Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

sio Phas PRIMA DIssERT. Π.sapra Cit. N. I9. Quis enim Catholicorum negare id ausi, quod Scriptura diserte adeo nos docet Τ Fatemur igitur, DDUM habere humanorum cordium, quo voluerit, inclinand rum omnipotentissimam potestatem. Fatemur, gratiam efficacem a nullo corde respui, eidem nullum hominis resistere, nec resistere posse arbitrium. Sed haec omnia gratiae ab extrinseco dumtaxat emcaci, & natura sua repudiabili recte conven

re, ac de illa sola intellio poste ac debere contendimus. Nam gratia ejusmodi, quamvis de se infallibiliter conjuncta non sit cum consensu, si tamen cam DEUS det sub luce scientiae conditionalium, quomodo nempe eam scit congruere, ut non respuatur, summa insallibilitato non respuitur, neque ita collata respui potest : nullae quippe sunt circumstantiae possibiles, in quibus DCVS infinite potens & sapiens non possit gratiam codidibus quantumlibet duris dare, quomodo eis congruit, aut in quibus ex infinito gratiarum suarum thesauro non possit dare illam, quae eis ita congruit, ut deposita duritieri bonum velint& operentur. Hinc male sentiunt de Omnipotentia & Sapientia Divina, qui putant cordis duritiem a Deo auferri non posese, nisi per gratiam insuperabiliter praedeterminantem. Quasi vero DEUS gratiam natura sua repudiabilem & indifferentem non possit sic attemperare cordibus etiam durissimis, ut eorum duritiam emolliat, & primitus auferat. Itaque juxta S. Augustinum, gratia essicax est, quae a nullo duro corde respuitur, cui nullum hominis resistit arbitrium &c. non quod emcax per se & intrinsece irresisti bilis sit, aut vim habeat invincibit, ter praedeterminandi ; sed quia datur a DΕΟ, quomodo eam scit DEUS aptam esse ut non respuatur e tunc enim summa i fallibilitate non respuitur, quia summa certitudine a mo praescita est non esse respuenda, si ita daretur. . . Ad exempla, quae objiciuntur, quod attinet; Vocatio isela S. Pauli, quam magnam υ e ac imam fuisse dicit Augustinus, ad eam pertinet subitam gratiae motionem, quae indelibγ

362쪽

Sge Tro ΙΙ. CAPUT III. 34 Ir, a est, ct si in nobis sne nobis, ut recte observat Tourn

lius Q. q. de Gratia essicaci Art. I. non Vero ad eam, cui v luntas libere consentit, ac cooperatur. Utrumque divinae in

nobis motionis genus distinguit ibidem S. Doctor. In ea, quae deliberata est, nec gratia DEI es Iola, inquit, nec ipse Pa lus solus, sed Gratia DEI cum illo - - Ut aurem, pergit, de Caeso vocaretur, O tam magna υ oecacissima vocatione comνerteretur, gratia erat IOD.

Neque obstat, quod reponit Berti-N. 2o. Augustinum ainpellare magnam & umcacissimam gratiam collatam Paulo, non solum ut vocaretur, sed etiam ut converteretur; conversi nem autem non esse absque deliberatione, & liberi arbitrii cooperatione : gratiam proinde illam magnam fuisse & enicacissimam, non solum comparate ad mot onem gratiae indeliberatam, verum etiam ut pertinet ad deliberatam voluntatis operationem. Id, inquam, non obstat duplici titulo. Primo quidem, quia certum est, Augustinum duplicem eo loco gratiae speciem distinguere, quarum prior se sola motionem in delib ratam, posterior unacum libero arbitrio motionem deliberatam effecerat. Per motionem ergo illam indeliberatam & vocatus de conversus est Ρaulus, scilicet conversone inchoata & imperseeta , quam deinde gratia unacum liberi arbitrii cooperatione perfecit ac consammavit. Secundo: Esto, posteriorem illam gratiam, quae collata est Paulo ad liberam & deliberatam conversonem, emcacissimam appellaverit Augustinus; minime tamen propterea etiam modum definivit, quo ea gratia conversionem in Paulo operata est. Κmcaciismam suisse nemo nostrum dissitetur ; quia cum conversione Pauli insallibiliter conjuncta fuit. Sed insallibilem illam connexionem gratiae internam ac essentialem sui , ex illis Augustini verbis nequaquam probatur.

IX. Obutc. ado, La Augustini loca, quibus significatur, hominis infirmi &in peccatis concepti totum bonum opus DLOV u a tri-

363쪽

tribuendum esse, utpote , quo est ipsa hominis cooperatio, &qui dat non solum posse, sed & velle, ac ex nolentibus volentes essicit: Trahitur miris modis, inquit S. Doctor L. I. comtra duas Epist. Pelag. cap. 19. ut velit, ab illo, qui novit imius in iras hominum cordibus operari, non ut homines, quod feri non potes, nolentes credant,sed ut volentes eκ nolentibus fant. Et Lib. de Grat. & lib. arbitr. c. I 6. Certum es nos velle, cum

volumus . sed ille facit ut velimus bonum - - Cerrum es nos facere, cum facimus . sed ille facit, ut faciamus, praebendo ν, res edicacissimas voluntati. Si ergo DEUS ex nolentibus v lentes vicit, si ille iacit ut velimus & saciamus, praebenda vires emcacissimas voluntati ; nihil aliud intelligi potest in doctrina S. Augustini, quam id totum a DEO fieri per ejusmodi

gratiam , cujus emcacia tota a DEO sit, nullatenus vero pendeat ab hominis voluntate. Hinc solenne est S. Doctori in assignanda causa, cur unus velit, alter non velit, cur unus essicaciter vocetur , alter non

item, confiigere ad inscrutabilia DEI judicia, & cum Apost Io exclamare: Ο altitudo divitiarum Sapientiae O Scientia DEI Quam incomprehen issa sunt judicia ellus, O invesigabiles viae

ejus. Ita enim de Dono persem C. 9. inquit: Εκ duobus aetate jam grandibus impiis, cur se vocetur, ut Nocantem sequatur ; ille autem aut non vocetur, aut non ita vocetur, inscrut

hilia sunt DEI judicia. Et L. de Spir. & Liti. c. 34. Si ad iAIam profunditatem scrutandam quisquam nos eo aer, cur illi ira Iuadeatur, ut persuadeatur, illi aurem non ita . duo Iola Occurrunt, quae respondere mihi placear O altitudo diviti rum I Uc. Atqui in nostro systemate judicia DEI inscrutabiblia non sunt, sed aperta: & cur unus credat, alter non credat, ratio secundum nos iacilis est , & in promptu : quia nempe unus vult, alter non vult gratiae assentiri ; & quia unus m Vetur, quomodo ei aptum est, ut credat, alter vero non semovetur. id vero dicere, non ab Augustini solum, vorum de

Apostoli mente ac sensu est lonSe allecum.

364쪽

Resp. Ita prorsus est , ut docet S. Augustinus: T cusdat non solum posse, sed etiam velle & operari; ex nolentibus volentes essicit &c. At nego id fieri per gratiam natura sua essicacem , & insuperabiliter praedeterminantem ; neque enim id ullibi exprimit S. Doctor. Ex nolentibus fiunt homines volentes per gratiam , sed ejusmodi, quam Deus novit eis sic accommodare, ut cum antea nollent, jam volint, &quidem libere, ac sine antecedente inevitabili obligatione velint. Unde merito dicit S. Doctor , Deum homines trahere miris modis. Mirus namque profecto est ille trahendi modus, quo tracti homines summa insallibilitate trahentem sequuntur ,& tamen sequuntur absque omni necessitate antecedente, seu quod idem est, absque omni inevitabili praedeterminatione. Similiter ex S. Doctore , Deus facit, ut velimus, & Ω- ciamus , praebendo vires emcacissimas voluntati, talem nimirum gratiam largiendo , quam quidem homo repudiare potest, quacum tamen essicacissime vult, quod bonum est; quia Deus eam sic attemperat, quomodo scit illi congruere, ut ex propria & libera determinatione ossicacissime velit. Recte igitur Augustinus, quoties quaeritur, Cur unus Uelit, alter non velit , cum Apostolo recurrit ad inscrutabilia Dei judicia. Neque profecto magis aperta sunt in nostro systemate , quam in quocunque alio non Pelagiano aut Semipelagiano. Quamvis enim in hoc mysterium non sit, cur unus credat, & alter non credat, sed facilis secundum nos si ac vera ad id responso rquia uterque non vocatur, quomodo ei aptum est, ut Credat. Attamen cur, cum praedicatur Evangelium, unus vocetur,

quomodo ei aptum est, ut credat, & alter non vocetur , in me enim vero mysterium est, in nostra perinde ac in quacumque alia sententia inscrutabile. Nam secundum nos , ex par te illius , qui vocatur, quomodo ei aptum est, ut credat, nulla prorsus ratio assignari potest , cur ipse potius sic vocetur , quam alter ὁ & nullam ex parte Dei aliam habemus , praeter ejus

365쪽

344 PARs PRIMA. DIssERT. LI. ejus honeplacitum. Unde exclamare cogimur cum Apostoloro altitudo divitiarum I Uc. Neque aliud hic respondere posumus, quam quod respond t AugustinuS : Cur Ise UsceIur . . . ille non vocetur . . . inscrusabilia Iuni Dei Iudicia. X. Obuic. 3tio. Celebrem illam Locum ex Iesb. de Corrept. O Grai. c. II. & I a. in quo S. Augustinus amplum statuit discrimen inter gratiam status naturae innocentis, & gratiam status naturae lapsae. Per illam dicit accepisse primum hominem posse, non autem Velle , quod in ejus relinquebatur a

bitrio ; per istam dari posse & velle hanc proinde esse illa

potentiorem. Ρer gratiam medicinalem asserit hominem ideo posse, quia vult; & ideo Velle, quia Deus in eo operatur, ut velit. Denique gratiam priorem sussicientem duntaxat suille, versatilem , libero voluntatis arbitrio permissam ; gratiam vero hujus status invincibiliter voluntatem determinare ad bonum. Discrimen istud fuse prosequitur S. Augustinus Lib. &cap. cit. cujus Verba jam supra recitavimus pag. 8o. & 8 I.

Atque ita denique concludit: Subventum est igitur insirmitari volumaris humanae , ut divina gratia indeclinabiliter D in perabititer ageretuM . . . Fortissimo Adamo dimisit atque pedimisit facere, quod vellet: infirmis servavit , ut i o donante

in Aissime quod bonum est, vellens, O hoc de rere invisi me

nollent.

Resp. objectioni huic abunde satisfactum a nobis este arbitror praecedentis Disser. Seth. I. cap. s. & Seeh. a. cap. 6. Ubi repudiato Jansentano gratiae utriusque status discrimine, pl. Tibuῖ exposuimus, quo sensu intelligi debeat adjutorium sine quo non, & adjutorium quo, quidve ex mente S. Augustini inter gratiam sanitatis & gratiam medicinalem discriminis ita

tercedat.

Caeterum quocunque demum ex dictis sensu adjutorium illui quo intelligere placuerit, & quantumcunque per gratiam medicinalem voluntatis humanae infirmitas indeclinabiliter M

366쪽

inmperabiliter agi dicatur; inde tamen gratiam a se essicacem nunquam elicies. Vel enim verba illa , insuperabiliter, indeclinabiliter, in quibus maxime triumphant Adversarii, cadunt

in ipsam voluntatem, vel in gratiam incacem, ut ex sentemtia nostra argumentatur Tournelius q. 9. art. I. Si primum ; AE .

non gratia invincibilis & insuperabilis est, vel dici debet, cui voluntas potest dissentire, si velit ; sed ipsa voluntas invincibilis & insuperabilis fit per gratiam, quia ejus auxilio roborata

invicta stat & immobilis adversus omnes tentationum insultus; quem sensum indicare re ipsa videtur S. Augustinus verbis am . tea cit. Subventum est infrmitati voluntaris humanae, ut divina

gratia indeclinabister V insuperabiliter ageretur D ideo, quamvis infrma, non ramen descerer, neque adverstate aliqua νinceretur. Si vero cadunt verba illa ingratiam emcacem ; res

etiam sensu invincibilis & insuperabilis illa dici potest, non quidem natura sua & antecedenter, sed consequenter ad scientiam divinam, qua DEUS certissime novit, quid homo iacturus sit, si sub gratia congrua in his vel illis circumstantiis constituatur. Sed inquiunt: S. Doctor eodem Cap. II. expresse asserit, electis non relinqui voluntatem suam. Si in tanta, inquit, in-frmitate vitae hullus - - i S relinqueretur voluntasJha - - imrer IOt ac tanIas tentationes voluntas i a succumberet ; O ideo perseverare non possent, quia deficientes infrmirare nec vellent, or non ita vellent in 'mitate voluntatis, ut possent. Ergo ju S. Augustinum, Deus electis non relinquit voluntatem suam, ut cum adjutorio gratiae perseverent, s velint; contra vero Adamo suam reliquerat, ut, si vellet, perseveraret. AtDEUbi suam reliquisse Adamo voluntatem in statu innocem tiae, nihil aliud est, quam ei dedisse gratiam, quacum velle , vel non velle bonum, verseverare, vel non pe severare posset pro arbitrio. Ergo pariter, DEUM electis non relinquere voluntatem suam, nihil aliud esse potest, juxta mentem S. Doctoris, quam DEUM iisdem dare gratiam, quacum non R P, Zanchi TheoI. T. I. do Gratia. X K pos

367쪽

possunt non velle bonum, proindeque quacum non possunt non perseverare in statu justitiae. Hinc postquam dixisset S. Doctor, subventum esse infirmitati humanae, ut di 'ina gratia insuperabiliter ageretur ; ini

tisse ut faceret quod vellero infirmis vero Ier,ase, uti o d nante, invisissime quod bonum est vellent, hoc deserere invi-

fissime nollent. Permisit nempe, ex mente S. Doctoris, Ad mo DEUS sacere quod vellet, quia velle vel non velle in ejus reliquit arbitrio. Contra vero electis non permittit sacere quod velint: quia velle vel non velle non relinquit in eorum arbitrio, sed ita per gratiam eos movet ad volendum bonum, ut non polsint illud non velle. Reyp. S. Doctor asserit, Deum non relinquere electis volumtatem suam : quia non solum per supernaturalem illustrationem

ostend t eis, quid appetere, quid vitare debeant; sed etiam per

coelestem delectationem operatur in eorum Voluntate, quom

do ei congruit, ut velit appetere, quod appetendum est, & vitare, quod vitandum est. At vero Adamo innocenti reliquit Voluntatem suam; quia ad perseverandum in statu innocentiae non aliam ei dedit actualem gratiam, quam gratiam illustrati nis; neque per se, ut poterat, in ejus voluntate operatus est, quomodo sciebat ei congruere, ut vellet, & in statu innocentiae permaneret. Et ideo addit S. Doctor, DEUM Adamo iri nocenti permisisse, ut faceret quod Vellet; electis vero no ita permittere : quia donat illis, ut quod bonum est, velint invictisti me, voluntatem illorum, non irresistibiliter, sed congrue nectendo & inclinando, atque ita congrue, ut emeaciter velit, tantoque ardore diligat, quod bonum est, ut in ejus prosecutione immobilis persistat adversus quoscunque tentationum linpetus : eo namque resertar haec vox inviaissime ; quemadmodum diximus de vocibus illis, indeclinabiliter, insuperabiliter.

368쪽

objectiones ex rationum momentis.

XI. I mo. In hypothesi gratiae ab extrinseco efficacis non salvatur in DKO ratio causae primae , primique i, beri, nec supremum illud dominium, quod DEUS habet in v luntates nostras, & omnliporentissima, ut Augustinus loquitur, humanorum cordιum, quo PlacuerII, inclinandorum poIVias. Etenim X mo: De ratione causae primae, primique liberi est, determinare causas secundas liberas ad agendum. Atqui in hac hypothesi non DEUS determinat voluntatem hominis ad eliciendum aetiam salutarem, sed potius hominis voluntas determinat omnipotentiam Dei ad concurrendum, & coefficiendum actum saritarem cum DEUS praevie conserat auxilium, quod ex Qtam cum actu, quam cum ejus omissione componi potest.

ado. De ratione paritor supremi DEI Dominii est, posse

cujusvis hominis voluntatem, quantumcunque pertisacem atque rebellem, ad se convertere eidem conserendo gratiam ese

ficacem. Atqui id in hypothesi nostra non posset : quia cum auxilia gratiae ex se essicacia non sint, nec essentialiter connexa cum consensu, fieri potest, ut voluntas aliqua praevideatur omnibus omnino ejusmodi auxiliis dissensura. Ergo. Resp. ad Imum : Di . mall. De ratione causae primae, pruiniquo liberi est, determinare causas secundas liberas ad agendum determinatione, quae causis secundis liberis accomodata sit, conc. secus Neg. mo. In hypothesi, quam propugnam , voluntas nostra, quemadmodum supra diximus de gratia, & determinatur simul & determinat, quin ullum inde sequatur imeonveniens. Determinatur nempe a DTO, sed determinati ne sibi conveniente & accomodata: determinat simul omnipotentiam divinam, sed determinatione subordinata DEO tanquam causae primae, primoque libero. Determinatur, im Uam, Voluntas nostra, quatenus non solum ipsam agendi virtutem a

369쪽

DEO habet , paratamque ad concurrendum omnipotentiam,

sed & gratiae auxilium ab eo accipit, de se quidem indifferens,

attamen positive inclinans ad consensum, simulque praevisum infallibiliter coniungendum cum consensu, & ex intentione ac voluntate consensus absoluta collatum. Determinat autem omnipotentiam divinam voluntas nostra, in quantum domina- . tiva suorum actuum potestate a DTV accepta libore consensum

elicit ; eo ipso namque omnia praeroquisita, sibi a Deo liberaliter& indifferenter oblata & praeparata determinat ad coessicie dum consensum. Determinat, inquam, non viribus naturae, io virtute gratiae tum excitantis, tum adjuvantis & cooperantiS. Neque obstat, quod ideo gratia concurrat, quia UO luntas determinat et nam to quia hic non significat determination*m voluntatis putorem esse concursu gratiae, sed indivisam h illo, soli tamen voluntati immediate liberam. Neque etiam ossicit, quod determinatio voluntatis ad consensum non proceda immediate a DEO, sed ab ipsa voluntate, utpote quae sola se immediate libere determinat ad consensum. Nequit enim una eademque determinatio esse duobus agentibus immediate libera, proinde nec potest a DEO immediate procedere elective, seu immediate libere. Procedit nihilominus a DEO immediate effective ; quia DEUS ad illam emcaciter concurrit

tum ut causa universalis per concursum ordinarium , tum ut Author supernaturalis per gratiam excitantem, adjuvantem, &cooperantem. Qua ratione ita salvatur ratio causae primae &secundae, primi & secundi liberi, ut ab omni Pelagianorum, aut S emi pelagianorum errore quam longissime recedatur. Resp. ad adum Di . mo. De ratione supremi DEI Dominii est, posse hominis cujusvis voluntatem, quantumcunque pertinacem atque rebellem ad se convertere, in praesenti hypo thesi & hac providentia, in qua nullus est homo, qui praeVisus non sit alicui saltem auxilio indifferenti consensurus, Conc. mo. Posse quamvis voluntatem convertere etiam in alia hypothesi,

370쪽

in qua hominum aliquis praevideretur dissensurus omnibus omnino auxiliis indifferentibus, Neg. mau. sic uisi. min. Neg. cons. Quod Deus in moderna providentia quemvis hominem , salva ejus libertate, atque adeo per mera auxilia de se indifferentia convertere, & similiter quemvis sub auxiliis pariter imdifferentibus obdurare possit, certum nobis laciunt luculenta ea de re & Patrum, & ipsius Scripturae testimonia. Ex omnibus proinde hominibus, qui in hac providentia extiterunt, aut extituri sunt, nullum esse dicimus, qui desacto praevisus sit omnibus gratiae auxiliis dissensurus, aut omnibus consensurus; sed singulos praevisos esse auxiliis quibusdam consensuros, quibusdam vero dissensuros. Quin nec possibilem moraliter a bitramur hominem, aut creaturam rationalem ejusmodi, quae praevideatur omnibus omnino gratiae auxiliis dissensura, quamvis etiam singula supponantur esse moraliter indifferentia , seu talia, quae ratione suae intensionis aut aliarum circumstantiarum nec moraliter necessitent ad consensum. Licet enim moralis isthaec impossibilitas dissentiendi omnibus sundari nequeat in ipsa auxiliorum natura , utpote quae supponuntur esse m raliter indifferentia ; fundatur tamen partim in nativa voluntatis creatae inconstantia & mobilitate , partim in multitudine& varietate auxiliorum , quae cum diversos habeant alliciendisti inclinandi modos , vix fieri posse videtur , ut omnia omnino effectu suo frustrentur : quia moraliter impossibile est , ut tam inconstans, tamque versatilis voluntas uniformiter semper operetur, & non aliquando saltem ab aliquo ex tot tamque diversis auxiliis ad consentiendum pertrahatur. Utrum vero simpliciter, & ut ajunt, metaph ice possbilis sit voluntas creata tam Yebellis , quae videatur dissensura omnibus omnino gratiae auxiliis r an vero potius detur necessitas metaph Da vaga & antecedens , ut quaevis voluntas praevideatur alicui ex omnibus consensura ; non inquirimus in praesenti , quia id in earum numero quaestionum habemus,

SEARCH

MENU NAVIGATION