Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

D rens Cum remissione culpae effectus satisfactionis Christi , ,, quae, ut docet Concilium Trid. Sess. 6. c. r. nobis in justi- ,, Matione consertur & applicatur. Et hoc modo non esset

,, absurdum, si quis diceret, nobis imputari Christi justitiam ,, & merita, cum nobis ita donentur & applicentur, ac si an ,, bis ipsis Deo satisfactum fuisset i dummodo sateantur esse in ,, nobis praeterea justitiam , cui justo Dei judicio non debe ,, tur poena, sed gloria. Frustra igitur in erroneae suae semientiae defensionem IX. Ohuiciunt haec Apostoli testimonias ad Philipp. 3. V. 9. Et inveniar in illo non habens meam Iustriam, qua eκ legees, sed illam, quin eκ fri es Chrisi IESU qua ex Deo es

justria in fis. Et a. ad Cor. s. v. a I. Em, qui non noν rat Peccatum, pro nobis Peccatu ecit, ut noS efficeremur IM, Mitia Dei in imo. Rursus ad Rom. s. v. 1 o. Per uiuus Obed. tionem, Iusi constituentur multi. Neque enim haec testimonia ita intelligi debent, ut sensus sit, justitiam Dei, & Christi esse formam , qua denominamur justi, seu causam formalem justificationis nostrae. r sed quod sit causa essitaehs & meritoria ; quatenus Deus emcit in nobis justitiam, quam Christus sua passione & morte nobis promeruit. Sic I . ad Cor. I. v. 3 o. idrin Apostolus de Christo

ait : Quii fanus es nobis sapientia a Deo, D initia, s sum

niscatio, o redemptio. Quis autem dicet, Christum esiefouemaliter sapientiam, qua sapientes simus, & redemptionem, qua redempti sumus ; & non potius causam incientem n strae sapientiae, & redemptionis ; atque adeo etiam nostrae justitiae, & sanctificationis 3 per quam nempe sapiamus, per quam a peccatis purgemur, per quam donemur gratia Spiritus Sancti; ea stilicet figura metonymiae, qua Deus in Psalmis dicitur sori ludo nostra, virtus, spes, salus, protectio.

Quod uberius declaratur ex ipsis verbis Apostoli ad Rom. p Lia a str

472쪽

4sa PARs SECUNDA. DIasERT. I. stremo Io o nobis objectis. Ibi namque ApostoIus confert Adamum cum Christo, docetque, quod sicut per primi imobedientiam peccatores constituti sunt multi ; ita per secundi obedientiam justi constituantur multi. Atqui inobedientia Adami non est causa formasis, sed emciens peccati originalis; quod non est mera imputatio praedictae inobedientiae, sed reatus & macula, per quam nascimur filii irae, filii gehennae, filii vindictae. Ergo etiam obedientia Christi non est justitia nostra formatis , sed est causa essiciens & meritoria occultissimae gratiae , quae non est imputatio hujus obedientiae, sed i haerens justit a, & charitas a Spiritu Sancto inhabitante dissi,sa, per quam incimur filii Dei, filii promissionis, filii adoptivi , ut demonstratum est supra. X. Cum autem ait Apostolus ad Gal. 3. U. a . Quicunque in Christo baptetati estiis, Christum indistis. Et ad Ephes.

C. 4. v. 24. Induare noNum hominem, qui secundum Deum cre

rus es injustitia, υ sanctitare veritatis; id non probat, justutia Christi per fidem apprehensa circumdari nos tanquam V stimento, quo teguntur corporis maculae & deformitates. Qui enim vestem assumit, non exuit maculas & deformitates corporis, sed eas tegit. At Apostolus eodem loco docet, nos induere hominem, dum renovamur spiritu mentis nostrae ἔ& ad Colossi dum reformamur secundum divinam imaginem. Renovatio autem Spiritus, divinaeque imaginis reformatio importat interiorem animae pulchritudinem. Praeterea idem Apostolus hortatur nos, ut induamui novum hominem, quemadmodum ut deponamus hominem veterem, eadem Ep. ad Eph. V. 22. deponere νος secundum pristinam conνersationem vererem hominem: Et ad Coloss. 3. v. 9. Expoliantes Nos, inquit, vererem hominem cum anthus suis, D induentes novum. Nihil

ergo nunc damnationis es iis, qui sunt in Christo IESU. Αμqui veterem hominem induimus, contrahendo peccatum , &obsequendo desideriis carnis, irae, indisnationi, malitiae, αγ

473쪽

terisque pravae concupiscentiae affectionibus. Ergo indubmus navum hominem, gratiam recipiendo, atque virtutes , quarum Christius nobis exemplum est, exercendo. Denique ad Rom. 8. Et c. 6. v. a. & 4. inquit Apostolus e Mortia fumus peccato . . . ut quomodo sarrexit a mortuis per o riam Patris, ita υ nos in novitate vita ambulemus. Λtqui Christus resurgens, corruptionem carnis, & mortalitatem non texit per indumentum gloriae; sed prorsus deposuit. L go pariter ad mentem Apostoli ita Christum in Baptismo im

duimus, ut omnem peccati maculam exuam . Caeterum

cum Apostolus ad explicandam justificationem , indumenti mmilitudine utitur, nihil aliud intendit, quam ostendere eum, qui exit ex fonte Baptismali, vel ex tribunali poenitentiae, sicut inter us vivit spiritu Christi, ita debere Christum etiam exteriori conversatione exhibere ; quemadmodum Regis speciem refert, qui regia veste induitur. M. Nec magis Adversariis favent alia Apostoli loca, in quibus justitiam, quae ex lege est, opponit justitiae per fidem,& docet nos justos effici, non per legis opera, sed per imputationem justitiae Christi. Cujusmodi est illud ad Rom. 3. v. 28. Arbitramur jus cari hominem per sdem Me operibus

lenis. Et e. 4. v. 3. Credidit Abraham Deo , Dreputatum es illi ad I initiam. Versu etiam r. afferuntur verba Davidis: Beatus vir, ces non imputavit Dominus peccatum. Nusquam enim negat Apostolus, hominem justincari per bona operat sed negat eum justum fieri per sua opera , aut per opera lingis ; & ubique tradit nos justos fieri per Dei gratiam, & ex

hac justitiam ipsam & salutem dimanare. Non ex operibus Iustriae, qua fecimus nos, sed secundum magnam misericordiam suam salvos nos fecit. Et ad Eph. a. V. 8. & seq. Gratia sis salvati per sdem, O hoc non eκ vobis, Dei enim donum es non ex operibus, ne quis glorietur. Ipsus enim Iumus fasin

ra, creati in chriso IESU in operibus boris, qua praeparavit

L l l a Deus

474쪽

434 PARs SEc UNDA. DIssERTAT . I. Deus, ut in illis ambulemus. Ubi opera, per quae non justimcamur, iis opponit operibus, quae Deus creat in nobis. S, militer verborum illorum ex c. 4. v. 3. sensus est , quod ideo Abraham reputatus sit justus, quoniam in tentatione fidelis inventus est, juxta illud Μachab. I. c. a. v. as. Abraham nomne in tematione inventus est fdelis, O reputatum es illi ad I stitiam & quoniam justificatio non ex operibus legis, sed ex fide, & gratia suum habet initium. Redarguit enim Apostolus illos, qui existimabant, non ex fide in Deum, sed ex obsedivatione legis, & absque fide haberi justificationem. Propterea eadem sententia utitur ad Galatas II. I 6. Scientes, quod

non ius catur homo ex operibus legis, rus per sdem IES

chrisi . ut demonstret, ex fide in Christum, non ex oper, bus legis datum esse Spiritum S. adversus illorum opinionem , qui praedicabant homines per carnis circumcisionem justificari. Itaque fidem rundamentum esse justificationis & salutis nostrae, Paulus demonstrat; sed opera ad justificationem pertinere , & in hac inhaerentem nobis conferri justitiam, nullibi negat. Quin docet, fidem cooperari operibus, & ex op Tibus consummari, ita, ut qui operatur, & qui occasione aut viribus destitutus operati non potest, ex fide justificetur. Vinxum de operibus postea. Denique in Psal. 3I. non imputari peccatum idem est, aenon exigi ab homine justificato poenam peccati: vel certe idem, ac non inveniri in impio, quem justificat Deus, mae tam culpae : hanc significationem habet Hebraeus codex. xli. Non dissimili quidem modo quae opponunt reliqua

facile dissolvuntur : illud inprimis , impium justificari, nihil aliud esse, quam ei peccata rcmitti, & condonari; hoc avitem haberi posse per imputationem justitiae Christi , & per apprehensionem meritorum ejus, qui pro omnibua satisfecit

475쪽

Iam enim supra monuimus, errorem huno proscriptum esse a Tridentino Sess. 6. Can. II, verbis illis : Si quis dis

rit , homines jussi ari, vel sola imputatione jusitiae chrisi,

vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia ta charitate tac. anathema M. Docuerat enim eadem Sess. c. . quod justificatio non essola peccatorum remisso, sed O sanaiscatio , O renovatio interioris hominis Oc. Dicit namque justificatio transitum animae a morte ad Vitam per charitatem T. Ioan. 3. V. I 4. Translati sumus de morte ad vitam , quoniam dii Ω- mus , fratres : qui non diligit, manet in morte. Transitus autem ab uno statu ad alterum utrumque statum impoditat. Quapropter Paulus ad Roman. 6. V. 9. resurrectionem nostram a morte peccati ad vitam gratiae assimilat resurrectioni Christi a morte ad vitam corporis. Quemadmodum ergo resurrectio Christi non suit sola liberatio a morte, sed vitae resumptio ; ita resurrectio nostra spiritualis non est sola liberatio a peccato, sed novae vitae aquisitio, interior rem

vatio , regeneratio.

Consectarium.

XIII. Ton erit operosum ex dictis resolvere quaestiones 1 duas, quas hoc loco subnectunt Scholastici. Imor An sola gratia habitualis si, quae formaliter hominem just, ficet coram Deo ; an vero id interdum etiam formaliIer praestent actus contritionis & charitatis, nimirum in adulto, qui, Vel extra Sacramentum, cum voto tamen Sacramenti, actus ejusmodi elicit; vel cum contritione & charitate accedit ad SacramentumΤado : An , cum desacto homo non justificetur sola evtrinseca Dei condonatione, saltem in alia providentia id evenire possit, ut videlicet Deus absque gratia inhaerente pec

476쪽

PARs S Ee UNDA. DIss BR T. LVasque cum paucis aliis T leoloris, assi ' n it, satisfieri definitioni Ecclesiae, si in his, qui sunt capaces contriti nis , ipsa contritio dicatur esse causa formalis justificationis tquod ab Ecclesia solum definitum sit , justificationem fieri in nobis per justitiam inhaerentem ἴ quae autem de hac dicuntur, possint etiam intelligi de actu contritionis & charitatis: Hu modi proinde alius non solum esse dispositiones ad justificationem, quod omnes admittunt, sed habere in se ipsis vim justificandi formaster. . Vasmegii argumenta, quibus hanc suam opinionem finis mare nititur, examinare non vacat. Illud insinuata sussiciet, eam doctrinae ac desinitionibus Concilii Tridentini quod hona tanti Viri venia dictum volumus minus consentaneam videri, utpote quod Sessi 6. c. . omnes justificationis causas assignans, atque ad formalem deveniens, Demum, inquit,

inca formalis causa est justria Dei, non qua i euotio est, sed qua nos justos facit . . . nstitiam in nobis recipientes Oc. Nomine autem justitiae inhaerentis intelligi aliquid fixum &permanens in anima , jam supra ostendimus. Igitur eo nomine venire non possunt actus contritionis & charitatis , qui sint actus fluentes ac transitorii : iis namque transactis , per

quid homo formaliter justus esset Τ Accedit, quod actus, qui sunt dispositio ad justificationem, ejus causa formalis esse non

possint. Atqui contritionis & charitatis actus ponuntur a Co cilio tanquam dispositiones ad justitiam. Nam Sess. I 4. C. 4. expresse habetur, quod conrritioris morus fuerit quoνis rempore ad impetrandam veniam necessarius in homine posBaptismum lapsi ita demum praeparat ad remissionem peccat rum , s cum Mucia divinae misericordia, O voto praestanssi re Iliqua eonu has sit. Quod necessarium est ad impetrandam

veniam, quodve praeparat ad remissionem peccatorum, non est

causa formaliter justificans, sed dispositio ad justificationem.

Nec Diuiligod by Corale

477쪽

Nee valet dicere, Concilium ibi loqui de eontritions

impersecta, seu de attritione. Contra namque est, quod Concilium illam contritionem dicat esse impetratoriam veniae, &praeparare ad remissionem peccatorum, quam paulo

an e definierat, quod sit animi dolor, o detestatio de peccato commisso cum proposIO non Peccandi de catero & quam postea dividit in persectam, & imperfectam. Atqui contritio se definita atque divisa non est contritio imperfecta, sed contritio ex genere suo, & prout abstrahens a persecta & imperfecta. Ergo cum dicit Concilium , eam suisse quocis tempore

necessariam ad impetrandam veniam, & praeparare ad remisisionem peccatorum , loquitur de contritione ex genere & natura sua, ut includit etiam contritionem persectant: eo vel maxime, quod ponat exemplum in contritione Davidis , dicentis Tibi soli peccavi, O malum coram re feci; quae certe

fuit contritio persecta. Quapropter cum definit, contritionem charitate persectam cum voto Sacramenti sum ero ad reconciliationem ; intendit solum esse dispositionem immediatam ad reconciliationem, hoc est, absque Sacramento in se suscepto ; non vero quod per se ipsam si forma immediate reconciliativa , hanc enim dixerat unicam esse justitiam inhaerentem : sicut illa est sola , qua regeneramur in filios Dei adoptivos , qua participes emcimur ac con1ortes divinae naturae, & haeredes in spe vitae aeternae. Denique, effectus formalis ejusdem rationis attribuiton debet formis diversae rationis. Sed esse justum est e se sectus formalis ejusdem rationis in omnibus. Ergo uni ei demque formae, non specie diversis attribuendus est. Cum igitur parvulorum baptizatorum justificatio tribuatur soli gratiae habituali , tanquam illius esse s sormalis; eidem attribuenda erit justificatio omnium adultorum, etiam illorum,

qui extra Sacramentum, cum voto tamen Sacramenti, actum eontritionis vel charitatis eliciunt.

478쪽

4s 3 PAxs SECUNDA. DISSERT. LXV. Alteram quaestionem quod attinet ; num videlicet in alia providentia pollit homo a peccato mundari sola extrinseca Dei condonatione, absque gratia inhaerente, & interius hominem immutante ; assirmativam Scholasticorum pars una , pars altera negativam sustinet. Posterioribus ego subscribendum censeo. Cum enim reatus culpae sit privatio justitiae, privationes autem tollantur per solam formam ; tam repugnat hominem impium absque gratia interiore justificari , quam coecum absque iacultate visus illuminationem recipere. Et sane quomodo mors tolli poterit, nisi per vitam 3 Quomodo animae vulnus , nisi per sanitatis instaurationem 7 Quomodo hominis carnalis vetustas, nisi per innovationem spiritus ΤPraeterea, transacto acui peccati, remanet in homine maculae turpitudo, quae ex privatione nitoris gratiae in eo consurgis, & non solum obligatio , seu reatus ad poenam aeternam; ut statuit S. Pius V. contra Brium, cujus hanc Num. 56. propositionem damnarit: In peccato duo sunt, asus, D reatus: transeunte autem assu, nihil remanet, ni I reatus, sive obligatio ad poenam. Quamvis ergo reatus, sive obligatio ad poenam, quae peccatori extrinseca est, possit per Blam extrinsecam Dei condonationem tolli ; reatus tamen culpae, sive interior hominis deordinatio sine interiore ipsus immutatione auferri non potest. Quare si Deus, nulla facta intrinseca mutatione eri parte peccatoris, ipsi condonaret podinam , seu ipssim absolveret ab obligatione ad poenam sustinendam ; dici posset, Deum non imputare illi peccatum ad poenam , non vero Deum illi peccatum vere remittere atque delere , de quo tamen princedit quaestio.

479쪽

CAPUT ΙΙΙ.

An simul cum habituali gratia virtutum gliarum

dam habitus infundantvr 'I. Ustificationis naturam atque essentiam exposuimus hacte-I nus : nunc partes ejus integrantes opendendae occurrunt. Secundum has namque si justificatio spectetur, non solam dicit hominis justificati essentiam, sed ejusdem etiam statum : & propterea non solam importat gratiam habitualem , per quam homo in se recte constituitur; sed etiam omnia dona, & virtutes, earumque habitus, quibus recte disponitur ad juste operandum, comprehendit. Quemad modum enim natura hominis ita est principium operationum sibi consentanearum, puta rationalium , ut eas exercere non possit,nisi per facultates sibi congenitas, intellectum scilicet, &voluntatem; sic gratia sanctificans, quae accedit homini velut nova natura, comites individuas habet virtutes , per quas veluti per supernaturales. potentias supereaturaliter operatur. Verum quia Virtus non uno modo accipitur, nec in qualibet acceptione ad justificationem pertinet , hinc duo hoc loco distinguenda sunt virtutum genera, aquisitarum scilicet, &infusarum. Aquisitas vocant illas, quarum habitus per e rundem actus aquiruntur , de quibus Philosophi in Ethicis agere consueverunt. Insulas vero illas, quarum habitus non producuntur per actus , sed divinitus instanduntur. Viri, tes autem infusae, aliae sunt Theologicae, sic dietae, quod Deum tanquam objectum suum immediatum respiciant ; quales sunt Fides, Spes, Charitas. Aliae sunt morales, quae in co praesertim ab aquisitis differunt, quod morales virtutes aquistae finem aliquem r*ctae rationi naturali convenientem duntaxat spectent, iniuste vero ad altiorem, & supernatur Iem actus suos dirigant.

480쪽

46o PARs SEe UNDA. DIssE T. I. Praeter illas virtutes morales infusas, dantur etiam alii quidam habitus supernaturales, qui communiter vocantur Dona Spiritus Sancti , de quibus agit S. Thomas qu. 68. art. T. ubi docet dona illa disterre a virtutibus infusis in eo, quod animam perficiant atque disponant ad extraordinarias Spiritus Sancti motiones & inspirationes prompte exequendas. Virtutes namque infusae disponunt ad actiones, quae licet supernaturales sint , ordinarium tamen prudentiae modum non excedunt: dona vero Spiritus Sancti inclinant & movent supra communem justorum prudentiam, quo fit, ut prudentes Saeculi, qui facile carpunt quod ignorant, imprudentiae illos arguant, a quibus fieri vident actus quosdam extraordinarios , qui humanam prudentiam transcendere videntur. Dona ejusmodi septem numerantur. Donum Sapientiae, quo aeterna suavius contemplamur, & secundum ea de rebus

omnibus judicamus. Donum Intelligentiae, quo mens Justi Fidei mysteria clarius penetrat. Donum Scientia, quo ratio illustrata quid de rebus temporalibus sentiendum, & quomodo iis recte utendum sit, praescribit. Donum Con hi quo in iis, quae accidunt feliciter, & supra humanam prudentiam,

eligimus, quae ad salutem magis expediunt. Donum Forti rudinis , quo extraordinarie firmatur animus in rebus arduis. Donum Pietatis , quo modo quodam singulari erga cultum Divinum incimur , & ultra quam virtus Religionis comm liter praescribit. Donum denique Timoris, nempe reverentialis erga Deum , quo animus omnem Dei irreverentiam

super omnia aversatur.

Septenarius hic Donorum numerus exprimitur verbis illis Isai. II. Requitescet super eum Spiritus Domini, Spiritus

sapietiae, is intelletius Spiritus consilii is fortitudinis, Spiritus scientia, is pietatis , O replebit eum Spiritus timoris Do

SEARCH

MENU NAVIGATION