Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

quam in mentem venit, ut eum castum esse existimet, qui adulteria perpetrat, mitem, qui alios trucidat &c. Sed ut ostendat, perseverantiam esse donum speciale, non omnibus justificatis, sed electis dumtaxat misericorditer praeparatum, quibus propterea Deus timorem & amorem sui ad vitae usque

finem aspirat, ut ab eo non recedant.

Sed, inquiunt ex Apost. ad Rom. 8. Quos autem jus civit, hos V glorifcavit. Ergo justus omnis idem est electus. Resp. Neg. cons. Apostolus quippe de vocatione secundum propositum , seu de electis eo loci verba facit. Nam id paulo ante praemiserat: Quos praesicivit, D praedesinavit conformes fieri imaginis Hilii sui. Sed nusquam docet, eos quos ita praescivit, a justitia non posse dimoveri. VI. Opponunt rursus haeretici illud ex Epist. I. Ioan. 3. v. 6. Omnis, qui natuς es ex Deo, peccatum non facit; quondam semen ipsius in eo manet, s non potest Peccare, quoniam

eκ Deo natus es. Quibus verbis probat Apostolus, eum, qui natus est ex Deo, deserere non posse justitiam; quia, ut scribit v. 6. Omnis qui peccat, non Midit eum, nec cognovit eum. Atqui dici non potest, quod natus ex Deo non cognovit eum, cum natus sit per verbum veritatis, juxta illud Iacobi I. Voluntarie genuit nos verbo veritatis. Ergo.

Reis. Qui natus est ex Deo, & in se habet semen ejus,

non potest peccare: quia charitas, cum sit plenitudo legis, peccatum grave non patitur, quemadmodum fides informis. Homo quippe sola fide instructus aliquando graviter peccat,& nihilominus remanet fidelis: justus econtra non ita peccare

potest, alioquin sic peccando deri nil esse justus, & gratiae semen in eo suffocatur: ideoque recte scribit Augustinus Tran. 4. in Epist. I. Joan. c. 3. n. 8. In quantum in imo manet, ineamum non PeccaI. Sunt ergo ejusmodi loca exponenda in

512쪽

sens composio, videlicet quod componi nequeat cum gratia

justificante scelerum contaminatio.

VII. Una denique & eadem responsio adhiberi potest coeteris, quae congerunt testimoniis, quibus ex ipsa justificationis natura, & charitatis persectione probari ajunt, eandem amitti non posse : ut ex Epist. ad Philipp. c. I. COUdens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, persciet usque in diem I u Christ. Item ad Rom. 8. Certi sumus, quod neque morS, neque vita nos separabit a charitate Dei, quae es in Chrso Iou Domino nostro. Primum enim quod attinet, Apostolus ex perspecta sibi Dei misericordia de boni operis persectione confidit, non ea de

causa, quod sibi revelatum esset, in eo coetu omnes electos esse;

aut quod semel justificati de eo statu dimoveri nullis sceleribus

possent. Nam stequenter nos admonet, ut cum timore & tr more salutem nostram Operemur.

Quod vero de seipso est ad Rom. 8. ad omnes fideles pertinere qua demum ratione evincitur' An justi omnes id de seipsis praedicare potuerunt 7 Cum tot fideles mortis metu, aut honorum temporalium cupiditate Christi fidem duraverint. Quo haec Apostoli sententia spectet, ex ipso contextu satis liquet: haec enim praemiserat: Quis ergo nos Ieparabit acharitate Chrisi ' Tribulatio, an angusta, an fames 8 DC. . . Sicur scriptum es, quia propter te mortiscamur tota Ee . . sed in his omniibus superamus propter eum, qui Alexit nos e certus sum enim, quia neque mors, &c. An sorte ista cum insulso Calvinistarum dogmate de justitia inamissibili cohaerent ΤΙllos dicit Apostolus nulla vi a charitate Christi divulsum iri, qui illatas sibi persecutiones superant, non vero illos, qui ab

iis victi Christum abnegarunt. Neque mors, neque Vi ea , neque aliud quidlibet separare potest a charitate Chri-si; sola enim mala voluntas id essicit. Propterea fideles admonet, ne secundum carnem vivant; quod utique non saceret, Diuitigod by Corale

513쪽

ceret, si justificati non possent per malam voluntatem a Dei charitate divelli: Si fecundum carnem viseritis , moriemini. Non enim est semel arrepta justitia ejus generis, ut non possit extingui; nec adeo certa, ut non debeat justificatus, quamdiu agit mortalem vitam , ullatenus pertimescere.

CAPUT IV.

Au aliquis certo scire possit, se esse justificatum Τ

Ι. V X eodem illo salso principio, quod superioribus Capitibus resutavimus, alter consequitur non minus detestandus Sectariorum error: stilicet, hominem non modo certum esse certitudine fidei, quod justificatus si, ac in statu gratiae sanctificantis constitutus ; sed & hoe de se ipso quemvis debere certo tenere ac credere, adeo, ut si quis ea de re tantisper dubitet, nec justus amplius si, nec fidelis. Ita docuit Lutherus in Thesbus publicis anno Is I 8. ρον rum I 3tia haec erat: Usque ad infdelitatem errant, qui remissionem culpae incertam asserunt, propter incertitudiriem comtritionis. Item 14ta: Quantumlibet incertus sit tam Sacerdos, quam Peccator de contritione, rata es absolutio, si credit se absolutum. Et certum es erso, remissa esse peccata, si credit remissa, quia certa est chrbti nisatoris promisso. Eadem fuit Calvino mens, cum L. 3. Instit. c. a. I 6. &sequentibus, & in Antidoto Concilii Trid. ad c. I 3. & I. Sess. 6. asseruit, quemlibet fidelem non solum esse certum

de sua justificatione, sed etiam teneri ad credendum, se Per Christi iustitiam sibi imputatam esse justificatum. Contra quos sit

514쪽

ASSERTIO UNICA. Nemo in hac vita mortali positus, absque spec

reVelatione, tenetur, aut potes certo certitudine sdei divinae credere, Me cire,se esse Ius carum. II. Ta Concilium Trident. Sess. 6. cap. 9. ubi sic legitur:

1 Sicut nemo pius de issericordia Dei, de Chrisi merito, deque Sacramentorum virtute V oecacia dubitare debet: sequiisibet, dum se ipsum, suamque propriam infrmitatem V indi- Dostionem respicit, de sua gratia formidare, ac timere potes

cum nullus scire valeat certitudine sdei, cui non potes Iubesse falsum, se gratiam DEI sise consecurum. Et Can. 13. dum ait: Si quis iuxerit, omni homini ad remissionem peccat rum assequendam necessarium esse, ut credat certo, V absque ulla hastatione propria infrmitatis is dispo nonis, peccata ι esse remi a s anathema M. Item Can. I . Si quis dixe rit . . . neminem Nere esse Ius carum, mri qui credat, se esse jus carum . . . anathema M. Denique Can. I s. Si quis dixerit, hominem renatum is Iusscatum reneri ex fde ad

credendum, se . . . esse in numero praedestinatorum, anaria

Multis Scripturarum locis haec veritas Catholica firmari solet. Praecipua hic subjicimus: Iob. 9. v. ao. & a T. Si justifcare me voluero, os meum condemnabit me. Si innocentem Uendero, prauum me comprobabit. Pial. I 8. v. I 3. Deli Clayuis intelligit 8 Ab occultis meis munda me. PTOV. ao. V. 9-Quis potes diicere, mundum es cor meum, parus sum a peccato' Eccles. c. 9. v. I. Sunt jusi atque sapientes, is opera eorum in manu Deir ω tamen neycis homo, virum amore, an odio L-gnus sit sed omiua in fururum servantur incerta. In quem locum S. Hieronymus sic scribit: Sensus es, inveni jusorum quidem opera in manu Dei, is tamen utrum a Deo amemur,aur non, nunc eos scire non posse, υ ambiguos suauare,

515쪽

utrum ad probationem susineant, quae susinent, an ad supplicium. Infuturo igitur sciem. Apostolus in I. ad Corinth. 4. v. 4. & s. Nitit enim miti conscius sum ; sed non in hoc Iusscatus sum: qui autem Iud,

cat me, Dominus es. Itaque nolite ante tempus Iudicare. O currit hoc loco in Graeco codice verbum esse a vitiis purgatum & liberum: ita enim accipitur Esajae s 3. II. Dan.. a. 3. Actor. I 3. 38. ad Rom. 6. . & alibi. Ut proinde Apost licae sententiae sensus sit: Etsi nullius criminis mihi conscius sum, non propterea sum immunis a culpa; fortasse enim habeo peccatum, quod me habere nescio. Hunc cerie sensum optime assecuti sunt, & exposuerunt S S. Patres: Chrysostomus, qui verba illa Apostoli expendens, non Corinthiios tantum, inquit, sed si um privat hoc Iudicio. S. Hieronymus L. a. Conintra Pelag. temperabat sententiam, ne forte per ignorantiam δε- liquisset , quanta ab us sit, audite. S. Augustinus in Psal. 4r. Tantam profunditatem credit esse in homine, quae lateat infum hominem, in quo es. s. Gregorius L. 9. Norat. Conditoris contra me judicia, qua temeritate redarguo, qui ipsum me de imfrmitatis caligine ignoro. Et Lib. a. Regist. Epist. aa. ad Gor goniam Augustae cubiculariam, quae ab ipso scire cupiebat, an sibi essent remissa peccata, inter alia haec rescribit. Rem

mihi docilem, o tibi inutilem postulast. Di cilem quidem p

quia indignus sum, cui revelatio immittatur a Deo. Inutilem etiam . quia securitaς negligentiam parit. Ecce sanctissmus aeque ac sapientissimus Pontifex fatetur se ignorare, neque a quoquam absque Dei revelatione cognosci posse, quod hodie

Novatores exploratum se habere profitentu T. . III. Verum non Scripturarum modo, & Patrum authoritate, sed ipsa etiam ratione erroris convincuntur. Etenim

ut aliquid certum sit certitudine fidei, debet vel immodiate contineri in verbo Dei, vel saltem per necessariam illationem ex eo deduci. Atqui, quod ego, vel quilibet alius sit in statu

gram

516쪽

496 . PARS SECUNDA. DI SsERT. I. gratiae, neque est in Scriptura, seu Verbo Dei immediate revelatum ; neque ex eo per necessariam illationem deduci potest. Esto enim in verbo Dei contineatur , quod qui ad Deum

ex toto corde convertitur, & ex animo poenitet, Deus Comvertatur ad ipsum per gratiam; non tamen in verbo Dei continetur, neque inde necessario deducitur, me, vel alium, re ipsa ex toto corde conversum, & ex animo poenitentem esse, easque omneS Conditiones implere, quae necessariae sunt

ad consequendam a Deo gratiam: quo argumento utitur ipsum Concilium Trid. loco supra citato. Praeterea inanis illa haereticorum fiducia scut inseri certitudinem justitiae , ita secundum ipsos inseri certitudinem perseverantiae, & praedestinationis divinae; opinantur enim hominem justificatum amplius peccare non posse, & certum esse de suamet Oraedestinatione. Atqui fiducia haereticorum non recte inseri Certitudinem perseverantiae, ut superiore capite demonstravimus; neque certitudinem praedestinati nis, ut pluribus demonstrat S. Augustinus L. de dono perseu. c. a 4. de civit. Dei l. II. c. I a. de Corrept. & Gratic. I 3. & ut apertissime ex hactenus dictis deducitur. Ergo fiducia illa haereticorum non recte inseri Certitudinem just,ficationis. Denique non omnes Lucterani & Calvinistae lant pro destinati; & tamen nullus est ex iis, qui non indubitanter credat, peccata sibi dimitti. Ergo plures ex iis hac sua persuasone decipiuntur. Ipsemet certe Calvinus fatetur, plures se Credere praedestinatos, qui revera sunt reprobi, ac proinde falli in hac sua praedestinationiςfiducia. Igitur nullus potest esse certus certitudine fidei se esse praedestinatum. Vel proferant signum aliquod certum & indubitatum, quo constet, hos esse praedestinatos, ac proinde veram fidem habere; illos vero esse reprobos, ideoque inani fiducia deludi. Du

517쪽

Dicent sortassis, Spiritum Sanctum certam in praedestinatis fiduciam excitare, non item in reprobis.

sed contra est, quod Lutherani & Calvinistae omnes &snguli dicaat, & credant, a Spiritu Sancto se moveri ad credendum, nec pollini discernere, quis in hac persuasione decupiatur. Ergo non solum non habeni ertitudinem fidei de sua justificatione; sed destituuntur etiam certitudine spei, qua obedientes Ecclesiae Catholicae filii, nullorum sibi criminum conscii, & nihilominus ob propriam infirmitatem formidantes, ac bonis interea operibus insudanteS, in spem eriguntur promissae certantibus & Vincentibus retributionis. Haec nempe est illa certitudo , quam solam citra Omnem revelationem habere possumus de justificatione nostra in hae vita mortali, quaeque oritur ex conscientiae sibi recte consciae tranquillitate, bonorum operum studio, rerum temporalium contemptu, &e. quae sunt indicia quaedam, & verisimilia argumenta, eX quibus homini conjicere licet, se gratiam justificationis esse consecutum. In iis tamen, qualiacunque sint, penitus conquiescere nullus debet, neque in se ipso confidere, vel gloriari; Quoniam, ut recte monet Concilium Trid. Sess. 6. c. I 6. Omnis hominum vita non humano Iudicio examinanda, O judicanda est, sed Dei, γi illuminabit assondita tenebrarum , O manifesasit consilia cordium, O tune laus erit unicuique a Deo.

Respondetur Sectariorum argumentis. IV. GDiciun inprimis Scripturam, ad praesumptam illam suam

in certitudinem evincendam. Et quidem Imo. Exemplum Abrahami, qui certo scivit se esse in gratia, juxta illud Gen. I a. v. ra. Nunc cognOνi, quod times Deum, id est, cognoscere te feci. timor autem ille, utpote filialis, non erat sne gratia. R. P. Zancti Theol. TL de Gratia. R r r ado.

518쪽

PARs SECUNDA. DISSE T. I.

ado. Dominus Joan. I 3. v. 3 s. In hoc cognossent omnes, quia dscipuli mei sis, s dilectionem habueritis ad invicem. Multo ergo magis poterit homo de se ipso cognoscere, se esse discipulum Christi, si dilectionem habeat ad proximum. 3rio. Paulus ad Rom. q. v. 14. & I6. Se enissin qui ex lege, haeredes sunt, exinanita es fdes, abolita es promisso quia scilicet omnes legem sunt hansgressi. Ideo exfde, ut fecundum gratiam frma sit promissio omni homini. Haec non verba sunt, ait Chomnitius, sed fulmina contra Concilium Trid. Ergo certitudine fidei credenda sunt Dei promissa. 4to. Idem Paulus ad Rom. 8. v. I 6. Iese enim spiritus res,

irronium reddit spiritui nosero , quodsumus Dii Dei. Quid autem certius Spiritus Sancti testimonio 8. SIO. Rursus Apostolus a. ad Corinth. I 3. U. 5. VOSmerffostentare, δε esis in fri, ipse vos probate. Annon cognscitis vosmetipsis, quia Chrsus Isus in vobis es forte reprobi sis' Ergo qui reprobi non sunt, sciunt Christum in ipss esse, & se in ejus gratia.

6to. Iterum Apostolus I. ad Cor. a. V. Ia. Nos auIem Monspiritum huIus muridi accepimus, sed spiritum , qui eκ Deo es,

ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis. Haec praecipua sunt, quae pro errore suo stabiliendo bactant Sectarii: sed quam inaniter , videamus. Ad imum. Respondit jam antea S. Thomas hac q. III. art. s. ad 5. Guod illud verbum Abraha dinum potes referri ad potitiam e erimentalem, qua es per exHibitionem operis. Iavere enim illo, quod fecerat Abraham, cognoscere potuit experimentaliter , se Dei timorem habere. Vel potes hoc etiam ad revelationem referri quatenus scilicet Dcus Abrahamum per revelationem de sua justificatione certum reddidit. Ad adum. Resp. Christum verbis illis significare voluisse, dilectionem mutuam esse veluti characteristicam, qua ab omnibus ut Discipuli Christi dignoscerentur: quae tamen non cer

519쪽

titudinem fidei, seci coniecturalem dumtaxat notitiam parere potest. Etenim num dilectio ejusmodi sit ex sincero in Deum assuetii, & proinde effectus gratiae ; an ex naturali potius in mactu, & motivo quodam temporali; nec alii, immo nec ipse qui diligit , certo cognoscere potest. Ad 3 ium. Admittimus credenda esse fide divina promissa generatim salta, e. g. haec: Omnis qui invoc erit nomen Domini, salvus erit. Qui manducar hunc panem, vivet in aternum e quia Deus haec dixit, nec eorum veritatem labefactare potest hominum iniquitas. Sed negamus, quod fido divina credi debeat, aut possit, promissa illa mihi aut alteri in particulari applicari, dum invoco nomen Domini, dum

panem hunc manduco: quia cerim non sum me invocare nomen Domini, aut panem, quem dedit nobis Dominus, mam ducare sicut oportet; Deus enim istud posterius mihi non revelavit. Quoniam licet promissio illa sit universalis, singulis tamen facta non est, nisi conditionale, si videlicet conditi nes ex parte ipsorum requistas adimpleant. Ad 4tum. Resp. Nihil omnino eercus esse Spiritus Sancti testimonior sed quis nos securos reddit, hoc testimonium esse ia Spiritu Sancto 3 Istud, citra revelationem nobis constare non potest, nisi per experientiam cujusdam suavitatis, & tranquillitatis conscientiae, piosque affectus, quibus confidenter dicimus: Abba Pater. Quae cum inveniri possint etiam in non justis, nec possisus certo scire, ea esse a Spiritu Sancto, veraque signa filiationis divinae ideo solam cognitionem comjecturalem parere possunt, non certitudinem fidei. Propterea nos monet Ioannes in sua prima Epist. c. 4. V. I. NO-

rite omni spiritui credere sed probate Spiritus, si ex Deo sunt. Nonnulli verba illa Apostoli intelligi volunt de tota Ecelesia, cui Spiritus S. testatur, quod habeat Spiritum adoptionis, non autem de singulis Christianis ; eo quod comparet ibi Ecclesiain cum Synagoga, quae habuit tantum spiritum servi Rr r a tutis

520쪽

tutis in timore; & in sequentibus significet, aliquos ev iis, ad quos scri uit, esse contentiosos, & infirmos in fide, ur

Ad 5 rum. Resp. Apostolum ibi non loqui de gratia sanctificante; sed de gratiis gratis datis, de dono linguarum ti aliis miraculis, quae frequentia erant in Ecclesa Corinthiorum , & per quae Apostolus emcaciter probabat, se a Deo missum , & Christum esse filium Dei. Propterea subjungit: Nisi forte reprobi estis, hoc est, nisi aliqui inter vos ex infidelitate blasphemantes divina illa opera tribuant magicis artibus. Praeterea, Apostolus hortatur Corinthios, ut se ipsostentent ac probcnt: si autem certi essient de gratia, tentatione ac probatione non egerent. Neque post probationem certi

esse possunt, nisi quadam probabili & morali conjectura. Ad 6tum. Resp. Uel ex ipso contextu liquere, Apostolum loqui de Mysteriis nostrae Religionis, ac praesertim de Oec nomia Redemptionis per JEsum Christum, quae fuerat abstondita, quamque nemo sine Spiritu Dei cognoseere potest. Quis

enim hominum, inquit, scit quae Iuni hominis , nis Diritus hominis, qui in i o es ' Ita O quae Dei sunt, nemo cognovit , nisi Spiritus Dei. Nos autem non Spiritum hulluς mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, &c. Vel certe, ut

observat S. Thomas hac q. II a. art. s. ad 4. Aposolus ibi loquitur de donis glorια, quae sunt nobis data in spe, quae certissime cognoscimus per sdem, licet non cognoscamus per certitudinem , nos habere gratiam, per quam nos Possumus ea Prom reri. Vel potes dici, quod loquitur de notitia privilegiata, quae es per revelationem. Unde subdit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. V. Objic. ado Adultus cum baptizatur, potest certo cognoscere, qua fide & intentione Sacramentum recipiat. Ergo certus esse potest de sua justificatione: certum namque est

SEARCH

MENU NAVIGATION