Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

non consentiendi pro arbitrio , juxta illud Lib. de Din D M.

c. 34. misericoriua τας proeνeest nos , per vocationem ni mirum essica em: consentire autem vocationi Dei, vel ab ea di en-rire, propriae voluntatis es. Postillabat denique Augustinus a Pelagio , ut confiteretur gratiam non solum intellectus, sed &Voluntatis , congrue excitantem , roborantem, & adjuvantem ipsam voluntatem , ut re ipsa velit, & agat. XIII. Obvic. ado. Adiutorium gratiae nobis bonum persuadentis , cujus consessionem Augustinus a Pelagio exigebat, est gratia illa, quae operatur in nobis velle, & perficere. Sed gratia relinquens voluntati potestatem volendi vel non volem di , agendi vel non agendi, non operatur in nobis velle & perfice-Te. Ergo. Prob. min. Si voluntas cum tali adjutorio re ipsa velit &agat, tunc velle & agere attribui debet soli voluntati, utpote seipsam determinanti ad volendum & agendum. Ergo tune adjutorium illud non operabitur velle & agere, sed sola voluntas. Prob. Antec. Voluntas cum tali adiutorio volens & agens sibi ipsi daret velle & agere, non vero ab illo adiutorio acciperet. E go velle & agere attribui deberet soli voluntati. Reo. Conc. maii. Neg. min. Talis namque gratia, Cum re ipsa volumus & perficimus, vere operatur in nobis Velle & perficere , excitando , inclinando , vires subministrando,& his omnibus modis adiuvando ad volendum & perficiendum. Ad prob. min. Neg. antec. Nam tunc voluntaS non se determinat ad volendum & agendum , nec vult & agit, nisi prout ab illo adiutorio excitata, inclinati, atque adjuta .Unde tuno determinatio voluntatis ad volendum & agendum, ipsumque velle & agere non solum voluntati, sed & adjutorio , imo huic magis , quam illi attribui debet. Hinc ad ultimam Prob. Neg.

secundum membrum anteced. Voluntas nam Pue cum tali adiutorio volens & agens sibi dat velle & agerc, simulque illud ab adjutorio gratiae accipit. Sibi dat velle & agere, quia vult&3git ex propria determinatione , sive , quod idem est , quia vult

62쪽

vult& agit sine antecedenti & irresstibili ad volendum & agendum applicatione. Sed simul illud velle & agere , quod sibi

dat, ab adjutorio illo accipit , quatenus ex propria determinatione vult & agit dependenter ab eo , ut natura prius excitante, inclinante, delectante, & roborante, atque sic multis modis adjuvante ad volendum & agendum ex propria determinatione. Determinatio itaque haec non est a sola voluntate, sed a volun- . late & a gratia , tanquam a duabus causis ad eundem effectum concurrentibus, quarum una, nempe voluntas, alteri , nempe gratiae subordinatur ; & quarum proinde hina, nimirum voluntas causae secundae, altera vero, videlicet gratia causae primae rationem habet respeetii determinationis.

XIV. OHic. 3tio. Pelagiani calumniabantur s. August,

num tanquam i nichaeum, & libertatis everiorem, assertor

que sati. Atqui tam injustae criminationis alia non potuit esse causa, quam quod assereret Augustinus & concupiscentiam esse per se mHlam, quae peccandi necessitatem inducat, &gratiam esse natura sua emcacem ac irresstibilem; quod utrumque , cum Augustinus ad plenam fidei conseisionem admitti exigeret, detrectabant Pelagiani; quia se arbitrabantur tolli liberum arbitrium , satum induci, Manichaeismum revocari. Neque enim adeo coecutiebant, ut non viderent, nullam imponi necessitatem seu boni, seu mali, si talis esset tum concupiscentia, tum gratia , ut motioni utriusque voluntas pro nutu posset vel consentire, vel dissentire. Ergo exigebatur a Pelagianis consessio tum conc piscentiae ad malum , tum gratiae ad bonum irresstibiliter determinantis. Reo. Neg. min. Nuspiam enim S. Augustinus has calumniae a Pelagianis sibi illatae causas commemorat, scd prorsus dixerias ipse refert verbis disertissimis. Prima calumniandi ratio Pelagianis erat, quod Augustinus assereret, homines zX primi Parentis praevaricatione traxisse peccatum & concupiscentiam , quae esset poena peccati, & ad unctum haberet rea-

63쪽

4 a P Ακs PRIMA. DIs SERT. I. tum Baptismate abluendum. Altera erat, quod Augustinus gratiam Christi sicut absolute necessariam, ita pure gratuitam praedicaret; quodve, ubi ageretur de gratiarum , praesertimessicacium distributione, atque cumprimis de dono perseverantiae finalis, solitus esset ad inscrutabilia Dei judicia recurrere. Inde concludebant Pelagiani Imo. hominem nasci cum vitio & peccato naturali & inevitabili ,&consequenter naturam creari malam a Deo. Haec causa fuit, quace Julianus Augustino multoties exprobrat, infum haerere inexplicabiliter Manichaeorum infamae , qui primi sui sIent mali naturalis architecti. ado. concludebant, praetenso gratiae nomine omnia fato regi, si gratia sit adeo necessaria , ut nihil sine illa humana volumias boni velle aut agere valeat , neque eam promereri positumst in naturali hominis lacultate. Prioris calumniae causam declarat apertissime S. Augustinus Lib. a. ad Bonifac. Cap. 4. his verbis: malam quippe esse hominum naturam non dicit Catholicasdes, in quantum homo a Creatore primitus insiturus est quod dicebant Manichaei) neque nunc, quod in illa Deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc malum es Gus ; sed quod ex illo vitio primi homilias trahit. Patet igitur, objectam esse S.

Augustino societatem cum Manichaeis, quod diceret, hominem nasci reum peccati originis; non quod dicerct, concupiscentiam per se malam , & determinantem invincibiliter ad peccatum. Alterius calumniae causam exponit itidem S. Doctor eodem Lib. Cap. s. verbis illis: Calumniamur, nos fatum gratia nomine viserere, quia non secundum merita nosra dari dicimus Dei gratiam. Et cap. 6. Pelagianos sic compellat : Itane νero . . . quisquis

dicit, gratia Dei omnia hominis bona merita praeveniri, nec gratiam Dei dari meritis , ne non sit gratia , δε non gratis detur, sed debita merentibus reddatur, vobis videtur fatum a1serere 'Ecce, ubi sundamentum calumniae ex professo examinat Augustinus , rationemque reddens , cur gratiam a Catholicis assertam sati nomine Pelagiani infamarent, nusquam allegat modum

64쪽

gratiae natura sua irresstibilis ; quod tamen minime dissimulare potuisset, si propter talem gratiam Catholicos calumniati suissent Pelagiani. Itaque uste S. Augustino, Catholici accusabantur tanquam

sati assertores, non quod dicerent, gratiam ad volendum & agendum necessariam dominari voluntati, eique necemitatem antecedentem & insuperabilem inferre; sed quia dicebant, humanam

voluntatem tantam ex originali culpa contraxisse infirmitatem , ut nihil omnino bene agat & velit sine interiore gratia ipsam excitante, sanante, & adjuvante: eandemque hanc gratiam non secundum merita nostra dari, sed secundum misericordissimamDei v luntatem, qui miseretur, cujus vult, vocando scilicet illum, quomodo illi aptum est,ut vocantem sequatur. Sed de hoc argumento uberius suo loco, cum nempe ex professo de efficacia gratiae diseseremus , ac solUemus ea , quae objici solent, ut ostendatur, gratiam statui naturae lapsae necessariam esse a ilium quo , seu gratiam natura sua efficacem.

Consectarium.

XV. Mnis Pelagianorum circa gratiae necessitatem doctri- na , de qua nos hactenus , ex duplici sonte, & capitali errore , uno lacti, altero juris, profluxisse videtur. Error juris erat , quod quaelibet gratia interior , quae voluntatem praevenit, & excitat, ejus destruat libertatem , adeoquest rejicienda. Error facti , quod non aliam Augustinus gratiam propugnaverit, quam quae voluntati ad bene agendum necessitatem imponeret , ejus proinde everteret libertatem. Utroque hoc salso judicio praeoccupati, ita in errore suo progresesi sunt, ut initio nullam omnino gratiam admiserint, solam naturam & liberum arbitrium ad bonum sussicere existimantes ὁ exinde aliquod gratiae genus consessi sint, nempe legem & do-

ruinam eriterius meati propositam ; cui postea addiderunt re-F a mis

65쪽

P vs PRIMA. - DIssERT. Lmissionem peccatorum,& exempla Christi. Denique 1 internam quandam illustrationis gratiam lateri visi sunt, quae tamen solum intellectum assiceret, & ad sacilius tantum operandum requireretur. Capitaliter autem abhorrebant ab umni gratiae specie, quae voluntati praeiret , ejusque in actus suos dom, nium & determinationem anteverteret. Nomenta igitur &rationes, quibus S. Augustini doctrinam impugnabant, directe petebant necessitatem gratiae interioris, ad omnem salutarem actum voluntatem praevenientis. Neque errabant in eo,

quod nullam agnoscerent gratiam , quae voluntati necessitatem inferret ad agendum , eique libertatem tolleret; nullam namque ejusmodi dari verissimum est: Sed quod omnem interiorem gratiam praevenientem, eo ipso quod voluntatem praevinniret , cum arbitrii libertate stare non posse existimarent. Illae igitur rationes Pelagianorum adversus Augustinum non spectant gratiam victricem, & natura sua ossicacem , ut vult Ian- senius , sed simpliciter gratiam voluntatis praevenientem, ad omne opus pietatis necessariam ς quam ut agnosceret & confiteretur Pelagius, nunquam induci poterat. Quod si tamen Iulianus & posteriores Pelagiani argumentis Catholicorum Uicti recesserunt tandem ex parte saltem a doctrina magistri sui, ut ipse S. Augustinus insinuare videtur Lib. a. contra duas Epist. Pelag. Cap. 8. & agnoverunt gratiam, quam non agno vit Pelagius , hunc solum errorem retinentes, in homine ab

ipsi homine incipere cupiditarem boni , ut hujus coepti meritum etiam persciendi gratia sequatvr , quemadmodum loquitur S.

Doctor loco mox cit. adeo, ut gratiam intelligerent ad per sectionem quidem operis boni necessariam , non item ad ejus inchoationem ς censendum est, eos ex Pelagiani s factos esse Semipelagianos, quorum nune exponendus est error.

66쪽

CAPUT III.

Semipelagianis, di eorum erroribus.

I. OEmipelagiana haeresis Pelagianae appendix, & infelix veluti surculus dici potest: illi namque Semipelagiani vocantur, qui non totum, sed Pelagiani erroris partem sibi adoptarunt,& propugnarunt; dicti etiam Massilienses ab Urbe Massiliens, ubi praecipui, & frequentiores ejus sectae Defensores consistebant,

Errandi occasionem sumpserunt ex ipsius D. Augustini operibus adversus Pelagianos ; in quibus cum necessitatem gratiae , ac liberi imbecillitatem arbitrii magnopere praedicaret , quaedam visus est adspersisse dogmata , quibus salutis nostrae ac justificationis negotium totum adscribere Deo , ejusque gratiae, sine ulla voluntatis humanae cooperatione, putaretur. Quae res haud levem apud multos ejus nomini conflavit invidiam, ut jam illum passiim vellicarent, quod Pelogiam erroris odiis. in alterum extremum declinans plusculum gratiae ac Dei auxilio tribuisset. Quare, ne utrinque nimium excederetur , existimarunt nonnulli, Augustini doctrinam temperandam esse , novis quibusdam dogmatis propositis; sed quae deinde tanquam erronea rejecta, & damnata sunt. II. Primum quidem Adrumeti in Africa , cum Coeno bii illius loci Monachi Epistolam S. Augustini ad Sixtum tunc Presbyterum, postea Romanum Pontificem datam, & Adrumetum translatam accepissent, atque legissent, in sensus a mente

S. Doctoris prorsus alienos distracti sunt. Quod ubi ille per Felicem,& Cresconium ejusdem Monasterii Fratres intellexit, ad Monachos illos instruendos edidit libros de Gratia, O libero αrbitrio , duasque dedit Epistolas ad Ualentinum Coenobii F a Prae

67쪽

Praesectum. At hi ipsi libri novo errori viam aperuerunt. Cum enim Monachi in iis legissent, omnia bona opera esse Dei dona; inde deduxerunt, neminem corripiendum esse , si praecepta Dei non observaret ; sed solum pro illo orandum Deum , ut ipso donante faceret, quod jubebatur. Hoc a Valentino per Florum itidem Monachum S. Augustino fgnificatum movit ipsum, ut librum de Correptione, is Gratia conscriberet, quo demonstrat, nec gratia prohiberi correptionem , nec correptione gratiam negari. Porro dum hi motus in Monasterio Adrumetino servent,& Semipelagiani erroris inter Monachos semina jacta sunt, Vitalis Carthaginensis sese Semipelagianum aperte profitetur, asserens, non aliter

posse liberum arbitrium , & Dei justitiam salvari, nisi dicatur, fidei initium non esse donum Dei, sed esse a nobis, id est, ex propria voluntate ; & ex hoc , quod pro sua naturali libertate secerit, praemium , vel supplicium quisque sit recepturus. Ut Uitalem ab errore revocaret Augustinus, dedit ad eum epistolam a I . alias Io 7. in qua errorem illum confutat, ac duodecim regulas fidei circa gratiam Dei' proponit. III. Ex Africa Semipelagianus error transfretavit in Gabhas, ubi multos naetiis Patronos, eosque magni nominis viros, late propagatus est, pro ertim per Lugdunensem, & Arelatem sem provincias: de quo Prosper, qui S. Augustini doctrinam defendendam susceperat, ita eundem per Epistolam admonuit :Multi servorum Christi, qui in Massilienti Urbe conisi unt ,

in Sanaitatis tuae scriptis, quae adversus Pelagianos haerericOS condidisi, contrarium putant Patrum opinioni, D Ecclesia tico fessui , quidquid in eis de vocatione elesorum fecundum Dei Propositum d urasti Quapropter S. Augustinus , ut errori

grassanti occurreret, duos libros, unum de praedestinatibne Samsorum, aterum de dono perseverantiae conscripsit, & ad Massilienses direxit. Quo tamen non obstante error in dies gliscebat

68쪽

hat magis, & Sem i pelagi anorum numerus in tantum jam creverat, ut Prosper, & Hilarius, desuncto D. Augustino , ejusque domina a non paucis despecta & calcata , Romam adire eoacti sint, & apud Coelestinum Papam querelas deponere ἴa quo etiam obtinuerunt Epistolam ad quosdam Galliae Episcopos datam, in qua Ρontifex laudat S. Λumstini doctrinam ,& ejus obtrectatoribus flentium imponit. Quod deinde Gelasius Papa confirmavit, dum damnatis in Synodo Romana anno 4os Cassiani,& Fausti libris , de quibus mox dicemus , SS. Augustini, & Prosperi opera commendavit. Ac tandem Semipelagianus error, qui propter multos, qui eidem patrocinabantur , doctrina & pietate insignes viros , toto quinto Oculo impune , & citra fidei dispendium defensabatur, saeculo v I. anno sam in Concilio Arausicano II. sub Felice IU. confixus ac prostratus est a s. Canonibus, ex S. Augustini doctrina conflatis : quod deinde Concilium confirmavit Bonifacius αFelicis successor , & indubitatam obtinet apud omnes Catholicos authoritatem. Tandem damnationem instauravit Concilium Tridenti sess. 6. de Iustis Can. a. AE 3. IV. Porro inter Semipelagianos praecipui fuere, in Gallia praesertim, Ioa. Cassianus, & Faustus. Cassianus quidem, sive ex Scythia oriundus, sive, ut alii volunt, Gallus in Provincia natus , extructo Μassiliensi in Urbe Coenobio , maximam sibitum eruditionis tum pietatis famam comparavit, praesertim post vulgatum celebrem illum librum Collationum Patrum . in quo tamen , maxime Collat. I 3. sub persona Abbatis Chaeremonis Semipelagianum errorem apertissime tuetur , quem S. Prosper libro adversus Collatoremi, id est , adversus Camianum A ctorem libri Collationum Patrum , strenue oppugnat, ac re vincit. Faustus vero , primum Lirinensis Abbas , postea Regiensis in Gallia Episcopus , natione Britannus; cui a Conciliis, Arelate, & Lugduni celebratis anno 4 s. demandata pro Uincia , ut quosdam errores in materia Praedestinationis recens

69쪽

exortos consutaret, libroS de gratia, sidero arbitrio conscripsit; in quibus mandati limites praetergressus , aperto marte doctrinam S. Augustini carpit , & Massiliensium Semipelagianorum dogmata statuit. Sed libri illi ab Hormi a Papa nullius auth ritatis suere declarati Epist. ad Possessorem; & anno saa. missi

ad Africanos Episcopos in Sardinia exules, tanquam erronei condemnati sunt: S. Fulgentio Ruspensi Episcopo contra Famsti errores scribendi cura demandata , quam egregie implevit Libris septem de Gratia, O libero arbitrio contra duos Fausti libros. Quia tamen & Faustus, & Cassianus viri suere caeterin quin pietate, morumque integritate clari , erroremque dinsenserunt eo tempore , quo nondum solemniter haeresi notatus suerat, aras, & sacros honores post mortem uterque obtinuit;

illiusque, nempe Fatisti nomen sacris in Regiensi Ecclesia Fastis est adscriptum ς Cassiani vero memoria Massiliae colitur solemni

ritu die a 3. Julii. V. Eadem Semipelagianismi fuligine tinctum fuisse Hilarium cnon illum, quem una cum Prospero Augustini doctrinam defendendam suscepisse, superius diximus ; sed alium Hilarium, videlicet Arelatensem Episcopum complures asserunt , in rei hujus testimonium adserentes ejusdem Prosperi Epistolam ad Augustinum. Quin & incentium quemdam , contra quem itidem Prosper scripsit Responsones ad Capitula Ofessionum V1ncentianarum, suspectum esse volunt; quamvis inter Truditos non satis conveniat, quisnam fuerit Vincentius iste, an ille Lirinensis celebrs auctor libri nunquam satis laudati, nempe Commonitorii adversus haereticos ; an vero alter itidem Gallus. Baronius ad annum Christi 43 I. opinatur non esse illum Lirine

sem e Vomius vero Lib. I. Hi ori Pelag. Cap. 9. & post ipsum Cardin. Norisius L. a. Hist. Pelag. Incentium illum esse ipsissimum Lirinensem contendunt. Sunt tamen alii, qui utrumque , tam Hilarium Arelatensem, quam Vincentium Li- Tinensem ab omni erroris suspicione eximunt; ut videre est in

70쪽

in Allis Sannorum Mess. -υi Tom. a. Die 5. Dissert. ad v, ram S. Hilarii Arelat. adllunaa. Et Tom. 5. Gusdem Men ad diem a 4. Quidquid ea de re si, certe Vincentii Commonitorio nihil per hoc authoritatis detrahitur in iis, quae doctrinam de Traditionibus, & Patrum usu spectant: nam Vim centius ex regulis ac principiis in tota Ecclesia receptis haereses impugnat; & forsan etiam ex hoc capite Augustinianae doctrinae de Gratia se assentiri non posse existimabat, quod eam, errore inductus, Majorum doctrinae contrariam arbitraretur. Accensentur praeterea Semipelagianis Severus Sulpitius Gallicanus Presbyter , Honoratus Massiliensis Episcopus , &Gennadius itidem Massiliensis, de quibus Alexander Natalis or. Eccles Saec. v. cap. 3. art. I. VI. Semipelagianorum doctrinam, & errores quod attinet , ante omnia observandum est cum doctissimo Petavio, Lib. uno de Pelag. G Semipel. dogm. Fusor. Gratiae nomine Semipelagianos non intellexisse gratiam habitualem sed transeuntia dona S. Spiritus, quibus ad justitiam promovemur, quaeve gratiam dicimus actualem, & de qua sola nobis hic est sermo. Itaque Primo, originale peccatum a primo Parente manasse in posteros, illiusque ruina sic infractas ac debilitatas esse vires arbitrii nostri asserebant, ut ad nullum opus verba sunt Hilarii) vel incipiendum, nedum persciendum , quemquam Minus

scere posse consentirent, sed gratiam ad hoc Christi osse necessariam , ita tamen, ut initium aliquod justitiae, ac salutis esset a nobis ; nimirum fides, & voluntas quaepiam salutis obtinendae. Non enim initium hoc voluntatis ac fidei inter opera bina vel merita numerabant: quemadmodum in aegro voluntas adhibendi medici, vel certa de remedio concepta fiducia nondum pars esse curationis aliqua censetur. Porro ex illis mdei, bonaeque voluntatis initiis promereri alebant homines Christi gratiam ac justificationem. Unde haec illorum vox erat: R. P. Zambi Πρα P. I. G meum

SEARCH

MENU NAVIGATION