Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

SEcTIo ΙΙ. CAPIIT IV. sollest certitudine fidei, Sacramenta conferre gratiam jussificam tem ea recipienti cum debita dispositione. Resp. Neg. ant. Ad recipiendam enim per Baptismum gratiam requiritur in adulto dispositio aliqua supernaturalis:

hanc vero nequit homo certo cognoscere certitudine nedum

divina, sed nec absolute humana. Debet insuper esse certus certitudine, cui non possit subesse salsum , de intentione Ministri conserentis Baptismum; ad quam certo cognoscendam nullum habet medium. In . Sacerdos, qui baptizavit insantem, certus est certitudine scientiae, immo & fidei illum esse in gratia. Certus enim est Baptismum conferre gratiam, eri opere, ut ajunt, operato: certus est, se adhibuisse veram aquam, protulisse Verba, habuisse intentionem, & insantem non posuisse obicem. Ergo poterit etiam certus esse de sua propria justifica

tione.

Resp. Neg. cons. Quia in adulto, ad recipiendam per Sacramentum gratiam requiritur, ut mox diximus, dispositio ex molivo supernaturali elicita, quam cum certo scire nequeat se habuisse; ideo certus esse non potest, se gratiam recepisse. At ad Baptismum conserendum ex parte Ministri nullus actus supernaturalis requiritur ; sed lassicit, quod intentionem habeat actualem, vel virtualem faciendi, quod facit Ecclesia, quod dubitam materiam & sormam adhibeat, caeteraque necessaria impleat exterius, quae omnia certo scire potest qui

baptizat.

VI. OHic. 31to. Si justus certus non sit de sua justitia, semper fluctuabit ac trepidabit, & nunquam illa pace perfruetur, quam justis pollicetur Λpostolus ad Rom. s. V. I. Iust- scati ergo exsia pacem habeamus ad Deum.

522쪽

Resp. Ut justus conscientiae tranquillitate, & interiore pace fruatur, satis est, quod cognitionem habeat conjectura-lcm, & certitudinem spei in eo stam, quod nullius sibi criminis sit conscius, ac per bona opera certam vocationem suam 1accre satagens, in spem erigatur promissae certantibus coronae. Haec autem certitudo licci non auferat omnem formidinem, tollit tamen anxietatem. Neque expedit justo, ut de sua iustitia sit prorsus securus ; cum, ut monet nos supra lavidatus S. Gregorius, securitas negligentiam pariat. Propterea Proverb. 28. V. I 4. dicitur: Beatus homo, qui semper es p Niduς. Et T. Petr. I. v. I . In timore incolatus υViri rempore conversamini& hoc ideo, quia Deus fine acceptione pers uarum Iudicaε secundum uriuscujusque opus. Et ad Philippia a. V. I a. cum merv I tremore vestram salutem speramini.

523쪽

IUSTORUM BONIS OPERIBUS ET

MERITO.ALier gratiae, justificantis effectus sunt bona justorum

opera, quae cum eliciuntur ex gratia, dignos emciunt, ut a mo aeternae gloriae praemium reportent. De his praesenti Dysertatione acturi, inquiremus primum in bonorum Operum naturam ac necessitatem, ipsorum meritum, &conditiones ad merendum requisitas. Deinde de praemio operibus meritoriis respondente disseremus.

BONIS OPERIBUS, EORUM MERITIS,

ET CONDITIONIBUS AD MERENDUM REQUISITIS

CAPUT L

Utrum opera ex gratia elicita sint vere bona λ Et

quanta fit ipsorum ad salarem necessias Um iisdem heterodoxis, adversus quos de justificatione dimicatum suit antea; nunc de bonis operibus &meritis collato pede pugnandum: tametsi vix inter eos hac de re conveniat, ac plerique e recentioribus ab Austorum δωσuin opinione discesserint.

524쪽

so 4 PARs SECUNDA. DIssERT. II. Id tamen plerisque nostrae aetatis Novatoribus, tum L theranis, tum Calvinistis commune est, ut negent nos legi divinae posse ulla ratione satisfacere, omniaque hominum opera, etiam illa, quae Spiritu sancto inspirante & movente eluciuntur, infici velint concupiscentia, & privati amoris foeditate , ac proinde Vera esse peccata. Ita docet L. 3. Instit. Calvinus. Et Lutherus art. 33. asserit, justum in omni opere bono peccare. Sic etiam statuit Augustana Consessio: In hac

tanta in simitate V immunditia natura Sanai non satisfaciunt legi. Id ipsum Anglicana posterior declarat; item Helvetiana art. a. Neque vere potuit aut potes ulla caro legi Dei Iatisfacere, O hanc adimplere ob imbecillitatem in carne nstra ad extremum usque spiritum, in nobis haerentem O permanentem. Eadem pene est omnium heterodoxorum sententia.

Non dissilentur quidem Catholici, legem Dei etiam a justis non posse sic impleri, ut totius vitae decursu ne venialiter quidem peccent, neque indigeant remissione peccatorum, ut a nobis ostensum est Par. I. Diff. I. Sect. a. c. q. Verum heterodoxi longe alia ratione ducti observantiam legis impossibilem esse volunt. Primum, quod peccatum omne, quan tumuis leve , ex natura sua lethale sit, & mereatur damnationem aeternam quod refellere ad tractatum de peccatis pertinet. Deinde addunt, nullum opus esse adeo justum & pium, quod peccati labe non inquinetur ; nullum adeo esse quod legi divinae congruat. Hinc tot & tantas conditiones exigunt ad legis divinae observantiam, ut ne una quidem , ut par est, impleri queat. Alter haereticorum de bonis operibus error est, ea nor esse ad salutem necessaria ; quod Novatores, ut priore Dissertatione Sect. a. c. a. indicavimus, diversa solent ratione e plicare. Nam praeter eorum opiniones, quas ibidem retulimus ; quidam autumant, justum non adstringi ad praeceptorum observantiam ; quod scriptum sit ab Apostolo a. ad

525쪽

1noth. I. Iuso non es leλ posita. Verum haec, & consimilia ita esse accipienda, ut justi non coacte, sed libere atque i henter impleant mandata, caeteri omnes satentur, ut proinde necellarium non sit, istam haereticorum illorum assertionem hoc loco refellere. Flaccii Illyrici, Hinchelmanni, de Jenensum opinationem, quod bona opera nullo pacto ad salutem sint necessaria, rejiciunt caeteri Protestantes. Hinc necessita- tem bonorum Operum consessi sunt in Consessione Saxonbca: in Colloquio etiam Altenburgens an. I 568. inter alia traditum est, bona opera necessaria esse ad salutem I quod & Phi- ippus Melanci hon latetur in Diatriba de Iti tis. Sed Gerardus Vol us in Thesibus propositis in Academia Leidensi omnem suorum fraudem detegere videtur. IS namque docet, bona opera esse homini Christiano triplici titulo necessaria: primo, ut Christum glorificet; deinde ne ob bonorum operum neglectum amittat bonam conscientiam ; denique , ut

proximum charitatis ossiciis studeat lucri sacere. Negant igitur bonorum operum neceiIitatem, quasi his obtineatur vita peterna, quam nulla ratione hominem bonis operibus promereri existimant.

ASSERTIO PRIMA.

Non omnia justorum opera sunt peccata, nec sem

ento in uinata, Ialtem Πι distributive fumantur . sed complura, quae nempe ab iis fiunt fecundum legis praescripta,

s eκ gratia eliciuntur, sunt vere opera bona. II. A SArtio haec fit manifesta ex iis, quae Par. I. Diff. Ι-ί Sen. a. c. 3. contra Bajum atque Jansenium dicta sunt de operibus infidelium & peccatorum. Si namque RPZanctu Taeol. TI. de Gratia. SSS non

526쪽

non omnes actiones , quae ab homine infideli aut peccatore fiunt, sunt peccaminosae, sed aliquod opus moraliter bonum etiam super naturalis ordinis Spiritu Sancto inspirante ac movente exerceri ab iis potest; id utique multo magis verum erit de operibus justorum. Etsi enim multae etiam hominis justi

actiones levioribus noxis frequenter aspersae sint, singulae t men seorsim sumptae non sunt peccato inquinatae. Nam si res ita esset, non re .pexisset Deus ad Abel, O ad muniera ellus, .ut legitur cap. 4. Gen. Neque Job appellaretur c. I. homo simplex is resus, timens Deum, ac recedens a malo. Nec Magdalena Christi pedes inungens diceretur Matth. 26. bonum opuS Operata. -Nec denique Apostolus confidenter adeo

de se pronuntiasset r. ad Corinth. 4. Nihil mihi conscius Ium. Ad postremum quidem istud respondet Crocius in Atili-Bec no, Apostolum loqui de muneris sui administratione, atque

in ea sibi non esse conscium. Sed mirum, si Apostolus nescierit an sorte ea in re peccaverit, & Sectarii non dubitent eum etiam in sui muneris administratione peccasse, si peccatum cuique opcri bono indivulsum cohaeret. Quid vero dicent ad illud Christi Domini Matth. s. v. 16. Mideam opera vestra bona aut ad illud Petri Apostoli: Nee Deum riment, nec ejus mandata se ant , nec satagunt, ut per bona opera certam filam vocationem faciant; hoc enim facte

res non Peccarent aliquando. a. Petr. I. Ut innumera alia taceam Scripturae & Patrum testimonia, quae passim bona opera commemorant item opera lucis , hostias Deo placentes, puram & immaculatam religionem vocant, magnam iis quoque mercedem pollicentur. Ut proinde Forbesius, quo inter eos, qui Reformati dici amant, nemo propius ad Catholicam veritatem accedit, libere & candide fateatur, nimio plus rigidos esse Protestantes, qui praestantissima etiam justorum opera esse peccato inquinata, & ex se aeterna morte digna asserunt: cum Deus benigne & suaviter nobiscum agat, nec quid-

527쪽

SEeTIo I. CAPUT. I. sorquidquam exigat, quod vires per gratiam collatas excedat. Quis vero in gratiam Christi Salvatoris injurius adeo st, ut neget a peccati dominio nos liberatos esse, aut nos quidquam Cogitare vel agere posse, quod peccati labe non sit insemim 'Id, si ita es et, oriretur certe, vel ex innata cone iscentia, vel in desectu charitatis intensoris, vel ex admixtione peccati venialis; nihil enim aliud adversus bona Iustorum opera proserunt Adversarii. Atqui nihil horum vitiat actus ex gratia elicitos. Non primum : quia, ut alibi ostenditur, primi concupiscentiae motus, quibus resistitur, peccata non sunt; nullum quippe est peccatum, quod non sit voluntarium. Non secundum: quod enim minus serveat charitas in via, . quam in patria, peccatum non est, sed desectus tantum , ut docet S. Augustinus Lib. de Spir. & lit. 4ap. ult. Neque enim, . inquit, si eqse nondum potes Iaara dileaio Dei, quanta illi cognitione plena perfectaque deseriar, Iam culpae deputandum est. Non tertium : nam ex S. Hieronymo lib. 3. contra Pelag. potest homo non peccare, ii velit, quamdiu intentus es animus . . . Et qui cautuῆ est, O timidus, potes as tempus vitare peccarum. Merito proinde a Tridentina Synodo Sess. 6. Can. ay. ita definitum est: Si quis in quotlibet bono opere Iii tum Ialtem venialiter peccare dixeris, aut quod intolerabilius est mortaliter , atque ideo Poenas Oeternas mereri, tantumque Ob id non damnari; quila Deus ea Opera non imputat ad damnationem, anathema sit. o III. Porro Sectariorum argumenta haud erit operosum diluere, si ad illud praeprimis advertatur: scilicet, aliud esse, hominem quamvis justum, etiam dum sanctis operibus incumbit , frequenter noxas Veniales, aut impersectiones committere ; & aliud, omnia omnino opera esse legis, praec plorumque trans elisones, & sin sua dignitate centeantur, taedam- nabili 4-- Ηoc postromum jure a Catholicis negatur; quoniam

quisquis, quantum in se est, secundum leos praescripta, &S s s x ex

528쪽

ΡARs SEc UNDA. DIssERT. II. ex gratia Dei agit, recte operatur , redditque se dignum re--meratione & corona. Λt primum non dissitemur, nam ab infirmitate & inhaerente nobis concupiscentia facile oritur desectus aliquis, & sc in multis labimur omnes; pro quo nobis divina misericordia est continuo imploranda, de dicendum quotidie: Dimitte nobis debita no tra. Cum igitur opponunt Adversarii illud Isaiae 64. Et facti sumus ut immundus omnes nos, O quas pannus menis tuane univeryae I titiae nosraer atque inde inferri volunt, omnia justorum opera esse vitiata; praesertim quod ipsi Sia Patres ea Prophetae verba ad justitiam sanctissimorum hominum accommodent: Nosra . . . f quae es humilis Iu titia , ait Be nardus Serm. s. de verbis Isaiae, recta forsitan, sed non pura, ni forte meliores no esse credimus, quam Patres nostOS, qui

non minus Veraciter, quam humiliter auebant, omnes austitiae nostrae tanquam pannus menstruatae. Quomodo enim pura

jusilia , ubi adhuc non potes culpa deusse Et S. Augustinus

l. 9. Consess. c. I 3. Hae etiam laudabili vita hominum , si remota misericordia dscutias eam. Denique S. Gregorius i. 9. Norat. c. I. de Jobo scribens, ait: Sanctus vir, quia omne virtutis nosra meritum esse vitium con icit, si ab aeterno arbitro dytriae Iudicetur. Resp. Eum Isaiae locum perperam a rigidioribus Lutheranis, ut invictum opinionis suae argumentum jactari: cum Lutherus i- locum illum explicans fateatur, ex eo nihil concludi posse, quo probetur impuram semper esse justitiam nostram ; tametsi ipse in Assert. Art. 3. eo Prophetae testimonio usus fuerat. Quod Lutheranis merito objicit Bellarminus, nec quidquam illi ad hanc objectionem reponunt. Et sane secundum nonnullorum expositionem illis Isaiae

verbis nihil aliud significatur, quam, quod post Evangelii

promulgationem rejiciantur tanquam immundae purificationes legales, quas etiam Paulus ad Hebr. 9. U. I. Ius cariones

529쪽

merito habeantur tanquam rei & contaminati; atque id ab Isaia praenunciatum sit. Hanc interpretationem confirmat Cornelius a Lapide ex Vertione Arabica , ex Commentario Hieronymi, atque ex Consessione Musculi Lutherant. Alii eo Prophetae tu1timonio docent significari, non quod omnia Judaeorum opera forent peccaminosa , & contaminata ; sed quod multorum actiones, quamvis viderentur honestae, quam plurimis noxarum maculis aspergebantur. Ita Theologi Tr,

dentini apud Pallavicinum L. 8. Justitia nempe nostra, quantast, lacile pluribus imperfectionibus maculatur; neque ulli justorum de suis operibus ita gloriandum, quasi districtum Dei judicium sustinere possit. In eum certe sensum locuti

sunt laudati Patres, per justitiam intelligentes, non unum aut alterum opus, sed totam vivendi rationem, a qua homo denominatur justus ; quae cum admixtas habeat imperfectiones plurimas , & noxas veniales , justi de meritis suis praesumere non debent , sed ad poenitcntiae remedia jugiter consu-gere, & spem omnem in Dei misericordia collocare. Hancella mentem Sanctorum Bernardi, Augustini, & Gregorii, patet ex doctrinae ipsorum contextu. Sanctus certe Grego. rius citato cap. I. loquitur de justitia, in qua homines confidunt, qiuasi ex ipss sit; sic enim scribit: quisquisse bonorum Auctori comparat, bonose, quod acceperat, privat i quiexum accepta bona sibi arrogat, suis contra DEUM donis pugnat. Sanaus autem vir es, qui Omne virtutis no irae meritum esse vitium conspicit, si ab re terao Arbitro distracte judicetur cu us nempe purissimi oeuli in bonis etiam operibus nostris facile naevum aliquem deprehendunt. Sed opponunt Sectarii, nullum hominis opus ea persectione fieri, qua fieri deberet; igitur opus quodcunque etiam sanctiissimum semper aliquo desectu vitiatur.

530쪽

Resp. Summum illum persectionis gradum nusquam esse praescriptum; neque idcirco bona opera esse inquinata , quod non omnia ea fiant persectione , qua fieri possunt. Quis enim Martyres, cum mortem pro Christi fide subierunt, peccasse dicat, aut Deum ex toto corde non dilexisse Τ Sane praeceptum illud de diligendo Deo gradum summae persectionis, qualis est in beatis, non exigit; sed amorem Dei super omnia since-

Tum, non fictum, non coactum.

Contra inquiunt: opera justi nunquam explent mensuram illam charitatis, qua fieri debent, quamque lex ipsa praebcipit. Resp. Si Deus summo jure nobiscum ageret, reos omnino nos futuros, si minor soret charitas, quam esse debeat. At .summum illum persectionis gradum non postulat a nobis Deus; cumque de observantia legis divinae agitur, quid supremus Legislator exigat, quae sit illius mens, intuendum. Itaque bona opera, quae a justiS ex gratia eliciuntur, secundum concessas a Deo vires, aut charitatem a Deo praescriptam minuenda sunt, ut ab omni peccati labe sint pura.

ASSERTIO SECUNDA.

Bona opera sunt omnivo ad salutem necessaria.

IV. Nnumera esse Serjpturae loca, quibus ea necessitas de-1 monstrari potest, nemo vel mediocriter in illius lectione Versatus ignorat. Vix certe est Scripturarum Sanctarum pagina, in qua nobis, ut bene operemur, non praecipiatur: ut Matth.. S. Marc. 8. Joan. II. ad Coloss. 3. Ille i primis locus Mali h. as. observari meretur: Venite benediai Patris mei, possidere paratum vobis regnum a con titutione

mundi. Esurivi enim, ta dedi tis milit manducare dic. Ubi uerte significatur, vitam aeternam nonnisi bonis operibus

SEARCH

MENU NAVIGATION