장음표시 사용
21쪽
tes cognoscit, eas quassi abstrahens ab ipsas rerum substantiis , &discernens alias ab aliis. Quare audiunt cognitiones abstractae, in quibus potissim e sunt cognitiones, veri & falsi, boni & mali, ut brevius mens definiri possit facultas animi, per quam essicit sibi abstractas cognitiones veri & falsi, boni & mali . Intellectus eam animi facultatem significat, per quam cognoscit prima principia,
quae sunt cognitionum verarum species . Ratio tandem facultatem
animi, per quam ex cognitionibus habitis per mentem novas per discursum cognitiones acquirit. S. Augustinus illam sic definivit, i) Ratio est mentis notio , eo quae discuntur , disinguendi ct con nectendi potens. Stet igitur posita definitio, quae clarior fieri nequit. Si quis enim quereretur , quod in illa fiat sermo de adhu cognoscendi, qui idem tandem est ac idea, advertat, quod etsi cognitio & idea idem sint in re , nihilominus nomen cognitionis est magis notum , quam nomen ideae; Illud enim commune est apud omnes etiam non philosophos: at idea est nomen proprium qu dammodo philosophis maxime ultimorum temporum , & quidem a) apud illos etiam maxime aequivocum , ut ait Busserius , dc ex dicendis constabit. Cognitionis autem significatio , quam intimus sensus nos docet, clarior reddi nullis aliis vocibus potest,
ut idem Bumerius observat ca) , & jam olim . alii apud Tullium Philosophi fasii sunt ) , qui desiniri sebant nou necesse esse , quid
esset cognitio. a. Analysis ideae praesesert haec tria . I. Obje flum internum cognitionis, respondens Objecto extrinseco facultati cognoscenti, quoties obieetum hoc externum adsit. Id enim non est necessarium ad rationem ideae; Nam idea est opus potentiae cognoscitivae; quare sicuti potentia activa artificis construit suum objectum , scilicet determinatum artificium , ita Vis cognoscitiva non semper supponit, sed aliquando facit obiectum suum , ut observavit iam Caietanus s), & manifestum est in ideis de obiectis, quae non existunt
extra mentem, II. Actionem cognoscendi, quam tamen adver- i) S. Aug. de Ordine lib. a.
22쪽
ΕΤ DIVISIONES ID EARUM. . 3. to non distingui ab objecto interno cognitionis, & ipsa cognitione , nisi per quemdam modum nostrum rem hanc concipiendi , III. Id, quod ex praedictis duobus quodammodo resultat, & quod proprie venit nomine ideae, quod pariter distinguitur solum per modum cogitandi nostrum ab actione cognoscendi, ut alibi diastinctius agens i) de actione causas efficientis magis declaravi. Abrahamus de Chaumeix praedietis addit quartum sa) , cognitionem scilicet, quam cognoscens habet suae actionis cognoscitivae. Sed in hoc non habetur nota essentialiter pertinens ad ideam ; qui pe ad cognoscendum , quod nos cognoscamus opus est quadam reflexione, quae non semper ideas nostras comitatur , quod planum est in ideis, quae sunt de objectis sensibilibus , & aliter sensationes dicuntur, quas pueri saltem brutorum more efficiunt sine ulla talium idearum conscientia. Atque quoniam saepius hic Auctor repetit, eum qui quid cognoscat, nescium esse non posse suae cognitionis, sic ad hominem contra illum arguo . Iuxta ipsum 3) ce
tum es animam semper cogitare de Deo, es modo tam abfracto , ut non animadvertat Dam hanc cogitationem, nisiquando aliquid accidat, q*od ipsum retrahat a contemplatione rerum materiallam , a qua impeditur filia animadversio : ergo possumus quid cognoscere, quin cogno
3. Illud enim vero addendum, quod utique essentiale est omni idear, carentia scilicet expressi assensus . Talis autem dicitur actus, qui posita comparatione unius ideae eum alia elicitur ab intellectu , in quo consistit jam illud , quod dicitur iudicium, alia operatio intellectus diversa ab idea . & quae non solum , ideas aliquas praesuin ponit, sed etiam unius cum alia comparationem, & quidem eX-plicitam atque expressam , quando sermo est de judicio proprie dicto . Nam si bene observemus, homo, qui jam compos est rationis , non facit ideam, quin simul implicitam quandam habeat comparationem ejusdem ideae cum se ipsa, qualis exprimeretur per propositionem identicam, nec quicquam percipit per sensus , quin
simul iudicium aliquod ei rea illud habeat. In hoc sensu verum est, quod Walterus a Tschirnhausen dicit ) , Omnis conceptui , seu
23쪽
ut alii vocant, , idea non es aliquid muti, infar pictura in tabula , sed necessario aut irmationem aut negationem semper includit. Idem jam olim Suareg sic advertit io, Licet conceptio per fimplices actus dici soleat simplex apprehensio , tamen quatenur hac apprehensio es aliqua rei coguitio, es etiam aliquale judicium , quo implicite judicatur res id esse, quod de illa cognoscimus: O hoc modo in simplici . apprehensione rei includitur aliquo modo judietum . Antiquam hanc observationem ignoravit Condillaeus, qui dicit a , Malebranchius, credo , priamuι fuit, qui dixit judicium immisceri in nossis sensationibus, adve
tens Lockium errasse 3), dum expresse negavit ullum judicium conjungi cum ulla sensatione . Hoc interea animadverso eoncluditur , dicendum este ideam hominis compotis rationis ex eludere 'explicitam comparationem cum se ipsa, & cum alia a se diversa, quae non sit ex iis, quae naturaliter conjungi cum eadem solent, cujusmodi est idea certae distantiar, quae unitur cum idea
objecti ipsius distantis. Itaque exemplum solius ideae nobis exhi bent, qui Homeri Virgiliique narrationes legunt, nullam ex his arbitrantes definite esse potius veram , quam falsam , nec statuentes hane esse historiam, illam esse fabulam. Hi simpliciter apprehendunt narrationes illas; alius autem, qui sic non se continet . iam transit ad ulteriorem operationem intellectus, quae non .st idea,
De aliquibus aliorum is trionibus ideae. . Tabilita significatione hujus nominis idea, quae commuiso nior est , dicam de aliis quibusdam , quae eidem nomini non ita raro attributae fuerunt. Ideam sunt qui accipiunt pro specie, seu imagine objecti sensibilis, quae in anima imprimatur, Per quam in se positam, dum anima eam intuetur, dicebant haberi objecti perceptionem . Ideam hoc modo sumptam dicebant esse
meram passionem animae, perceptionem vero esse animae acti
24쪽
nem , & dolebant esse , qui nollent distinguere ideas a percepti nibus , nec fateri ideas esse meras passiones. Hanc doctrinam recentissime propugnat Benedictus Statiler I) , sui, inquit, vulgo
ideam ct perceptionem , anima actionem vocant , profecto sententiam praecipitant. . . Idea sensualis, sic ille eam appellat, es mera expres h objecti in anima Amplici expressa, intuitus vero es quaedam comeso
animae in ipsam imaginem externa elementorum corporeorum actione ab
ipsa receptam. Non conveniunt autem in explicanda natura hujusmodi specierum. Celebris est multorum veterum opinio, qui sibi Videbantur vid es conti ci profluere circumquaque ex objectis ipsorum imagunculas, & per sensuum vias accedere ad animam . Citatus autem Stanter eas statuit a) esse modificationes quasdam , quas faciunt in substantia animae ultimae particulae corporeae sive nervorum sive cerebri, quibus adest particulari modo anima. Sed apage ideas hujusmodi seu species seu modificationes factas a corporibus in substantia animae, quae frustra finguntur , cum non e X-plicent revera modum , quo anima percipiat Objecta corporea extra se posita , ad quem unice finem excogitatae fuerunt. Interea tam veteres quam recentiores ad effugiendum aequivocum , ideae nomen sumptum pro specie passive recepta in anima vocantidea in materialem cui respondet idea formalis, hoc est perceptio speciei s. Praedim idear acceptio detegit originem huius nominis a Verbo graeco Mi video , quod veteres Latini dicebant specio. Quando Io. Gonliebus Heineccius in sua ideae definitione dixisset solum 3) , Ita es objecti cujusvis genuina imago, quam mens immσ-diare contemplatur, videri potuisset sumptum ab illo fuisse nomen ideae vel pro specie animae impressa , vel pro ea idea , quae aliter dicitur directa ad distinctionem alterius ideo , quae habet pro suo objeeto hanc ipsam ideam, & propterea dicitur reflexa . Sed quoniam post illa verba habet haec alia, mel es quaelibet de re quavis cogitatio , illud equidem amplius non dicam. Sed quis approbet hujusmodi definitionem, quae per diver s modos procedit quorum unus alium non explicat Z Quod de Ueinecii definitioue dico .
25쪽
6 DE FI N ITIONES convenit etiam Joanni Lochio , qui apud Genuensem i) primum quidem definit ideam a) , quicquid objectum es intellectus tam e
gitat, quodque phantasma , notionem, Deciem vocante deinde vero , sed saltem cliverso in libro 3 , quicquid mens ipsa percipit, omnis p rceptio , quae in mente es , dum cogitat.' 6. Interea quoniam ex di istis q. a. ) non omnis nostra idea est de objectis extra nos existentibus, planum est acceptionem ideae pro imagine objecti seu specie fore de se limitatam ad objecta solum nobis externa & praeterea sensibilia a sed patroni hujus acceptionis invenerunt modum , quo illam, indρ na sntem distininctionem ideae in materialem & sormalem redderent universalem , nimirum docendo animam sibi efficere novas species, & per eas in se receptas evadere cognoscentem ea etiam , ut inferius dicam , quae extra mentem non sutat. Hinc ideae materialis nomen tribuunt objecto cuivis prout est in mente, formalis vero nomen ipsi ejus dem perceptioni. Antonius Genuensis in sua Logica definiensideam ) , id quod sit menti praesens, dum percipit, aut cogitat, quod-q e semper rei a mente disincta imago quaedam est, adprobat hanc Philosopli iam , tamquam verisimiliorem s) . Protuli significationes hujusmodi nominum idea materialis, & formalis, quae erant Vulgo receptae, ut videre est apud Silvestrum Maurum , quas tamen Cartesicis aliquo modo invertit , qui perceptionem vocavit ideam materialem, objectum vero prout cognitum appellavit ideam objectivam ), Subes, sic ille. aequivocatio in voce idea, sumi enim potes vel materialiter pro operatione intellectus, vel objectiva
pro re per Uiam operationem repraesentata .
. Alii Philosophi, & quidem frequentes, sunt enim omnes qui sequuntur S. Thomam , iterum iterumque 8) de ideis disserentem, significabant hoc nomine eam cognitionem , juxta quam artifex consulto operans opus suum dirigit. Hanc Maurus sic de
finit s); Idea est forma, ad cujus imitationem aliquid si per se,
26쪽
ex intentione ab agente determinante bi finem . Hoc modo Suarea dicit propositionem in se fallam , adhuc habere transcendentalem veritatem, quia I) habet conormitatem eum idea propositionis. Et S. Thomas inquit ao , tisa secundum completam rationem nominat firmam artis non Dium intellectu excogitatam, sed etiam per voluntatem ad opus ordinadam e secundum vero imporfectam rationem es Dium excogitata in intellectu artificis. In hac ideae acceptione hi sequuti sunt Platonem, cui Tullius eam tribuit ; Loquens enim de Pythia, qui in estormanda Iovis statua contemplabatur ejus speciem , quae in mente sibi insidebat, dicit ca) has rerum formaν appellat ideas ille non intelligendi serum , sed etiam dicendi gravissMus author is magi-ser Plato. Addebat quidem Plato hujusmodi rerum formas se aideas esse substantias quasdam, quae extra intellectum existerent. in quo Aristoteles apud Antonium Goudinum jure invenit Qianiloquium , O pocticam metaphoram, similem illi, qua Poetae fingunt virtutem , furorem , aliosque actus animae nostrae tamquam res per se subsistentes, & causas aliquorum effectuum . Sed de Pla. tonis opinione, quae multo amplior est, quam acceptio ideae de qua nunc ago , dicam infra . Illud interea intelligitur, cur idea in hoc sensu aliter dicatur exemplaris, quae, ut citato loco GOudinus suadet, reduci potest ad genus causae tum formalis, tum es.fesentis, tum finalis : formalis quidem, non jam per modum formae intrinsecae, quatenus constituat opus, cujus est idea, sed per modum formae extrinsecae, quatenus per illius imitationem opus intentum sortitur speciem suam : essicientis vero, quia per ideam artifex, qui est causa essiciens , acquirit potentiam completam ad faciendum illud opus. Bene Sia Augustinus in hanc rem s) , Domus, quam aedificat fructor, prius in arte erat, ct provenit quodammodo domus ex domo .. Finalis tandem, quia idea, ut exterius exprimenda , est aliquis finis operationis artificis.
8. Alii ideam usqrpant observante Bussierio sy) loco judicii
illius ci) Sua Metaph. disp. S. sect. 8.
27쪽
8 DEFINITIONES illius impereeptibilis, quod ex dictis cl. 3. comitari solet appre
Alii pro quovis judicio expresse , seu opinione . In hoc senissu idea importat explicitum assensum. Sic Arnaldus i) profitetur se nomen ideae accipere . Et quin de hoc moneant, in ea-dom significatione usurpatur ab illis, quos aliquando audimus aliquos laudare vel accusare de falsa vel vera idea virtutis, felicitatis, aut 3lterius rei, & hortari, ut eam vel retineant vel respuant, ea Proponentes argumenta, quae credunt proposito convenire. De hac ideae acceptione' minus communi meminit Abrahamus Chau-
s. Alii pro ea dispositione animae rationalis ad judicandum uni riniter, statim atque perveniat ad usum rationis, de iis o jectis , quae non reducuntur ad principium intimae experientiae. quae dispositio aliter dicitur sensus communis, & multis exemplis ab eodem Bassierio 3 illustratur, qui ibidem putat eos, qui propugnarunt dari diversias ideas innatas, quin unquam satis clare aliqui saltem illorum definierint terminos, quibus rem hanc tradi runt , sertalle sensum hanc communem voluisse significare , non vero cognitionem aliquam actualem, quae remota sit ab omni judicio . Alii pro cognitione intuitio , aut clara , & loquendo de nostis ideis pro cognitione habita imnsidiate per sensus . Hoc enim declarant satis, dum negant haberi a nobis ideam Dei , Spiritus , Substantiae, & similium universalium , vel insensibilium, & simul fatentur multas de illis habere nos cognitiones . Quin immo aperte Malebranchius ) declarat ita se accipere nomen ideae, dum negat nos habere ideam animae nostrae. Io. Est tandem ideae acceptio Platoni propria. Ille idearum nomine intelligere visus est entia immaterialia tot numero, quot sunt diversiae rerum naturalium species; Horum munu4 volebat esse constituere per modum formae singula corpora, ex quo factum est, ut creditus sit admississe dari in re entia universalia , hoc estentia, quae estent aliquid unum simul & multiplex , unum quii dem
28쪽
dem in se, multiplex vero , quia in singulis cujusvis speciei individuis repetebantur quodammodo, contra id, quod vera Philosophia tenet, quod entia universalia non sint unum nisi per intellectum cogitantem , & abstrahentem a rebus singularibus attributa, quae multis illarum sunt communia. I Rerum formas, inquit Tullius , anellat idear Plato , ea ub gigni negat, ct ait semper esse , ac raIione, se intelligentia contineri, hoc est ut ait S. Thomas ab sinomateria sub ere , qui ulteriorem in hac re huius philosophi doctrinam sic prosequitur , ex harum idearum participatione dicebar etiam materiam corporum formari ad hoc , quod individua naturaliter confiaeuerentur in propriis generibus ae peciebus, ct intellectus nosor de illis scientiam haberet. Plato haec putabat se rite concludere sic arguens apud ipsum S. Thomam . 3J Forma cogniti debet esse in cognoscente eo modo, quo est in cognito : Sed forma cogniti est in i tellectu cognoscente universaliter immaterialiter immobiliter : emgo sic etiam est in cognito . Cujus argumenti major supponens sommas , quae sunt in rebus singularibus,debere in mente cognoscente esse realiter easdem, nec sufficere , quod in mente sint alio modo, qui dicitur per repraesentationem , negatur, & nulla jam apparet conclusio. Hoc Platonis commentum imitatus est Malebranchius, sed de hoc inserius dicam . II. Tam multae acceptiones hujus nominis id a faciunt ut manifestum sit , quam necessarium fuerit illud definire Malebranchius , qui ejusdem definitionem non posuit, & ipso fatente
modo ideam usurpavit pro quavis cognitione , modo pro cognitione clara , modo pro ente quodam extra nos, quod ipse coniiu-' Nit, in quo mens nostra perspiceret objecta materialia , merito ab Arnaldo s) acriter reprehensus suit,utpote de negligentia indigna philosopho, cujus effectus est rem, de qua agitur , qua parte clara erat, obscurare, & qua parte indigebat declaratione, in penitiores tenebras coniicere, quemadmodum ejusdem scripta plane d monstrant. Quod autem ipse idem amovere a se voluerit hanc n B tam I Tul.de Oratore persecto nu- Mal.de Inq.ver. Illustr.ad 3.
29쪽
tam negligentiae ea causa, quod sollicite adhibere nomina in eodem constantersensu sit 1) dissetis, iminosve taediosum ct molesum,& caussa pessimi libri , hoc enim vero est afferre excusationein pejorem errore , ut jure ipsi exprobat idem Arnaldus ab .
De variis ideae quasi Onommis.
ia. T Dea iuxta definitionem iam h. I.) stabilitam multis diversis
A nominibus appellatur . Dicitur enim prima mentis operalio , simplex apprehensio , cognitio , notio , conceptu perceptio, conscientia, apperceptio , verbum mentis, intellectio, & aliis modis. Haec nomina, quoniam diversa sunt, aliquam revera habent etiam diversitatem significationis : & quidem ea in aliquibus est diversitas, ut melius dici possint nomina appellativa totidem specierum hujus generis Idea , quam ejusdem Synonima . In singulis declarandis praestat aliquamdiu immorari. ARTICULUS I. De prima mentis operatione , simplici approbensione ,
13. T Dea opportune prima mentis operatio dicitur, quia nulla L alia esse potest sine ipsa, etsi ipsa possit esse sine aliis , quae in mentis operationibus distinguuntur. Eadem est etiam infimi ordinis operatio , quia longe plus est judicare , & discurrere a Iudicare enim dicitur de iis idearum comparationibus, quibus praebemus assensum, non ex aliis assensionibus deductum , sed quasi expressum a mente per simplicem rerum speciem illi propositam, quod nobis in iis contingit, quae dicuntur immediate evidentia :Divino autem intellectui nulla alia convenit operatio , nisi hujusmodi judicium . Discurrere vero est transire ab uno assensa , in quo consistit iudicium , ad alias assensiones longius quodammodo ab intellectu remotas . Ad quod genus exceptis assertionibus, quae
dicuntur prima principia, caeterae omnes reducuntur .
30쪽
i . Simplex apprehensio significat expressionem obiecti factam in mente ad similitudinem ejus, quod in re vel est , vel fingitur esse . Ex dictis enim q. a.) non semper est in re objectum , cuius habemus apprehensionem; IJ Conceptio, inquit Suarea, per plices actus dici solet fi sex opprehensio, quatenus potentia cognosceiss format in se similitudinem rei, O quodammodo illam ad se trahit,
ct ut disinguatur a proprio judicio , quod a nobis datur, cum rem unam eum alia componimus , vel eas dividimus a Nam quatenus illamet apprehensio es aliqua rei cognitio, es etiam aliquale jussietum . 1 f. Cognitio significat actum potentiae cognoscentis, cujusmodi est mens. Quare cognitio est nomen genericum, quod complectitur tum ideas tum judicia, seu assensiones, ut jam observavit Cardinalis Pallavicinus a) . Ab hac acceptione communi discedit primo Lockius, qui limitat illam ad significandum id, quod communius appellatur Iudicium 3 3 e cognitio , inquit, nihil aliudes , quom perceptio congrauentia, vel repugnantia , qua reperitur inter duas ideas . Discedit secundo Chaumeixius, qui cum caeteroquin inveniat , quod reprehendat in illa Lockii, aliam ipse dedit
inulto fortasse magis reprehensibilem, quia inter alias imperfectiones habet etiam illam obscuritatis s) . Cognitio appellatur apprehenso relationis , quam unum habet ad aliud. visensus vero con it iueo , quod intrinsecus concedatur assismandam esse havc relationem. 16. Notio tandem significat cognitionem quae universalia ter procedit, cujusmodi est illa corporis, gemmae, bruti, & similium . Per alios significat cognitionem adaequatam alicujus objecti . Quare importat quoddam quasi complexum idearum - Est Bertoudus Hauser , qui notionis nomine vult venire actum mentis, quo sibi objectum repraesentat 6), quem vult praecedere illum , quorem apprehendit. Sed horum actuum distinctio est vel gratuita , vel potius imbibens falsitatem ; nam idem actus mentis, qui est objecti repraesentatio,est ejusdem simplex apprehensio a Neque enim