Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

astu T IV. 4 a Tidoneum ; tametsi illud omnibus non applicetur, defeeita vid licet conditionis requisitae , vel ex parte parentum, qui z ram , quam deberent, non adhibent, vel ex parte causarum secundarum, quae mortem insantis exigunt, & quarum cur-- sum Deus impedire non tenetur. Ergo antecedenter ad illam causarum secundarum dispositionem, insantium salutem Deus voluit, & remedium salutis pro illis praeparavit , licet consequenter velit eos mori sine Baptisino ; quod satis est, ut Deus illorum insantium salutem serio ac sincere veIle dicatur. 4ta sane Vasqueetium ad communiorem aliorum Theologorum sententiam adducere nonnulli conantur. IV. Obite. ado. Non casu, sed divina ordinatione auste secundae concurrunt, ne insantibus illis , de quibus hic agimus, Baptismus applicetur. Ergo cum Deus eum natur e cursum instituit, in quo praevidit futurum, ut insans prius moriatur, quam ulla humana industria possit ipsi Baptismus conferri , de salutis remedio illi nequaquam sufficienter providisse videtur. Resp. Id non casu fieri, sed Deo ordinante , non tamen tanquam causa particulari, nec eo fine, ut insans absque Baptismo decedat ; sed tanquam causa generali, exe quente in tempore, quod ab aeterno decrevit, nimirum in poenam peccati originalis dimittere causas secundas naturae suae desectibili ; nec impedire incommoda , quae inde sequuntur, puta morbos , immaturam mortem , & alia ejusmodi ; quae ubi contingunt, agnoscenda sunt Dei judicia, ut monet S. Augustinus lib. citato de dono perseu. c. I a. Et eatenus verum est, quod ibidem scribit, ideo insantem sine Baptismo hinc abire; quia Deus non vult, ut detur, voluntate scilicet consequente, & in concursu causarum secundarum , in quo mors infantis naturaliter & sine miraculo , quod utique patrare Deus non tenetur , vitari non posset.

442쪽

4aa PARs PRIMA. DIssERT. ULV. Obic. 3tio : Si Deus in poenam peccati originalis dimittit causas secundas naturae suae desectibili, neque impedit incommoda, quat inde sequuntur , ut morbos, immaturam mortem, aliaque ejusmodi , quae obstant , quo minus insantibus absque omni parentum culpa regenerationis Sacramentum ministretur quid vetat dioere , in ejusdem peccati originalis poenam hanc ipsam Baptismi gratiam insantibus illis denegari : proinde praevaricationem primi hominis , quemadmodum morborum , immaturae mortis &c. ita non applicationis Baptismatis causam esse Τ Quo posito, iis qui rapiuntur ante Baptismum, de salutis remedio lassicienter provisum non est in poenam peccati, quod originaliter

traxerunt.

Resp. Ex iis, quae in assertionis nostrae probationem

attulimus, sufficienter probari, Deum omnes homines, proi de etiam parvel , salvos fieri velle, non tantum antecedenter, sed etiam consequenter ad contractum peccatum origianale ; atque adeo omnibus, nemine omnino excepto, Pr vidisse de remedio suffciente ad salutem per Baptismum o tinendo e quatenus nempe non solum pro omnibus Sacramentum istud regenerationis instituit, juxta illud Matth. et 8. Euntes docete omnes gemes, but ames eos in nomine Patris Uc. verum etiam de aliis remediis remote sufficientibus prospexit quo nomine comprehenduntur omnia illa, quae in aliena voluntate ordinantur ad Baptismum parvulorum, ut sunt gratiae datae parentibus, ut pro salute filiorum orent,& iaciendo quod in se est ipsis proximum salutis remedium, ipsam nempe Baptismi applicationem impetrent ; tum Viris

Apostolicis, ut in omnes terras excurrant, Omnibusque Temedium peccati originalis annuntient, & parvulis applicent; tum animarum curatoribus, ut omnem industriam adhibeant, ne sacramentalis ablutio in parvulis negligatur 3 tum aliis fidelibus , ut pro salute omnium, adeoque etiam parvulo

Tum Diuiligoo by Cooste

443쪽

C A P π T IV. 4agrum orent. Quod si his omnibus non obstantibus , in eo rerum cursu ac satali dispositione insantem constitui contingat , in qua necesse sit illum sne Baptismo ex hac vita eripi, nihil inde aliud sequitur, nisi Deum, ut supra dicebamus, extraordinario providentiae suae modo illi non adsui 1Ie , ut eum naturae ordinem, quem tanquam Provisor rerum omnium generalis ab aeterno constituit, impediret. Sed de hoc a gumento forsan uberius alibi, ubi nempe de divinis Miributis , & voluntate Dei salvandi omnes sermo recurret. Nunc vero cum praesenti capiti, tum universae, quam de gratia auxiliante instituimus, tractationi finem imponat D. Prosperi Carmen rontribus in rebus geminum es opus omniipotentis tum jusitia est quod gerit, aut pietas eouae simul in terris descendunt lucis ab arce, Ne cuipiam parti desit uirumque bonum. Et quoniam cunili auxilio miserantis egemus, Pracedit semper gratia Iusulam.

444쪽

Um ad gratiam illam, per quam justi & Sancti effet-

'- mur, seve acquirendam sive conservandam, omnes omnino actuales gratiae unice ordinentur; recte sm

quitur , ut excussis quaestionibus , quae ad doctrinam de auxiliis pertinent, de habituali & sanctificante gr tia non minore diligentia & cura disseramus. Est haec gratiae species persessissima, per quam homo unus fit cum Deo spiritus, dicente Apostolo I. ad Cor. 6. v. I . Qui adfia .ret Domino, unus spiritus s. Haec est proprie gratia gratum iaciens hominem Deo , quia eum iacit filium Dei, fratrem Christi, membriis vivum corporis ejus, habitac tum Spiritus Sancti , abstergentis peccatorum maculas, &diligentibus Deum aeternae vitae pignus & arrham largientis. Porro es m omnis, quae de sanctifkante gratia a Theologis tradi solet, doctrina, ad duo potissimum capita reduci possit; videlicet ad justificationem, tanquam praecipuum gratiae istius effectum, & ad ejus mecunditatem in bonis operibus , operumque meritis ; duplex pariter Dissertatio alteram hanc Tractatus partem absolvet ; quarum prior de Imstificatione peccatoris, posterior de justi bonis operibus u merito sutura est: utraque quaestiones praecipuaS, quae seu ad fidei dogmata, seu ad scholae placita pertinent, comprehendet.

445쪽

DISSERTATIO PRIMAMSTIFICATIONE PECCANOPH.

SAerosancta Tridentina Synodus de Iustificatione loquens,

ejusque diversas causas enumerans Sess. 6. c. r. ait:

Demum unica formalis causa est justria Dei, non qua ipse jusus es, Ied qua jusos nos facit qua videlicet ab eo donati renovamur spirau mentis nos e , O non modo reputamur, sed vere Iusti nominamur, D sumus , jotitiam in nobis recipientes unusquisque suam, fecundum mensuram, quam Spiritus Sansus partitur ingulis, prout vult, is focundum propriam cujusqne dispostionem, D cooperarionem. uuamquam erum nemo Possit ese Iusus, nisi cui merita Passionis Domini nosti IESU Chrisi communicantur: id tamen in hae impii ausifcatione Ir, dum ejusdem fanshssima Passi sonis merito per Spiritum Sanaum charitas Dei disjunditur in cordibus eorum, qui Iusscantur, atque i IS adhaeret. Unde in i a jusi atmme cum remissione peccatorum hac omnia id infusa accipit homo per JESUM Chrsum, cui inferi

tur, sdem , spem, υ charitatem. Quae verba compendio exprimunt totam doctrinam Catholicam, quam in hac Dis sertatione stabilire elaborabimus adversus temporum nostro rum Novatores. Ostendendum itaque imprimis crit, quaest justificationis natura, quidve Deus per eam in cordibus eorum, qui justificantur, efficiat. Deinde, quaenam ex parte homi is, ut justificetur, necessariae sint dispositiones.

446쪽

cTIBUS IUSTIFICATIONIS.

CAPUT I.

Quid si gratia justificans, quam Schola habitua

lem reae appellam ρ

1 & effectibus, qui in ea deprehenduntur, sese nobis manifestat. His in gratia habituali spectatis , genuina ejusdem notio ac definitio eruitur in hunc modum : Gr tia habitualis est super naturale Dei donum intrinsecus inha rens per modum habitus , quo homo sormaliter redditur Iusus , sanctus, Deo gratus, flius Dei adoptivus , O haeres Vita aerernar quae sngula expositione praevia opus habent , ut quaecunque deinceps de gratia habituali dicturi sumus, facilius intelligantur. Itaque II. Primo dicitur, Dei donum intrinsecus inharens, quibus verbis refellitur capitalis circa Justificationem Novatorum error, asserentium, gratiam sanctificantem extrinsecum esse dumtaxat I ei favorem, quo peccata hominibus condonantur, & imputatur illis justitia, seu merita Christi: cum econtra Catholici omnes propugnent, dari justitiam inhaerentem , quae sit Iustiscationis nostrae formalis causa , ut ait supra laudata Tridentina Synodus, & a nobis paulo instasusius declarabitur. III. Secundo dicitur, per modum habitus , quo significatur, gratiam sanctificantem esse distinctum quid ab astu

447쪽

suente ac transitorio, & permanenter inhaerere, atque adeo vere esse, ac diei debere habitualem. Quod quamvis a nemine Catholicorum in dubium nunc amplius vocetur, non omnes tamen perinde assirmant , id ad fidei dogma pertinere. Dominicus Soto L. a. de Nat. & Gr. c. I . & Ba tholomaeus Medina Ia. q. Loo. art. a. tradunt, hoc unum a

Tridentina Synodo definitum esse, quod justificatio non in sola remissione , & extrinseca non imputatione peccatorum constituenda sit, sed in interna renovatione ; quae num fiat per habitum inhaerentem , num per actualem motionem , nequaquam constare. Et licet Vega in supra citatum Tris dentini locum asserat , spectare ad fidem , quod justificatio fiat per habitualem , non per solam amaalem gratiam, negant tamen alii cum Estio in Dist. 26. l. a. esse id a*ynodo defin: tum, cum potius a vocabulo habitus consulto Patres Tridentini abstinuerint, ut rem expresse non dem nirhnt. Verum quamvis id expresse definitum non sit, ut fide divina credendum ; negari tamen sne ingenti temeritate non potest, ut ipse latetur Κstius loco cit. Melchior Canus L. . de locis Theol. c. a. & alii: idemite firmissime teneri debet, justificationem fieri per gratiam non solum interius inspiratam, sed permanentem, & habitualem, ut nos pariter infra ostendemus. Iam vero utut certum nobis ac indubitatum sit, eam gratiam, per quam justificamur, esse donum Dei intrinsecus permanenter inhaerens per modum habitus . in quo tamen habitus istius natura sit posta , & quid per ilium reipsa intelligi debeat, non aeque compertum est. Theologorum complures, qui Ρeripateticam philosophandi rationem sectati adhuc, eandem etiam ad Theologiae sth lassicae placita traduxerunt, per gratiam habituatim intelligunt formam quandam creatam ex genere accidentium, seu

448쪽

4a8 PAR s ste UNDa. DIssR T. I. qualitatum spiritualium , quae inritatem habeat a iubstantia.

seu anima realiter distinctam, esque superadditam. Verum cum qualitates ejusmodi, aut entitaIes accidentales , sive eae spirituales, sive materiales sint , saniori Philosophiae repugnent ; neque enitum, ut Vocant, diminutorum , 'quae propriam enhratem habeant, nec tamen ad praedicamentum substantiae pertineant , ullam omninoideam habeamus ; nihilque sit, quod eorum in hae rerum natura existentiam evineat et propterea gratiam sanctificantem, nos quidem qualitatem appellamus , quam etiam habi

eum recte dicimus ; sed qui a substantia spirituali, sive anima quoad emitatem suam reipsa distinctus non sit, sed potius ejusdem animae habitudo quaedam, mutabilis quidem, & capax incrementi, at ab ipso Spiritu Sancto inhabitante producta , de ejus quasi sgnaculo impressa Divinitatis imago. renovatio spiritus, & pulchritudo justitiae ; per quam Deo chari, & Dei amici vere nominamur, & sumus. Ita nempe ipsae sacrae Litterae justificantem gratiam signaculo cuidam aequiparant , atque illud a Spiritu Sancto emci docent , scribente Paulo ad Ephesos r. 13. Simari esis Spiritu promissonis Sancto, quae verba de Iustificatione accipi a Tridentino, constat ex ejusdem Sessione VI. c. . ubi sic hahetur : misericors Deus, qui stratuito abluit is sancti ar, signans D ungens Spiritu promissorus Sancto , quit es pignus

haeredimus nostrae. Patres quoque ad hunc plane modum

loquuntur : Athanasius in Epist. ad Serapionem : Spiritus δε-gillum es, quo fMati divina natura participes e cimur. Cyrillus in . cum Hermia Dialogo : Hoc igitur, quod divinam nobis imaginem insculpit, insar sigilli praestanti rem mundo pulchritudFnem ingenerat, nonne Spirituς est 'Hieronymus in caput IV. Epist. ad Ephes Signati sumus Spiritu Dei Sancto , ut Diritus no er, D anima imprimantur signaculo Dei, is illam recipiamus imaginem O sim,

449쪽

sae et Ict L CAFUT. I. t. 4aysitudinem, ad in mordio condiri fumus. Hoc flanaeulum Sanni Spiritus, Iuxta eloquium Misatoris, Deo -- primente spatur. Igitur non rationi modo, sed & Script rarum Sanliarum, ac Patrum doctrinae accomodatius video tur dicere, habitualem gratiam esse habitudinem animae , ipsi . Spiritu Sancto inhabitante , tanquam ligillo quodam impressam ; seu animam ipsam tali habitudine assectam, &quasi materies signata impressione solli , signaculo Sancti

Spiritus condecoratam.

Nec obstat, quod Dominicus Soto in Lib. 4. Sent. Dist. T. q. 3. art. I. asserat, tanquam rem certam a Concit Trid. d finitum fuisse, gratiam, & qualitates infundi. Per qualitatem namque haud dubie intelligit tantum aliquid internum, disti ctum ab actu fluente, & transitorio, quod quidem, recepto usu, qualitas & habitus nuncupatur; quanquam ab hac appellatione abstinere consulto voluerit Synodus , ne quaestioni in Scholis Philosophicis tunc temporis controversae praeiudicium aliquod inerret. Propterea mox laudatus Soto eodem citat. loco se habet: Qui intellis re capit, quomodo Sacramensa gratiam conferant, id primum consituat oportet, 'gendo nullam ejusmodi qualitatem esse necessariam . nam profecto P tres nunquam de illa disputare cogitarum. Et quis credat V, ros illos sapientissimos exagitare ac dirimere voluisse quaestionem Philosophicam, prorsus inutilem in materia , de qua agebatur. Proscribendum duntaxat eo loco susceperant Novatorum errorem, quo justificatio reponebatur in externo Dei favore; & statuendum dogma catholicum, nempe justificati nem fieri per interiorem spiritus immutationem , ac renova tionem : hanc vero quis non clarius intelligat perfici per impressionem Spiritus Sancti inhabitantis , quam per commen titiam quamdam, nullique cognitam enlitatem.

IU. Tertio dicitur gratia habitualis donum Dei , quo fiomo formaliter reddPtur jusus. Praecipuus nempe gratiae

450쪽

istius effectus est, hominem peccatorem justificare, ut exinjusto fiat justus. Ut autem genuina justificationis notio, ac signi ficatio ex mente Catholicorum recte intelligatur, adverte dum est, vocis hujus Iussifcatio, seu Iustifcare, diversam in ipsis etiam Sacris Literis esse acceptionem. Etenim Imo accipitur pio justitiae declaratione, quo sensu ait Esaias s.

aa. Qui jus catis impium pro muneribus, O justriam jum

aufertis ab eo. do : Pro Divina Lege , qua proponuntur justitiae praecepta, ut Psal. 08. s. Utinam dirigantur via mea ad cusodiendas Iussi ario neS tuas. 3IIO : Pro interna animi rectitudine ac sanctitate, ut ad Rom. 4. s. credenti

eum, quit Ius cat impium. Quo sensu accipitur justificatio a Citholicis, ita, ut justificari idem sit, ac fieri justum per

inhaerentem justitiam ac sanctitatem, tanquam unicam fommalem causam auctificationis nostrae. Unica quippe formasis causa, inquit Trident. Synodus supra citata Sessa 6. c. I.

It jusitia Dei, non qua i e Iussus es, sed qua nos um

os facit; qua videlicet ab eo donari renovamur spiritu mentis nostra, O non modo reputamur , sed vere jusi nomina. mur O sumus. Quibus verbis, ut intra videbimus , configitur Sectariorum error , qui nullam propriam veramque justitiam animae inhaerentem, & eidem a Spiritu Sancto impressam admittunt; sed forensem tantum , id est, stam in sola supremi Iudicis declaratione, sive in remissione peccati per solam imputationem justitiae Christi: quemadmodum vulgari apud homines sermone , justificare idem est , ac d clarare, vel pronuntiare aliquem esse justum. Quapropter insulse nugantur Haeretici quidam circa v cabulum jus cationis , ejus naturam & significationem a Grammaticis quaerentes; quod nempe haec dictio apud Latinos Scr ptores nuspiam reperiatur. Nam si etiam reperiretur, nobis prosecto ratio habenda non foret fgnificationis Grammaticalis, sed Theologicae : neque mirum videri deberet , 'quod

SEARCH

MENU NAVIGATION