De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

32 , . DIVISIO ID EARUM quam docet in multis hominum non esse explicitam , sed obrutam ab ideis natis ex objectis externis, quas ipsi nequeunt separare ita, ut extet quodammodo , & emergat, quia nequeunt intra se confugere ad illam inquirendam observandam & excitandam. Reserenda fuit haec etiam explicatio , sed ulterius non attendenda , quippe supponit imprimi in anima ideas in posteriori signo ad iulius creationem, in eo scilicet, in quo intelligitur ejusdem uniocum corpore , quae est gratuita suppositio, quae dat ulterius locum

ad inquirendum , an soluta unione corporis cum anima secum retineat illas ideas , an non . Praeterea quoties per sensus vel immediate vel mediate debeant hae ideae fieri conspicuae merti, & re- ipsa fiant, toties cessat potissima ratio , propter quam illae adstruebantur . 46. Ideae tandem , quas dico neutras, eae sunt, quae neque innatae sunt, neque factae per sensus aut immediate aut mediate .

Quartum hoc idearum genus datur in puris spiritibus, ut Angelis, idemque in hominibus admittunt aliqui apud Bumerium i) . Sed excluditur statim a nobis hoc idearum genus, quia gratis omnino stabilitur. Ut enim posset aliqua ratione affirmari, opus esset dari hominem vivum, in quo nulli essent sensus, aut sensationes , ut videremus an aliquas ideas produceret . Quem hactenus nulli contigit videre , & fortasse involvit contradiectionem; Nam homo vivus est saltem homo, in quo sanguis& humores moventur, ex quo motu aliis deficientibus haberi poterunt sensationes aliquae, & ex his aliae idear per reflexionem .

De di sisne idearum secundum objecta.

Deae secundum obiecta dividuntur in ideas substantiae, modi , & substantiae modificatae . In ideis praesertim modi habetur genus illud idearum, quae dicuntur abstractae , scilicet per intellaetum cogitantem , a consortio, quod necessario habent cum suo subjecto vel substantia. In ideis autem substantiae modificatae, ut in hac homo sapiens, habetur exemplum quoddam

52쪽

sECUNDUM OBIECTA. . 33

plurium idearum , quae in unam quodammodo coalescunt. Hinc ex oppositione, quam habet simplex cum composito nata est celebris divisio idearum in simplices & compositas, de quibus tamquam de quibusdam subalternis generibus fiunt aliae divisiones deinceps proponendae, quae sub proposito idearum genere omnes continentur. ARTICULUS I.

De ideis simplicibus, ct compositis. 8.T Dea simplex definiri potest ea per mentem repraesentatio L obiecti ita tendens, ut quae illi sint in re etiam accidentalia , non repraesentet tamquam accidentalia. Ita qui dicat domus urbs gygas pygmaeus, praesesert ideas simplices, quia nulla ex omnibus partibus, quae conflant haec objecta, ab eo concipitur tamquam ipsis accidentalis. Consonat huic definitioni illa conceptus simplieis , qui idem tandem est ac idea simplex , quem veteres , ut patebit ex Suarea IJ , explicabant per conceptum rei unica voce declaratum. Eidem consonant, qui ideam simplicem dicunt eam, quae declaratur per definitionem rei, quam repraesentat; Definitio enim rei solam ipsius essentiam proponit. Ita qui vestem concipit tamquam id, quod operit corpus , quae est ejus definitio, habet ideam simplicem vestis, quae praescindit ab ejus forma, colore, figura, ornamentis, longitudine, amplitudine . Nec quid dive

sum sonat aliorum definitio apud Iaseliniakium a , idea simplex

est illa , quae repraesentat lubstantiam sine modo , vel modum sine subjecto, ut idea hominis, idea sapientiae. 4 9. Idea composita dicitur repraesentatio per mentem objecti una cum aliquibus sibi adjunctis seu accidentibus . Ita qui dicat homo magnus vel parvus proponit ideas compositas . Atque hie cum Busserio ca) animadverti debet ideam , quae secundum unum respectum est simplex , secundum alium esse compositam , & viceversa . Quod non habet ullam admirationis causam , quandoquidem juxta definitiones datas simplicitas vel compositio ideae pendet ab ipsa tendentia nostrae cogitationis. Ita etsi dicendo gigan-

53쪽

3 DIUISIO ID EARUM

tem, & hominem magnum idem dicatur, cum tamen gigas exprimat magnitudinem tamquam illi homini essentialem , signifi-- cat ideam simplicem e contra vero homo magnus cum exprimat magnitudinem homini accidentalem, significat ideam composi- . tam . Quare sola sortasse idea entis generice talis est ita simplex , ut nequeat esse composita .so. De distinctione idearum in simplices & compositas passim meminerunt recentiores, quin tamen conveniant in unam notio nem , & eam aliqui ipsorum proponant, quae minus convenit cum usu eorum nominum jam recepto de aliis rebus loquendo . Aliquas, quae mihi occurrunt, de his definitionibus iuvat subjucere . Per Jaquelotium idea simplex est i), qua nibu irmat neque negat, iisa vero composita , qua secum habet unionem aut separati nem aliarum idearum , ut in hac propositione ,sol es major rerra . Rejicitur , quia ideam compositam tollit a genere ideae, & rejicit in illud iudieii sive propositionis, sive confundit ideam cum judicio. fr. Lockius ca) simplicem dicit ideam destitutam omni compositione , quae proinde producit in anima conceptum uni rinmem , & qui nequit distingui in plures ideas . Brevius Ioannes Clericus eas vocat simplices , 3 in quibus plura ne mente quidem

simplicem non esse compositam significat carere realiter partibus,id commune est etiam ideis compositis; Nam utraeque cum sint actus spirituales nullam partium multiplicitatem admittunt: sin autem

sgnificat non posse distingui in plures ideas, jam ut idem Bussierius etiam alibi Io observat, nulla alia est idea simplex nisi idea

ab Cier. Logic. pag. I. cap. a vi

tium. I. pag. II.

54쪽

sECUNDUM OBIECTA. 3 s

entis , quod antho res hujus definitionis expresse nolunt. II. Quia cum juxta ipsos ideae , quae curae per omnes sunt, sint etiam sim plices , invenimus in multas ideas dissolvi, quae sine controversia clarae sunt. Ita si unam ex istis sumamus , ut ideam timoris , invenimus ex pluribus ideis componi; Nam cum timor sit aversio mali quod imminet, idea timoris componitur ex idea mali, ex idea aversionis, affectionis cujusdam particularis,'& ex idea perieuli imminentis incidendi in hoc malum. Sed consideremus exempla, quae ab ipsis afferuntur . Genuensis quidem dicit ad ideas simplices referri omnes sensationer colorum sonorum odorum saporum voluptatis doloris extensionis motus. Heineccius minus liberaliter se gerens dicit simplices esse fere omnel perceptiones colorum od rum . At tantum abest in hujusmodi ideis ullam apparere simplicitatem, prout ab illis explicatur, ut Leibnitius easdem numeraverit inter maxime compositas, I Cum, inquit, colores aut odores percipimus, habemus Aurarum is motuum perceptionem eam multiplicium θ exiguorum, ut mens nosra singulis disincte considerandis in hoc prasenoi satu non sussciae, o proinde non animadvertat percoptionem suam ex Agurorum is motuum minute orum perceptionibus

compositam esse. ωsa. Sylvanus Regis definitideam simplicem illam , cuius objectum non habet nisi uniformitatem ab , ut substantia cogitans,

extensio . In hoc sensu alii etiam accipiunt hoc nomen, ut Ar-naldus, ubi dicit ab Deum nobis tradere ideas simplices extensionis , lineae rectae , primorum numerorum , motus , temporis.

Placeret haec definitio prae ceteris, quia magis respondet vocabulo simplicitatis, quod ubi sermo est de rebus creatis , solet excludere non jam omnem omnino compositionem seu divisibilitatem, sed eam dumtaxat, quae sit in plura inter se diversa . Atque hoe modo idea extensionis est simplexa Nam etsi quaevis extensio sit divisibilis in partes numero etiam infinitas, adeoque etiam idea cujusvis extensionis componatur quodammodo ex totidem aliis ideis, nihilominus quoniam sicuti extensio in eadem significatione tributitur toti & singulis partibus, ita idea extensionis totius , prout idea V E a extem

55쪽

DIVISIO ID EARUM

extensionis est, non est quid diversum ab idea extensionis, quae convenit parti . Atque id crediderim voluisse significare Lockium,& alios nuper citatos, qui non dedisset locum factae impugnationi, si dum dixit ideam simplicem esse illam, quar nequit distii gui in plures ideas, addidisset, inter se diversas . At quoniam in

nominum definitionibus standum est communiori acceptioni, ideo eam retineam, quam supra jam statui, utpote quae suffragium habet non solum recentiorum, sed etiam antiquorum o Qua posita jam haec rejicienda est, quippe quamvis ea pertineat ad ideas multorum obiectorum tum corporalium , cujusmodi sunt omnia sensibiliter homogenea : tum spiritualium , ut Virtutum , & vitiorum, & omnium abstractorum, de quibus meminit citato loco Arnaldus, tamen multas excludit, quae communius inter ideas simplices numerantur, ut idea arboris & hominis, quarum objecta certe non habent uniformitatem . ARTICULUS II.

De ideis particularibus o uniwrsalibus : realibus 9 rationalibus: absolutis ct relativis: prima θ secunde intentionis .s3. T Deae tam simplices quam eompositae dividuntur in singula, res seu particulares, & communes seu universales. Idea

particularis dicitur ea per mentem repraesentatio alicujus objecti, quae nequit esse repraesentatio alterius objecti . Idea universalis dicitur ea per mentem repraesentatio objecti unius, quae potest esse re- Praesentatio alterius. Ad ideas universales pertinent tamquam totidem species ideae generis speciei disserentiae proprii & aecidentis,

quorum nominum notiones , ubi de Universalibus agitur, proponuntur .

Ideae tam particulares quam universales dividuntur in reales, atque eae sunt, quarum objectum existit etealiter, ut idea floris : in rationales, quarum objectum , quod aliqui vocant ens rationis, non existit quidem realiter, sed potest existere, ut idea alterius Lunae: in fictilias, quarum objectum non constat an existat, an saltem possit existere, ut ideae quarumdam bestiarum, quδS soli quidam viatores viderunt & descripserunt, & ideae tot entitatum , quas physici peripatetici in singulis corporibus crediderunt commorari, quas appellarunt potentias, exigentias, appet titus

. Ciuitia o Goosis

56쪽

titus, qualitates, & generaliter formas: Et tandem in chimaer,cas, quarum objectum est absolute impossibile, seta involvens comtradictionem , ut idea Chimaerae .s . Hae omnes rursus dividuntur in absolutas , atque hae sunt, quae unum dumtaxat objectum repraesentant, ut si dicam homo, doctrina, chimaera: & in relativas, quae etiam dicuntur associatae, quae dum unum objectum proponunt, aliud etiam indicant I Nam cum omnis relatio tria necessario includat, scilicet

subjectum relationis, sive id, quod ad aliud resertur : & terminum relationis, sive id ad quod subjectum refertur: & fundamentum

relationis, sive rationem seu qualitatem , propter quam subjectuin resertur ad terminum , ideae relativae haec omnia pariter indicant.

Distingui hae solent in illas, quae primario significant objectum,

quod non est cognitio aliqua , ut idea Patris, atque hae dicunturi deae proprie relativae: & illas, quae primario significant cognitionem aliquam , ut idea cogniti aut visi, quae communiter vocantur denominationes extrinsecae, scilicet objectis ipsis, quae non cessant esse quicquid sunt , sive dentur, sive non dentur hujusmodi denominationes os s. In ideis proprie relativis duae rursus sunt species: Prima est

earum, quae indicant terminum, ad quem reseruntur, qui- nunquam mutat ipsarum idearum , ut ita dicam , substantiam . Tales sunt, quae habent fundamentum relationis non dependens a cognoscente, cujusmodi est ratio existendi per creationem in hae idea relativa , creatura , aut ratio docendi in idea relativa magistri. Propter quam causam , quod semel concipi potuit sub ratione creaturae aut magistri, semper ita concipi potest . Secunda species est earum , quae referuntur ad terminum , qui utpote dependens ab arbitrio cognoscentis , prout qais unum Vel alterum determinet, mutat omnino ideae ipsius substantiam. Tales sunt

ideae magnitudinis & parvitatis : facilitatis & dissicultatis: felicitatis & miseriae : abundantiae & inopiae: similitudinis & dissimilitudinis : aequalitatis & inaequalitatis. Nam mutatis terminis relationis est magnum, facile, dives, quod per comparationem cum alio termino dicebatur parvum , dissicile , miserum. Ita qui per Alpes transit, jam de montibus suae regionis, quos magnos a pellabat, assirmat esse parvos: Ita infelicem se praedicat, qui laborat pedi-

57쪽

38 DIVISIO ID EARUM

bus, sed superveniente alia aegritudine graviori selicem se dicit tunc fuisse, cum aliam aegritudinem non habebat, quam pedum,& sie de aliis. Τales etiam sunt ideae excellentis, mediocris, infimi , quae de nulla re haberi possunt, nisi comparetur cum aliis , sicuti patet tum ex ipsis nominibus , quae ut loquar cum Pallavicino hoc ipsum docente i) nulli rei conveniunt, fi per se sola spectetur, neque cum aliis conferatur : tum ex eo quod in patria vervecum audiamus excellentem dici artificem , qui alibi, ubi artes m gis excultae sunt, ne inter Vulgares quidem numeraretur . Quare ,

ut observat Busserius sa) , quando aliqui Philosophi dicunt omnes habere ideam excellentiae, si intelligant eamdem esse in omnibus hanc ideam , quemadmodum eaedem in omnibus sunt ideae absolutae ut solis aut floris, falluntur, quia idea excellentiae est relativa , & modo nascitur, modo evanescit pro vario termino, quem quis sibi proponit, dum de re una quaerit an excellens sit. s6. Plus tamen nimio .extendunt aliqui provinciam idearum relativarum: inter quos est Thomas Needhamus, qui nullum aliud idearum genus in nobis admittit nisi per relationem, & putat s mel quod posset a nobis haberi idea absoluta alicujus rei scilicet sine

ulla cum alia re comparatione , exclamaturos prae admiratione, haec enim vero est .cognitio rei, & caeterae omnes huic comparatae

sunt confusio & ignorantia . Exemplum ponit 3 in idea coloris viridis, de quo aliam negat esse in nobis, nisi eam , quae nasci-

tur Per comparationem cum aliis coloribus, ut cum rubro & violaceo, quatenus inquit viridis dicitur color , qui assicit oculum vehementius violaceo, & minus vehementer rubro, & hoc magis, illo vero minus refrangibilis est. Atque ita huic suae opinioni adhaeret , ut inferius dicat nunquam haberi posse ideam distinctam viridis ab illo , qui . per hypothesim aptus esset ad solum viridem colorem percipiendum , & proinde incapacem instituendi ipsius comparationem cum aliis coloribus. Bussierius s) jam olim idem censuit de ideis aliquorum colorum, reprehendens Lockium, quod inter exempla idearum absolutarum attulerit ideas albi &

nigri,

58쪽

nigri, quas ipse collocat inter ideas relativas variabiles , quia acincitiit , ut aliquid , quod prius dicebamus album occurrente deinde alio candidiore pronunciemus nigrum, vel quod credebatur nigrum, inter alba ad occursum nigrioris rejiciamus. Sed hi modi loquendi suadent solum dari magis vel minus in quibusdam qualitatibus , & vulgo etiam adhiberi hyperbolas & alios tropos rnon vero suadent ideas hujusmodi rerum ne esse quidem intra genus coloris, quod primo enunciatum fuit, aut illas expectare quodammodo ad sui existentiam comparationem cum aliis ob jectis. sq. Tandem omnes iterum dividuntur in ideas , seu ut ab aliis dicitur in conceptus primae, & conceptus secundae intenti nis . Conceptus primae intentionis dicuntur illi, qui repraesentant id, quod convenit rei prout est in se, ut conceptus animalis, conceptus entis . Conceptus secundae intentionis dicuntur illi , qui

repraesentant id , quod convenit rei non prout est in se, sed prout objective est in intellectu , ut conceptus generis, speciei, subjecti, praedicati & similium a Nam nihil est in re , quod habeat esse genus aut species nullo intellectu cogitante, cum habeat solum, ut possit concipi ab intellectu ut genus aut species.

De dipi Ane secundum ipsarum perfectiones in oppositas imperfectiones .

s8. Uo magis persectar vel imperfectae sunt ideae, quas de a unaquaque re habet homo, eo melius vel pejus de ea ra-a tiocinari compertum est . Rustici ipsi id confirmant, qui in iis, quae pertinent ad agriculturam , quorum persectas habent ideas, audiuntur ita opportune philosophari . ut jure irrideant politicos vel philosophos , quos audiant de iisdem colloquentes , sicuti rursus politicus ridet de rustico, qui. vultu ad seis rietatem composito audeat sententiam suam de populi regimine& reipublicae administratione pronunciare , de quibus vix alias habet ideas, quam nominum quorumdam abstractorum .. Porro

ideae nostrae quinque dotes praecipua dignas observatione habereressent, quarum una major est alia hoc ordine . Prima omnium

59쪽

4o DE PERFECTIONIBUS

minima est esse claram : secunda esse distinctam, tertia esse completam : quarta esse adaequatam e quinta eaque maxima esse comprehensivam. His autem dotibus opponuntur totidem impersectiones, quarum inverso ordine omnium maxima est esse obscuram : altera esse consulam: tertia esse incompletam : quarta esse inadaequatam: quinta non esse comprehensivam. Quae nomina praestat definire, quia authores conveniunt quidem in frequenti eo rum usu , non Vero in una eorumdem acceptione , quae videbatur derivanda a sensu, in quo hujusmodi nomina usurpantur, dum dicuntur de imaginibus, quandoquidem ideae sunt, & dicunturo estorum imagines.

De idea elara ct disincta , obscura ct confusa .ss. T Deam claram appello , quae objectum immediate ita repra I sentat, ut illud eum aliis non possi mus confundere, quin tamen noverimus in medium proserre ullas ipsius proprietates . Tales sunt ideae voluptatis, doloris, desiderii, intelligentiae, volutionis, lucis, frigoris, duritiei. Nunquam enim fiet, ut cujus quam mens confundat lucem cum frigore , voluptatem cum dolore, & sie de reliquis: Ideam vero obscuram dico, quae Objectam repraesentat vel mediate , vel non ita immediate , ut illud cum aliis non possimus confundere . Harum exempla habentur in illis,qui sub luce maligna iter agentes confundunt homines cum plantis & feris. Similes idear clarae & confusae definitiones dant alii,

Malebranchius ideam claram definivit, ideam per quam habetur quasi comprehensio objecti, & in qua , qui eam consulit, videt quasi simplici obtutu quicquid res includit, & qui quid excludit, sive omnes objecti proprietates, & modificationes , quarum capax est. Iure autem haec ab Arnaldo s) reprehendi ci Leib. Meditati in Actis Li

60쪽

henditur, quia ea posita dici amplius nequit habere nos ideam claram de luce, frigore, aliisque multis, quemadmodum dici solet; Quis enim gratulari sibi potest haec se comprehendere, eorumque proprietates omnes, & modificationes intelligere & quiadem simplici obtutu . Abutitur igitur Malebranchius ideae clarae nomine tribuens illi alienam a communi sensu acceptionem . 6o, Cum claritate ideae coniungi potest alia proprietas scilicet esse vividam, vel quae huic opponitur esse debilem . Atque idea vivida ea dicitur, per quam mens objectum sibi repraesentat singulari modo, sive hic consistat in majori advertentia, quam eae suo arbitrio adhibet circa objectum, sive in vehementiori determinatione, quam patitur ab externa aliqua impressione, sive in

ea repraesentatione, quae secum conjunctam habet commotionem appetitus vel sensitivi, vel rationalis. Tales solent esse , quae n bis asserunt vel admirationem, vel voluntatem, vel dolorem . Istae diuturnae etiam sunt, & facilis recordationis. Ex contrariis rationibus intelligi potest, quid veniat nomine ideae debilis. Tales

sunt maxime ideae rerum, quae nos non tangunt, quae perbreVis

durationis esse solent, & facilis oblivionis. 61. Ideam distinctam appello ideam, quae obiectum ita r praesentat, ut ipsius proprietates aliquas, quae illi soli conveniunt, exhibeat. Similis est definitio aliorum , quos nuper citavi pro idea clara . Ideam vero confusam appello ideam , quae objectu imita repraesentat, ut illius proprietates aliquas, quae illi soli conveniant , non exhibeat. Exemplum ideae confusae est idea corporis dicens esse substantiam extensam . Cartesiani hanc praedicant esse ideam claram & distinctam corporis; sed alii clare & distincte ostendunt, opus habere non mediocri declaratione , ne sub se comprehendat etiam spiritum. Hae sunt per me liuiusmodi nominum definitiones, quas alii

ut vidimus expresse sequuntur , & usus communis, prout ex allatis exemplis constat, videtur approbare . Utrum autem hae perfectiones vel impersectiones sint iisdem ideis intrinsecae , aut extrinsecae , est quaestio quaedam , cujus sollicitudinem equidem l tam relinquo Bumerio 1J . Utinam interea quotquot his nominibus usi sunt, declarassent similiter, in quo eadem sensu accipe-

SEARCH

MENU NAVIGATION