Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

s aer Io I CAPur Ι. 43r quod nostro sensu usurpata non fuerit ab illis, qui Dei gratiam , qua vere ac proprie justi efficimur , penitus ignor runt. Qui vero eam per fidei lumen agnoverunt, Sancticumprimis Ecclesiae Patres, non alio sensu justificationem, quam quo nunc a Catholicis accipitur , usurparunt. Audi

mus S. Augustinum Lib. de Spir. & sit. c. a6. Θid es , inquit, a iud jus cavit, quam Ium facti, ab illo scilicet, qui ju scar impium, ut ex impio far Iusus - .... cum ver dictum es Factores legis justificabuntur, quid aliud dictum est , quam Iini jus cabuntstr Rasores enim legis utique jini sunt. Ac per hoc tantundem es, ac si diceretur ... jussi habebuntur, Iusi deputabuntur , Fcat dissum es de quodam Luz. Io. V. 29. Ille autem volens se justificare : ides, ur jussus haberetur, aut deputaretur. Igitur ex mente

S. Doctoris, aliud est justificari ita, ut quis solum justus habeatur , ac deputetur ; & aliud justificari, ut quis re ipsa

justus essiciatur. Priore modo justificant homines , cum nempe declarant , vel pronuntiant quempiam esse justum; quia homines declarando, vel pronuntiando non faciunt j stum , sed justum supponunt. Posteriore autem illo modo justificat solus Deus : quia nullus est vere justus, nisi justitiam a Deo habeat. Unde omnis ille , quem Deus justum declarat, revera est justus, & non ab alio est justus, quam a Deo, qui solus justos emcit; ac proinde Deus vere iacit justum, quem justum esse declarat. V. Atque ex his, quae dicta sunt hactenus, iacile erit intelligere caetera superius allatae definitionis membra, quibus dicitur, gratiam justificantem hominem reddere Iansum, Deo gratum flium Dei adoptivum, O haeressem visae aeternae. Sanctum nempe essicit: quia sanctitas est immunitas ab omni peccati laba; hanc autem gratia justificans abstergd penitus, & ut Augustinus loquitur L. I. contra duas Epist. Ρelag. c. I a. Omnium indessentiam peccarorum confert j juxta ib

452쪽

43a PAas SEEUNDA. DIss Ea T. Lliud Egech. 36. Mundam Iuper vos aquam mundam, mum dabimini ab omnibus inquinamemis vestis. Reddit praeterea hominem Deo gratum , & dilectum. Dominus enim diligit jusos. Psal. 14s. Et Sap. 4. Plaerta

erat Deo anima illius. Unde S. Hieronymus in cap. Io. Da- iel. ad illa verba, Vir desiariorum, scribit, in alia versione haberi Virum desiderabilem, eo quod omnis Sannvs habens in se an a piilchritudBum,amabitis is demerabilisDomino incitur. Essicit filium Dei adoptivum : quia Christo filio Dei naturali conjungit, tanquam capi i membrum eodem vivens sp,

Yitu. Videre, inquit dilectus Discipulus Epist. I. c. 3. quai m charitatem deiuι nobis Pater, ut stili Dei notaramur υ μmus Et Apostolus ad Rom. 8. gratiam Christi voeat spiritum

adoptionis. Unde S. Thomasq. II 4. art. 4. dicit, per eandem

xratiam hominem Divinae naturae consortem fieri , ac in m tum Dei adoptari. Ex qua adoptione, ut ibidem asserit D ctor Angelicus , sequitur jus ad Vitam aeternam, idque tit. io haereditatis. . . Gratia itaque sanctificans constituIt denique hominem haeredem Vitae aeternae. Nam δε fui, inquit Ap stolus ad Rom. 8. υ haredes, haredes quidem Dei, coharedes. autem chrisi, hoc est, ejusdem gloriae cum chriso participes. Liceat ergo, hominem gratia sanctificante a peccato mundatum compellare verbis S. Leonis Sem. I. de Nativ. Agnose , Ochrisiane , dignitatem tuam , υ Diνinae cosors fanus naturae

noli in , eterem vilitatem degeneri conversatione redire. --memo cujus capitis, O corporis ses membrum. VI meres. Utram Gratia habitualis disserat a charsetate Certum est, Charitatem a gratia habituali nunquam esse

disjurictam ; proindeque illam , qui gratiam habitualem recboli etiam charitatis habitum sibi insusum recipere. Sedaeon-

453쪽

i Sac TIo I. CAPUT L 433troversum est, an gratia & charitas sint quid unum, an vero illarum habitus re ipsa inter se sint distincti

Posterius affirmant complures Theologi cum Scholari mistarum , in eam opinionem his fere argumentis adducti. xmo. Quia Apostolus in a. ad Cor. I 3. ait : Gratia Domitu nosti IESU Christ, charitas Dei λ. Tridentinum vinro Sess. 6. Can. II. habet haec verba: Εκes agraria, Ocharitate. Particula Er distinctionem exprimere videtur; quae enim sumuntur conjunctim, distinguuntur realiter. a . Quo niam ex Augustino Lib. de Grat. Chr. e. a6. gratia praevenit charitatem. Et c. 3o. per gratiam, qua justifidamur, chinritas Dei diffunditur in cordibus nostris. ario. Quia princi pium, ut aiunt, essendi, distinguitur realiter a principio πειxandit gratia autem est principium esseniu supernaturaliter, &eharitas principium operandi supernaturaliter. 4ro. Quia es lectus formales gratiae & charitatis separari possunt i illa nainque nos Deo gratos & dilectos essicit ; haec vero iacit, ut nos

Deum diligamus. Atqui fieri potest, ut quis Deo gratus sit, nec iamen Deum diligat. Igitur habitualis gratia est quid disiunctum a charitate. VII. Verum argumenta ejusmodi nos non movent, quominus cum Bellumino L. I. de grat. O lib. au. pluribusque aliis , contrariam sententiam tanquam probabilioFem amplectamur ὁ qua nempe asseritur, gratiam & charitatem unum eundemque esse habitum, nec ab invicem nisi ratione, & s cundum diversi , quae praestant, ossicia distingui. Suadet id Primo authoritas Scripturarum, quae easdem charitati & gratiae tribuunt proprietates. Nam gratia, ut dictum supra , nos filios Dei esticit: idem de charitate ammat S. Ioan. Epist. I. c. I. Vrdere, ραalem charitatem deiur nobis

Parer , ut scii Dei nominemur, O vs. Gratia nos Deo gratos & acceptos reddit: id efficit & charitas, juxta illud Joan. , I 4. v. aa. Qua diligit me, diligetur a Patre meo. Gratia Vbi R. P. Zancti DUOL TI. de Gratia. I i i tam

454쪽

. 34

tam spiritualem nobis confert: at de charitate quoque dicitur rI. Joan. 3. V. I 4. Scimus, quonsam translati Iumus de momte ad vitam , quoniam diligimus fratres. Qui non diligit,

manet in morte. Gratia nos Deo intime conjungit: id quoque praestat charitas. I. Joan. 4. v. 6. Oui manet in charitate, in i Deo manet, is Deus in eo. Denique gratia est radix omnium honorum operum, semen vitae aeternae, ac salutis nostrae Camsa : at de charitate id ipsum dicitur Jacobi I. v. I a. Coronam νitae repromisit Deus diligentibusB. Et Apostolus in x. ad C rinth. c. I 3. omnium sere virtutum actus charitati adscribit.

Igitur charitas ea omnia praestat, quae gratiae sanctificanti Scripturae attribuunt. Ergo habitus realiter distinguendi non sunt, quoium iidem sunt essectus. Secundo, apertissima haec esse videtur D.'Augustini se tentia, qui Lib. de nat. &gr. cap. ult. sic loquitur i Charitas inchoata, inchoata justria es di charitas provecta, proνessa , justitia est charitas magna, magna jusitia es di charitas perfe-sa, perfecia Iotitia es. Cui accedit S; Bernardux Lib. de , modo bene vivendi c. 4. Tisor sanctus introducit in mentem hominis persessam charitatem, perfecta autem charitas perfecta

Tertio, Concilium Trid. Sess. 6. c. . quamvis super hac quaestione, cum ad fidem minime pertineat, nihil definire voluerit, satis tamen aperte indicavit, cui sententiae magis faveret. Postquam enim dixit, unicam formalem caulam nostrae justificationis esse justitiam Dei, non qua ipse Iustus es, sed qua nos jusosfacit . explicans postea, quaenam sit illa justitia, subjungit, impium justum fieri, dum passionis Christi meri to per Spiritum Sansum charitas Dei diffunditur in coriusus e rum , qui jusjicanrur, atque ipsis inhaeret. Ubi nullius alterius gratiae justificantis, praeterquam charitatis, mentionem sa-cit neque aliam, praeter charitatem, formalem causam justificationis assignat: cum tamen, ut animadvertit Gius, cau-

455쪽

ctet adversus Haereticos, qui negabant inhaerentem gratiam. VIII. Ad argumenta autem oppositae sententiae facilis est responsio. Nam Imo. particula conjunctiva Et non est semper signum distinctionis realis interea, quae conjungit: si pe enim vel nullam discriminis rationem importat, vel solam distinctionem connotatorum. Eadem quippe gratia, quae dicitur justitia, quatenus exornat animam, appellatur charitas , in quantum eam reddit Deo charam. Perperam ergo ex Tribdentina Synodo , aut ex Apostolo opponitur particula El. SP

nodus certe formalem causam justificationis, ideoque gratiam habitualem, videtur locasse, ut paulo ante diximus, in ipsaeharitate, quae dissunditur in cordibus eorum, qui jum amtur. In illo autem Apostoli loco gratia sumitur , interpreterato, pro beneficentia Christi Redemptoris ; ut nempe dinnotetur Christus Dominus Auctor gratiae, sicut Pater, & Spiritus Sanctus. Deinde verbis illis r Gratia O charitata Dei, additur , ta eommunicatio Splaitus Sansi. Neminem autem p tem ex particula Et probaturum, quod gratia & charitas non si communicatio Spiritus Sancti. Sicut in verbis illis ejusdem Apostoli Epist. a. ad Corinth. c. I 3. Beneiussus Deus sPater Dominii noseri IESU Christi, Pater misericordiarum, O Deus totius consolationis, ex particula Er perperam inferretur, quod Deus non sit Ρater Domini nostri JESU Christi, quod Pater misericordiarum non si Deus totius consolationis. ado. Augustinus cum ait, quod gratia praeveniat charitatem, intelligit gratiam actualem, tae qua nemo potest diligere Deum. Cum vero dicit, per gratiam, qua justificamur, eharitatem ditandi in cordibus nostris ; duplex dim hujus sensus esse potest : Tmo, quod per pratiam justificantem dis landatur charitas actualis ; cum enim justificans gratia si ch ritas habitualis , eo ipso quo datur , censetur actualis charitas, seu Diviam amor in sua radice dissuadi. ado, quod ch

Ii i a ritas

456쪽

436 PAas SE UNDA. Dis sn T. Lritas diffundatur in cordibus nostris , non per gratiam , qua justificamurformalirer sed per Datiam, qua justificamur dispositise, id est, per gratiam aerialem: quatenus enim motio divinae gratiae nos ad justificationem praeparat ac disponit, nos pariter disponit ad infusonem gratiae habitualis recipiendam. mor Potentiae non distinguuntur realiter ab anima; edigo nec voluntas. Igitur nec principium operandi realiter distinctum est a principio essendi ; praesertim si principium ef di sit accidentale , quale principium est gratia, sicut &charitas est principium operandi accidentale. Potest igitur unus idemque habitus, virtute duntaxat distinctus, esse pri cipium essendi & operandi accidentale. Ioe Falso asser irur, effectras formatis gratiae sanctifica eis, & charitatis separari posse. Neque enim esses formalis charitatis est, ut diligamus Deum, std ut propensi & inclinati smus ad diligendum Deum. Per quod autem quis Deo grarus est, per hoc ipsiam propendet & inclinatur ad diligem dum Deum. Hic ergo tam gratiae, quam charitatis est effectus formatis; actualis autem Dei dilectio est utriusque effectus, ut Vocant, esse ivus. Caeteras ejusdem generis ratiunculas hie uberius examinare non vacat. Ad longe graviora properantibus r ad uilvitem namque fidelium nihil interest scire , an gratia sanctificans & charitas realiter distinguantur, modo noverint, donaiIla simul in justificatione conferri.

In quo proprie, di in sensi Catholico, sita sit Θο-

miris justi alio flL ' Emporum nostrorum haeretici novam adeo atque per e I xam de hominis justificatione doctrinam induxere , ut

457쪽

merita omnia, & bona opera sustulerint. Lucterus specie r . purgandae religionis Christianae ab erroribus, & superbiae nostrae edomandae, illud veluti instaurationis suae fundamem tum constituit: nullam in nobis esse justitiam , nisi solam pe catorum remissionem, & iustitiam Christi, quae nobis imp tatur ; nullum proinde esse in nobis meritum, nullum opus adeo sanctum, quod peccati labe non sit ininum. Hac ratione , dum Ecclesiam a sermento Pharisaeorum expurgari stolide credulis persuasit, omne pietatis studium, honaque opinta sustulit. Quis enim serio pietati operam dabit, qui nullam in nobis justitiam esse persuasus, sola Christi justitia & meritia

is tutum sore in animum induxerit. Hanc Lutheri doctrinam secuti sunt, quotquot se Reformatos vocant; quin nova insuper dogmata, & ad stuporem insana commenti sunt, quae salis s Tet proferre, ut refellantur. Duos autem praecipuos novimus circa justificationem ipsorum errores.

II. Primus est, quo docent, in justifieatione impii peccata non vere deleri, sed occultari ; non eradicari , sed radio non tolli, sed tegi duntaxat per justitiam Christi nobis imputatam : ut Proinde peccata eo soliun sensu remitti dicantur, quod impustione justitiae Christi non censeantur ad poenam ; ac, veluti Iacob hoedina pelle contectus, pe eator iniquus permanens, & indutus veste Agni, qui to, Et peccata mundi, divinam benedictionem, aetereamque haereditatem accipiat. Hinc Calvinus L. 4. Instit. Cap. x s. aperte negat, per Baptismum solvi nos a peccato originali. Idem docuerat Lutherus, ut constat ex art. a. ex damnatis a Leone X. Unde consequitur alter ipsorum error, quo videt,eet , eo ipso, quod peccata in justificatione non deleantur, sed solum tegantur, consequenter docent, hominem justimeari per extrinsecum Dei favorem , condonantis peccata, seu ea non imputantis, propter justitiam Christi fide apprehensam, sine ulla interiori gratia, aut charitate per Spir,

458쪽

433 Paas Sae UNDA. DIssE T. L. tum Sanctum in cordibus nostris ditast. Dixi, propter illa stitiam Christi fri apprehensam. Requirunt namque in peccatore, ut justificetur, fidem promistionum, qua credimus

veras esse promissiones a Deo iactas de peccatis propter minrita Christi remittendis. Hanc autem promissionum fidem distinguunt in generalem, & specialem. Generalis est, qua generatim creditur, promissam esse credentibus in Christum peccatorum remissionem. Specialis vero , qua unusquisque promissionem hanc sibi applicat, firmiter credendo, sibi pe cata propter Christum non imputari; atque ita quasi manu apprehendens justitiam Christi, eaque veluti indutus, coram Deo justificatus appareat: unde hanc fidem justificantem n minant. Ita prae caeteris docet Calvinus l. 3. Instit. c. II.

dicens : Iustifcasitur isse sis , quila operum Iussitia ex rus , chrissi Iustriam per sdem apprehendit qua vestius

in eoi penu Dei, non ut peccator, sed tanquam Iustus a parer. Quam doctrinam adoptarunt Calvinistae Galliae art. ao. suae Consessionis fidei, seut & Germaniae , ut constat ex Catechismo Palatinatus , approbato in Pseudo- Synodo Domdrechtana. Observat tamen Martinus B anus Lib. I. de Iusis Calvinum in Lib. de vera rat. Reom. Eccles expresse meminisse inhaerentis justitiae; ideoque pugnantia docere, & quasi jugulare seipsum. Quemadmodum nonnusti ex recentioribus ipsius discipulis asserunt, se fassio accusari, quas omnem inhaeremem Iustitiam Messibus negarent, ut videre est in Thesibus Sedanensibus ; ubi publica exhibetur Resorm rorum in Polonia Consessio Sect. a. n. . Verum, ne ulla Novatoribus injuria inseratur, adve tendum est, duplicem quidem illos distinguere , & admisetere justitiam: unam internam, stam in virtutum habitibus animae inhaerentibus ; alteram vero externam, positam id remissone peccati per solam imputationem justitiae Christi rsed huic uni, nou vero etiam illi vim justificandi ab iis

459쪽

tribui. Hinc Petrus Μartyr de Locis comm. Classi 3. C. 3. inquit: Exponitur deinde, quod duplicem justriam habere dicamur: unam a Deo nostis imputatam, qua revera Iusi camur , eam eκ veribus minime obtinemus, verum friapprehendimus; altera νero Iustria es , quae nobis inhaeret, consatque fri , spe, charita. Omnisusque horis operibus. Quamvis ergo virtutum habitus animae inhaerentes non denegent Novatores isti , negant tamen eos ad veram justitiam spectare, & nolunt hanc per formam inhaerentem constitui, atque nihil aliud esse contendunt, quam extrinsecam,& quasi forensem, aut judicialem condonationem. Contra quos ex fide Catholica sit

In Iustificatione impii vera At peccatorum

remissis. e IILN TEritatem hanc expresse docet Scriptura pluribus in V locis, quibus Deus dicitur, peccata delere, auser--, abluere , exhaurire, &c. ut Psal. so. v. 3. &c. Deleiatqui rem meam. Amplius ima me ab inii iurare mea, O a Peccato meo munda me. V. 9. sperges me haesopo, is mum dabor lavabis me, O super nivem dealbabor. V. II. Omnes in quitrares meas deis. Oseae I 4. v. 3. Omnem aufer iniquicilem. EZech. 36. as. Mundamini ab omnibus inquinamentis. Nebstris. Paulus item I. ad Cor. 6. v. II. post gravia delicta re-

censita, ait: Et haec quidem fusis, sed abluti sis, Vc. Et ad Hebr. e. 9. Chri ius semel oblarus es ad multorum exhau

Nee Valet cum Sectariis dicere, Scripturam ita loqui, quia justificatis peccata non imputantur ad poenam. Nam Praelata Verba non solum non imputationem, aut occulta-

460쪽

PAEs SECUNDA. DIssR T. Ltionem, sed veram peccatorum ablationem, & totalem ma culae purgationem exprimunt. Inepte enim ille diceretur ablutus, & mundatus, qui sordibils adhuc inquinatus esset , licet eae veste aut pallio alterius ipsi applicato tegerentur. Incongrue etiam aethiopem dealbatum ut nivem diceremus, si solum nigredinem suam sub Feste candida occultaret. Deinnique insulse, & improprie peccata tolli, deleri, exhauriri dicuntur ; si tegerentur, ac raderentur duntaxat, ut capilli capitis, & rursus repullularent. Praeterea, nisi assirmemus justificatis vere remitti pe cata , consequuntur gravissima absurda eisdem sacris literis adversantia. Sequitur Imo, homines non fuisse per Christum a servitute peccati liberatos ; nec Christum esse agnum, qui tollit peccata mundi , si solum ea tegit , non aufert. ado: Plus valuilla peccatum Adae ad nos inficiendos, quam Christi Sanguinem ad emundandos ; s, dum Adae peccatum omnes vere maculavit , Christi sanguis hanc maculam detergere , & abluere non valet. 3rio : Ut animadvertit bladitinus Becanus Lib. I. Μan. cap. I 6. quaest. 3. justum comQparandum esse, in Sectariorum sententia , sepulchris dea, halis, in quibus laetida cadavera Iatent et ac propterea justitiam , quam magnopere jactitant Calviniani , illam esse, quam in Pharisaeis Christus Dominus execrabatur. 4ro rDeum non judicaturum esse homines secundum veritatem, neque secundum opera singulis retributurum mercedem - :cum illos, quorum anima inquinata remanet, & quorum op ra perversa sunt, & ahominatione odioque digna, sit coronis premuneraturus. sto Denique sequitur, vel neminem jussum

ingressurum in Regnum Coelorum, in quod nihil coinquin tum ingreditur, si adhuc est peccato vere maculatus ; vel aliquid coinquinatum in illud ingressurum, contra illud Apoc. m. v. a . Non laurasit in eam aliquia coinquinarum. Nam

si fides , qua secundum haereticos homo justificatur, non iest

SEARCH

MENU NAVIGATION