Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

sci PAas par A. DIssERI'. r. meum est velle credere, DEI autem gratiae est adliuvare , ut scribit Petrus Diaconus ad Fulgentium in Lio. de dicam. cap. 6. Existimabant enim , nullam naturam ita depravatam vel- extinctam esse, quae Ialtem non possit se velle sanari. Quare, teste D. Prospero Epist. ad August. in eo coni eniebant omneS, quod assererent ; quantum ad DFum pertinet, omnibus pararam Vitam oeternam quantum autem ad arbitrii libertatem, ab

his eam apprehendi , qui DEO Donte crediderim , O auxilium

gratia merito credulitatis acceperint. Quanquam erroriS hinjus origo non a Massiliensibus primum repetenda, sed ipsis amtiquior videatur. Ipse S. Augustinus, antequam esset Episcin pus, & priusquam erupisset Pelagius, in eodem errore Vedilatus fuerat, ut ipsemet satetur Lib. de praedestinatione SS. cap.

3. his verbis : Cum smilter errarem , putans, sdem, qua in D Eum credimus, non esse donum DEI, sed a nobis esse in nobis , υ per iliam vos impetrare DEI dona, quibus te eranter, ine, O pie vivamus in hoc seculo. Neque en m Idem Putabam DEI gratia praeveniri, ut per illam nobis daretur, quod

posceremus utiliter : Us quia credere non possemus, s nonProe' cederet praeconium veritaris. Ut autem praedicato nobis Evam gelio consentiremus, noserum esse proprium, V nobis ex nobis esse arbitrabar. Quem meum errorem nonnulla opuscula mea satiς indicam ante Episcopatum meum scripta. &c. Haec est S. Doctoris ingenua antiqui sui erroris consessio. Hinc autem profluxit VII. Alterum, & secundum doctrinae Semipelagianae caput : Gratiam Christi suppetere omnibus, & ad sese omnes invitare ; sed unumquemque proprio arbitrio vocanti parere, vel se ab ea retrahere. Ita refert S. Prosper Lib. VI. de Ingratis. Tertio, DLum omnes cupere salvos fieri, & ad salutem vocare ἰ suapte vero voluntate vocanti alios obtemperare, alios respuere. Discretionem proinde unius ab alio non a DEO,

sed ab hominis arbitrio , etsi sub gratia constituto, sumendam esse

72쪽

esse , & Idelem ideo obediisse, quia voluit ut pravaricaricarorem non obediisse , quia noluit, ut refert S. Prosper Epist. ad August. uuarto, Praedestinationem non esse gratuitam ; sed ex

illa praesensione, qua vocationi fidem &Obsequium accommodaturos esse quosdam praescivit DTus, eos delegisse: quos a tem ita accommodaturos non esse viderit, reprobasse; pras,

νhse nempe DEum, quesinam Nocationi filem , O obsequium effent accommodaturi, O perseveraturi, quinam non . O hos r probasse , illos elegisse. Ita rursus Prosper Epist. laudata.

Cum vero Parvulorum exemplis premerentur, qui nulla haberent merita ; respondebant, DTum praescire merita, vel demerita, quae habituri erant, si vixissent, & horum intuitu alios eligere ad Regnum Coelorum, alios excludere. Qvinto denique, Perseverantiam singulare DEI donum non esse; sed eam quemvis in sua potestate habere , ut, si velit, perseveret. Contra quam docuerat S. Augustinus Lib. de Correptione U Gratia cap. II. & Ia. Cujus do tibnam tanquam novam , nimis duram, hominesque in desper, tionem inducentem, rejiciebant, quod sub ipso Praedestinationis nomine satalem necessitatem induceret. Ita Hilarius ad August. & Prosper Epist. saepe laudata, nec non in Lib. de Imgratis.

VIII. Atque haec praecipua suere doctrinae capita, in quibus Massilienses non solum ab Augustino dissentire se profitebam tur, sed re ipsa a genuino Ecclesiae Catholicae sensu dissenti bant : quamvis interea a Pelagio longe se abhorrere praesese rent, eumque anathemate damnarent; quod illi ipsi Semipelagiani in libri. suis, quorum hodieque extant aliqui, diserte testantur : ut Cassianus in Lib. de dicam. contra Nesorium, qui Pelagii urorem non uno in loco detestatur ; & Faustus initio Librorum, quos de libero arbitrio inscripsit.

His de Semipelagianismo universim praemissis, videndum G a nune

73쪽

nunc est in particulari, in quo praecise positus fuerit circa gratiam Semipelagianorum error ' Et an in eo fuerint herintici , quod admiserint aliquem praevium adjutorio gratiae bonum liberi arbitrii usum, cujus intuitu concederetur gratia ad opus salutis promovendum necessaria, quod contendunt C tholici. An , ut Jansenio placet, quod negaverint gratiam dominantem, seu natura sua infrustrabilem & irresistibilem , quemadmodum superius diximus de Pelagianis.

In quo praecis positus fuerit error Sewipelagianorum

circa gratia necessitatem ΤΙ. . Uemadmodum in superiori quaestione, ita & in praesenti nobis potissimum res est cum Jansenio, & ejus sequacibus. Is capitali illo suo errore occupatus, per gratiam nempe natura sua efficacem & irresistibilem, seu coelestem delectationem superiorem ac vitricem, voluntatem hominis ad binne agendum necessario determinari ; docuit , Semipelagiagianos in eo duntaxat errasse, quod ejusmodi gratiam necessitantem non agnoverint; non vero in eo, quod rejecerint necessitatem gratiae interioris ad initium fidei, ad orationem&c. seu, quod non aliam ad illud fidei & salutis exordium admiserint gratiam , praeter eam , quae Adamo innocenti data fuerat, id est , auxilium sire quo , non item auxilium quo. Ita expresse habet Iansenius pluribus in locis, praesertim autem Propositione , quae inter quinque ejus famosas numero quarta est. Semipelagiani admittebant prcrvenientis gratiae imterioris nectistarem ad fngulos asus, etiam ad cinitium fdei Et in hoc erant haeretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cuι poset humana voluntas rerisere, Vel obtemperare. Quam

74쪽

Propositionem salsam, & haereticam pronuntiarunt Innocentius X. & Alexander VII. summi Pontifices. II. Verum antequam hanc Iansenti sententiam impugnare aggrediamur, nonnulla claritatis gratia sunt praevie obsedivanda.

imo Semipelagianorum doctrina non semper, nec ubique sibi similis filii. Alii namque ad solum credendi affectum, simplexque salutis, aut operis salutaris desiderium nulla opus esse divina gratia existimabant. Alii Pelagianis propiores etiam fidem ipsam, orationem & quaedam bona opera per solum liberum arbitrium absque omni gratia haberi posse arbitrati sunt. Ita illi, de quibus S. Prosper in Epist. ad Russinum. Et Cassanus, qui Collat. x3. q. I 4. Iobi patientiam naturalibus arbitrii viribus tribuere audet: ac Centurionis fidem, de quo Matth. c. 8. non a DEI gratia, lad ab ipsemet extitisse demonstrat ex eo, quod dixerit Christus, non inveni tantam Idem in

Israel. Nullius enim laudis esset ac meriti id in eo Christus, quod sese donaverat, praetuli er. Alioqui dixi ero Non δε- di tantam frim in Israel.

ado Alii bono libertatis usui, quem gratiae praevium faciebant, rationem meriti respectu gratiae tribuebant ; alii occasionis duntaxat, aut conditionis , ita tamen, ut nihilominus gratia dici posset dari gratis. Sed hoc erat omnibus commune, ut negarent in negotio salutis voluntatem semper a gratia praeveniri. ario. Nonnulli rigidiores gratiam ita faciebant a praevio liberi arbitrii hono usu pendere, ut ubi praesens, vel praeteritus non occurrebat, coniugerent ad conditionale suturum. Sic explicabant, ut supra meminimus, ex duobus parvulis cur alter suscepto, alter non suscepto Baptismate moreretur : quod nempe actibus bonis naturalibus; conditionale tantum suturis, aut non suturis DLus moveatur ad Baptismum procurandum,

aut non Procurandum. Quod miserabile effugium a talibus

75쪽

Phas PRIMA. DIssERT. I. Viris excogitatum miratur S. Augustinus Lib. de Praedest. Sanct. cap. .Ia. ubi sic ait: Unde hoc ratibus Viris in mensem venerit, nescio, ut futura , qua non sunt futura, puniantur , aut honorentur merua parvulorum. Alii denique molliores gratiam quandoque dari gratis confitebantur. Ita Cassianus collar. I 3. c. II. in Paulo, & Matthaeo initium bonae voluntatis tribuit gratiae ; in Zachaeo, & Latrone tribuit libero arbiti io. Et Faustus Lib. I. c. I 4. ait occultum esse, cur ex in

rientibus parvulis alii baptizentur, alii non haptizentur Ex quibus sequitur, Semipelagianos non admisisse gratuitam praedestinationem ad fidem & justificationem : sed in e rum sententia discretionem fidelium ab infidelibus, justorum salvandorum ab impiis damnandis, nec non praedestinationem ad parseverantiam finalem & gloriam sundari in principiis mere naturalibus, nempe in merito primae bonae voluntatis. His animadversis, sit

In eo Semipelagiani erant haeretici, quod admitte

rent aliquem prae,ium adjutorio gratiae bonum tiberi arbitrii usum, cujus intuitu concederetur gratia ad opus salusis promo Mendum necessaria I seu , quod gratia interioris praevenientis mecessitatem ad initium fdei, O Jhlutis consanter negaverint. Hanc proinde ab illis e igebat Augusinus non vero grariam dominantem, natura Da infra trabilem, O irreri tibilem. III. T Rob. prima Assert. pars. In eo Semipelagiani fuerunt L haeretici, quod docuerunt, & de quo accusati, δ damnati sunt. Atqui Semipelagiani aliquem docuerunt esse praevium liberi arbitrii bonum usum , cujus intuitu daretur gratia ; deque eo damnati, & accusati sunt. Ergo.

76쪽

nsui. prob. Primo ex ipsismet Semipelagianorum testimoniis. Sic namque ex communi omnium sensu 1 si loquuntur apud S. August. Lib. de praedes. sana. cap. I9. Nos dicimus no ram DEum non praesciisse H sdem, qua credere imcipimus , ideo nos elegiise ante mundi consiturionem, ac prae- desinasse, ut etiam Sanat , di immaculari gratia atque opere Uus ebemus. Ioannes Cassianus, & Faustus Regiensis Episcopus Semipelagianorum Antesignani ; ille Collat. I 3. cap. 8.hic vero Lib. I. de Lib. arbitr. Cap. I . manifeste docent, in negotio salutis, DTum expectare in nobis ortum quemdam a que conatum bonae voluntatis . & deinde concedere gratiam invitantem, attrahentem, erigentem, sanantem : Cum in nobis , inquit Cassianus, ortum quemdam sonoe voluntatis inspoxerit DFus , illuminat eam confesim atque confortat, O imcitat ad Ialutem. Et Faustus, Dominus, inquit, invitat ν timem , attrahit demerantem, erigit adnitenIem. Secundo : Semipelagiani aperte docuerunt initium fidei,& salutis esse a viribus arbitrii, a naturali libertate, seu possibilitate, a natura ipsa. Item, gratiam esse posteriorem bona voluntala, id est, gratiam ad omne opus bonum vel incipiendum vel perficiendum necessariam, prioris bonae volum talis merito dari. Denique fidem, atque in ea perseverantiam non esse donum DEI. Cujus erroneae doctrinae plurima, eaque luculenta habemus testimonia SS. Prosperi, Hilarii, & Amgustini, quorum nonnulla hic tantum proserimus. S. Prosper in Epist. ad August. Ad hanc gratiam, inquit, VO lunt unumquemque perventire per naturalem facultatem, petendo, quaerendo, pusiando, ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo inIroeat, quest a bono naturae bene usus, ad sam salvantem gratiam inbitalis gratia ope meruiit perverire. Initialis autem gratiae nomine intelligitur hic naturalis liberi arbitrii facultas, quam Semi Pelagiani , quemadmodum S: Pelagiani gratiam appellabant. Et rursus in eadem Epist. Ouantum ad DEum pertinet, ait,

77쪽

dicunt I omnibus paratam vitam aeternam e quamum autem ad arbitra libertatem, ab hiis eam apprehendi, qui DEO Donre crediderint , V auxilium gratia meriὐ credulitaris acceperint. It rum idem S. Prosper Lib. contra Collatorem cap. 3. Quomodo autem,inquit, non advertis, te in illud damnatum incidere . . . . gratiam DEIsecundum merita nostra dari, cum aliquid praece dere boni operis ex in s hominibus, propter quod gratiam con sequantur, aJrmas ρ .... Impium est fic velle meritis ante gratiam ex sentibus locum facere &c. S. Hilarius in sua pariter ad S. Aug. Epist. Dicunt, inquit Semipelagiani non negari fratiam , spracedere dicatur talis Voluntas, qua tantum medicum quaerat , non autem quidquam i a jam valeat. Nam illa testimonia , ut es illud, sicut unicuique partitus est mensuram fidei: O fmilia, ad id volunt va-Iere , ut ad oetur , qui coeperit velle, non ut eliam donetur ,

ut vetit.

Denique S. Augustinus , qui ad hunc errorem consutam dum duos libros ex professo edidit , unum de praedesinatione Sannorum, alterum de dono perseveratulae. In priori, cap. a. statim aperit, quid sibi probandum assumpserit: Nunc eis, inquit, respondendum esse video , qui divina resimonia, quae de hac re adHibuimus, ad hoc dicunt valere, ut noνerimus eκ nobis quidem nos habere infam sidem, sed incrementum ellus eκDEO tanquam files non ab imo donetur nobis, Ied ab ipso tantum augeatur in nobis, eo merito, quo coepit a nobis. Quam sententiam refellit toto hoc Libro S. Doctor. Et cap. 3. sat tur ingenue, se ante suum Episcopatum in eodem cum Semi- pelaςianis errore versatum fuisse. Relatis namque illis Ap stoli verbis : Quid habes , quod non accepi i Sic prosequitur : Quo praecipue resimonio etiam convictus sum, cum Mil, ter errarem, putans fdem, qua in DEum credimus, non esse

donum DE A sed a nobis ese in nobis, O per illam nos imp trare DEI dona , quibus temperanter, O Iuse, O pie vivamus

78쪽

I in hoc secusso. Neque enim Mem putabam DEI gratia pravoniri &c. En ipsummet Semipelagianorum errorem. Denique hunc suum Librum de praedestimatione claudens August, nus, quod suum fuerit consilium, qui error, quem impum vit, rursus declarat : inquit, in prioribus Opussculis no- ris satis idoneis testimomis egissemus, donum DEI esse etiamsdem e inventum est, quod contradiceretur, ad hoc valere Isatestimonia, ut Oseendam, DEI donum esse incrementum dei , tiatium vero fisi, quo in Chrisum primitus creditur, at hom, ne ipse esse, nec esse donum DEI. sed hoc inigere DEum, ureum id praecesserit, caetera tanquam hoc meriIO confessu Iur,

quae DEI dona sum Quod videris, quam si absurdum , propter quod institimus , quan Ium potuimus, ut etiam initium ei donum DEI esse ostenderemus. Idem passim testatur S.

Doctor in altero Libro, qui est de dono perseverantia. LX fquibus omnibus indubium utique fit, Semipelagianos non asmisi e necessitatem interioris gratiae praevenientis ad fidem imchoatam, sed e contra docuisse, naturales liberi arbitrii vires ad eam sussicere. Hinc Tertio, Eo tantum nomine damnati sunt Semipelagiani,

ut patet ex Synodo Mausicana II. cujus Canones omnes e periinent, ut statuatur, gratiam non conserri credemibus, νο-

lentibus , desderantibus, conantibus, laboransbus, vigilant, bus &c. sed per gratiam fieri, ut credamus, velimus, O hac omnia agere valeamus , liberumque arbitrium gratia destitvi itum nihil valere in ordine ad saltatem. Propterea etiam a summis Pontificibus Innocentio X. & Alexandro VII. damnata est quarta Propositio Jansenti his verbis concepta : Semipelagiani admittebant gratia interioris praevenientis necessitarem ad frigulos actus, etiam ad initium frii r Et in hoc erant haretici, quod vellent eam gratiam ratem esse, cui posset humana volum ras reri ere , vel obtemperare. Hanc Propostionem , ajunt

79쪽

lem damnamus.

N. Quapropter, ut bene observat Cl. Toumelius in filis Praelect. Theol. de Grat. Chr. Par. I. Quaest. 3. de S I- pelagianis, a gravi saltem temeritate excusari inter recentiores non posIunt ii, qui post solemne istud judicium, cui acquievit Ecclesia universa, primam hujus Propositionis partem

defendere eo praetextu non verentur, quod ad merum factum, ut ajunt, pertineat. Dicunt nempe Imo. Propositionem Iansentanam damnaram esse ratione solius partis secundae, quae reipsa salsa & haeretica est. ado admitti posse, quod fuerit damnata etiam ratione partis primae , quatenus nempe haec universe sumpta

salsa est ; quia non omnes Semipelagiani, sed molliores tantum admittebant necessitatem gratiae etiam ad initium fidei, ut ipse Iansenius latetur. RVP. ad primum, totam Propositionem fuisse damnatam ;Partem quidem ejus primam ut salsam, secundam ut haereticam. Etenim , ut optime argumentatur Natalis Alexander Differt. IV. ad saecul. V. Cum Semipelagianos constet errasci circa gratiam, pars Propositionis secunda non potest esse haeretica , quin prima si salsa. Nam si verum est, Semipei gianos admisisse necessitatem gratiae praevenientis ad omnes actus etiam ad initium fidei, manifestum est, eos non errasse, nisi circa modum operandi gratiae, & in eo fuisse haereticos, quod talem dicerent esse gratiam, cui voluntas posset resistere vel obtemperare. Ergo si vera est pars prima, vera etiam est secunda, & consequenter immerito damnata. Quod si vero Semipelagiani fuerunt haeretici, nec in eo haeretici fuerunt, quod dicerent, talem esse gratiam, cui voluntas posset rein re vel obtemperare ; sequitur, eos non errasse circa modum operandi gratiae , sed circa necessitatem gratiae praevenientis

ad initium fidei. Ergo si secunda pars propositionis merito

80쪽

damnata est tanquam haeretica , prima pars est salsa. Ergo prima pars Propositionis, quae est de facto, ita connexa est cum altera parte , quae est de jure , ut posterior nequeat esse haeretica , quin prior sit salsa ; & vicissim prior non possit esse

vera, quin posterior quoque vera sit, & immerito damnata. Redip. ad adum et frivolam esse issam restrictionem. Nullus enim Semipelagianorum non suit haereticus. Nullus avitem in eo fuit haereticus, quod diceret talem esse gratiam, cui voluntas possit resistere vel obtemperare ; alioquin male damnata esset pars secunda Propositionis. Ergo nullus Semipei gianus non negavit necessitatem gratiae praevenientis etiam ad

initium fidei. Nam si aliqui eam admiserunt, quis eorum fuit errory Non alius sane, quam quem. Jansenius dicit secunda parte suae Propositionis. Ergo vel male damnata est secunda pars Propositionis , vel nullus unquam Semipelagianorum admisit neuessitatem gratiae praevenientis etiam ad initium fidei, atque adeo prima pars simpliciter est salsa. V. Ex his porro, quae dicta sunt hactenus, atque ex allativipsiusmet D. Augustini testimoniis, etiam altera Assertionis nostrae pars fit manifesta, videlicet S. Doctorem non gratiam d minantem natura sua infrustrabilem, sed necessitatem gratiae praeVenientis ad quemlibet actum salutarem, adeoque etiam ad

fidem inchoatam a Semipelagianis exegisse ; de hac proinde, non de illa ipsos inter, & Augustinum omnem controversiam fuisse. Quid enim aliud omnibus illis locis probare contendit Augustinus, ex sensia omnium CathoIicorum, totiusque Ecclesiae , quam id, quod negabant Semipelagiani, scilicet fidem

etiam initialem esse a DTo, non vero in nobis esse a nobis, ut illi volebant, existimantes, DTum fidem illam a nobis e pectare, ut deinde ejus merito retribuat praevenientem gratiam interiorem ad omnia virtutum opera necessariam. Ex quo sequebatur manifestum iliud absurdum, interiorem gratiam, quam latebantur necessariam ad omnia virtutum opera,

SEARCH

MENU NAVIGATION