstantias hujus status, ut fingunt nonnulli ;sed relative ad praesentes, & actuales circumstantias, in quibus positus est homo, quem urget obligatio hic & nunc implendi alicujus praecepti. Ita proponenda, & urgenda est ci ca gratiam, cui resistitur, Ecclesiae doctrina contra Iansent ni systematis Defensores, tum maxime cum illi verbis ad speciem Catholicis errorem tegunt, & rudibus atque indoctas solita fraude, & aequivocatione turpiter illudunt.

CAPUT III.

scholasticorum opiniones diversae, circa narursim,

ct vires gratia sufficientis, expenduntur. I. de natura, & existentia gratiae sincientis dim de sunt hactenus, fidem Ecclesiae spectant. De fide

nempe est ex censura secundae Propostionis Iansenti, hominem in praesenti statu interiori gratiae aliquando vere ac pro Prie resistere. Atqui gratiae essicaci nunquam resistitur.

242쪽

SEcetro L CAPUT UL aa1 Ergo gratia illa, cui aliquando remitur, est gratia suffciens. De fide quoque est ex censura primae Propositionis, jussis v

lentibus atque conantibus secundum praesentes quas habent

ires, possibilia osse DEI mandata, & quidem possibilitate relativa , ad praesentes nimirum , in quibus constituuntur , circumstantias , seu ad praesentes eorum vires et possibilia namque definivit Ecclesia in sensu contrario Iansenii, qui impossibilia esse dixerat, non impossibilitate absoluta, & in quibuscunque circumstantiis, quae absurda est, sed impossibiliatate respectiva seu relativa ad praesentes justorum vires. Posisbilia autem esse justis DEI mandata secundum praesentes e rum vires, nihil aliud est, quam gratiam, ad ea observanda necessariam , pares ac suffcientes illis vires conferre, ut relative possint observare DEI mandata, difficultates superando, ac praesentem , ut ut superiorem , uincendo concupiscentiam. De fide itaque est, in statu naturae lapsae dari gratias mere ac vere lassicientes, seu gratias ejusmodi, quae suo privam tur esse , quamvis expeditam, proportionatam, & relat, vam ad praesentes subjesti circumstantias conserant voluntati ad opus bonum potentiam, viresque pares, & sussicientes s perandae oppositae cupiditati. His duobus in tuto collocatis, quae sine fidei praejudicio in quaestionem vocari non possunt, eas hie proponimus opiniones, quas Ecclesa intactas hactenus Scholae libertati reliquit. Hae vero omnes ad duas ρο- tissimum Classes revocantur. II. Prima Classis eorum est, qui vim, & essicaciam gratiae repetunt ab intrinseco , seu ex ipsa gratiae natura. Atque inter hos priore loco veniunt Thomistae, qui gratiam susficientem, prout ab essicaci distinguitur, eam esse volunt, per quam consertur vera, expedita, & com pleta potestas agendi, quam actum primum vocant; sed ad usum hujus potestatis, seu ad ipsum actum secundum requiri contendunt ulterius auxilium ex

parte DEI, quod si se ipso essicax, & physica voluntatis prae-

243쪽

m PARs PRIMA. DIssERT. ILdetorminatio ad agendum. Gratia igitur sussiciens, ex doctrina Thomistarum natura & entitate ita distinguitur ab efficaci, ut nusequam se sola emcra evadere possit; atque licet cum ea possit homo bene Operari, nunquam tamen bene operatur, nisi novum illud, quod diximus, & ab intrinseco ossicax auxilium accesserit. Porro hujuscemodi sussicientis gratiae , quae quidem apud Thomissas idem significat, quod gratia excitans , duplex effectus distinguitur : unus proximus, debilis,& imperfectus; alter ultimus, plenus ac persectus. Prior ille effectus vel indeliberatus est, vel deliberatus. Indeliber tum effectum, quem DKus mentes nostras illuminando &voluntates excitando producit in nobis sine nobis libere cooperantibus, a gratia sussiciente seu excitante semper obtineri, certum est apud omnes: quandoquidem illustratio illa, & e citatio sunt actus vitales, qui physice & essicienter oriuntur ab internis vitalibus principiis. Quoad actus vero & essestiis ejusdem gratiae deliberatos non idem omnium Thomistarum est sensus. Nonnulli fieri posse putant, ut mens hominis ita excaecata si, & voluntas indurata, ut pia mentis illustratio &voluntatis excitatio in ipso ortu filo veluti praefocetur ; gratia proinde sussiciens ne tenuem quidem, & inchoatum ad pietatem motum excitet in voluntate. Alii econtra existimant, gratiam sussicientem imperfectum aliquem deliberatum effinerum producere , respectu cujus essicax est; respectu ulteri ris vero, seu persecti offectus, tantum suffciens. Auxilium, quod vis ciens comparatione undus esse us, ait Alvares L. 8. de auxiliis Disp. I. N. II. fmia es sicaκ comparatI ne alterius. Quamvis etiam istud cum limitatione aliqua inte, lectum velint: gratiam videlicet suffcientem, cum effectum illum tenuem ac imperfectum producit, eum non producerex quatenus mere lassiciens est, & se sola, sed prout cum gratia adjuvante conjungitur. Gratia quippe sussiciens, & excitans

praecise qua talis, dat tantum posse agere; neque ipsa physice agit

244쪽

SEc Tro I. UAPUT III. aa 3 agit aut determinat, sed tantum moraliter, videlicet move do, suadendo, & alliciendo : physice vero & essicienter agere ac determinare , solius gratiae adjuvantis est proprium. Sola gratia excitans , inquit jam citatus Alvares Disp. 9 I. N. I 4. non Pradererminat ph De liberum arbitrium ad comseclum, sed id emcit gratia aluuans, quα gratiam phin ceverantem O cooperantem inclussit. Unde concludit,gratiam operantem non esse confundendam cum graria excitante, a qua

realiter di inguitur. Caeteri, Recentiores praesertim, gratiae se ipsa essicacis assertores, qui physicam Thomistarum praemotionem repu- Qdiant, vimque & emcaciam gratiae repetunt ex ipsius interna suavitate, seu delectatione victrici moraliter determinante , ii

consequenter tenentur asserere, gratiam suffcientem , prout ab effcaci distinguitur, esse delectationem quamdam ac motionem coelitus immissam , quae tametsi vere ac proprie posest voluntatem siectere ad bonum , nusquam tamen eam flectit, nisi accedat victrix & emcax novae gratiae delectatio ;Haec proinde suffciens gratia dat posse , non velle; aut si dat velle, istud adeo est invalidum ac imperfectum , ut

desideria carnis contraria concupiscentis non vincat, nisi superVeniente potentissima, ut aiunt, & flagrantissima charitate, a DEO inspirata, & voluntatem, non physice, sed mor liter determinante. Hujusmodi sunt inspirationes, & pia an,

mi desideria, quae perversam animam movent, atque exci- tant aliquantulum , sed illam ad conversonem non trahunt. Hinc vero ulterius arguunt Authores isti, gratiam , quae in uno est lassiciens, in altero , in quo non est tanta carnis cum spiritu conflictatio, esse essicacem ; eandemque gratiam talem esse respectu unius operis , e. g. orationis , quae essicaX non est comparate ad opera alia e. g. ad observantiam omnium praeceptorum divinorum. Quamvis igitur Thomistis concorditer conjuncti sint in consessione gratiae lassicientis ,

245쪽

PAas PRIMA. DIs SERTA T. α& essicacis ab intrinseco ; & consentiant, nihil boni liberum arbitrium perficere, nisi nova gratia flectatur & determin tur ad actum e dissentiunt tamen ab illis non solum in explicanda determinationis illius natura ; Verum etiam in eo, quod in cadem gratia nullam gradualitatem admittant Thomi. stae; & gratiam , quae in uno lassiciens & inessicax est , non posse essicacem esse in altero constantissime teneant , propterrea quod auxilium lassiciens, & essicax inter se specie differat,& natura. At isti eandem numero delectationem , quae in aliquibus minus excaecatis atque obduratis , e. g. in Tyriis, Sidoniisque foret Essicax, & ad paenitentiam traheret, in aliis magis caecis & obduratis inessicacem esse contendunt et quin propterea derogetur gratiae essicaci, quoniam si DLus talem delectationem inspirat, qua perversa cupiditas superatur , id praestat beneplacito voluntatis suae ς iisque, quos vult essicaciter bene agere, talem impertitur charitatem, quae nunquam ab eorum, quantumvis duro corde respuitur. Ita sere ad

verbum Clarissimus e Sacro Augustinianorum ordine Doctor Ioannes Laurentius Berti in suo praestantissimo opere de , Theologicis Disciplims Tom. 3. Lib. I 4. C. 8. quem nunc s

Te sequuntur plerique non praedeterminantes, attamen gratiae natura sua emacis defensores. III. Altera classis est eorum, qui negant gratiam a se ipsa, seu natura sua essicacem, sed ab extrinseco dumtaxat eam talem esse contendunt. Horum propterea alii cum M lina gratiam simcientem eam esse arbitrantur , quae natura &virtute interna non distinguitur ab emcaci, sed ejus usu vel abusus, ut nempe si essicax vel inessicax, omnino pendet alibero voluntatis arbitrio r ajunt tamen auxilium ejusmodi nunquam obtinere situm effectum, nunquam contingere , ut ei voluntas consentiat; quia nisi gratia detur a DTO ex speciali affectu, in iis datur circumstantiis , in quibus praeVidetur dissensura voluntas. Unde gratia suffciens, prout ab essicaci

246쪽

aas distinguitur, ea est, quae cum simpliciter & absolute posset habere, nunquam tamen habet effectum , non quod ipsi desit aliquid ex virtute intrinseca, sed quia non Praeparatur, ne que datur a DTo ex speciali affectu, id est, in circumstamitis, in quibus eidem voluntas consensura praevidetur. Alii cum Suario, cum gratiae essicacitatem reponant in modo quodam congruo & illecebroso, certis quibusdam temporis , loci, & personae praesentibus dispositionibus ita accommodato & attemperato, ut suum insallibihter effectum obtineat ; ii sussicientem gratiam, prout essicaci opponitur , eam dicere tenentur, quae est incongrua, & simpliciter suo em ctu privatur, desectu modi illius , quo se attemperatur volum tali , ut ejus consensum essiciat. Hi propterea olgo Co gruistae appellantur. IV Alii denique, ut graves , quae undique premunt, dissicultates declinarent, mediam quamdam rei dissicillimae explicandae viam excogitarunt. Gratiam nempe, de qua hic agimus, duplici sensu sussicientem dici posse existimant, pr xime nimirum, vel remote e atque inter praecepta, & alii nes pietatis alias distinguunt obvias & saciles, alias vero arduas , & dissiciles. Ad istas quidem posteriores gratiam eff-cacem necessariam profitentur; ad alias vero gratiam tantum

suffcientem, quae suum aliquando effectum obtinet, & perquam opus ipsum dissicile, remote & mediate perfici potest ἱ quatenus nempe per bonum illius usum uberius a DEO impetratur auxilium, ad opus illud arduum immediate & pr xime faciendum. Quo sensu intelligi debere putant vulgatum

illud : facientibus, quod inses per gratiam suffcientem

DFus non denegar gratiam nempe uberiorem, & emcacem. Ita sere Cl. Murnelius in Prael est. Theol. de Grat. Chr. Par. a. quaest. . art. I. Ubi insuper hanc suam opinionem ab omni novitatis invidia , & suspicione, quam eidem nonnulli creaverant, eximere, & liberare conatur, luculentis eam in

247쪽

aa6 PARs p RIMA. DISSERT.rem productis testimoniis , quibus ostendere eontendit , eam senientiam in scholis omnibus , ac praesertim Sorb nica tritam , ac communem fuisse adeo, ut a duodecimo Saeculo ad hanc usque aetatem complures fuerint Theologi, qui eandem clare, & aperte docuerunt , ac constantertuiti sunt. Verum opinio ista, si accuratius expendatur, quoad rem

nihil diversi dicere videtur a sententia Molinistarum , aut Congruistarum; nisi gratiam sussicientem ita ad facilia quaedam pietatis opera immediate sussicere statuat, ut ad ardua & dissiciliora gratiam per se, & natura sua emcacem requiri supponat. Hoc autem posito, tantum abest, ut qui opinionem illam tuentur Theologi, graves, quae hinc & inde premunt dissicultates declinent, ut in graviores etiam , de utrique Systemati proprias ultro incurrant.

ASSERTIO PRIMA.

Gratia si sciens praedeterminantium , F Eorum omnium, qω

ad ruum necessitarem gratia se ipsa eraicacis, quacumque domum ratione illam exponant, es revera inssiniciens vel eologorum illorum sententia contradissionem involvit. V. Vel est in potestate hominis gratiam hanc s- cientem habentis, vel non est in ejus potestate sibi per

honum gratiae illius usum accersere auxilium ulterius se ipso essico, quod dicitur ex parte DEI simpliciter necessarium , ut voluntas agat. Si primum ; ergo ad usum gratiae suffcie tis, seu ad agendum, non requiritur auxilium ulterius e nam huic ulteriori auxilio praeire debet ex hypothesi bonus usus gratiae sum cientis, per quem voluntas illud sibi accersit : ergo ad bene agendum requiritur, & non requiritur praeter gratiam sussicientem auxilium se ipso emcax; in quo manifesta est contradictio. Si secundum ; ergo per gratiam suffcien-

- tem

248쪽

SEcTIo I. CAPUT III. aa tem voluntas non habet expeditam & proximam, sed liga-- tam & remotam agendi potentiam. Etenim non habet, nec potest sibi accersere unum aliquod ex parte DEI requisitum, ut actus ponatur, ipsam scilicet physicam praemotionem. Ergo gratia illa sussiciens non est re ipsa sussiciens. Scio respondere solidos Thomistas, gratiam sussicientem ex parte potende , - in astu primo, ut vocant , habere quidquid necessarium est, ut homo possit agere, tametsi indigeat praemovente gratia ad assum Iecundum , seu ut actu agat ; praemotio namque non assicit potentiam, sed ipsum actum. Verum contra est , gratiam sussicientem non dari tantum, ut homo possit agere, sed etiam ut re ipsa agat: datur quippe, ut re ipsa observet mandata DEI; non, ut ea solum obserνare possit : & ideo praemiatur, aut plectitur quia mandatum observat, aut non observat, cum tamen illud observare possit. Mandatum enim & ipsius observantia aut transgressio non cadit supra potentiam, sed supra ipsum actum, vel desectam illius. Ergo gratia illa non est vere sussiciens, quae non complectitur id omne, quod requiritur non solum eX parte potentiae , sed etiam ex parte actus. Talem autem

esse gratiam sussicientem in sensu Thomistico, quis non videt; utpote cui deest non solum ipsa physica praemotio, sed &omne medium, quo gratiam illam praemoventem, & ad agendum sim pliciter necessariam impetrare quis possit. Quid namque demum illud erit, quo mediante obtineatur auxilium physice praedeterminans y Num aliqua dispositio ex parte hominis 8 Sed quaenam illa Τ Non naturalis: quia naturae virubus disponi non potest ad id, quod est natura excellentius, &supra ipsus vires positum; ut fide divina certum est contra Pelagium. Non etiam supernaturalia e quia rursus quae ro, an ad dispositionem istam supernaturalem habendam ne ccssarium sit auxilium praedeterminans, nec ne 7 Si necessaridui non sit; ergo ad quemlibet actum salutarem necessariati F s a non

249쪽

non est physica praemotio; illa namque dispositio eoninit in

aliquo libero voluntatis actu , nempe orationis, contritionis,

vel alio hujusmodi et constans autem est Thomistarum sente tia, ad quemlibet actum realem, & positivum necessariam esse physicam praemotionem . . Si vero ad dispositionem illam

obtinendam necessarium dicatur auxilium Praemovens, m

sus alia dispositio necessaria erit ad hoc usum' auxilium , & sic

ultro, non sine absurdo processu in infinitum. Vel certe devenietur tandem ad auxilium aliquod praedeterminans, quod sibi accersere in potestate hominis non sit. Ergo cum absique auxilio ejusmodi nulla sit in homine ad opus bonum si pernaturale expedita iacultas , impossibilis ipsi erit quiscunque actus salutaris, impossibilia DEI mandata. An vero haec satebuntur Thomistae 3 Respondent, semper esse in potestate hominis auxilium illud praedeterminans a DEO impetrare ; si nempe gratiae sussicienti non resistat, sed illa bene utatur. Verum instauratur quaestio, quid sit in sententia mom, starum bonus ill& gratiae mmcientis usus 3 quid illa non resistentia 3 quid positivum t an negativum 3 Positivum quid esse fateri non audent, stante eorum doctrina , ad omnem actum positivum requiri physicam praemotionem, de qua tota recurret quaestio, quomodo illam impetrare quis possi, ut non restat gratiae sussicienti Igitur bonus ille gratiae suffcientis usus, & illa non resistentia erit aliquid negativum. Istud sane admittere non dubitant Thomistarum nomnulli: inter quos Cabrera Disp. a. par. II. n. 464. & seq.auκitium e se, inquit, supponit dispositionem negari a Nolumaris, quam ex se inchoar voluntas. Et Disp. II. pana. n. 8 I. Pores dici quidam virtualis confessus, quarentis

νoluntas non revisis, eum re tere possi : sed ratis confessus non est positivus, D e ax anus, nec dicit po risum conitam , quem DEus e silet, cum sit negario re tentiae. Per

250쪽

impetrare, sibique accersere gratiam physice praemoventem. Verum ista philosophandi ratio ita obscura, δ' implicita via detur, ut vix intelligi, & explicari queat, quomodo illa rem stentiae negatio haberi possit , sine positivo astu voluntatis. Quid enim aliud concipitur per non resistentiam gratiae, quam consensus, qui datur gratiae 8 Non resistere enim est consentiare, facilem se praebere gratiae motioni, & excitationi, quod in rei veritate positivum aliquid involvit. Etenim gratia sum ciens excitans est indeliberata quaedam voluntatis motio, amor i quidam indeliberatus ; negatio vero libera dissensus, seu resistentiae in eo reposita concipitur, quod homo, postquam in se

animadvertit motum, aut amorem hunc, eum non comprimat,

nec aliorsum divertat, sed ab eo se rapi patiatur. Atqui id ipsum est agere, dicitque consensum, non tantum virtualem, ut ait Cabreta, sed positivum & actualem. Μotio namque illa voluntatis, & amor primum indeliberatus, qui accedente rationis advertentia continuari permittitur , cum reprimi, aut restingui posset, hoc ipso praecise est motus & amor deliberatus. Atqui motus, & amor deliberatus est actus voluntatis maxime positivus ; est quippe actus liber, quo quis vult non resistere. Ergo omissio ista libera, seu libera negatio rem stentiae, aut dissensus gratiae excitanti est actus voluntatis maxime positivus. Ergo si ad illam negationem dissensus non requiritur praedeterminatio physica, neque ad alium quemcumque positivum voluntatis actum supernaturalem eadem requis tur. Igitur hac ratione nihilo melius explicatur, quomodo voluntas possit sibi accersere gratiam physice praedeterminantem ἔ vel hanc ad alios etiam supernaturales actus non requiri lateantur Adversarii, est necesse. VI. Haec ipsa rationum momenta, quae nunc protulimus adversus gratiam lassicientem in sensu Thomistico , pariter pugnant contra gratiam suffcientem, quae nunquam essectum

SEARCH

MENU NAVIGATION