장음표시 사용
431쪽
dantur. Atqui infideles fidem non habent; erga nec ullam
Reis. D t. cons. Fides est omnium gratiarum prima , quaIu te vivitur, & ad justificantem gratiam homo proxime disponitur, Conc. Est prima gratia simpliciter & absolute, sine
qua nihil omnino boni fieri potest, quo remote saltem ac mediate disponamur ad fidem & gratiam justificantem , Neg. cons. Hinc merito proscriptae sunt duae istae Propositiones im' ter . nellianas, a6. & a . Nulla dantur gratia, nisi per sdem. Fides es prima gratia, Ufons Omnium altarum. Da tur enim praeviae quaedam ad fidem dispositiones, quae procul dubio sunt a gratia ; quae tamen nondum sunt ipsamet fides, ad quam ducunt & praeparant, quas Augustinus vocat incho riones fdei. Cum igitur locis citatis ait, fidem esse primam gratiam, qua caeterae impetrantur ; legenti manifestum fit , eum loqui de gratia , quae si proxima & immediata dispositio ad justificationem, quam etiam Concilium Trid. Sess. 6. C. 8. vocat humana salutis initium, fundamentum D radicem omnis jusscationis. Quo sensu merito asserit S. Doctor, fidem in Christum explicitam & persectam esse primam gratiam, nempe justificationis & salutis immediate ac proxime obtinendae; 4ametsi alias gratias & fidem agnoscat non ita persectam, quae Cad persectiorem disponat ac praeparet. Fides igitur inchoata,& primae gratiae respectu illorum , quibus non praedicatur Evangelium , sunt eae, quibus intellectus eorum illustratur,
ad cognoscendum per creaturas Deum, eumque summe bonum ac justum esse, rerum omnium Dominum ac provisorem sapientissimum, adeoque delictorum vindicem, & remuneratorem Virtutum : ex qua salutari cognitione Dei susscienter excitantur, Deo gratiam suam promovente, ad salutarem iblius timorem, ad inchoatam illius dilectionem, ad imploram dum auxilium, aliaque pietatis opera ex inchoata illa dilecti ne exequenda. Doctrinam hanc tradit Bella laus i. a. de gr.
432쪽
& lib. arb. c. 8. Possunt, inquit Gentiles, quibus nondum Evangelium est praedicatum , cognoscere per creaturas Deum esse , V proinde possum a Deo per gratiam prave menIem excitari, ad credendum de Deo, quia est, O quod inquirentibuς se remunerator fite is ex tali sde excitari possunt, eodem dir, gente is adjuvanse Deo ad orandum, ij eleemosnas faciendas, eo modo impetrandum a Deo majus Idei lumen, quod Deus perse, Vel per Angelos, vel per homines facile communicabit. Sed inquies Augustinus citato Lib. de praedest. SS. C. 8. 'diserte asserit, fidem, G inchoatam, O perfectam donum Det esse, quod quibusdam datur, quibusdam non datur.
Reis. Fides etiam inchoata non omnibus datur , quia non omnes illa gratia bene utuntur, quae conceditur, ut ad fidem se disponere, atque ad eam pervenire possint: datur tamen omnibus fides inchoata quoad posse saltem remotum.
VII. ΟHic. 3tio. Si etiam infidelibus negativis dentur gratiae sussicientes, quibus ad fidem adduci possint , si illis
bene uti voluerint, imputabitur ipsis ad culpam , quod non credant Evangelio , nec servent praecepta legis positivae divinae ; proinde nulla erit ignorantia fidei invincibilis. Sed hoc admitti non potest. Ergo. Maj. patet; quia infidelitas& ignorantia, ad quam vitandam datur gratia sussiciens, est. vincibilis. Min. etiam est certa. Propterea in Bajo damnatum scit, quod ignorantia mysteriorum nostrorum in infideli negativo non sit solum poena peccati , sed & peccatum.
Resp. Meg. sequel. mo. Quia infideles negati vi , dum
resistunt gratiae remote sufficienti, ne levissime quidem suspicari possunt, quod sit aliquod Tvangelium , cujus notitia in poenam resistentiae illius privandi sint; vel quod sint aliqua legis positivae divinae praecepta , quae servari oporteat. Unde quod non credant Evangelio , nec praecepta legis positivae divinae servent, ipsis voluntarium non est, adeoque ad culpam imputari non potest. Duplex proinde ignorantia &
433쪽
dem est naturae corruptae , malasque habitus ex peccato re-lictus & ad peccatum inclinans, sicut & concupiscentia; sed peccatum non est, nec verti in culpam debet ei, qui nescit,& non credit, quia scire & credere non potest, quamvis auxilium remote suificiens habeat ad sciendum & ad credendum: ejusmodi namque auxilio diisentiens non praevidet, nec praevidere potest, se propterea privandum notitia & fide myst riorum nostrorum, atque adeo inde secuturam impossibilitatem sciendi atque credendi. Λltera ignorantia dicitur privativa , qua quis scire & credere potuit non solum remote, sed δe proxime ac immediate , & ignorantiam ac infidelitatem vincere ; sed noluit, vel saltem neglexit : & haec peccatum est , eique ad culpam imputatur. Ita S. Augustinus expresse docet in Epist. Ios. nunc I94. ad Sixtum C. 6. contra Pelag. ubi postquam distinxit in infidelibus ignorantiam negativam & invincibilem , qui ideo non crediderunt, quia non audierunt; & dixit, hos de peccato esto non omni, de infidelitate tamen lexcusationem habituros, subjungit: I a ignorantia in eis , qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccarum est in eis autem, qui non Poruerum, Poe
An vere dici possit, etiam parvulis absque Baptismo
decedentibus dari media ad salutems cientia rI. T IT proposita quaestio resolvatur sacilius, advertendum est, quod, cum varia & multiplicia sint media, quibus homines ad salutem aeternam consequendam divinitus as juvantur, illa censeri debeant ad salutem lassicientia, quae
434쪽
PARs PRIMA. DIssERTAT . ΙΙΙ.secundum proprium cujusque statum ad finem illium consequendum apta sunt. Porro, quamvis insantes ante rationis usum ex se ipsis nullos virtutum ainis exercere valeant, quibus ad finem illum ultimum tendant, capaces tamen sunt recipiendae gratiae sanctificantis , qua veluti nuptiali veste induti ad coenam nuptiarum Agni admitti possint. Quae quidem gratia secundum legem ordinariam non alio modo ipsis insunditur , quam per Baptismum, quem cum non nisi cum alterius ministerio suscipere queant ; sequitur, media illa ad salutem sussicientia, quae parvulorum statui conveniunt, in eo differre ab aliis mediis, quae cuilibet adulto congruunt, quod haec pendeant a libera acceptatione & consensu recipientis, qui gratias interiores, aliaque salutis consequendae media sibi oblata potest, si velit, recipere vel repudiare ; illa vero, quae insantili statui apta sunt, non pondeant a libero infantum consensu, cujus ii incapaces sunt, sed a voluntate & ministerio aliorum , qui media illa ipsis- applicare possunt, ac debent. B- Iis igitur insantibus de salutis remedio suffcienter Deum providisse censendum est, quibus Baptismus adultorum duntaxat
culpa non applicatur, aut applicari non potest : quemadmodum contingit, cum insans genitorum culpa in utero materno praesecatur ; vel in lucem editus, nihilominus sine Baptismo decedit, eorum, quorum procurare interest, socordia ac negligentia. Unde S. Prosper L. a. de Vocat. genti c. 23. Non irreligiose, inquit, arbiIror credi. neque Inconvenienter intelligi, quod i ii paucorum dierum homines ad illam pertineam gratia Partem, qua semper universis es impen a nationibus rqua alique δε eorum bene uterentur parentes, etiam i I per eo dem Iu arentur est quippe istud commune salutis remedium omnibus paratum & oblatum , ex ea, quae in Deo est, vera S sincera salvandi omnes voluntato, licet adultorum culpa
istis paucorum dierum hominibus applicari non possit. D.
435쪽
De illis proinde duntaxat hic controversia est, qui velia utero materno vi sola naturae extinguuntur ; vel jam nati . desectu aquae, aut alia quacunque de causa, nulla humana i dustria & diligentia baptizari possunt. Dicine de istis mei ito potest, quod Deus non tantum velit illorum salutem, ac medium ad eam obtinendam illis praeparaverit, sed etiam de illius applicatione suffcienter providerit ; cum medium ejusmodi, quamvis ex se sussiciens, ita tamen dispositum maneat, ut nulla humana diligentia possit insantibus applicari Τ Εn status praesentis quaestionisi quae quidem ad solvendum oerdis- fiet' est, magnaque contentione agitatur in Scholis, ac Theologos in oppositas sententia&distrahit, ut solet, quam do Scriptura clara non est, nec Traditio manifesta, nec succurrit Ecclesiae definitio ; quemadmodum accidit in hac com
Infantibus omnibus absque Baptismo decedentibus,
Ilve id ex parentum culpa, fVe alia quacunque de causa eueniat , Ialutis media non modo praeparavit Deus, sed etiam de illis applicandis Iusscienter, quantum es ex parre Iua, providit. II. 1 Rob. assert. gravissimo illo Apostoli testimonio, quox supra pro infidelibus usi sumus, ad inserundum ex sincera Dei omnes homines salvandi voluntate, & oblatione sanguinis Christi pro omnibus, universalem in omnes & singulos sufficientium gratiarum influxum. Dicit nempe ApO- stolus I. ad Timoth. a. v. 4. universaliter, & sine ulla rotarictione, quod Deus vult omnes homines Ialvos feri. Ergo nec parvuli sine baptismo decedentes ab illa universali voluntate excluduntur. Nunquiid enim honu nes non sunt par
436쪽
16, vult) ut non pertineant ad id quod dissum est: omnes homines vult salvos fieri y ita egregie S. Augustinus l. 4. comtra Julianum c. 8. Neque obstat, quod Paulus addit: υad agnitionem veritatis venire , cujus parvuli sunt incapaces. Nam & hi, dum ad Baptismum veniunt, ad veritatis agnitionem suo modo accedunt , habitu scilicet, non actu; recipiunt enim sanctificantem gratiam , quae est radix fidei : quia, ut rursus D. Augustinus l. I. de peccat. mer. &rem. c. a . in illis idem est baptizari, quod credere. Et si post Baptismum moriantur, veniunt ad veritatis agnitionem etiam actu ; quia per Baptismum perveniunt ad Regnum olorum , ubi est actualis & intuitiva cognitio veritatis, ut docet S. Doctor l. 4. contra Iulian. c. 8. Id ipsum evincit ratio , quam Paulus ibidem adjicit: Unus enim, inquit, Deus, unus O mediator Dei is hominum
homo Christus JESUS, qui dedit reiumst onem Iemeri iam pro
omnibus. Cum igitur τὰ sit um mnium Deus, qui homines ad aetern m salutem ordinavit, ad ipsum etiam pertinet. habere curam de omnibus. Et cum post hominis lapsum unicus sit Nediator Dei & hominum, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, ex vera & sncera salutis ipsorum voluntate ; nec Deus si magis adultorum Deus, quam parvulorum , sicut nec Christus magis Mediator illorum, quam - istorum ; aequum est, ut Deus salutem velit etiam parvulorum , & pro his quoque Christus sese obtulerit Mediatorem. Porro otiosa non est in Deo ut pariter supra pro infidelibus arguebamus) haec salvandi omnes voluntas, nec sterilis oblatio sanguinis Christi pro eorum salute ; ergo virtute ibi ius omnibus, etiam parvulis , Deus praeparavit media salutis necessaria, ac de illis applicandis sussicienter, quantum est ex se, providisse censendus est. Quod nisi ita osse dicamus ac sentiamus, vix ulla solida ratione tueri poteri reus, quod tamen tanquam cet imam doctrinam tueri & defendere quili-
437쪽
e A p u T IV. Irhet debet, Deum velle omnes homines salvos fieri , Christumque pro eorundem salute sanguinem sudisse. Hinc quo quot generalem illam Dei voluntatem, & Christi oblationem impugnant argumento & -eXemplo illorum insantium , qui omni ope destituti, seu in utero materno , seu in lucem editi , citra genitorum, aliorumque culpam, absque Baptismo moriuntur ; cum haec duo conciliare non possint, coguntur dicere, ea Scripturae verba, Deus vult omnes ho-
tanes salvos feri, de adultis dicta esse ; & haec, orsuspro omnibus mortuus es, intellio duntaxat debere de suffciemsa, magnitudine, & virtute pretii sanguinis Christi : quae
interpretatio, praeterquam quod ΝοVatoribus non parum s vere , & constantem Catholicorum doctrinam de Christi modite pro omnibus, ob generalem Dei salvandi universos volunt rem, infirmare videatur, admitti non potest propter rationes paulo ante adductas. Quibus accedat ratiocinium , quo usus est S. Augustinus contra Julian. l. 4. C. 8. Deus ex sua benevolentia vult salutem omnium adultorum , quamvis ex his aliqui sint peccatores & reprobi , ut superius Seium est. Ergo multo magis vult salutem omnium parvulorum , quamvis ex
his aliqui sint absque Baptismo decessuri & darmundi. Ali quin benevolentior esset erga homines impiissimos, quam e ga innocentissimos, & ab omni labe peccati aeditatis immunes rIntolerabilior, ait S. Doctor, sequetur aburditas. bio enim
modo benevolemiorem facis Deum omnibus implissimis, O fel ratissimis hominibus, quam innocemissimis puri imis ab omni labe peccati. Ne ergo ejusmodi absurdum admittatur, dicendum est univerem, neminem omnino a generali illa omnes homines salvandi voluntate, & morte Christi pro omnibus e chisum esse, atque adeo omnibus, quod consequens est, etiam parvulis quacunque demum de causa absque Baptismo decessuris de salutis medio , quantum est ex parte Dei , iussicienter
438쪽
Sed quomodo, inquies, lassicienter provisum est, si isthaec salutis media nulla humana industria insantibus procurari possint qReis. Deum media eorum statui apta & congrua , & ex se ad salutem sussicientia eatenus praeparassa, ac de illis applicandis providisse, quatenus Baptistni Sacmamentum pro illis aeque ae pro omnibus aliis instituit, & praeterea destinavit Ministros Baptismi, quorum opera hoc Sacramentum ipsis co serri poliet: disposuit etiam causas naturales, quarum vi &emcacia fieret, ut in lucem ederentur ; praeceptum insuper genitoribus & aliis imposuit , ut in lucem editos baptizarent, aut baptigari iurarent. Quod si ex incuria parentum, aut ministrorum culpa, aut desecta causarum naturalium inter se concurrentium, seque invicem impedientium contingat, eos non baptizari, nihil aliud inde sequitur, quam quod Deus extraordinario aliquo providentiae suae modo illis non adsuerit, ut ejusmodi essectus impediret.
VI. Dic. Imo. Si Deus sincera vellet omnium parvulo in rum salutem, eisque lassicienter providisset de remedio Baptismi, deberet removere impedimenta obstantia, &essicere, ut Baptismus ipsis desacto applicari posIet: qui enim vere & sincere vult finem, vult etiam, si potest, removere obstacula , quae talis finis consecutionem impediunt. Atqui id non fit respectu illorum insantium , quibus sive in utero matris extinctis, sive in lucem editis, absque ulla parentum culpa, solo Deo nolente, remedium salutis applicari non PO
test :. de quibus S. Augustinus L. de dono perseV. C. Ta. n. 31.
Plerumque, ait, sesinantibus parentilas O paratis Mini tris,
ut Baptismus parvulo detur, Deo tamen nolerae, non datur,
qui eum paululum in hac vita non tenuit, ut daretur. Et Epist.
439쪽
I94. alias Io s. n. 32. Quid dicam, inquit S. Doctor de inopinatis is repentinis inmimerabitibus mortibus , quibus saepe etiam religiosorum Christianorum praeveniuntur υ Baptismo praeripiuntur infanIes cum e contrariosacrilegorum O inimicorum Christi, ahquo modo in Chrisianorum manus Venientes, ex hac νita non Ilae Sacramento regenerarionis emigram 8 Nulla hic occurrit culpa parentum, vel ministrorum ; qui Vtinantibus parentibus V paratis ministris, non datur infanti Baptismus :& saepe etiam religiosorum Christianorum insantibus. denegatur.
Resp. Disi. mo. Si Deus sncere vellet omnium parvulorum salutem , voluntate abQluta & consequente, attenti que omnibus circumstantiis ; deberet removere impedimenta obstantia &c. Conc. mo. Si Deus velit omnium salutem si cere quidem, sed voluntate solum antecedente, conditionata, respiciente eorum salutem praecisam a circumstantiis , Neg. mo. Ad hoc, ut Deus ex sincera salvandi omnes voluntate censcatur sussicienter omnibus providisse de remedio salutis, satis est, quod omnes salvos velit voluntate antecedente, quae
conditionata est, & aliquid supponit ex parte hominis, liberam videlicet ipsus, si adultus fuerit, gratiae cooperationem;
vel, si infans, diligentiam parentum, aut certas quaSdam causarum secundarum circumstantias & dispositiones, quae lege quadam naturae mortem insanti prius non inserant, quam posest ipsi per Baptismum subveniri. Ad hanc autem voluntatem antecedentem salutis non pertinet removere impedimenta obstantia ; quia Deus ut Provisor generalis imperturbare non tenetur eam, quam semel sapientillime constituit, causarum secundarum dispositionem. Cum ergo conditio requisita ex parte hominis & causarum secundarum desuerit, Deus volu
tate duntaxat consequente, nimirum vel parentum neglige tiam, Vel eum causarum secundarum cursum, qui mortem im
440쪽
42 PARs PRIMA. I IssERT. m. tametsi voluntate generali & antecedente salvum velit, eique de salutis remedio sussicienter providerit. Neque enim imsans sic decedens minus salvus esse potest, imo multo magis , quam peccator adultus, qui impoenitens in amentiam incidit. An vero quia Sacramentum Poenitentiae in illo statu recipere non potest, dicemus Deum ipsi non praeparasse tale rem dium, aut de eo applicando sufficienter non providisse, neopropterea serio ac tacere illius salutem voluisse. Et sane quantum ad praeparationem & institutionem mediorum salutis, insantes illos, qui si e editi in lucem, ut ait
Vasque 2, cum aqua non conceditur, sive in utero materno visti natura morientes, a generali Dei voluntate salvandi omnes , ne illi quidem Theologi excludunt, qui contrariam sententiam tuentur : ea namque media pro omnibus parata esse,& hoc sensu Deum omnes velle salvos fieri, ac Christum pro omnibus mortuum esse, iidem declarant ac profitentur ; inprimis mox nominatus VasqueZ, quem Adversarii continuo nobis objiciunt, in I. p. S. Th. Disp. 96. c. 3. cujus haec sunt verba: Caeterum, inquit, tribus de causis dicere possumus , christum pro omnibus parvulis mortuum esse , . . . Primo
quia communis erat causa parνulorum LI omnlum hominum, ob
quam Venerat, D Pro qua Oravit . . . Securido, quia juse spie credimus, Christum non expresse denegas e ullis parvulis me- .ritum suum, by a fruau Iuae Passionis apud Patrem eos exclusisse . . . Tertio , quia non minus pie mare possumus ,
Christum . . . omnitus parvuliS . . . salutem desiderasse . . .mque ita pro omniibus orasse, ut salutem consequerentur, scut pro se, ut tiberaretur a morte ἰ sed cum ea coniurione, quam orationi pro se fassae ad ecit Verumtamen non mea, sed tua ν Iunias fat. Ex quibus verbis colligitur, eam fuisse Uasque-Ho mentem, Christum omnibus par iis, nemine excepto , desiderasse seu voluisse salutem, voluntate antecedente & conditio nata, omnibus praeparasse remedium salutis assequendae
