Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

sso PARI PRIMA. DrssERT. α quas nonnullorum nimia in hoc genere diligentia, nullo alio , quam solius exercitationis fructu, in scholas invexit. XII. OHic. ado. Si gratia natura sua effcax non sit, sed

aliquo sensu essicax reddatur per voluntatis consensum , com-Plura sequuntur maxime absurda. Et Imo quidem : Deum non posse provide conferre gratiam ossicacem, nisi praeconsulta hominis voluntate ; neque a peccato nos mundare , nisi expectet voluntatem nostram , ut inundari velimus. Quod expresse adversatur definitioni Concilii Arausicani II. adversus Semipelagianos Can. 4. ita sanciemetis : Si quis , ut a peccato purgemur , Mol Iatem no ram Deum e es are contendis, non aurem ut etiam purgari velimus,

per Sancti Spiritus infusionem O operationem in no&s feri comstetur, rerisit ipse Spiritui Sancto Oc

ado. Sequitur, in hominis potestate esse , habere vel non habere gratiam emcacem ; tolli proinde orationis necessitae. tem e quid enim necesse est a Deo petere gratiam , quam in nostra habemus potestate. Id vero est contra communem semsum Fidelium , emcacem a Deo gratiam constanter imploram

itumo . Ita S. Mater Ecclesia Deum orat Feria 4. post Lom.

Quadri Dirige ad re tuorum corda fdelium, ut Spiritus tui

femore concepto , is in f te iuveriantur stabiles , O in opere

caces. Sabbato post Dom- 4. Ad te noistras etiam rebelias compelle propitius volun ates. In Vigilia Pentec- Concede nobis O no trae voluntatis praviralem frangere Oc. HujuS gen Tis precibus sunt sacra Ossicia planissima. At gratia, quae t spirando Spiritus Sancti servorem reddit nos in opere essicaces, quae Voluntatem etiam rebellem revocat ad obsequium , quae voluntatis stam t pravitatem &c. quid quaeso aliud est, quam gratia per se eflectrix , seu natura sua emeari. Hanc ergo

Ecclesia a Deo poetulat, hujus proinde gratiae necessitatem sateamur est necesse.

372쪽

tatis pedissequam , & libero arbiιrio subjectam; quod Semi-

pelagianum cst. Item versatilem este, & partum sci cntiae e ploratricis, per quam nempe Deus , ut vocet hominem ess-caciter , exquirere & attendere debeat ad ejus indolem, mores, assectiones, caeterasque circumstintias congruas , in quibbus illi gratiam suam largitur ; quae certe absurda sunt , &Deo , divinaeque ipsus gratiae minime consentanea. Re p. Haec omnia absurda salso prorsus systemati nostro imputari. Etenim Ad Imum Di 2. asertum t Deus non consere provide gramtiam emcacem , nisi praeconsulta nostra voluntate, id est, nisi praecognito ejus consensu conditionale suturo, Conc. in alio sensit , Neg. Deum non conserre gratiam essicacem, nisi sub directione scientiae conditionalium, seu nisi praevie cognoscat, quod haec vel illa gratia sit ita apta & congrua hominis voluntati, ut eidem , si daretur , consentiret , ex ipsius etiam S. Augustini

doctrina eruitur, atque illis cumprimis supra citatis verbis: Eorum miseresur, quos ita νOcat, quomodo eis vocari aptum est, ut squantur. Quod vero inde minime deducatur, Deum expectare nostram voluntatem in sensu Semipelagiano a Concilio damnato , patet ex iis , quae jam saepe alias diximus. Non enim expectat Deus voluntatem nostram disponentem se viribus naturae , ut conserat gratiam excitantem ; quamvis expectet voluntatem a praeveniente gratia excitatam , & gratiae viribus se disponentem , e. g. per actum contritionis ad recipiendam gratiam sanctificantem , per quam a peccatis Purgamur , Vel ad ejus gratiae augmentum. Neque obstat, quot Deus conserat gratiam post consenium conditionate praevisum:

nam etiam consensum conditionatum Deus non expectat tanquam meritum , ut salso asserebant Semipelagiani ; imo simpliciter non expectat , quia illum ante omne divinae suae voluntatis decretum necessario cognoscit. Quod igitur purgemur

373쪽

ssa PARs PRIMA. DIssERTAT . II. a peccatis, est solius miserentis Dei, non solum, quia non nisi ejus adjutorio adipisci non possumus peccatorum surg tionem , cum illan volumus ἱ sed etiam & potissimum, quia

non nisi gratuita ejus vocatione congrua volumus.

Ad adum. Neg. sequelam utramque. Non enim in hominis potestate est, non habere gratiam emcacem ; quia is sacere non potest, ne Deus eum, si velit, Vocet, quomodo ei comouit , ut consentiat. Quis enim dubitet, Deum infinite sapientem & potentem , habere plures vocandi modos, quamvis ex se etiam moraliter repudiabiles, quibus hominem quemlibet vocare possit, sicut ei congruit, ut vocantem non respuat. Nec in hominis potestate est habere gratiam ess cacem : nam is pariter sacere non potest, ut uno potius modo vocetur , quam alio ; ac proinde sacere non potest , ut potius vocetur modo congruo , quam incongruo. Quod igitur ad obtinendum insallibiliter voluntatis nostrae consensum Deus eligat gratiam congruam, bonique operis effectricem, hoc speciale &gratuitum est beneficium , pro quo, cum id accepimus, gratias debemus Deo , & ut deinceps etiam accipere mereamur, instanter imploranda nobis est divina miscricordia. Hoc nempe gratiarum genus a Deo postulat S. Mater Ecclesia, cum Deum orat, ut rebelles hominum ad se propitius compellat voluqtates , ut eorundem pravitatem frangat, ut inspirato Spiritus Sancti servore reddat in opere essicaces &c.

Ad vium Resp. Ea omnia esse salsa. Primum quidem equia ideo Semipelagiani gratiam pedissequam voluntatis faciebant , quod crederent eam non dari gratis , sed aliquem semper praeire bonum liberi arbitrii usum , quem subsequeretur gratia illius iniustu collata, & ad opus salutis promovendum

necessaria. Quem nos errorem cum omnibus Catholicis detestamur, & cum illis profitemur, gratiam gratis conferri, &in omni essesta suo voluntatem nostram praevenire. Duplengratiae essicacis essectus hoc loco distingui potest : unus est ,

374쪽

incitata & moVere Foliuntatem , quomodo illi . aptum est ut coi sentiat ; alter volaritat, consensum elicienti copperari. Iautroque dicimu4 vo untatem a gratia praeveniri. primum certe effectum praestat gratia independenter ab omni libertatis exercitio , & ante omnem alium voluntatis deliberatum : igitur voluntatem pr.evenit. Secundum effectum simul quidem tempore S indivisibiliter operatur fratia cum voluntate deliberate agente ; sed natura prius operatur gratia , & voluntatem causalitate praevenit : quia haec non consentit, nisi dependenter a gratia ad consentiendum ipsam actu elevante, a juvante , S: movente quomodo illi aptum est ut consentiat. Unde gratia voluntatem applicat ad consensu in , I in eum impuit natura prius , quam ipsa voluntas, quam immediate asibuit. Hinc gratia respectu consensus est causa superior , primcipalis, applicans, praemoVens ς voluntas vero est causa insertor , subordinata , applicata, praemota, adeoquς in omnibus

defendimus, esse versatilem. Haec quippe vOX , Verstitis , pyimum inventa & usurpata est ab humanae libertatis hostibus , ut veram Christi gratiam , si fieri posset, in contemptum. adducerent, & aliam salsam, videlicet necessitantem commemdarent. Quod si tamen illi per gratiam versatilem nihil aliud intelligant , quam gratiam , quae nec necessitet, nec insuperabiliter praedeterminet voluntatem ad consensum , sed ex se componi possit cum dissensu, & a voluntate etiam moraliter xepuetari; quo sensu gratia, statui naturae innocentis propria, fuit versatilis , non repugnabimus, gratiam efficacem in sententia nostra esse gratiam versatilem , ab ipsa tamen voce, ne euiquam ostendiculo simus, abstinendum arbitramur.e Denique salso asseritur, gratiam ab extrinseco esticacem esse partum scientiae exploratricis. Sςientia namque conditio. natorum , per quam Deus in danda gratia esticaci dirigitur ,

375쪽

Paxs Egi MAP DIssERT. 11. non magis sciensa ex oratrix , mam mentia mere pol bilium , seu simplicis intelligentiae , aut scientia aliquandὀcxistentium, quae est shientia visionis. Neque enim necella est, Deum laborare in investigandis veritatibus conditionali bus, aut inquirendis modis , quibus movere possit voluntates hominum, quomodo illis congruit, ut motioni obtemperent; cum clare & distincte , summaque certitudine cognoscat, quid cujuslibet hominis voluntas libere actura esset sub quacunque conditione possibili , omnesque modos possibiles, quos habet in thesauris omnipotentiae suae ad movendum sive congue sive incongrue quemvis hominem quovis tempore L quibuscunque circumstantiis possibilibus. . Quod si igitur Deus in danda ςratia ossicaci attendit ad indolem, genium, affectiones &alias ejusmodi circumstantias hominis, cui dat gratiam , id non lacit ex aliqua necessitate , nam si vellet, voluntatem ho minis praedeterminaret inlaperabiliter e sed ex providentiae suae suavitate , ut videlicet hominem moveat, quomodo illi aptum est i ut velit & operetur bonum ', moveat, inquam, re linquendo illi expeditam facultatem non vostendi bonum etiam in sensu composito motionis, adeoque moveat emcaciter illaesa prorsus arbitrii libertais ς quod fieri non posse dicimus, nisi gratiam suam conserat sub directione sesentiae conditionalium. Sed taedet jam rebus toties recoctis roscllendis diutius

MIL Obie. atio. Systema sesentiae condisionalium non magis consulit libero hominis arbitrio , quam quaevis alia hy pothesis gratiae ab intrinseco emcacis. Modus insuper ille

conciliandi gratiam essicacem cum voluntatis ereatae libertate novus est, ac sacilis. Ergo rejiciendus. . Prob. per partes. Etenim Iino. Gratia vicax, ut a Deo decernitur sub di-fectione scientiae mediae de consensu conditiona e suturo, est principium antecedens consensum absolutum , simulque insaltibiliter cum eo connexum. Sed tale principium tollit liberi

376쪽

tem eonsensiis absbluti. Ergo. Prob. min. Stante tali principio voluntas non potest in statu absoluto omittere consensum

Trist necessario consentit. - . e ' ψ

ado. Illa doctrina vel eo solo titulo in Theolagia admittenda non est, quod sit nova, & veteribus Theologis, sanctisque Patribus ignota, praeserti m S. Augustino , quem in comtroversis de Gratia consulendum docuerunt unanimi consensu summr Pontifices. Atqui talis est doctrina tradens modum i tum conciliandi libertatem hominis cum divina gratia , quem nos adhibemus. Ergo. Μο. patet. Quia, ut in Tractatus hujus prooemio nos ipsi monuimus Reguti a. novitas, quae in Caeteris rebus grata esse solet , eadem in iis, quae ad Religio nem spectant, merito suspecta est & odiosa ; juxta illud Vim centii Lirinensis in Commonitorio , fassum, quod recens inven-rum. Asta. vero prob. ex proprio Μotinae , qui doctrinae ix nus auctor est , jusque sequacium testimonio. Hac nosra, ita Μolina ipsemet confitetar Lib. Coneor. q. 23-art. s. membri BIt. rario conciliitndi liberrarem arbitrii cum divina madesina tione , a nemine, quem Viderim , stu inque trassita s. Fons ea , qui cum in eandem sententiam eodem circiter tempore scripsisset Tom. 3. Metaph. e. a. q. Sest. 8. pariter de hae rectrina ita subiungit : Neque γε quam erat, qui floc pancthbertatem arbitrii eum iuvina proci tria aut providentia . . .eoncisasset. VasqueZ in I. par. S. Thomae Disp. 6 . a. 4. non diffletur eam veteribus Theologis suisse ignotam. De hac, immit, scientia sub conditione, nihil Orinino disptitarunt, ac me minerunt. Plura sunt ejusmodi alia scientiae mediam Asseris rum testimonia, quibus aperte dicitur, doctrinam hanc esse novam, veteribus incognitam , unius privati Scriptoris inge

nio natarn M.

atio. Concordia gratiae emeaeis . cum libero arbItrio intellestii dissicillima est , ut doeet s. mpustinus qui quaestimnem hanc solvere se non posse , & ad inscrutabilia Dei judicia V y a T

377쪽

, Tecurrendum esse, candide frofitetur Lib. de Grat. Chr. e. in. sati Zim modus ille quo haec controversia mullo negotio exponitur, falsus est , & rejiciendus. ' , Resp. ως omnes universalis illius argumenti propositio. nes. Ut vero satisfiat singulis, quae in illius probationem at

i , Ad amum. Dist. mau. Gratia ossicin &c. est principium antecedens, attamen impedibile a volunt*te creata, Conc. mo. Non impedibile , Neg. mau. Sic Dist. min. . Neg. cons. Ad Prob. Dis. ant. Stante tali principio , non potest voluntas in statu absolut omittere copsensum po nua ς sequente ipsum consensim conditionate laturum ., Conc. - tqntia antec dente, Neg. ant. Potest istam potent, Utecedente impedire conisnsum conditionale futurum , sacere 1 ut praeVidqatur, dissensus conditionale suturus. Si liter Dis. cons. Ergo Oecessario consentit necelsitate consemente, se . necqssitate

rerum Dei seu voluntatem absolutam , uua decernitur gratia sint efficaci intentiope consensus , esse principium antecedens, consensum absolutum L simulque essentialiter, cum leo .s De i

a voluntatς creatg- 0det a scietatim media de co . sensu conditionato suturo, proinde non minus atque ipsa scien tia media a voluntate creata impediri potest. Quamvis igitur, sanie ejusmodi Dei voluntate ac decreto non possit voluntas.clissentire in statu obsolvisto potentia coninuente & pro sensu composito hujus decreti, potest tamen dissentire potentia a . tecedente, & pro sensu diviso Husdem decreti, idemque de- .cretum potest per dissensum a se dividere, atque adeo, non frustrare quidem, sed impedire. Unde patet distrimen interiqecretum ejusMqdi ,-iphysicam Thomistarum p edeterminationem, quae simplicitedi, ut diximus, inim pedibilis est a voluntate creata , ac praeterea necessario ad consensum praeredi

378쪽

euiritur tanquam principium ipsus immediatum. Cum oconistra decretum Dei, quale a nobis admittitur , .& impediri possit, & principium sit duntaxat remotum , quia solius auxilii causa ; item per accidens praesuppositum , poterat enim idem auxilium in alia providentia conferri per decretum aliquod ii

differens.

Si dicas 2 Decretum eiusmodi est soli Deo immediate ibberum. Ergo voluntas illud impedire non potest , vel certe non aliter , nisi impediendo scientiam mediam de consensu ;proinde duntaxat in statu conditionato , non vero in statu a soluto , sicut ipsam scientiam mediam potest tantum impedire in statu conditionato. Ergo adhuc tollit libertatem in , & profatu absoluto. Resp. Di t. aar. est soli Deo immediate liberum , libertate tamen pendente, & partialiter constituta per scientiam mediam de consensu, tanta secus Neg. ant. Di . etiam saris Exgo voluntas creata illud impedire non potest immedia Θ, conc. mediate, impediendo nimirum ipsam sciemtiam mediam, a qua pendet, & perquam partialiter constituitur libertas divina, Alig. cons. Porro ipsam scientiam mediam de consensu potest Voluntas creata impedire etiam in statu absoluto, non quidem formaliter , ut dicitur, & directe, sed arguitive & indirecte, in quantum nimirum spectata potentia proxima, quae in statu absoluto manet quoad entitatQm suam indis- serens, potest dissentire, atque ita determinare dissensum com ditionale suturum, per quem impeditur Rientia media de con- iknsu, & decretum quod ab eadem dirigitur. Velum uberior ad ejusmodi oppositiones responso maxima parte pendet ex iis, quae in Tractatu de Deo, ejusque scientia tradi solent. Ad adum Resp. Nodus, quem nos adhibemus, in concilianda humana libertate cum emacia gratiae, novus quidem est quoad methodum, quoad explicationem & sensum verborum , sed novus non est quoad sensum & rem fgnificatam.

Nova est methodus, quas Mysterium illud explicat per certum

379쪽

as 3 PARS PRIMA. DIssART. II. decretorum divinorum ordinem, distinctionem,& usum sciemtiarum DLI in praeparanda, decernenda, & conserenda gratiaessicaci. Sed novitatem istam nobis male objiciunt Advers rii. Quis enim nescit, novissimam esse appellationem gratiae phrusice praedererminantis, Calvinumque primum omnium usu passe vocem gratiae se ipse incacis ' Alia nempe methodo Theologi nunc tractant fidei controversias, quam olim Augustinus, caeterique Patres ; an idcirco damnandi In Theologis non methodus , sed dogmatum novitas reprehendituri Fas est, inquit Vincentius Lirin. Commonit. I. c. 3. ut Prisca

illa eae iis Phulosophiae dogmata processu temporis limemur,

poliantur: sed nefas ut commutentur, nefas ut detruncemur, ut mutilemur. Et c. a . Intelligatur, re exponente, ill trius, quod ante obscurius credebaIur - - eadem tamen , qua didicisti, doce ut cum dicas nove, non dicas nova. Quodnam autem novum dogma asseruit Μolina, caeterique scientiae m diae --

Delansbros 7 ostendant Adversarii; nosque dogmata, quae in eo systemate defenduntur, antiqua esse , a Patribus tradita, a Conciliis definita, & in scripturis sundata ostendemus. Incognitam fuisse S. Augustino , caeterisque Patribus ac veteribus Theologis methodum hanc, non dissitemur. Seo quid tum ' Iam consessi sumus novam esse methodum schola- sticam ; sed principia, quibus ea nititur, & singula veluti membra, ex quibus coalescit, ex S. Augustino desumpta esse, haud operosum foret ostendere, si ita res exigeret. In illis certe S. Doctoris verbis, quae jam saepe laudavimus, ex Lib. I. at Simplic. q. a. Cullus miseretur, sic eum vocat DEUS quomodo scit ei congruere, is vocantem non respuat His, inquam, verbis totum systema nostrum velut in suo germine contineri,

non ex vano asserimus. Si namque verba illa accuratius pensitentur , quid aliud significant, nisi DK , cum decernit justificiationem alicujus hominis, eligere eam gratiam, quam novit habitaram effectum, si detur ἔ seu, quod idem est, Deum 2 ι uti

380쪽

uti scientia conditionalium ad praeparationem vel elemonem gratiae , quae essectum praedefinitum insallibiliter habitura est. Quamobrem systema nostrum quoad ejus principia incognitum non fuit S. Augustino. Ad anum: Resp. Obscuritatem & difficultatem systemati

Theologici ipsum male commendare. Quod aliunde per reu lationem & Ecclesae definitionem certum est, obscurum sit licet, credere oporiet. Sed methodus scholastica, ideo excogitata, ut fidei dogmata in speciem opposta concilientur, si mysterium ipsa st mysteriis credendis obscurior aut non clarior, merito rejicitur; quia proponitur ab iis, ad quos non periinet nova mysteria credenda proponere. S. Augustinum quod attinet, eidem cum Pelagianis & Semipelagianis congredienti merito 'brdifficilis semper visa est ad explicandum concordia gratiae efficacis cum arbitrii libertate ; quia difficile est revera concipere, quomodo gratia summa insallibilitate voluntatem ad consensum permoveat, & tamen voluntas sub moti ne gratiae expeditam habeat facultatem consentiendi, vel non consentiendi pro arbitrio. Id vero multo lacilius atque selicius in nostro, quam in quocunque alio Theologorum circa gratiam systemate explicari posse contendimus, quin propterea diffitcamur, nos quoque multas nec leves pati difficultates, quas proposuimus hactenus, & pro viribus etiam resolvimus.

objeetiones ex ancipiti sorte, quam Molinae doctri

na tum Romae in Congregationibus de Auxiliis, tum universo orbe litter1rio subii sie dicitur.

XIV. e Byc. Imo ex P. Hyacintho Serry S. Ordinis Praedicatorum, qui sub larvato nomine Abbatis Augustini te Blanc anno I oo. Lovanti edidit Historiam celebratissimarum illarum Congregationum de Auxiliis, in qua disputati nem is mordio resumens, ostendere nititur, Librum de Gn-

cordia Ludovici Molinae, statim ac in publicam lucem prodiit,

SEARCH

MENU NAVIGATION