Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

9eit Synodus ς eam enim inter dispositiones recenset eadem Sessi cap. 6. & Sess. 14. cap. 4. sed vult, eam fiduciam solam non esse fidem jultjficantem , sed aliquid , quod ex fide com sequitur.

ASSERTIO SECUNDA.Ridei justificesntis objectum non sunt solae promissiones

divina de peccatorum remigione ex meritis risi consequenta, sed M terium quodvis a Des reνelatum. LT DRob. sngillatim contra Calvinum. Fides,quam Christus ad justi licationem exigebat, & in cujus confirmationem miracula patrabat, erat Fides divinorum Mysteriorum, Trinitatis praesertim, ac Verbi Incarnationis. Ergo solae Pr mimiones divinae non sunt ori emam fidei justificantis. Prob. ant. 5 Ialth. I 6. V. I 6. Petrus ob illam fidei consessionem, Tu es Christis Hilius Dei pia i , audire meruit, Beatus es Simon Pam1ona &C. Joan. 6. M. o. Idem Petrus ita Dominum allocutus est: Et nos credidimu ς, cognovimus , quia tu es Chrisus F, lius Dei. Rursus, Joan. ao. v. 3I. Haec scripta sunt, ut credatis , quia IESUS es Chri tus Hilius Dei ; o ut credentes

tha Christo dicenti, Omnis qui uiuit Γ credit in me Uc. Credis hoc thespondit: utique Domine ego credidi, quia tu es Christus Rus Dei vivi, qui in hunc mundum Mem i. Denique

Apostolus ad Rom. I o. v. 9. Si confitearis in ore tuo Dominum JE ς , N iκ corde tuo credideris , quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Fides antem, qua creditur Verbi Incarnatio, Christi divinitas , ejusdem mors, & resu rectio &c. est fides divinorum mysteriorum. Ergo haec mdes ad justificationem disponit. Igitur non solae promissi nes divinae de obtinenda peccatorum remissione, sed quodvis

Mysterium a Deo revelatum est objectum fidei justificantis.

492쪽

Ad haec, fides justificans debet praecedere justificationem ; est enim , juxta Sectarios, quasi manus apprehendens justitiam Christi, & faciens nostram. At fides de eo, quod sibi remissa sint peccata , supponit justificationem ', quomodo enim vera fides est, qua crodo mihi esse remissa peccata, si nondum remissa sunt 3 Ergo haec non est fides apprehendens justitiam.

Sediariorum argumenta refelluntur

Ulta quidem sunt, quibus errorem suum tuentur Sect rii; sed possunt omnia ad haec duo capita revocari. IV. Primum est doctrina Apostoli, variis nobis in loeis declarantis, in quo sita sit fides illa, quae ad justificationem requiritur. Sic in Epist. ad Rom. de fide, qua justificatus est Abraham, cap. 4. v. I 6. ait: Ideo eκ fri, ut fecundum piciam fima si promisso ; quibus verbis commendat fidem dumtaxat promissionis divinae. Addit v. 18. Qui contra spem in 'spem eredidit ubi pariter spes firmissima designatur. Sequitur v. an. 2I. 22. In re Prom ne Dei non haesitavit dodemtia , sed confortarus es sis , dans gloriam Deo, plenissam ctens, quia quaecunque Promst, potens es O facere. Ideo N r putatum es illi adjusitiam An majori verborum expressi ne deflarari poterat, quod Abraham justificatus si, ob fidem plenissimam, & certam sne animi haesitatione fidentiam 7 Denique fidem justificantem ita nobis describit idem Apostolus ad

Hebr. Io. v. I9. Habentes itaque fduciam - - in sanguine Chri-- - accedamus cum νero corde in plenitudine fdei. Et ad

Ephes 3. V. I a. In quo Christo ) habemus fduciam, S ae-

c. um in confdentia per sdem ejus.. Alterum est, exemplum Paralytici ex Evangelio deprom. ptum. Legimus namque Μatth. 9. a. dictum illi a Dominor consis sti, remittuntur tibi peccata tua. Unde arguunt, .

493쪽

dem, perquam delentur peccata, nihil esse aliud, quam sirmam in Christum fiduciam. Reis. ad Imum. Juxta Apostolum requiri quidem inter alias dispositiones ad justificationem etiam spem & fidentiam, ut deinde dicemus; sed hanc ipsam ex fide consequi ac generari: qualem enim fiduciam in Christi meritis habere possumus, nisi fides praecedat, qua credamus, illum esse Filium Dei, &pro hominum salute incarnatum & passum 7 Propterea dixit Paulus, firmam esse promissionem ex Ide quae promissio

in fide landata ad nos etiam extenditur: quia ad Christi haereditatem non solum vocantur Judaei, quorum Abraham est Pater secundum carnem; sed etiam Gentes , quae per fidem reputantur in semine: unde non per circumcisionem, sed per fidem dictus est Pater multarum gentium. Quod additur, contra spem in spem credidit, significat tantum, Abraham prae ter spem naturae credidisse, se consecuturum a Domino sobolem, tametsi corpus jam esset emortuum, erat enim tunc sere centum annorum , & Sara uxor ejus nonagenaria. AMque his confirmat Apostolus , quae supra dixerat, nonnisi per gratiam & fidem constitui Abrahami posteros, adversus Judaeos, carnalem propagationem, & carnis circumcisionem j ctantes. Quid autem haec, quaeso , ad inanem fiduciam haereticorum 7 Sed mens Apostoli magis adhuc elucescit ex iis

quae sequuntur Versu 2o. & seq. Abraham namque non LE-

fluvit dijdentia, sed credidit nasciturum sibi filium, cum

sere centum esset annorum, quoniam plenissme stiebat, posse Deum sacere, quaecunque promisit. Non fuit ergo fidentia

Abrahami initium justificationis ipsius , sed potius effemis

fidei, qua in Dei veracitatem , & omnipotentiam credebat. Denique illud ejusdem Apopoli ad Hebr. Io. v. I9. & ad Ephes. 3. v. I a. non evincit fidem justificantem esse formaliter fiduciam; sed solum, quod ex fide, qua certo credimus, seneretur in nobis fiducia a Deo obtinendi quod petimus. R P. Zancti Theol. T. I de Graria. OOo . Ut

494쪽

Idem respondendum est ad exemplum Evangelici illius Paralytici. Cur enim tanta in Paralytico hoc, & in iis, qui illum ad Christum adduxerant, spes & fiducia, ut una cum grabato submitterent illum e tecto; nisi quia Redemptoris sa ma longe lateque diffusa, & accedente fidei illustratione, credebant revera ipsum esse Christum, & omnipotentia praeditum 7 Haec ergo spes & fiducia non erat collati beneficii prior causa, quia jam fidem Christi exauditu conceperant, ex qua deinde in ipsis fiducia & spes salutis enata est. Verum haec ex moκ dicendis fient adhuc planiora.

CAPUT II.

Utrum sola Ades justi ceti

I. TToc constituto, fidem in adulto ad justificationem requi-II ri, & hanc non esse meram fiduciam, aut fidem prinmissionum divinarum; sed veram fidem, per quam credimus Omne id, quod a Deo revelatum est : nunc videre oportet, an fides haec sit sola S usica ad justificationem dispositio 3 Haeretici, de quibus supra, communiter docent, sola fide, tanquam instrumento , quo apprehenditur justitia Christi, justificationem acquiri; non quod annexas non habeat virtutes

alias, sed quod illa sola si, quae justificat. Sicut inquit Calvinus in Antidoto calor solis Iolus es, qui rerram cale facit , nec tamen solus ipse inest soli, sed cum Iplendore: itasdem Ορortoe non esse solam, sed habere comites; licet illa noujus cens, sed i a sola. Idem ante Calvinum docuit Lintherus in caput a. ad Gal. ubi postquam dixisset sola fdes necessaria es, ut Iusi fimus, invehitur in Theologos, MOS SO'

495쪽

phistas vocat, eo quod doceant fidem justificare per charit tem, a qua informatur; scribitque illam distinctionem fidei informis, & formatae esse phanaticam , & pestilentem. In cap. tamen L5. Gen. agnoscit fidem justificantem non esse sine honis operibus. Scio, inquit, has virtutes esse in gnia Dei dona. Scio sdem Me his donis non misere, sed nunc nobis ς sio es, quid cujusque prurium μ. . . . Hic aperte di- eo , quod faciat Iola fdeS, non cum quibus virtutibus coim unaa st. Hinc in sermone de novo testamento impie sugillat bonorum operum merita. Ego, inquit, dico tibi quod angusa es via j oporter te feri tenuem, δε Vis per eam venire. carerum qui operibus onerari junt, Aut conchilibus onusos videmus Iacobi peregrinos, ii non PsIerunt penetrare.

Idem reipsa sentiunt etiam recentiores Sectarii. Quamvis enim multa de bonis operibus inconsiderate scripta esse a

Luthero & Calvino, & a rigidioribus Protestantibus & Resormatis lateantur, quamvis necessitatem operum ad salutem se concedere praeseserant; minime tamen intelligunt necessitatem emcientia, quasi ad salutem per se gignendam , & justificationem promerendam aliquid valeant; sed necessitatem imtelligunt, quam Witembergenses vocant praesentia, absque concursu ad actum justificationis, quam haberi putant per solam in Christum fiduciam. Alii concedunt ea esse necessaria ad salutem, propter individuum nexum fidei & operum, j stificationis & sanctificationis. Nonnulli bona opera in justificatis cxigunt, ut fgna & essectus verae & vivae fidei, vel etiam ut viam quamdam salutis, & conditionem, sne qua nullus adultus salvari potest, sed eitra omne meritum. Verbo dicam: opera Haeretici nequaquam negant; bona esse, habere meritum, & ad justificationem disponere , id negant. Contra quos sit

496쪽

76 ' PAR s SECUNDA . A DISSERT. I.

ASSERTIO PRIMA. Fides est quidem ivitium, rsidis, frevomentum

Iusscationis; non tamen sola homines ad Ius carionem perducisi

ΙΙ. Πρ dogma fidei in concilio Tridentino definitum Sess. 6.RA Can. 9. his verbis. Si quis dixerit, sola fde impium justi cari; ita ut intelligat nihil aliud requiri, qaod ad Iust-

scationis gratiam consequendam cooperetur ' O nulla ex parte necesse esse, cum μα νOIuntatis motu praeparari, atque di poni; anathema st. Probatur Concilii definitio rino. Ex iis scripturae textibus , quos in hunc finem adducit ipsum Tridentinum, eadem Sest. 6. cap. 6. dicens : de hac dispostione scriptum est ad Hebr. II. Accedentes ad Deum oportet, credere quia est, u quod inquirentibus se remunerator fir ecce fidem. Ti. Matth. 9. Udesti, remittuntur tibi peccata tua ecce spem, & fiduciam. Eccles. I. Timor Domini expellit peccatum: ecce timorem. Actor a. Paeritentiam a re, O bapti etur unusquisque Nesrum in nomine I E SV chrasi in remissionem peccatorum Mesrorum, O accipietis donum Spiritus Sanai: ec-

. ce poenitentiam. Matth. ultimo. Euntes ergo docere omnes

gente ς, baptirantes eos in nomine Patris, O milii, o Spiritus

Sancti, docentes eos servare omiua, quacunque mandavi uobis :ecce baptismi S observantiae mandatorum pro postum. Prob. ado. S. Iacobus in sua Epist. c. a. expresse negat, solam fidem ad justificationem lassicere. Quid proderit, inquit V. I . fratres mei, δε sdem quis dicat se habere , opera autem non habeat' Nunquid poterit fris Ialvare eum ' Deinde ponit exemplum in Abraham, cujus fides reputata fuit ad justiuam; quia fidei conjungebat voluntatem operis, nempe sacrificandi super Altare filium suum : Abraham pater noser

497쪽

nonne ex operisus jus catus est, offerens Isaac Dium suum super Altare ' Vides, quoniam fris cooperabatur operibus ibliu ς , υ ex operibus f les conssummata es. Denique ita concludit v. a 6. Sicut enim corpus Me Diritu mortuum es j ita Vsdes me operibus mortua υt. Quo certe testimonio in eas angustias rediguntur bonorum operum insensissimi hostes Sectarii, ut Lutherus coactus sit, Epistolam illam ex Syllabo Librorum Canonicorum expungere. Verum ad ipsos non pertinet de libris Canonicis judicare, sed ad Ecclesiam, quae in Concilio Trid. Sess. 4. Illam inter libros Canonicos recensuit. Non desunt tamen & alia ea de re Scripturae testimonia. In ter quae, praeter jam adducta, illustre est illud Pauli. r. ad Cor.

I 3. v. a. Si habuero omnem fdem . . . charitatem autem non

habuero , nihil sum. Et ad Gal. s. v. 6. In Chrso IES neque circumcisis ahquid valet, neque praeputium I sed fdes,

qua per charitaIem Operatur. Fides autem, quae per char, talem operatur, non est sola, sed charitati conjuncta. Ergo

fides sola ad justificationem non disponit, sed fides conjuncta cum aliis virtutum actibus, de quibus deinde dicemus. Refutantur argumenta haereticorum. III. Drimum atque praecipuum Novatorum argumentum ni- titur doctrina Apostoli Pauli, tertio & quarto capite Epistolae ad Rom. expressi. Ibi namque scribit Apostolus haberi justitiam per fidem JESU Chrilli, justificari impium gra-6S per redemptionem, quae est in Christo IESU, & justificari per fidem sine operibus legis. Iustria autem DEI per sdem I ESU Chrsi m omnes, O super omnes, qad credunt in eum. c. 3. v. aa. Iusscati gratis per gratiam ipsus, per redemptionem , quae est in Chrso IESU. v. a 4. Arbitramur enim jus cari hominem per sdem Me operibus legiS. V. 28. O o o 3 St

498쪽

Si enim Abraham ex operibus justifcatus est, habet gloriam, sed non apud DEUM. c. 4. v. a. Credidit Abraham DEO; D reputatum est illi ad Iustitiam. v. 3. His&aliis ejusmodi Apostolicis sententiis ducti Sectarii, nihil in impio, praeter fidem, ad justificationem requirunt : ipsam quoque fidem pro suo

arbitratu, ut supra vidimus, explanant & circumscribunt. Lutherus certe ea Apostoli doctrina, quam aut non intel-Iexit, aut more suo maligne interpretatus est, inflatus dicere

non dubitavit, teste Roffensi art. 36. Figmenta esse omnia, quae de praeparatrone liberi arbitrii ad gratiam tot libris tracti ιa sunt. Resp. Evidenter demonstrari, longe aliam fuisse Ap

solo mentem, quam eidem Sectarii aiungant. Sola Epistoc Isa illius Paulinae lectione compertum fit, duo illius praecitata capita in hunc scopum direxisse Apos esum , ut ostenderet, quod lex, exclusa fidei gratia, minime ad justitiam conducat ; quod tam Gentium, quam Judaeorum opera per Ci cumcisionem expressa, ex fide & per fidem accepta sunt illi, qui est DΕus non Iudaeorum tantum , sed & Gentium; quod Abraham habet gloriam apud DTum, propterea quod non per carnis circumcisionem, sed per fidem Mediatoris iactus est pater multarum Gentium t ne videlicet Iudaei ad fidem Christi converti glorientur, quod fuerint semen Abrahae, quod divinas acceperint promissiones, quod ob circumcisi nem, & reliqua legis opera, non per gratiam δ redempti nem, quae est in Christo IESU, vocati suerint ad Evangelia 1m. At qui talia, & ex hoc fine pronuntiat, nihil aliud intelligit, quam hominem sine fide justificari non posse; & fidem esse initium salutis humanae, & omnis justificationis sumdamentum, ac radicem. Haec est responso ipsus Concilii Tridentini Sess. 6. c. 8. ubi sc ait : Cum vero mo olus dicit

justifcari hominem per sdem, O gratis, ea verba in eo Iessa intcllisenda sunt, quem perpetuus Ecclesiae Catholicε consensus

499쪽

479 tenest, is expressit: ut scilicet per fidem ideo jussi ari dicamur, quia fdes es humanae salutis in itium, fundamentum Dradix omnis jus cationis : Me qua impossibiis es placere

Deo, ci ad shorum ellus consortium Remenire. Paulus ergo, cum dicit, justificari hominem per fidem sne operihus legis, non excludit opera gratiae, quae fiunt ex fide, & ex viribus gratiae, quales sunt actus timoris, spei, charitatis &c. per quos se ad justificationem disponit. Propterea ad Gal. V. 6. expresse ait : In Chrso I ESU neque circumciso aliquid valet, neque praeputium, Ied sdes, quae

per charitatem operatur. Et in priori ad Cor. I 3. U. a. Si habuero omnem Idem, . . . charitatem autem non habu

ro, nihil jum. Quis sibi persuadeat, Apostolum arbitrari, quod sola fides justificet exclusis quibuscunque operibus, qui tam aperte docet, fidem absque charitate nihil prodesse Τ Ea proinde duntaxat opera excludit a justificatione, quae fidem praecedunt, ac fiunt absque gratia praeveniente; sive opera leos tam Mosaicae, quam naturalis, absque ulla Reparatoris fide patrata; unde dicit, Me operibus legis r ut videlicet tam Gentilibus, quam Judaeis persuadeat, neminem justificari posse sine fide in Christum, licet observet legem, sive Mosaicam, sive naturalem. Illi quippe, nempe Gentiles, de sua morum disciplina gloriantes, fidem in Christum ut minime necessariam, respuebant; hi vero , nimirum Iudaei , de operibus legis praesumentes electionem suam ad fidem proprio merito adscribebant. Utrosque insectatur Apostolua in Epistola sua ad Rom. contra utrosque fidei in Christum necessitatem adstruit. Sed cum haeretici quidam superstitibus adhuc Apostolis, Epistolam ad Rom. in pravum sensum, a quo non recedunt Novatores, detorquerent, arbitrantes, salvos se esse posse per fidem in Christum, etsi lacinorose viverent: ad illorum retundendum errorem Epistola Jacobi, prima Ioannis, & χ-

500쪽

48o PAas see UNDA. DIssERT. I. cunda Petri scriptae, non sine gravi landamento creduntur. Id quidem cum multis veterum censet S. Augustinus c. I . de

Fisses operibus& potest ex eo demonstrari, quod Petrus ibidem c. 3. v. I 6. dicast in Epistolis Pauli esse quaedam ae cilia intellectu, quae indocti O instabiles depravant, Iicut ii cateras scripturas ad suam i orum perditionem. Igitur de Pauli Apostoli mente juxta doctrinam Jacobi, Ioannis, ac

Petri judicare aequum est. Atqui Petrus c. 3. hortatur nOS,

ut simus infansis conversationibus V pietatisus ese antes, Dproperantes in adventum diei Domini. Joannes de charitate,& observantia mandatorum specialiter tractat. Jacobus, ut supra vidimus, expresse nEat, solam fidem ad justificationem sussicere; eandem sine operibus mortuam esse, instar corporis sine spiritu, & ad salutem nihil prodesse asserit. Quis vero temerarius est adeo, ut Paulum, & dictos tres Apost ius pugnantia scripsisse su picari audeat 7 Cum omnes hi divino suerint Numine amati, atque tres posteriores in suis Epistolis Ρauli mentem expresserint. Qui putant, inquit Augu

stinus L. 83. Qv q. 6. i tam Jacobi hosoli sententiam comtrariam esse illi Pauli Amsoli Iententiae , possum arbitrari etiam ipsum Paulam sibi esse contrarium, quia dicit aliis loco :Non enim auditores legis jusi sunt apud Deum, sed fassores legis Iustifcabuntur. Et alio locor sed fides, quae per diles ionem operatur. Et iterum: δε enim secundum carnem vixeritιs, moriemini Dc. IV. Alterum Sectariorum argumentum est, quod Scriptura pluribus aliis locis justificationem atque salutem fidei tribuat, nulla lacta mentione aliorum actuum. Sic Joan. c. g. dicitur: Gui credit in Hilium, habet vitam aeternam. Matth. 9. V. 22. Hides Iua re famam fecit. Actor. I 3. V. 39. In hoc omnis qui credit Iusscatur. ad Rom. I. v. r Ivisus em fide

vivit. ad Galat. 3. v. 8. Ex fide justificat Gentes DFus. Et ne reponi possit, haec intelligenda esse de fide, quae per dilecti

nem uiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION