장음표시 사용
411쪽
39o . PARS PRIMA. DIssERT. III. praecipere potest aliquid impossibile. Ergo nullus hominum
est, qui divina praecepta servare non possit. Ergo omnibus adest auxilium, saltem remote sufficiens ad ea servanda, ade que ad vitanda peccata. Dixi, saltem remote sufficiens : quia frequenter accidit , ut qui urgentur praecepto , vel tentatione, non habeant auxilium, quocum proxime possint praeceptum implere, vel superare tentationem : habent tamen tunc auxilium, cujus ope impetrare possint majores ac proxime suseficientes vires ad praeeeptum implendum, & tentationem supcrandam. Hinc illud S. Doctoris lib. de Gr.& lib. arb. c. I 6.
Ideo jubet aliqua Deus) qua non possumus, tu noνerimus , quid ab illo petere debeamus. Ubi praeterea observandum
occurrit cum Bellarmino Lib. m de Gr. & lib. arb. c. . int Tiorem gratiam excitantem non semper necesIariam esse homini ad vitandum peccatum, sed aliquando sum cere , si vel te
latoris vires minuantur, Vel tentationi S occasio removeatur,
vel aliquis terror injiciatur, Vel aliquid aliud aeque aut magis alliciens objiciatur &c. Cum ergo dicimus auxilium ad vitanda nova peccata sufficiens peccatoribus semper praestari , intelligendum est, id Deum praestare, modo per interiorem gratiam excitantem , vel immediate vel saltem mediate suffciem tem, quoties scilicet sine illa novum peccatum vitari non potest ; modo tentationem cohibendo, peccandi periculum removendo , terrorem aliquem injiciendo , aut aliud aeque vel magis alliciens offerendo &c. Illustre doctrinae hujus testim nium habemus rursus in S. Augustino Lib. so. Hom. 23. ubi scioquitur : Regebam te mihi, Iervabam te mihi, ut adulterium
non committeres, suasor defuit, vrsuasor deesset ego seci ;Iocus V tempus defuit, D ut hac deessent ego feci. Adiuit suasor , non defuit locus, non defuit tempus ut non consentires,
ego terrui. Asnosce ergo gratiam Uus, cui debes V quod nom
412쪽
IV. Imo. Ea potissimum de causa asseritur, omnibus in peccatoribus fidelibus gratias vere lassicientes a Deo poncedi, quia secus transgrediendo praecepta divina non peccarent imputabiliter, seu, ea transgressio ipsis in culpam imputari non posset. Sed haec ratio satis firma non videtur; quia docet expresse S. Augustinus, quasdam esse tranSgressiones, quae caveri non possunt, & tamen vera sunt peccata. Lib. I. retract. c. I s. Oui cogenti cupiditati, ait S. Doctor, bona
Motantam Y re non potes ; ideo facit contra praecepta justitia, Iam hoc ita peccatum es, ut sit etiam poena peccari. Igitur ex S. Doctore, qui cogenti cupiditati resistere non potest,st: ideo praecepta justitiae transgreditur, nihilominus peccat,& reus est transgressionis praeceptorum illorum. Sed qui cogenti cupiditati resistere non potest, & ideo praecepta justitiae
transgreditur, non habet auxilium sussiciens ad vitanda peccata , & praecepta justitiae servanda. Ergo ex S. Doctore, qui cogente cupiditate agunt contra praecepta justitiae, imputabiliter praecepta justitiae transgrediuntur , quamvis sine auxilio lassiciente ad non transgrediendum necessario. ROP. Neg. min. Ad probationem ex loco S. Augustini depromptam dico, eum, qui cogenti cupiditati non potest rem stere , & ideo lacit contra praecepta justitiae, carere duntaxat auxilio proxime sussiciente , atque adeo revera peccare,& praecepta justitiae transgredi culpabiliter ; quia non caret auxilio remote lassiciente, nempe gratia orationis, quaeum impetrare potest uberius auxilium , quo dominium cupiditatis amoveatur. Unde impotentia cui subjacet, eum excusare non potest, quia sub ea libere manet, cum possit sese eximere, divinum auxilium implorando. Hanc esse mentem S. D
ctoris patet ex eo , quod statim subjicit : Quapropter peceatum frae voluntate esse non posse verissimum est. Et paulo post :
413쪽
39 a Phas PRIMA. DIs SERT. III. Quanrum est quod valet voluntas sub dominante cupiditate, nii forte δε pia est ut orat auxilium 8 In tantum enim libera es;
. quia in tantum liberata es, ta in tantum appellatur voluntas. Igitur homini, qui cogenti cupiditati resistere non valet , &iduo agit contra praecepta justitiae, horum praeceptorum trans gressiones sunt ad imputabilitatem sussicienter voluntariae & liberae ; quia voluntas illius libera & potens est ad orandum auxilium, quo restaenetur cupiditas ita, ut dominari & ad ma- Ium cogere desinat. V. Obula. ado. Peccata ignorantiae committuntur saepe ab hominibus absque auxilio sussiciente ad ea sciet avitu. Atqui ejusmodi peccata imputantur homini ad culpam. Ergo. μυ- patet ; quia non raro committuntur ab hominibus putantibus, non solum se non male, sed recte justeque agere. Miti prob. ex Concilio Diospolitano, quod inter alios Pelagii articulos etiam istum proscripsit: Oblivionem .' ignorantiam nota subjacere peccato, quoniam non eveniunt secundum Noluntatem ,
sd scundum necesitatem. Mens igitur Concilii haec videtur
suisse , ea quae fiunt ex ignorantia & necessitate, quae caveri non possunt, ad culpam nihilominus imputari. Reyp. Dis. mo. Peccata ignorantiae culpabilis committuntur absque auxilio sum ciente, Neg. maj. ignorantiae incurupabilis , Onc. mo. Ignorantia culpabilis est ea, quae potest da debet tolli. Peccata autem, quae fiunt ex ignorantia, quae potest tolli, adeoque ad quam tollendam homo sufficiens habet auxilium, dici non possunt fieri sine auxilio ad ea evitanda sussiciente ; non quod actu peccanti ex ignorantia semper adsit auxilium sussiciens ad eam tollendam , sed quod nunquam se peccet, quin antea adsuerit auxilium sussiciens ad depellendam ignorantiam , & ea depulsa cavendum postea peccatum ; quod proinde ab homine ideo imputabiliter committutur, quia auxilio ad tollendam ignorantiam idoneo uti noluit ,
aut deflexit. Iudicium porro illud erroneuti, quo homines
414쪽
ex ignorantia culpabili peccantes sibi non raro persuadent, se juste recteque agere, non potest illos a culpa excusare ; quia hoc ipsum judicium & persuaso culpabilis est ; justeque ob
antecedentem suam socordiam privantur auxilio, quo persu D
so haec impediri , & judicium corrigi posset.
Eadem cum proportione est responso ad probationem min. Concilium nempe Diospolitanum hoc unum statuit comtra Pelagium , ignorantiam, quae naturali lumine vinci non potest, sed per gratiam , ad culpam imputari ; quia in pol state hominis est, perorationem impetrare gratiam, qua dissipentur tenebrae mentis nostrae : Pelagiani namque eam tantum ignorantiam culpabilem esse volebant, quae naturae viribus depelli posset. Quaecunque igitur fiunt ex ignorantia per gratiam vincibili, ea, si mala suerint, ad culpam merito imputantur.
VI. OHic. 3tio. S. Augustinus loquens de gratia suffciente, quae Adamo innocenti ad servanda mandata*Divina data fuit, docet, in praesenti statu eam non dari omnibus, sed quibusdam dari ex pura misericordia, aliis vero juste den gari in poenam peccati originalis. Ita namque habet Lib. de eorr. & gr. C. II. Nunc autem quibus deest tale atutorium, jam poena peccari est: Quibus autem datur ,I ecundum gratiam datur, non Iecundum debitum. Idem cum Augustino sentiunt S. Prosper Carmine de im
Dic , unde probes, quod .gratia Christi
Nullum omnino hominem de zunnis, qui generantur Praetereat, cui non regnum Nisamque beatam 'Impertire velit 8 Et S. Fulgentius Lib. I. de veritate praedest. c. I 4. Inia cujus paria largitate quidam non leviter erranI, existimantes, eam Omnibus aequaliter dari. Ergo non Omnibus peccatori bus adest auxilium sinciens ad vitanda peccata.
415쪽
centi datum suit sid perseverandum in statu innocentiae, cominpar g non qualecunque adjutorium , quod nunc datur ad via tanda peccata & mandata servanda I sed illud solum , quod electorum proprium est, & quocum electi non tantum possunt permanere , sed etiam insallibiliter permanent in statu justitiae. Adjutorium istud dicit non dari omnibus, sed sorilis electis, & ex pura misericordia , cum nemini debitum sit aliis vero, quibus non datur, juste negari, & in poenam peccati originalis, propter quod etiam omnibus potuit non dari. Unde quibus non datur, quod, postquam justificati sunt, nouperseverent in statu justitiae, jure merito illis ad culpam imputatur ; tum quia hoc adjutorio ob suam aliquam culpam carent, tum quia non desunt ipsis aliae gratiae, quibuscum permanere possent, & permanerent, si vellent. Locus ergo S. Augustini nobis objectus non est ad rem; non enim loquitur de adjutorio sussiciente, quod ad vitanda peccata, & servanda mandata divina omnibus dari contendimus. βS. Prosper, & Fulgentius negant omnibus dari gratiam fidei persectae, ac justificationis : vel certe negant omnibus d ri gratiam suffcientem in sensu Semipelagianorum, id est,i bomnibus aequaliter dari, ut ait S. Fulgentius; aut dari propter aliquod initium fidei, quod si ex solis naturae viribus. Idem sensus est S. Augustini, cum ait Epist. a I . alias Io . ad Vitalem, gratiam non omnibus hominibus dari. .
Etiam peccatores excaecati ae obdurati non omni pe
nitus destituuntur auxilio gratiae socientis, is necessariae ad conversonenti m. DRob. primum ex testimoniis S. Scripturae superius A N. a. allatis, quae huc referri possunt. Quibus ad
416쪽
CA P U T II. 39s de illud Pauli ad Rom. c. a. V. 43. Ignoras, quontrem benignitas Dei ad poenitentiam te adducit secundum autem duritiam tuam V impaenittens cor , thesauritas risi iram in die irae, D revelationis just Iudicii Dei. Quibus verbis totam impinnitentiae causam in cor peccatoris obstinati refundit Apostolus, eum Deus illi e sua benignitate ad poenitentiam adducit, utique gratiae suae auxilia eidem praestando, quibus ad poenite tiam conari possit. Quis enim inter peccatores Pharaone obstinatior 8 Ego, inquit Deus Exod. . U. 3. indurabo cor ejus. Et v. I 3. Induratum est cor Pharaonis & tamen divinae gratiae ad poenitentiam eum adducentis lumina eidem identidem adsuere. Quid enim indicant voces illae Pharaonis Exod. S. V. a 8. Ego aemittam NOS. Cap. 9. v. a . Peccavi etiamnunc, Dominus Iustus: ego , O populus meus impii , ali aeque similes, nisi gratiam Dei, nedum exterius per sgna sed i
terius cor durum &.obstinax tangentem , ut emolliri posset, si voluisset et sed ille. abusus fuit, ut magri cor suum induraret. Quemadmodum & Judas Domino illuminante poenite itae motum conceperat ; sed cum: currere debuisset ad Christum, sperans ab ipso misericordiam , cucurrit desperatus ad laqueum , ut obsemat S. Augustinus Enar. in Ρsal. I. s. . Scripturae accedunt Concilia. Lateranense IV. sub Imroc. III. cap. Ffirmiter de Fide cariotica statuens, peccatum hominis prolapsi post Baptisinum per poenitentiam semper posese reparari. Trident. Sess. I 4. Can. I. damnans eum, qui negaret Sacramentum poenitentiae a Christo institutum esse pro fidelibus, quoties in peccata labuntur, Deo reconciliandis. penonense in Decretis Fidei c. I s. gratiam semper esse in prom-SIu, nec momentum quidem praeterire, in quo Deus non set ad
Consentiunt Patres apud Bellarminum, & alios. Unum aut alterum hic nobis iussiciet D. Augustini, O D. Thomae te
417쪽
s96 ' PAR s Pax MA. DIss Ea T. III. S. Augustinus enare. in Psal. 6. n. 8. in illa Pauli uerba ad Rom. I. v. I 8. Dedit illos Deus in r robam sensim, ita disserit: Ea est caecitas mentis. In eam quisquis datus fuerit, ab interiore Dei luce secluditur , sed non penitus, cum in hac vita es. Sunt enim tenebra emeriores, quae magis ad diem judicii pertinere intemguntur, ut penitus extra seum sit, qui quiS, dum rempus es, corrigi nolueris . . . . Huvus igitur irae inchoaris es, quam in hac vita patitur quisque peccator. IJ- mens itaque diem Iudicid laboraI , O plangit . . . . O ideo non dixit extinatis essed turbatus es ab ira oculus meus De.
Duplicem hic S. Doctor mentis caecitatem distin Dait: unam perseelam & consummatam, quae nomine tenebrarum exteri rum in Scriptura venit, & alterius vitae est, qua peccator penitus extra Deum est, divina luce privatus in totum, & qua extinctus est oculus ejus, ne amplius aeternam lucem cernere possit. Alteram solum inchoatam, qua peccator ab interlor mei luce secluditur, sed nondum penitus, & haec est hujus vitae , in qua qui in poenam peccatorum excaecatur, non est extra Deum penitus, quia identidem a Deo illustratur, jud cji extremi cogitatione concutitur , & plangit : ideoque oculus ejus ab ira non extinctus est, sed solum turbatus. Idem prorsus docet S. Thomas 3. p. q. 36. art. in corP.
Dicere, quod atiquod peccatum sit in hac vita, de quo quis
Poeniἱere non possit, erroneum es. Primo quidem, quia per hoc tolleretur libertas arbitrii. Secundo , quia per hoc δε- rogaretur νbruti gratiae, Per quam moveri potest cor cujuscunque pecatoris ad poenitentiam. Unde sic arguo: Erro- Meum est, ex mente D. Thomae, asserere, quod aliquod peccatum sit in hac vita, de quo quis poenitere non possit. Sed dicere peccatoribus excaecatis deesse omne auxilium gratiae , est dicere, quod aliquod peccatim sit in hac vita , de quo quis poenitere fructuose non possit: quia sne omni gratia nFmo potest, nedum poenitere, sed nec ad poenitentiam conari,
418쪽
nec eam velle, aut serio desiderare, ut definitum est contra Pelagianos, & Semipelagianos. Ergo. Et Quaest. 24. de verit. Art. II. Ubi pariter distinguit duplicem obstinationem ς unam persectam , qua daemones sint obstinati ; & alteram mperfectam, qua aliquis potest esese obstinatus in statu viae : dum scilicet habet aliquis ita frm tam Voluntatem in peccato, quod non surgant motus ad bonum , msi debiles. Quia tamen aliqui surgunt ex eis , datur via, ut praeparentur ad gratiam. Cujus rationem reddens ait: Quod aliquis homo in tu via non possit esse ita obsina eus in malo, quin ad suam liberationem cooperari possit, ratio
pater eκ dissis ; quia D passo solvitur, V reprimitur, O hab,
tus non totaliter antimam corrumpit; υ ratio non ita pertinac, ter falso adharet, quin per contrariam rationem Possis abduci. VIII. Neque dicas, Doctorem Angelicum nihil aliud iis locis velle, quam quod Deus paratus sit dare omnibus etiam obstinatis auxilia sussicientia ; non vero quod omnibus re ipsa defacto det, obduratione sua obicem ponentibus. Vel ad summum, quod Deus illis non deneget exteriora quaedam gratiae auxilia, quales sunt exhortationes, correctiones , &
Contra namque est, quod D. Thomas loco mox cit. dicat, nullum posse esse ita obstinatum in malo, quin sui gant in eo aliqui motus ad bonum, licet debiles ; quin ad sui liberationem cooperari possit &c. Motus igitur illi ad bonum, quamvis debiles, potestas cooperandi liberationi a peccato , debent esse a gratia, non mere extrinsece oblata , sed revera interius collata ; ne cum Pelagianis dicatur, posse hominem per solas gratias exteriores salutariter operari. Ergo si ex mente D. Thomae , nullus est peccator in hac vita obstinatus, quin in eo surgant aliquando aliqui motus ad bonum , 'quibus cooperari possit ad sui liberationem ; nullus est, cui auxilia ad sui conversionem sufficientia, nedum offerantur, sed re
419쪽
ipsa non conserantur ; quibus si obicem non posuerites gratiam uberiorem remissivam peccati consequatur. Quae tamen non ita intelligi debent, quasi vero gratia ad conversionem lassiciens peccatoribus excomatis semper &omnibus momentis adesset; sed quod concedatur certis temporibus, prout Deus vult. Negari namque vix potest, qua dam esse tempora , quibus peccatores obdurati carent omni gratia suffciente ad resurgendum a peccato. Propterea Psa, tes Regius Psal. 9 4. hortatur peccatores e Hodie δε Vocem Uus.
audieritis, nolite obdurare corda votra. Dicit hossie ; quia non semper, nec quotidie interna vox Spiritus S. pulsat aures cordis nostri, sed certis tantum temporibus; quod cumprimis de peccatoribus obstinatis verum est. Hinc cum Concilium Senonense Decreto supra laudato docet, nec momentum quidem praeterire , in quo Deus non stat ad ostium, & pulset; cum aliqua moderatione intelligi debet: quod videlicet gratia adsiit omnibus momentis , quibus urget tentatio, quae sui- parari, aut obligatio alicujus praecepti, quod adimpleri non potest sine gratiae interioriS adjutorio. D. Q
IX. mic. Imo obcaecatis deesse auxilia lassicientia probant complura Scripturae loca, Inprimis illud Eces. c. I. COUIdera opera Der, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit ; quae considerans S. Isidorus L. de summo b no c. I 3. Nonnulli, inquit, ita despiciuntur a Deo, ut depi rare mala sua non possint, et aras velint :adO Dan. I a. v. 39. de Iudaeis excaecatis dicitur :Propterea non poterant creder , quia iterum dix t Isaias et emcaecaνit oculos eorum,qinduravit cor eorum, ut non Videam
oculis, ta non inteli garit corde, o convertamur, V sanem S. Si non Poterant credere, quia excaecati oculis, & i
420쪽
durati corde ; ergo nullam receperunt gratiam , per quam possint credere & conuerti. 3tio. De Pharaone Exod. 9. v. I a. legitur : Induravit Dominus cor Pharaonis. Et V. I 6. Idcirco posui te, arose dam in te fortitudinem meam, narretur nomen meum in omni terra. Ex quo concludit Apostolus ad Rom. 9. v. I . Ergo cavas vult miseretur, Γ quem νult indurat subtrahendo v delicet omne interioris gratiae subsidium, ut habeat, unde vi tutem suam ac potentiam manifestare omnibus possit. ψω. De Esau ad Hebr. I a. v. L . habetur : Non enim imvenis poenitentiae locum, quanquam cum lacumis inquisisset eam. Et de Antiocho a. Machab. 9. v. I 3. Orabat autem hic sel stus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Resp. ad Imum. Verba illa Ecclesiastis probant dumtaxat , inutilem fore correctionem respectu cujusvis peccat ris , nisi Deus interius aspiret; quod verissimum est. Vel certe accipienda sunt, non quod absolute corrigi non possit, sed quod dissicile sit corrigi peccatorem obduratum e quo sensu cap. I. V. I s. ejusdem Libri Ecclesiastes ait: Pervers dissetis corriguntur. Isidorus autem vult, despectos a Deo deplorare mala sua non posse potentia solum consequente, cum supponat, eos posse velle deplorare. Dantur ergo etiam obcaec
iis, si non semper , saltem interdum auxilia , quibus in eis excitetur voluntas aliqua poenitendi; sed quia , ut superius dictum est ex S. Thoma, motus hujusmodi debiles sunt, & eorum obstinatione sussocantur, potentia consequente non pos
Ad adum Resp. Iudaei excaecata non poterant credere eo sensu, quo Christus quibusdam invidis jam dixerat Ioan. c. s. V. 44. Ouomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis Nimirum nec isti, nec illi proxime, & cum ejusmod1 impedimento credere poterant; sed cum penes illos esset tale
