Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

28o ΡARs PRIMA. DIssBRT. II. verbolenus duntaxat rejicere atque damnare. ala vero non sussicit ad omnem erroris suspicionem amovendam , 2 ad tuto defendendum systema delectationis superioris. Alias nullus foret Jansentanus , qui jure reprehendi ac damnari posset: omnes enim verbolenus profitentur, se necessitatem excludere , ac veram sub delectatione superiore ad oppositum potentiam agnoscere ; paucique eorum extant libri , in quibus non haec ipsa & alia hujusmodi consectaria delectationis superioris rejiciantur ; qui tamen , eo non obstante , proscripti sunt , non alia certe de causa , quam quod systema delectationis Ian- senianae contineant, quo retento , consectaria illa non nisi ad fraudem & ad speciem negantur. Et sane si quaedam verborum mitigationes , aut potius sallaciae sussicerent, ut ab errore immunes pronuncientur , & Ecclesiae censuris subducantur illorum Auctorum libri , ipse erroris parens & auctor Jansenius excuseri pariter & absolvi poterit; cum & ipse, quae durius scripserat, eadem verborum mitigatione nonnunquam temperet ac emolliat. Sic lib. 3. de Grai. c. I 3. in ea ipsa periodo , ex qua textus primae Propositionis damnatae excerptus est , impossibilitatem mandatorum in quibusdam justis discultatem appellat. Lib. 8. c. ao. dixerat, persectissimam etiam sub gratia oecaci remanere ad peccandum potentiam. ΕΟ-dem lib. c. 4. asserit, id omne, quod Thomistae de concordia suae praedeterminationis physicae cum libertate docent, se pariter dictum velle de concordia ejusdem libertatis cum sup riore delectatione &c. An propter ejusmodi verborum lenimenta ab omni errore purus & immunis erit Jansenius 8 Non puto quemquam Catholicorum fore , qui istud asserere audeat post latam ab Ecclesia censuram. Ergo nec Jansenti discipuli ab errore immunes pronuntiandi sunt , qui retento eodem delectationis superioris principio , eadem verborum mitigatione errorem non tollunt , sed tegunt, ac dissimulant.

302쪽

a 8 ISed inquiunt: Systema duplicis delectationis superiorisae relative victricis innoxie in Scholis Catholicis propugnatur , maxime a Schola Augustinianorum, utpote qui vim & essicaciam gratiae ex interna ipsius suavitate ac delectatione unice

repetunt. Ergo.

Resp. Neg. ant. Si sermo sit de delectatione in sensu Ian- senii, id est, relative victrice. Caeterum quid de orthod xorum quorundam Theologorum systemate , qui vim & essicaciam gratiae desumunt ex interna ipsius suavitate & delectatione , sentiendum sit , dicemus postea. Illud hic insinuasse. sufficiat : Theologos illos delectationem victrulem alserere ,

quae tamen conjuncta sit cum deliberato liberi arbitrii assensu ; atque in gratia sussiciente pares & aequales vires agnoscere, ad oppositam actualem cupiditatem superandam. At vero qui gratiam velint esse victricem relative , & penitus seiunetam a delioeratione & indifferentia liberi arbitrii , qui que non aliam admittant sussicientem gratiam , quam viribus inseriorem oppostae superiori concupiscentiae , non alios esse,

quam Jansentani systematis defensores.

Consectarium

XVIII. UX iis, quae de gratiae essicacia ex fidei nostrae Ita principiis , & communi Catholicorum Theologorum sensu disputavimus hactenus , sacile colligitur, universim rejiciendam esse eam gratiae essicaciam, quae in auxilio natura sua irrepudiabili constituitur ; cum perinde pugnet cum libertate arbitrii , quin ea ipsa sit necessitans gratia , quam in Novatoribus damnatam diximus. Auxilium namque, quod dat posse insuperabiliter determinatum ad unam contradictionis partem , tollit libertatem arbitrii; tollit enim activam indifferentiam , quae est facultas volendi, vel non volendi , agendi vel non agendi prout lubet. Nam potentiam insuperabiliter determinatam ad unum , esse nihilominus active indiffere R. P. Zambi Theol. T. I. ia Graι. N n . tem,

303쪽

α8a PAXs PRIMA. DIssERTAT . II. tem, evidenter repugnat. Atqui gratia natura sua irrepudi hilis dat posse insuperabiliter determinatum ad unam contradictionis partem. Etenim Imo. dat posse: quia complet lacubtatem naturalem voluntatis ita , ut ex ea, & ex lacultate nat rati voluntatis resultet principium proximum. & adaequatum amis salutaris. ado. Dat posse insuperabiliter determinatum ad unam contradictionis partem , quia sacultatem naturalem voluntatis, se sola ad bene operandum insuffcientem ita complet , ut eam insuperabiliter ad consensum salutarem determinet , hoc ipso, quod ex natura sua talis sit, ut eidem resisti non possit , sed ab ea voluntas inevitabiliter rapiatur. Quid enim aliud est gratia natura sua irrepudiabilis, nisi gratia nat ra sua irresisti bilis 3 Cum enim repudiare gratiam , idem sit, ac ei resistere; posse repudiare gratiam, nihil aliud est, quam posse ei resistere ; adeoque non posse eam repudiare , nihil aliud , quam non posse ei resistere. Porro Κratia, quae talis est ex natura sua , ut ei resisti non possit , est ipsistima illa gratia , quae in Novatoribus damnata est a Conciliis & summis Pontificibus , quamve Augustini non minus doctrinae , quam rationi Theologicae manifeste contrariam luculentis argumentis demonstravimus. Ergo gratiae efficacia in auxilio natura sua irrepudiabili, salvo fidei dogmate , consului neutiquam potest.

CAPUT II.

. Gratia natura sua γ ab intrinseo e caci in sense

Catholicorum pL ex fidei nostrae principiis certum si, gratiam es-ficacem insallibili influxu atque eventu consensum U luntatis in bonum semper exprimere , integra & illaesa illius

304쪽

SκcTIO IL CAPUT U. a 83 libertate ; Catholicorum Doctorum in eo labor omnis versatur, ut insallibilem hanc divinae gratiae efficacitatem cum lubero hominis arbitrio concilient. Qui ad id gratiam natura

sua efficacem requirunt, quamvis in eo omnes conspirent , gratiam illam infallibilem & essentialem habere ex propria notura sua & antecedenter ad praevisum suturum voluntatis com sensum cum opere bono connexionem ἰ non idcirco consentiunt inter se circa causam & rationem proximam ipsius vi

tutis & efficaciae , seu insallibilis illius connexionis gratiae es-ficacis cum voluntatis consensu.

II. Thomistae , qui ad omnes omnino actus etiam merenaturales existimant, non sufficere generalem Dei concursum, ut vere & proprie dicatur primus rerum omnium motor , sed requiri insuper physicam quandam ad agendum praemotionem; ita consequenter ac multo magis ad actus supernaturales necessariam esse docent ejusmodi praemotionem seu praedeterminationem , in qua gratiae efficacia adeo inevitabiliter reponi debeat, ut juxta Gonetum celebrem Thom istam Tom. a.Disp. 6. art. Ia. gratia, quae physice Voluntatem non praedeterminat ad actum salutarem, non sit, nec dici possit gratia per se& natura sua efficax ; iique sibi contradicant, ac pugnantia loquantur , qui gratiam admittunt ex se essicacem, & negant eam physice praedeterminare. Itaque in praedeterminantium systemate distinguenda est duplex gratia , specie & natura diversa : una excitans & mere sufficiens , altera praedeterminans & efficax. Excitans est virtus complens potentiam; prae- determinans vero est actualis concursus praevius, quem, ut

ait Λlvares insgnis itidem Thom ista, Deus ex parte sua paratus est omnibus conferre. Prima dat verum, proximum, &completum posse simpliciter ; secunda dat agere. Prior est ex parte anus primi, & cum ea voluntas potest non agore etiam in sensu composito . cum altera non potest qu dem v

luntas non agere, nisi insesis disso ; sed ea se tenet tantum

305쪽

a84 PAas PRIMA. DISSERT. II. ex parte assus fecundi, aut ad flammum , est quid medium inter anum primum, & assum secundum , & transitus ab uno

ad alterum ; quatenus nempe, ut Thomistarum recentiores explicant, per eam Deus potentiam proximam bene operandi, quam homo habet per gratiam excitantem & mere sumciem

tem, physice determinat , applicat, & ad assum secundum reducit.

Porro ex duplici capite ejusmodi praedeterminantis gratiae necessitatem repetunt Thomistae: Imo. ab essentiali cavisse secundae etiam liberae ad Deum subordinatione in agendo , vi cujus necesse est, ut in omni actione etiam libera Deus natura prius agat, quam ipsa causa secunda , adeoque haec non agat etiam libere , nisi dependenter a Deo ipsam praemovem te & praedeterminante ad agendum libere. Ido. ipsamet voluntatis indifferentia, per quam sic activam esse volunt cre turae voluntatem, ut non possit se in amim exerere sine praevia in ipsam Creatoris primique Moloris actione. Quocunque autem modo praemotionem suam physicam, aut gratiam physice praedeterminantem exponant , in his

quatuor omnes ejus A ssertores necessario consentiunt. Imo. gratiam omnem emcacem esse physice praedeterminantem. ado. gratiam physice praedeterminantem in quocunque statu esse necessariam ad omnem actum salutarem. 3rio. eam ante cedere 'omnem positivam voluntatis determinationem. 4to. eandem habere intrinsecam essentialemque connexionem cum actu, ita ut ea posita repugnet actum non esse , & ea non pinsita, impossibile sit actum esse. III. Qui, repudiata physica Thomistarum praemotione,

nihilominus gratiam natura sua emcacem tuentur , ii sere omnes Augustinensium , praesertim recentiorum systema hoc tempore amplectuntur. Augustinianae Scholae Theologi ex

doctrina S. Augustini , duce fundatissimo Rodio Columna,& utriusque interprete Gabardo, insigni ejusdem ordinis

306쪽

Theologo , docent, gratiam essicacem nihil aliud esse, quam actum dilectionis Dei super omnia, a Deo inspiratum &productum in nobis, trahentem indeclinabiliter voluntatem in Deum, ab actu secundo seu ipso actu salutari indistinctum. Unum propterea eundemque realiter actum sub duplici ratione considerant; quatenus nimirum qualitas est, quae a Deo imsunditur , & quatenus est actio, quae simul a creatura pro fluit per eundem actum libere tendente in Deum. Et ut imfrustrabilitatem gratiae cum libertate voluntatis creatae conciis sient, docent, eundem illum actum inspiratum, ut qualitas est a Deo infusa , esse voluntati necessarium ; liberum vero , ut est actio voluntatis tendentis in Deum : ut qualitas est a Deo producta , esse aliqua ratione priorem; ut est actio a voluntate elicita , cum debita subordinatione posteriorem esse: denique ut qualitas est a Deo gratis data, esse gratiam actualem; ut vero est actio creaturae libera, esse etiam meritum. Ita sere Agid ani, seu anteriores Augustinianae Scholae Doctores.

At Ilacentiores paulo aliter ratiocinantur. Secundum

eos, gratia universm est inspiratio sanctae dilectionis a charit te actuali indistincta. Gratia vero emcax smpliciter, & absque tot formaluatum ambagibus dicitur 6sse victrix delectatio, seu charitas , quae superat oppositam concupiscentiam , & V luntatem, non physice, sed moraliter, alliciendo nimirum & delectando , invincibiliter tamen & indeclinabiliter dcterminat ad actum salutarem. Haec porro delectatio non eadem est in omnibus , sed modo essicax, modo inessicax, prout nempe insuperiorem , aut inseriorem oppostam cupiditatem incurrit. Atque ut omnem Iansentani erroris suspicionem , quam ipsum delectationis victricis nomen doctrinae huic consare videtur , quam longissime a se amoveant , docent illius assertores , d lectationem hanc indeliberatam quidem esse, quatenus inspiratur a Deo ; ac proinde per primum actum indeliberatum

hominem nihil mereri , nisi accedat liberi arbitrii deliberatus Nn 3 aD

307쪽

PARs PRIMA. DIssBRT. ILassensus , cum sine indisserentia libertatis meritum haberi nequeat : at eandem illam delectationem victricem conjunctam esse cum deliberatione comparate ad Opera , quae essiciuntura libero arbitrio hac delectatione excitato. Quamvis enim sit haec gratia antecedens , & Deus sine nobis faciat, ut velimus; nihilo tamen minus per illam non proponitur nobis bonum sub omni ratione boni , quemadmodum proponitur Beatis per lumen gloriae ; ideoque remanet indifferentia judicii, & vera ibhertas , quam habere nequeunt Beati in patria. Quamo, Tem sequitur quidem ex hac victrici delectatione insallibiliter effectus, eo quod animus amplectatur bonum, quod magis delectat ; sed sequitur libere , quia non adeo in hac vita delectat bonum aliquod , ut nequeat in eo apprehendi ratio aliqua

mali.

IV. Nonnulli Augustiniano huic de gratia systemati inhaerentes, gratiae essicaciam reponunt in praeveniente delectati ne , eaque moraliter determinante ς quam tamen non omnes

eodem modo explicant. Inter illos alii praemotionem in gratia moralem quidem admittunt, sed ex sese certam & insali, bilem , qua voluntas praemota ad unum determinatur, ut gra tiae insallibiliter si csnsensura, quamvis absolute dissentire possit. Nec differre videtur haec opinio ab illa , quam paulo ante exposuimus. Alii vero motionem illam gratiae simpliciter moralem dicunt, quae non praemovendo, nec praedeterminando, sed suadendo, inclinando, & suaviter alliciendo, v Iuntatem ad bonum inclinat , & moraliter necessitat, eo sere modo , quo gravissima tentatio voluntatem sibi relictam moraliter necessitat ad consensum , illaesa libertate. Ita sere Lud

vicus Habori Doctor Parisinus in sua Theologia Dogmatica &Norali Tract. de Gratia Cap. 6. f. r. Ubi in Resolutione quam stionis hujus ex Μ. Grandin, cujus opinionem ibidem refert,

ita argumentatur. Deuς Per gratiam suam eo modo operatur

in cotibus , volumusgtu moriatur deIerminal ad bonum , quo

308쪽

quo damon per concupiscentiam moraliter determinat ad malum. Atqui daemon per concupiscentiam moraciter determinat ad malum suaviter alliciendo. Ergo Deus moraliter determinat ad bonum per gratiam blande ac suaviter attraflentem. Alii cum Thomamno vim gratiae ineluctabilem reponunt in multitudiane, varietate, & conspiratione plurium auxiliorum tum imternorum , tum externorum, quorum singula seorsim frustrari possunt effectu suo , & saepe frustrantur, resistente volunt te ; at omnia simul vel pertinacissimos ad consensum pertrahunt velut importunitate fatigatos ; quemadmodum fere as duae amicorum preces & suasiones aut minae aliquem diu reluctantem ad propositum tandem adducunt.

Quod nostrum si de tam diverss Theologorum opini nibus judicium , aperient binae, quae sequuntur, Assertiones.

V. UX plurimis, quae contra gratiam praedeterminantem III tam ab auctoritate, quam a ratione , non Theologica modo, sed & Philosophica depromi hic solent argumentiS, pavica, eaque dumtaxat delibabimus , quibus ostenditur, gratiae essicaciam cum libero hominis arbitrio in eo systemate conciliari vix posse. Prob. itaque Tmo. Gratia emcax est ejusmodi , cui voluntas creata possit resistere , si velit, ut colligitur ex verbis Concilii Senonensis. Sed gratiae praedeterminanti ad conse sum voluntas, etiamsi velit, resstere non potest. Ergo. Prob. min. Stante gratia physice praedeterminante ad consensum , VoluntaS non agit ex propria determinatione. Sed eo ipso non potest pro sito arbitrio gratiae resistere. Ergo. Prob. mo.

Illud agens non agit ex propria determinatione, quod nouagit,

309쪽

agit, nisi dependenter ab actione praevia alterius in ipsum

agentis natura prius , & insuperabiliter praedeterminantis ad agendum. Atqui posita praedeterminante gratia , v luntas non vult & operatur bonum, nisi dependenter ab acti ne praevia Dei, in ipsam agentis natura prius , quam velit &operetur hoc bonum , ipsamque Insuperabiliter praedeterminantis ad hoc bonum volendum & operandum. Ergo volumias in systemate praemotionis physicie non vult & operatur honum ex propria determinatione. Mia. patet. Μο. sic videtur posse demon strari: Illud agens non agit ex propria determinatione , quod agit cum antecedenti & inevitabili obligatione ad alteram partem contradictionis. Atqui agens, quod non agit, nisi dependenter ab actione praevia alterius in ipsum agentia natura prius , & insuperabiliter praedeterminantis ad hoc agendum, agit cum antecedente & inevitabili obligatione ad alteram partem contradictionis. Ergo. Reponunt Thomistae : antecedentem illam & inevitabi- Iem obligationem ad alteram contradictionis partem se tenere ex parte anus secundi tantum , non vero etiam ex parte assus primi ; integram proinde adhuc remanere arbitrii libertatem. Contra est, quod si detur etiam , remanere libertatem arbitrii ; non tamen expeditum remanet illius exercitium , prout requiritur, ut voluntas reipsa possit, si velit, gratiae ressiere. Sicut enim antecedens & inevitabilis obligatio ad alteram contradictionis partem , tenens se ex parte anus primi, tollit libertatem arbitrii ; ita antecedens & inevitabilis obligatio ad alteram partem contradictionis, se tenens ex parte as secundi , manifeste videtur tollere expeditum libertatis arbitrii usum. Quid autem prodest , aut ad quid valet libertas illa ,

quae nec exercetur, nec exerceri unquam potest , cujus pro

inde nullus expeditus est usus 7 VI.

310쪽

VI. ProA. ado. Ex concilio Trid. certum est, voluntatem posse dissentire gratiae cuicunque emcaci. Sed gratiae physice - praedeterminanti dissentire non potest. Nam dissentire gratiae in sensu obvio, est, non ponere actum salutarem, ad quem actu movet gratia: ergo posse dissentire, est posse non ponere actum

salutarem. Atqui voluntas non potest non ponere asinini sal tarem, ad quem ponendum gratia actu insuperabiliter praeci terminat, ut patet. Ergo. Re ondera Voluntatem non posse non ponere actum Q. lutarem, ad quem ab operante gratia physice praedeterminatur, impotentia dumtaxat consequente: quia nempe tunc Teipsa ponit actum illum, & ex hypothesi quod ponat, non potest non ponere ; alioquin posset simul actum ponere & non ponere ,

quod repugnat. At contra est, praeter consequent m illam impotentiam, quae non repugnat libertatis exercitio, sed illud necessario consequitur, habere voluntatem aliam insuper imp tentiam antecedentem & insuperabilem , ex essentiali gratiae physice praedeterminantis incompossibilitate cum omilitione Dctus prolactam ; quacum impotentia expeditum libertatis exe citium stare non potest, & quam proinde Synodus reprobat,

cum definit, liberum hominis arbitrium esicaci gratiae disse tire posse, si velit. Unde sic urgetur argumentum: Tridentina Synodus, cum definit, liberum hominis arbitrium a DEO motum, O excitarum ita coomrar' aissentiendo DEOeκcitant O vocanti, ut po sit disseruire, si velit; definit, vo- ,

iuntatem saltem natura prius quam ponat actum salutarem, ad quem moVetur a gratia, posse non ponere actum illum, acle que actum illum ponere absque omni antecedente & inevitabili obligatione ad illum ponendum ; secus enim non poneret EX propria determinatione, sed ad eum ponendum necessitaretur. Atqui ex hycothesi, quod voluntas ad actum salutarem a gratia physice praedeterminetur, nequidem natura prius quam Ponat actum illum, potest illum non ponere ς cum antecedenter &R P. Zamri 2 besti T. Lia Gratia. O o sal-

SEARCH

MENU NAVIGATION