Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

geto PARs PRIMA. DI SsERT. II. suam periculo morali frustrationis , Conc. Non eam simplic, ter exponit periculo frustrationis, Neg. ant. V cons. Ad ult riorem prob. Conc. ant. Neg. cons. Discrimen petitur ex dive state Divinae & humanae providentiae , quae infinite inter se distant. In humanis quippe nemo censetur se exponere perieulo illius casus , qui moraliter evenire non potest , etsi absolute loquendo evenire posset , cum ejusmodi casus humana .providentia caveri nequeant. Econtra providentia Divina , cum debeat esse simpliciter infrustrabilis , recte diceretur e poni frustrationis periculo , si pro sensu composito praedefinitionis oppositum evenire posset quacunque demum potentia. Urgent. Deus, Cui omnes humani cordis recessus, & apsectiones perspectae sunt, quique habet in sua potestate media infinita , hominum corda quo voluerit adducendi, per scientiam necessariam cognoscit, quod auxilium moraliter praedeterminans nunquam existat sine consensu , quamvis existere possit. Ergo per scientiam necessariam est simpliciter certus de consensu sub tali auxilio extituro. Poterit ergo absolute &provide decernere , hominem ejusmodi auxilio ad se vocare

ac convertere.

Resp. 2 leg. ant. Per scientiam necessariam Deus solum cognoscit, quod auxilium moraliter determinans nunquam existat sine necessitate morali ad consensum. Utrum autem haec necessitas moralis existeret cum, an sine consensu, hoc cognoscit per scientiam conditionalium , quam opinionis hujus Assertores rojiciunt. Per scientiam igitur necessariam redditur solum simpliciter certus de necessitate morali consensus , non vero de ipso consensu sub auxilio moraliter praedeterminante insallibiliter extituro.

Omitto de illorum opinione hic dicere , qui gratiae ef&Caciam repetunt ex congruitate quadam seu attemperatione

auxiliorum cum hominis ingenio, indole, affectibus &c. In ea namque Congruistarum sententia vel congruitas gratiae in

342쪽

SECTIO IL CAPUT II. 321 terna esse ac insallibilis supponitur; vel tantum externa , petita ex circumstantiis adjunctis. Si interna ; ex sese & natira sua emcax dicenda est , quae antecedenter ad praevisum voluntatis consensum , certo & insallibiliter effectum suum est habitura : nec differre videtur haec opinio ab illa, quae es-ficaciam gratiae reponit in certa & insallibili praemotione morali , quam supra rejecimus; iisdemque dissicultatibus premitur & obnoxia subjacet. Si vero externa dumtaxat est illa gratiae congruitas , ac supponit usum scientiae conditionalium ; gratia non videtur ex sese essicari , sed ex ipso volu tatis consensu in sensu Molinae & Suarii , nec distat illa se tentia ab ea , quam sequente capite expendemus.

Gratia scaei Aundum doctrinam reliquorem

Theologorum. I. Uicunque momisticum & Augustinianum gratiae θ-

Q stema , aut opiniones ejus principiis innixas perinde

repudiant , ii nunc omnes gratiam non ab intrinseco & nat o sua , sed ab extrinseco dumtaxat emcacem propugnant. Quod ut perspicue iritelligatur , neve ambiguitas vocum o scuritatem pariat , ante omnia distinguendum esse docent inter gratiam emcacem in actu primo , & emcacem in assu secvndo. Gratiam a se essicacem esse in.asu primo , omnemque ejus virtutem a Deo unice derivari , ultro concedunt; verum eam dici posse ac debere emcacem in assu secundo per

liberam voluntatis cooperationem atque consensum, asseu rant. Hinc, cum Bellarminus lib. I. de Grat. & lib. arb. c.

xa. eam opinionem alienam esse dicit a sententia Scripturarum Quinarum, distinguere non videtur inter essicaciam in aetia

343쪽

primo, & emcaciam in actu secundo ; ac illorum dumtaxat opinionem improbare , qui gratiam emcacom simpliciim comsi ituunt in assenseu U cooperatione humana , isa ut ab evemudicatur gratia incax , quia videlicet sortitur esse tum ς O ideo

Iorritur essectum, quila Noluntas humana cooperatur. Hanc

porto opinionem falso & nonnisi per calumniam assingi Lud vico Molinae , insigni Societatis nostrae Theologo, qui primus in apertum prodiit, & systemati gratiae natura sua emcacis bellum indixit, manifeste patet ex ipsius testimonio. Ita namque mentem suam aperit Lib. Concord. Quaest. 23. art. 4. &s. disput. I. memb. 6. Quando audis, consensum notriam efficacia reddere auxilia gratia , non ira id intelligas, quasi a bitrium nosrum vim aliquam aut emaciam tribuat auxiliisi is , ut g. I 4. art. I 3. disput. 4o. explicarum est. Arbitrium s influxus noster nullam vim conferunt gratia auxiliis , sed potius a uxilia vim D propensionem arbitrio tribuunt ad consensum eliciendum , arbitriumque ipsum ad id invitando , ali, ciendo , atque ad uvando. QuibuS profecto verbis aperte imnuit Molina, hanc dumtaxat sibi mentem esse , emcacem quidem reddi gratiam in actu secundo per liberum arbitrium , non autem efficacem in actu primo , cujus vis omnis , essicacia, & emcientia a Deo Auctore profluit. Similiter , cum dicit Molina , in arbitrio voluntatis postum esse , ut gratiam, quae sussiciens dicitur, reddat emc cem , non sic intelligit, quas Deus eodem prorsus affectu omnibus conferret gratiam , eamque subjiceret arbitrii libertati , pro cujus nutu reddatur emcax, vel in cax , ita ut nullum sit discrimen inter gratiam lassicientem & emcacem ex parte Dei, sed ex parte voluntatis creatae dumtaxat , quae indifferente auxilio praeventa, vult, aut non vult assentiri: non ita est: Gratia quippe ossicis in ejus sententia habet imsallibilem cum effectu connexionem antecedenter ad consem sum voluntatis praevisum tanquam absolute futurum ; quia

344쪽

consertur a Deo ex voluntate absoluta effectus. Verum illa eo

nexio non est ex sese insallibilis & essentialis gratiae, seu non est ipsa gratiae natura & entitas, sed eidem dumtaxat extri seca ; oritur enim ex speciali Dei affectu absolute decernen. tis actum salutarem per gratiam producendum , & ex medio, quod est seientia conditionalium, sub cujus luce Deus praecaeteris illam eligit gratiam , cui, si detur, videt consens ram esse voluntatem. Gratia proinde essicin Μoliniana, quamvis natura & virtute interna non distinguatur a suffciente , quia tamen conceditur a Deo ex speciali affectu, & in iis ci cumstantiis , in quibus per scientiam conditionalium novit hominem ea bene usurum , gratia, inquam , haec alteri qu ad naturam & entitatem aequalis , major nihilominus est ac dicitur in ratione doni & beneficii. Hane Molinae opinionem aliis paulo verbis , sed idem quoad rem significantibus exponit Franciscus SuareZ Lib. 3. de Auxiliis divina gratiae c. I gratiae vim & emaciam reis

petens ex quadam ipsius congruitate , seu attemperatione ad hominis indolem, ingenium , ad varias temporis, loci, vel personae circumstantias quae tamen congruitas non sit gratiae intrinseca , sed externa , ac in eo posita , quod eo tempore ac loco , iisque in circumstantiis eam Deus homini conserat , quibus praenovit illum consensurum esse. Hinc gratia ejusmodi congrua dicitur , quia a Deo conceditur tempore opportuno , & in talibus circumstantiis voluntatem praevenit , ut quamvis ex entitate sua non sit hasallibiliter connexa, tamen

prout dirigitur a Deo per scientiam mediam , insallibiliter habitura sit essestiam. Itaque gratiae essicacia secundum Suarogin eo sita est, quod Deus , ut ipse loquitur loc. cit. infinita sua sapientia praevidens, quod unaquaque causa , seu voluntas in omni eventu O occasione operatura fit, δε in ea construatur, quanto O cui vocationi sit unaquaeque voluntas assensum prinbitura , s ei detur unde quando vult homunem conNertere ,

345쪽

sal PARS PRIMA. DIssERT. II. vult etiam illum vocare illo tempore , O modo , quo novit istum confisurum. Et talis uocatis uocatur efficax, quia licet in Ie non habeat infallibilem essessum, tamen ut Iubes tati Icientiae divinae, infallibiliter est illum habitura.

Hinc porro colligitur , Suaregianum istud ac Molinianum de gratiae cilicacitate systema , quod universa Societatis nostrae Schola cum plurimis aliis ex omni ordine Theologis amplexa est, duobus omnino niti principiis. Primum est, Deum habere in infinita sua potestate gratias , quae etsi intrinsece repudiabiles sint , tamen quibusdam in circumstantiis datae cerio habiturae praevidentur effectum ; ita ut nulla sit voluntatis dispostio , nulla tentatio , aut concupiscentiae vis & i, lecebra , cui non respondeat in infinitis misericordiae divinae thesauris gratia una vel multiplex, flectendae voluntati , superandae tentationi, vincendae concupiscentiae proportionata& attemperata, quam gratiam Deus dare potest, & quae si detur in iis circumstantiis , voluntatem certo sectet , quo Deus voluerit. Alterum principium est , Deo insallibiliter exploratum esse , quid voluntas actura esset per quamcunquagratiam in quibuscunque circumstantiis , si detur haec gratia. Ejusmodi scientia dicatur, vel non dicatur media, non curamus. Satis est, inesse Deo scientiam illam , quocunque tandem donetur nomine; id quod a nemine in dubium vocari posse videtur.

Vis , e cacia gratiae consistit in eo, quod detur

gratia ex speciali Dei affectu , absolute decernentis actum salutarem Ius directione sciensia conditionalium. II. D Rob. Catholica quaevis sententia de emcacitate gra V tiae haec duo conciliare debet, absolutam videlicet

346쪽

gratiae essicacis insallibilitatem , & ejusmodi voluntatis hum

nae libertatem, quae sit immunitas a simplici necessitate. Atinqui in hac nostra sententia multo felicius ac convenientius , quam in alia quacunque illa duo conciliantur. Ergo. Maj. pDtet. Nam quantacunque sit gratiae essicacitas, de fide est, eam non ossicere libero hominis arbitrio , neque simplicem afferre consentiendi necessitatem. Certum est praeterea, insallibilem esse gratiae essicacis effectum , cum voluntaS Dei. .

absoluta effectu suo frustrari omnino non possit, id quod passim nobis inculcat S. Augustinus, ac praesertim Lib. de praed. Sanct. c. 8. ubi gratiam emcacem dicit esse gratiam , quα α nullo duro corde respuitur j ideo quesippe tribuitur , ut cordis duritia primitus auferatur. Prob. min. Gratia, quae datur a Deo ex intentione absoluta effectus sub directione scientiae conditionalium , est insallibiliter connexa cum ipis effectu i& non ossicit libertati voluntatis humanae. Sed talis est gratia efficax, quam hic asserimus. Ergo. Prob. mau. quoad

utramque partem.

Etenim Imo Gratia istiusmodi est insallibiliter connexa cum effectu, non quidem connexione intrinseca & ipsi gratiae essentiali , sed extrinseca , orta ex intentione Dei absolute d Cernentis actum salutarem, seu cffectum ipsius gratiae virtute producendum , & ex scientia conditionalium , cui subest , &ex cujus directione datur in iis circumstantiis , in quibus praevidetur voluntatis consensum obtentura. Quod sic demonstratur : si Deus per scientiam conditionalium c quae quidem contingens est, quia de objecto contingente, sed summo Ce

ta ex hypothesi quod existat , quia Deum, quidquid praescit, summa certitudine praescire necesse est si, inquam, Deus

per scientiam conditionalium praescit , talem gratiam natura sua repudiabilem , in talibus circumstantiis , si detur , salutaram Voluntatis consensum expressuram esse ; tanta insallibilitate obtinebit effectum suum gratia illa , si detur in talibus ci

347쪽

3a6 PAas PRIMA. DIssERT. ILcumstantiis , quanta certitudine Deus per scientiam conditi vallum praescit esse obtenturam , si detur. Atqui Deus id praescit summa certitudine ; Divipam enim scientiam falli a solute repugnat. Ergo etiam summa certitudine & insallibilitate gratia illa obtinebit effectum suum. Non enim posset effectu suo frustrari in sensu composio scientiae condition lium , cui subest, & per quam praevidetur effectum obte tura , quin smul salleretur scientia illa ; adeoque non minus repugnat, effectu suo frustrari gratiam incacem , quam repugnet scientiam divinam salii. Tanta est ergo gratiae insa, siti litas , quanta est scientiae illius certitudo ἱ utraque nempe summa, & qua major dari non potest.

ado. Gratia hoc modo emcax non ossicit libertati. Quamvis enim voluntatem positive inclinet, sive excitet, moveat, alliciat, & quandoque etiam ob magnam intensionem vehe menter impellat ad eliciendum actum salutarem ; eo ipso tamen quod cum ejusmodi actu salutari non sit natura sua insa, Iibiliter connexa , sed de se & quoad entitatem suam tam cum actu, quam cum ejus omissione conitingi possit; quodve conferatur a Deo sub luce scientiae mediae de consensu voluntatis conditionale suturo , atque adeo ejus insallibilitas sequatur u luntatis determinationem conditionate praevisam eo ipso , inquam, voluntas est antecedenter vere libera , & expeditam habet saeuitatem ponendi vel non ponendi actum salutarem, etiam in sensia composito gratiae illius quoad se & entitatem suam spectatae, qualiter constituit potentiam proximam agendi vel non agendi : quamvis non possit voluntas non agere ,

nisi in sensu diviso ejus emcaciae, sed quam vere potest impedire ; quia sensus divisus emcaciae vere est in potestate v

luntatis.

Porro quod Deus nonnisi sub directione scientiae condistionalium decernat ex speciali affectu astum salutarem per gratiam de se repudiabilem insallibiliter obtinendum, ostenditur

348쪽

ex celebri illo loco S. Augustini Lib. I. ad Simplicianum Q. a.

orum mi retur, quos Pa vocar, quomodo eis uocara a tumes, ut sequassuur . . . CNus miseretur , sc eum Vocat, quomodo scit ei congruere , ut vocantem non reisuat. Quibu Verbis aperte declaratur , voluntatem divinam de conserenda

alicui gratia cificaci dirigi a scientia , qua Deus scit , hunc vel illum modum vocandi ita ei aptum esse , ut sequatur cet congruere , ut vocantem non reis t. Atqui hoc scit Deus Per scientiam conditionalium , per quam vovit, quid quilibet homo in quibuscunque circumstantiis , si in iis poneretur iacturus esset atque adeo novit etiam , hunc detcrminatum hominem, si hoc .ei apto vel congruo modo vocaretur, vocationem non repudiaturum , sed secuturum. Ergo voluntas dixina de conserenda alicui gratia emcaci dirigitur a dicta scientia conditionalium. Atqui voluntas , quae dirigitur a scientia conditionalium , est voluntas conserendi auxilium de se indifferens , id est, repudiabile , & quod etiam cum dissensu conjungi potest , sub quo tamen praevisus est conse sus condi tionale suturus. Ergo cum Deus vult & decernit actum salutarem per gratiam emcacem obtinendum , nihil aliud vult & decernit, quam conserre auxilium illud indisserens sub diremone scientiae conditionalium , per quam prae visus est consensus conditionale suturus. Ubi praeterea observandum, ex allata D. Augustini sententia legitime inferri, gratiam emcacem, ex mente S. Doctoris, quamvis de se & quoad entitatem suam sit auxilium indisserens in sensu antea exposito, esse tamen congruam, seu Cerin to modo attemperatam voluntati humanae. Si namque cujus miseretur DEUS, se eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut Vocantem non respuat; si non ita vocaretur, quomodo ei congruit, vocantem non sequeretur. Hinc est, quod idem homo vocatus hac determinata vocatione, sequatur, qui Voca us vocatione alia non sequeretur in iisdem plane circumstam

349쪽

tiis. Quod nec intelligi, neque fieri potest sine congruitate

aliqua, quam habet vocatio haec ad eundem illum hominem,& quam non haberet vocatio altera in iisdem circumstantiis.. Similiter ex duobus hominibus uno modo vocatis, unus-venit, alter non venit; quia eadem voeatio uni est congrua, alteri incongrua. Et ex multis a DEO vocatis, alii sequuntur, alii non sequuntur; quia illi modo sibi congruo, hi modo incomgruo, licet ad sequendum sussiciente, vocati sunt. DEUS quip-pe si vellet, posset omnes ita vocare, ut omnes sequerentur. Unde qui non sequuntur, non solum non sequuntur, quia n lunt sequi ; sed etiam quia non sunt congrue vocati, quand quidem sequerentur, alio modo vocati. Id ipsum rursus e.

primit S. Augustinus loco cit. verbis illis: Verum est ergo: Multi vocati, pauci electi: illi enim electi, qui congruenter vocari

illi aurem, qui non congruebant, neque contemperabamur Vocationi, non electi, quia non securi, quam,is vocasi Igitur ju ta S. Doctorem, ex multis vocatis, alii sunt electi, alii non electi; quia alii vocantem secuti sunt, alii vero non sunt secuti. Secuti sunt autem, qui congruenter vocati, non secuti, qui non congruenter vocati sunt. III. Si quaeras r Num haec gratiae efficacis congruitas sit eidem intrinseca, an vero extrinseca ΤResp. Partim intrinsecam , partim extrinsecam esse ac dici posse. Intrinseca est, quatenus gratia virtute sua interna voluntatem movet, quomodo ei aptum est, non solum ut possit consentire, sed etiam ut re ipsa consentiat i movet autem, ve quia in tali est specie, puta quia est motus timoris, non am ris &c. vel quia tantam habet intensionem &c. quae Omnia gratiae intrinseca esse quis neget 7 Extrinseca autem est gratiae es-ficacis congruitas, quatenus pendet a circumstantiis adjunctis loci, temporis, personae, cujus affectionibus, indoli, atque imgenio certa ratione attemperatur. Postis namque ejusmodi.

circumstantiis , confrua est Sratia , mutatis vero vel ex toto

350쪽

vel ex parte, congrua amplius non est: non quod circumstantiae illae externae aliquid virtutis tribuant aut detrahant ipsi gratiae, sed quod haec illis ita attemperetur, ut voluntatis in iis positae consensum ςxtorqueat. Congrua igitur est gratia, icum a DEO exit tempore opportuno, & in talibus circumstamitis voluntatem praevenit, ut, quamvis non dicat virtutem albquam cum effectu necessario connexam, qua careat gratia i

congrua ex eo praecise quod incongrua est , tamen prout dirigitur a scientia conditionalium insallibiliter habitura sit essectum. Unde patet, gratiae emaciam repetendam esse partim ab intrinseca ipsius virtute, partim a circumstantiis externis, quibus Deus praevidit gratiam ita contemperatam, ut ab ipso misericorditer in iisdem praeparata insallibiliter sortitura sit ossemam. Quibus omnibus accurate expensis, ae sine omni partium studio in considerationem vocatis, haud dissiculter patebit, in exposito hactenus systemate gratiae insallibilitatem cum humanae voluntatis libertate Tectius atque commodius, quam in quocunque alio, conciliari. Atque ut ea omnia, quae in Asse

tionis probationem adducta sunt, ad summaria quaedam capita reducamus. Ex dictis colligitur xino, Gratiam efficacem in nostra sententia, quantum est ex se, continganter tantum & sallibiliter movere voluntatem , quomodo ei aptum est, ut consentiat ; & tamen consensum ejus summa insallibilitate obtinere. ado: Gratiam de se talem esse, ut voluntas possit ei antecedenter resistere, dissentire , actus salutaris omissionem cum ea componere, impediendo ejus emcaciam ; quamvis id ce

to & insallibiliter factura non sit pro iis circumstantiis, pro quibus gratia supponitur emcax, neque id facere possit conseque ter ad scientiam divinam de consensu sub illa gratia conditionale futuro. 3tio e Gratiam effcacem esse medium secundum , se cum

effectu contingenter tantum & sallibiliter connexum, per quod

SEARCH

MENU NAVIGATION