Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

38o PARS PRIMA. DIssERT. III. Resp. Neg. ant. Λd prob. dico, SS. Patres loqui vel de gratia speciali, qua destitutus Petrus Dominum negavit, quamvis sussicientem haberet ad illum confitendum : vel ccrte de gratia proxime sussiciente, quacum absque ultoriore auxilio potui stet in illis circumstanuis Dominum confiteri; licet non 'caruerit gratia , quacum Orar' poterat, & orando impetrare auxilium proxime sulficiens. Patribus namque familiare est , simpliciter. dioere, quod homo carint gratia ad observandum praeceptum necessaria , quando non babet auxilium proxime sufficiens, licet remote sussiciens habeat. Certe S. Augustinus in ipso loco ex Serm. Ia4. nabis objecto si tamen sermo ille

est S. Augustini ; nam a nonnullis ut dubius injicitur, & ait ri auctori adjudicatur dicendo, Derim paululari subdeseruisse Petrum, aperte significat, Petrum non fuisse Orbinum crati gratia ad vincendam tentationem idonea, sed solum seruisse gratia, quae ad id proxime sufficerct, ita ut remote suffcri tem habuerit, nempe gratiam orationis, qua ulterius sibi auxilium impetrare poterat; non tamen impetravit, quia hac

orandi gratia uti neglexit. - . .

VIII. Olic. ado. plurima s. Augustini testimonia, quibus significari volunt , justos aliquando Ex praesente gratia

non posse certa quaedam mandata observare. Nos unum Vel alterum proseremus, ex quibus caeterorum solutio patere poterit.

Lib. de Grat. & lib. arbitr. c. I . n. 33. Oui ergo Vult, ait, facere Dei mala latum non potes, jam quidem habet νο-luntatem bonam, sed adhuc parvam N invalidam poterit autem, cum magnam habuerit υ robusam. Serm. 9 . de diversis cap. 4. Volumus, o Domine I volumus, O non pisumus aut forte nec volumus, premense sarcina graMamur , U nolumus. Traeh. 34. in Joan. n: 9. de volentibus quoque implere mandata, ait : Surge is ambula : forIe conaris ambulare , O .

non PoteS, quia dolent pedes. Lib. de persecti justit. postquam

402쪽

caelestio contendenti praecepta debere esse possibilia, pluribus re*ondit; demum c. 4. docet impotentiam implendi quae dam mandata oriri ex poena praecedentium , sive originalis, sive actualium peccatorum, sub quibus, ait poenis posti , vel non possumus quod volumus intelligere , , et quod intelle- Aerimus, volumus , nec valemus implere. Re . omnibus istis testimoniis nihil aliud evinci, quam quod in responsione ad priorem objectionem jam indicavimus, justos interdum ex praesente gratia non posse immediate aetproxime aliqua Dei mandata implero : quo tamen non obstante possunt per orationem uberius impetrare auxilium , quo roborati, ea praecepta adimpleant; quod sussicit ad hoc, ut , . quis dicatur vere polle Observare praeceptum, etiam potentia relativa. Hanc porro orandi gratiam semper adesse justis ala novit Augustinus, ut vel ex iis ipsis locis, quae hic objicium . tur, fit manifestum. Etenim cit. Lib. de Grat. & lib. arb. C. I . verbis illis, jam quidem habet voluntatem bonam, sed auehuc parvam , O invalidam Dc. intelligit voluntatem gratia reis mole sussiciente praeditam, per quam obtineri possit voluntas magna V robusta. Quod magis adhuc declarat cit. Serm. 9 .

ubi sic pergit : Tu di si me me nihil potesis facere. Pr pter hoc imploramus Dei auxilium.Et paulo post: Ut hocpossis, implora eum, Me quo nihilfacere potes. Similiter Tract. 3 4. ita Joan. citato, verba illa non potes S. Doetor intelligit de impotentia homini libera, quae ut vincatur, praesto adest gratia Christi. Ita namque ait: Piger surge, via ipsa Christus ad te venit, D te de somno dormientem excitat. Et paulo ante : Zmgo modo faciamus,sequamur Dominum o solvamus compedes, quἰνὸς impedimur sequi De. Denique idem est Augustini sensus Lib. de persen. justit. ubi hominem claudo comparat, qui sanari potest , si ad medicum confugiat; sicut justus potest tentationem superare, si Dei praesidium, ut potest, suppliciter implorare velit. Hiae c. 4. ejusdem libri agnoscit quidem lin

403쪽

potentiam implendi quaedam mandata ex peccato originali derivatam , sed quae per gratiam Christi Mediatoris deponi popsit. Iam, inquit, poenalis iuriostas sub cura , ex libertate fecit necessarem. Vndo ad Deum sides clamat: de necessitatibus meis educ me. In quibus omnibus Vides, Augustinum ubique supponere, praesentem illam cuilibet homini, multo magis j sis , orationis gratiam , qua possunt suppliciter divinam opem implorare, ad vincendam illam impotentiam, resistendi inni tionibus , & mandata Dei servandi. Noque obstat alter ejusdem S. Doctoris locus cx Lib. I. ad Simplic. q. a. tibi ait : N ne aliquando ipse orario non raso tepida es, vel potius frigio, ta pene nulla, imo omnino limierium ira nulla, ut neque hoc in nobis cum dolore advert mus Uc. Hinc enim non eVincitur , ipsam etiam orationis gratiam justis aliquando simpliciter negari. Etenim Imo S. D ctor generatim loquitur de gratuita orationis gratia omnibus hominibus necessaria. Nos Vero hic loquimur speciatim de justis, quibus talem gratiam ad orandum sufficientem non deinesse contcndimus. ado. Justi non semper orant, ut oportet,& quantum oportet, ut uberius auxilium a Deo impetrente sed eorum culpa est, quod ita non orent, cum habeant ex gratia sussicientes vires ad orandum. Unde S. Augustinus loco

cit. ait quidem orationem nostram aliquando tepidam frigidam, ac pene nullam esse ἰ at non ait deesse gratiam, per quam oratio possit ardentior & servidior fieri. IX. Obic. 3tio. Licet mandata Dei dicantur quibusdam iustis impossibilia, id tamen nonnisi improprie & in sensu lati re accipi debet. Quapropter, inquiunt Iansentani , poma propositio inter quinque famosas metito in se proscripta fuit , qicia indefinita est, ac sgnificat, justis aliqua mandata Dei esse

ad observandum simpliciter impossibilia, quod salsitim eae Prob. Imo. Quia Iansenius impol sibili tom, de qua immitur in prima sua Propositione , dissiculinem appellat. a. o.

404쪽

quia non negat eam impotentia illa remanere physicam ad horrum facultatem. 3tto. Nec eam impotentiam dicit oriri ex desectu virium in gratia, scd ex resistentia cupiditatis. Ergo

improprie, & in sensu latiore accipi debct impossibilitas illa, de qua prima Jansenti Propolitio. Reis. Neg. ant. Damnata namque suit propositio illa insensu Ianaenii: at secundum illum aliqua Dei praecepta sunt justis simplicitet & in sensu proprio impossibilia, quia nullam

habent veram & relativam potentiam ea observandi. Hinc

Ad Imam prob. Resp. Jansenium quidem, ut asperitat mrei lenitate vocabuli temperaret, impossibilitatem illam dissicultatem appellasse ; Verum ita, ut semper contenderet, a gratia parva superiorem oppositam cupiditatem, a qua just rum quorumdam voluntas inevitabiliter praevenitur, & in vincibiliter ad peccandum determinatur, superari nullatenus posese. Quapropter illa dissicultas apud ipsum est vera impote tia ; non quidem absoluta, sed relativa. Ad adam prob. Resp. ea mera esse verba , ad errorem luntaxat involvendum accommodata. Nam iacultas illa phymea ad bonum vel est nudum arbitrium voluntatis, Vci quaedam gratia, tametsi parva 8 Nudum voluntatis arbitrium, quamvis sit physica lacultas capax recipiendi gratiam, si tamen solum fuerit, physice incapax est boni stipernaturalis. Gratia vero illa parva est quidem in se absolute considerata principium es- sectivum actionis bonae, relative tamen ad majores cupidit iis vires, non tantum actionem illam bonam nunquam elicit , sed nec elicere potest: atque haec est vera impotentia, quae ex systemate dolectationis superioris necessario consequitur.

Hinc A s 3 tam prob. Fateor quidem, impotentiam illam oriri

ex resistentia cupiditatis : sed voluntas ire illis circumstanti is non po est non resistere minori gratiae, propicr delectationem terrenam iudeliberatam superiorem, qua tunc rapitur, & de

405쪽

PARs PRIMA. DIssERT. III. terminatur ad malum. Manet ergo tunc vere ac proprie impotens observandi praeceptum divinum. X. Ins. Jansenius non negat justis possibilia esse DEI mandata per gratiam lassicientem Thomisticam ; hanc enim nulli bi expresse rejicit: imo Lib. 3. de Grat. Chr. c. I. sublata aequivocatione nominis, profitetur, quod si per gratiam sus. ficientem intelligatur ea, qua satis es, ut homo dicatur posse operari, quamVis aliud. adhuc necessarium fit, ex parte Dei auxilium, ut d aflo Operetur, profitetur inquam, sibi de hujusmodi gratia sussiciente controversiam non esse, qualem

fortasse non dissiculter Augustinus admi ei. Idem profitentur Jansenti defensores. Nam Abbas de Bourgeis in scripto quod dicitur, In nomine Domini, quod an. 1649. editum est , expresse sic habet: Quod identidem adverrendum censo, ne qua tic Thomissarum gratia funienti, quam admitto lubens, fiat injuria. Et Arnaldus in Scripto suo, cui titulus, D erratio de Gratia essicaci, non semel aut bis, sed imulto frequentius declarat, se gratiam sufficientem sensu Tho- mistico admittere. Et sane Jansentani vel ab ipso controversarum exordio, saepissime contestati suerunt, se circa gratiam susscientem cum Thomistis sentire , solamque se excludere a justis gratia essicaci destitutis potentiam junctam cum actu; aliam vero quamlibet persectissimam , completissimamque etiam relative ultro se admittere , modo tamen concedatur, eam , si sola suerit, nunquam in aetam erumpere. Resp. Iansenium nullibi expresse admisisse gratiam suScientem Thomistarum, quod tamen necessarium laret, ut in errore primae Propositionis vindicaretur : imo eam exclusisse, quoties, cohaerenter ad sua principia , inseri, debiliorem d Iectationem caelestem necessario cedere delectationi terrenae superiori. Thomistae quippe censendi sunt agnoscere , per gratiam suam lassicientem Veram ac propriam adimplendi praecepti potentiam conferri voluntati etiam relative ad cupidita-

- leta.

406쪽

Jansenio parodoxum videtur. L. 4. de Grat. Chr. c. II.

Jansenti Discipulos & Defensores quod attinet, jam diu

est. ex quo ii, ementito Thomistarum nomine ac usurpatis illorum locutionibus, Ecclesiae turpiter illudunt. Potentia namque ab actu sejuncta, quam unam singunt secum Thomissis removere a justo gratia emeaci destituto, non tantum non conjungitur cum actu, quod aiunt Thomistae, sed nec conjungi potest , quod iidem negant. Nihil quippe juxta illos deest iusto hujusmodi ex parte potentiae, seu ex parte actus primi, sed tantum ex parte actus secundi. Econtra in systemate Iansenti deest actus primus & secundus; quia deest superior delectatio , quae simul primum & secundum actum largitur , hoc est, ipsum posse & agere. Quapropter potentia illa ab actu sejuncta , in doctrina Iansenii, nec est , ncc dici potest. Telativa et quia potentia haec est ipsemet superior delectatio , secundum quam ex Jansenio necesse est Voluntatem operari. Non ita apud Thomistas, secundum quos gratia sum iens v ram & expeditam etiam relative ad cupiditatem ardentiorent superandam conseri potentiam, tametsi sola actum non obtineat , sed requiratur praeterea essicari gratia , seu praemotio physca, ad hoc ut sussiciens gratia exeat in actum. Utrum vero iste gratiae lassicientiam exponendi modus' idoneus sit, & num gratiam lassicientem Thomisticam a gratia . parva Jansenti lassicienter discernat, expendimus jam alibi. Neque hic quaerimus, qua ratione potentia relativa , quam ingratia sussiciente respectu cujuslibet oppositae cupiditatis superandae agnoscunt Thomistae, & Catholicorum quivis agnoscere debet, in actum erumpat; an sola sine novo ex parte Dei auxilio, an cum illo duntaxat noVo auxilio : neque quid ex parte voluntatis necessarium sit, ut uberius Dei auxilium impetrando, potentiam illam in actum reducat. Non pertinet

istud ad dogma fidei, sud ad ejus explicationem, quam Variana

407쪽

g86 PARs PRIMA. DIssERTAT . III. variis scholae opinionibΗs , salva fide , Ecclesia permittit. Hoc unum in praesentiarum contendimus, doctrinam Jansenii, qua statuit gratiam sufficientem nihil aliud esse, Fbm inlatiorem ainiali concupiscentia delectationem , ipsi proinde vincepdae imparem, omnino adversari dogmati Catholico, contra errorem Primae Propositionis desinito.

Consectarium

. T X dictis facile colligitur, non alium esse sensum primae

Propositionis Iansentanae, quam quem retulimus et non posse proinde erroris suspicionem declinari, nisi sensus Jansenio plane contradictorius conceptis verbis admittatur ;hoc est , nisi agnoscatur, justis, urgente praecepto, VOlenti bus ac conantibus secundum praesentes quas habent Vires, ad esse gratiam, parem ac susscientem actuali eorum cupiditati Teprimendae praecepto seu immediate seu mediate adi inplendo. Quaecunque aliae primae Propositionis interpretati nes, quae a Iansenistis ultro adoptantur, errorem non tollunt,

sed tegunt duntaxat atque dissimulant. Frustra ii asserunt, se gratiam sufficientem sensu Thomistico libenter amplecti ,

gratiam se agnoscere , cui voluntas ad impletionem praecepti ita disponitur , ut nisi validior concupiscentia obsta-Tet, sortiusque voluntas obsisteret, gratias uberiores Deus largiretur. Incassum praedicant, esse in justo etiam sub ipsa HOminante concupiscentia , expeditam ad bonum facultatem. F stra impotentiam implendi praecepti , temperato ac emollito nomine impotentiae moralis aut dissicultatis appellant. Hae Namque,& quaecunque ejusmodi aliae loquendi formulae in speciem Catholicae ad nihil valent aliud, quam ut earum veluti involucro primae Propositionis error tectus delitescat. Neque enim aliam exprimunt ad bonum potentiam, quam absolutam, P spectata in se natura gratiae ; non vero relativam , seu talem

408쪽

lem, quae possit actualem ac praesentem concupiscentiam reprimere , ipsumque quod actu urget divinae legis praeceptum ad observandum possibile reddere.

An etiam peccatoribus omnibus delibus conferantur

auxilia Fcientia, tum ad conversi em, tum ad vitanda peccata, O divina praecepta serVanda' - iI. A Nie omnia diligenter observandum est, non de fidei dogmate, sed de mera Scholae opinione, tam in praesenti, quam in iis quae sequuntur Dissertationis hujus Capitibus agi. Hoc enim unum odes hic statuit, justis non deesse gratiam , qua possibilia ipsi T sint Dei mandata. De solis justis

loquitur Concit Trident Sess. 6. c. II. &Can. I 8. de solis etiam justis actum est in prima ex quinque famosis Propositionibus Jansenti. Quanquam igitur certissimum illud habeamus, nemini mortalium Dci mandata ad observandum plane impossibilia esset, atque omnibus aliquam gratiae mensuram eum in finem liberaliter a Deo distribui; fides tamen de solis justis pronuntiavit. Quapropter dum de aliis hominibus quaestio imstituitur, peccatoribus videlicet de infidelibus, an iis quoque omnibus dentur , puoxime Vel remote auxilia susscientia ad omnium praeceptorum observantiam, & ad aeternam salutem consequendam, non omnino inter se consentiunt etiam Catholi ei Doctores. Quidam in praesenti quaestione gratiam dupliciter con-sderari debere arunt. Imo in praeparatione , quatenuS V delicet praeparatur a Deo, atque ossertur. ado in executione & applicatione, quatenus reipsa homini applicatur, & in eo recipitur. Primo modo, dicunt, gratias lassicientcs nemini omnino deaesari; quia Deus illas pro omnibus praeparatis C c c a omni-

409쪽

omnibus quantum est ex se offert ae exhibet. At secundo modo negant eas omnibus concedi; quod non omnibus auxilia sufficientia desacto applicentur , aut in omnibus recipiam tur ; sed nonnulli actuali eorundem applicatione & receptione priventur , in poenam peccati sive personalis, sive originalis sal m. Quod maxime contingere autumant infidelibus , &

Alii econtra, & nostro quidem judicio veritati multo proximius, asserunt, omnibus omnino hominibus, etiam peccatoribus excoecatis ac obduratis, infidelibus quoque, nedum Oiserri, sed re ipsa conserri, & applicari auxilia sufficientia,queis seu proxime & immediate, seu remote saltem & mediate, mandata implere & salutem aeternam consequi possint. Cui proinde sententiae potius subscribendum videtur. Sed de imfidelibus sequenti Capite, in pr linti vero de fidelibus dun- , taxat peccatoribus dicemus.

ASSERTIO PRIMA.

Peccatoribus omnibus Melibus, non DG praepili si

tur , sed re ipsa conferuntur gratiae si cientes, tam ad conversioncm , quam ad vitanda ulteriora ρeccara , serVanda- que praecepta divina, quae imputatiliter transgrediunIur. Π. DRob. Ima uertionis pars ex ScripturiS, quae pecca V tores ad conversonem & poenitentiam identidem invitant & adhortantur. Εzech. 33. v. II. Vivo ego, dicit Dominus , nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a Viasua, υ νiVat. Convertimini, convertimini a viis vestris psismis. a . Petri 3. v. 9. Patienter agit propter vos , nolens aliquem Fc ire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Quae certe intelligi debent saltem dc peccatoribus nondum obduratis, quibus prominde Sratia ad conversionem sufficiens deesse non potest; Lum Deus

410쪽

mus nolit eos perire, sed econtra sincere velit eos converti, & idcirco patienter agat cum illis, illosque iterum atque iterum adhortetur ad poenitentiam. Quod non sacerct, si privaret eos omni auxilio ad id sufficiente. Hinc S. Augustinus enarr. in Psal. Ioa. illa Davidis verba,

miserator V misericors Dominus , longanimis O multae misericordia, exponens sic ait: Quid tam longanimum ' quid tam multum in misericordia ρ Peccatur, O vivitur accedum peccara , augetur vita e blasphematur quotidie, O facit solem suum

oriri super bonos υ malos. Vocat undique ad correatonem , Vocat undique ad paenulentiam ς vocat benesciiS creaturae, ν cat impertiendo tempus vivendi, vocat per Lectorem, Vocat per Tractatorem, vocat per infimam cogitationem , Vocat per fagellum correptionis, vocat per misericordiam consolationis Uc. Igitur juxta S. Doctorem peccatores Pen gratias tum exterio res multiplices , tum interiores, sine quibus exteriores inui les forent , ad poenitentiam invitat miserator & misericors Do

III. Ad alteram assertionis partem probandam serviunt inprimis ea Scripturae, Conciliorum, & Patrum testimonia, quibus generatim asseritur, nemini impossibilia esse ad observandum Dei mandata, sed quoties opus est, adesse gratiam saltem orationis, qua possit uberius Dei auxilium impetrari, ad vitanda peccata, divinamque legem Observandam necessarium. Testimoniorum hujusmodi nonnulla superiori Capito

adduximus : quibus insigne illud Augustini adjici potest ex

Lib. a. de peccat. mer. & rem. c. 6. Dubitare non possum ,

nec Deum aliquid impossibile homini praecepisse , nec Deo ad Opitulandum , quo sat quod jubet, imposbile asiquid eqse. Et

enarr. in Elal. 56. Si consederas infrmitatem tuam, descissub Prac Io , confortare in exemplo, sed etiams exemplum ad te multum est, ades ille qui praebuit exemplum, ut praebeat O a Milium. Igitur ex mente S. Doctoris Deus nec praecipit, nec C c c 3 , prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION