장음표시 사용
31쪽
varietas ista nominum, quae sunt metaphorica, infert duos actus mentis egentialiter diversos : sed apprehensio relate ad mentem e gnoscentem appellatur actus, qui dicitur repraesentatio relate adolaesitum cognitum. ARTICULUS II. De Conceptu, Perceptione, o Consilentia . I . onceptus significat cognitionem non dependentem linmediate a sensibus: Neque enim dicimus concipere nos, sed percipere colores sapores vel alia objecta sensibilia, dum actu
Perceptio significat id , quod est in anima per relationem ad tres suas activas cognoscendi, & appetendi. Dicitur enim perceptio tam de cognitionibus, praesertim de illis, quae immediate a sensibus nascuntur , quam de voluptate aut dolore , & alia quavis appetitus affectione. Quare perceptio differt a conceptu tamquam genus a specie; quandoquidem quod dicitur concipi, dici etiam Potest percipi, non tamen ut nuper advertimus, quoties objectum
sensibile dicitur percipi, dici etiam potest concipi Rursus perceptio differt ab idea , primo quia idea significat dumtaxat id, quod est
in mente cum relatione ad ipsius mentis obiectum , cum perceptio extendatur etiam ad id, quod est in cognoscentis appetitur secundo quia perceptio aperte ac praecipue significat actionem vel passionem animae circa objectum propositum, at idea potius significat id, quod ex actione mentis resultat, ut jam diximus q. a.) . 18. Meminisse hic iuvat de alia distinctione perceptionis ab
idea , qua alii non uno tamen omnes modo utantur, quae non est
distinctio , sicuti ea modo dicta secundum nostrum modum concipiendi vel loquendi , sed ante omnem cogitationem . Imprimis sunt ex dictis q. .) qui ideam volunt esse speciem , quam passive anima recipit, perceptionem vero esse actionem animae circa ideam in se receptam , hoc est animadversionem ad illam . II. Est Cordem olfius , qui ideam vult idem significare ac objectum a Nam dicit io id de quo anima cogitat, appetiatur objectum vel idea . Hinc
cum i) Corcl.Distinct. dii cor . Discour.5.pag. 8ῖ.
32쪽
eum qua vis perceptio sit affectio animae, iure idea accepta pro o lecto distinguitur a perceptione. Sed hujusmodi acceptio est singularis, & explosa a communi usu in contrariam . Fortasse dum eo modo loquutus est, voluit dicere objectum non utcunque, sed
vel illud, quod consistit in specie recepta in anima iuxta modo dicta , vel objectam prout apprehensum est, & quod dici potest obiectum internum , sicuti alii accuratius loquentes dicunt. III. Est malebranchius, qui nomine ideae intelligit ens quoddam distinctum
a nostra mente, quod est repraesentativum objecti extra animam
existentis in quo anima tamquam in speculo sibi ita proximo , ut ipsi etiam uniatur, suum quati obtutum defigens percipit illud o lectum. Hunc ille sensum inculcat, ubi hanc ideae definitionem his verbis declarat si), Per hoc vocabulum ica nibu aliud bis intellia go , quam id, quod es objectum immσdiarum mentis , aut quid ipsi proximum , dum aliquid percipit. Hanc distinctionem inserius ostendam non posse ullo modo admitti, & nullas esse hujusmodi ideas sumptas pro entibus repraesentativis distinctis realiter a nostris percepti nibus . Illud solum hic adverto Malebranchium in prineipio hujus sui operis , cum ideam universim sumptam simili modo definiisset ab per ideas , inquit, illud omne intelligo , quod mens immediate percipit , monet statim ideas, quae, quod menti nossa internum es, repraesentant, quater sunt sensationes nosra , dolor , voluptas , nia hil aliud esse praeter quemdam exisendi modum ipsius 1nentis: ergo dantur per ipsum ideae etiam repraesentantes objecta, quae non sunt extra mentem . Male igitur utrasque , quae toto genere differunt,
cum aliae juxta hanc suam metaphysicam sint quid subsistens extra mentem,stliae vero quid a mente inseparabile , utpote ipsius modificationes , confundit sub eadem definitione . Sed in suo libro priamo posuit eam definitionem, quam invenit in Cartesio, negligens illius examen a Cartesius enim dixit 3 Ego passim ubique
ostendo, me nomen idea sumere pro omni eo , quod immediate a mente percipitur: in. libro autem tertio eam iterum sibi proponens, & ejus sensum inquirens credidit illum esse, qui significaret ideas esse quaedam entia extra nos posita , & proinde distingui a nostris perce
33쪽
ptionibus, videns credo, quod si eo modo verba Cartesii non e plicarentur, vel carerent sensu, vel in illum Cordemoisit abirent, vel in sententiam de speciebus in anima receptis q. .)Is. Dum interea sensum distinctionis inter ideas & percepti nes perscrutamur in iis, quos tamquam ipsius authores, Philos phi jam passim ita contemnunt, ut inter corruptores principiorum Psychologiae connumerent, offendimus sontem. ex quo hanc ipsi suam doctrinam , & ideae definitionem hauserunt , Cartesium scilicet, cujus verba aperte descripserunt. Humdem credo sequutus est etiam Jo. Clericus , quando in principio suae Logicae defunivit ideam 1 , quicquid es objectum immediatum mentis nosra, seu quod menti immediate obversatur , qua pariter definitione per similia
verba usuS est in Pneumatologia sa),quin profecto noverit, quid diceret;Nam in Ρneumatologia quidem paulo post profitetur se noscire, quid sit idea, & opinionem Malebranchii reserens illam
non approbat, cum caeteroquin , vel in ejus sententia , vel in illa eorum, qui ideam dicebant esse speciem in anima receptam , sensum aliquem , qui minus indignus sit homine loquente , possint ea verba habere. Alterutra enim illarum opinionum non intellecta iam occurrit tertia Cordemoisit,ut scilicet ex vi ejus definitionis , conclusionem istam ridiculam Idealistarum deducamus, corpora
ipsa esse totidem ideas a Nam haec sunt vel possunt esse objectum
ao. Satis de distinctione perceptionis ab idea . Restat audire Leibnitianos, & Stoicos, qui aliter nomen perceptionis accipiunt, aeviatuimus accipiendum . Leibnitiani apud Trevolitanos 3) eo nomine significant actionem mentis, per quam illa facit sibi cognitionem intuitivam, seu imaginem objehi prout est in se . Stoici eodem nomine utebantur ad significandam cognitionem verita tis necessariae. Tullio enim authore ) , percipiendi υis ita de Arur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi, nis tale verum , quois falsum esse non po . IIos imitatur S. Augustinus, qui nomine perceptionis intelligit cognitionem certam a Dicit enim cs , illud per
34쪽
eipitur quod Ieientia comprehenditur . . . ct nihil percipi potes , nisi quod a falseo dissemitur. 21. Conscientia significat cognitionem de iis, quae in anima
sunt, sive sint cognitiones, sive aliae ejusdem affectiones. Posse haberi cognitionem de aliquo objecto, quin habeatur cognitio de hac ipsa cognitione , quae habetur, suadetur, quia negari non p test esse duas diversas cognitiones, quarum objectum est diversum, Ita cognitio, cujus objectum est homo, non est cognitio , cujus objectum est haec ipse cognitio et Scd ex data una cognitione non ostenditur debere dari etiam alteram : ergo. Praeterea qui legit sudii causa,acquirit talem rerum,quas legit cognitionem, ut deinde possit etiam intra se has cognitiones repetere,quod indicat simul etiam acquirere cognitionem de his cognitionibus , adeoque habere cum perceptione rerum conjunctam etiam conscientiam: At de syllabis, & verbis. singulis acquirit quidem cognitionem , quiP pe sine hac non potuisset cognitionem rerum acquirere; sed talem, ut deinde non possit nisi ad summum confuse de illorum forma numero ordine & aliis proprietatibus reminisci, quod indicat non acquisiviste simul cognitionem de cognitione terminante ad syllabas, & verba. Dathamus definiens conscientiam ferme eodem modo ac nos, nihilominuς vult IJ perceptionem , ct conscientiam
unam eamdemque eo anima operatioκem . Quare ubicumque est perceptio dicit necessario esse. conscientiam, credens se satis superque refellere, qui nobiscum sentiant sic arguendo, Q Conscientia nibi aliud es, quam cognitio illorum, quae in anima fiant. Si itaque antisma aliquid percepit, non potes non habere advertentiam illius quod pera cepit , alias ur0 e perciperet sine perceptione : In qua argumentati
ne consequentia est nulla; Percipit enim objectum aliquod , siquid percipit, sed hoc objectum potest esse quidvis aliud praeter suam
mei perceptionem : nec advertentia ad percipiendum objectum utique necessaria confundenda est cum alia advertentia, qua opus esset
ad conscientiam, cum possit prima dari sine secunda ex dictis supra q. a. contra Cordemoisium, qui idem jam fuerat opinatus. Dal. Psychol. q. 8. pag. i 6. ab Id. Ibid. q.7-A R
35쪽
Do apperceptione, verbo mentis, intellectione ,
aa. A Pperceptio est nomen exculam ultimis hisce temporibus , Ex quod quisque sumit in proprio sibi sensu . Io. de Tur-ee i) illud dicit significare perceptionem cum conscientia conjunctam. Genuensis ab idem esse ac reflexionem , & uterque citat Leibnitium . Benedictus Statiler accipit pro 3) intuitu in res repra- sentatas per ideam scilicet materialem q. 4. , quam ipse requirit ad cognitionem objectorum sensibilium . Abrahamus de Chaumeix dicit uno in loco appereeptionem esse relationem actualem mentis ad objecta interna, hoc est ut ego interpretor, animadversionem mentis ad rem , prout cognoscitur , alibi vero s) eam sumit pro idea objecti sensibilis, facta ab anima occasione impressionis ali-eujus factae in sensibus . verbum mentis est nomen celebre apud Metaphysicos pavLIO antiquiores , quod in re idem est, ac idea. Illud tamen declarat quamdam ideae proprietatem , scilicet eam esse id , ut ait Lessius. μ) quo mens sibi interius rem exprimit, ct velut eloquitur zficiat enim verbum externum dicitur vox aliqua, qua exterius alteri repraesentamus rem aliquam : ita verbum internum es illud, quo mens
sibi rem propositam exprimis, Cr repraesentat. Hoc autem facit for maliter per ipsam rei cognitionem. a 3. Intellectio idem prorsus significat ac verbum mentis . Nam quemadmodum observante Alexandro Ales cet) , Intellectus dieitur ab intus loquendo, ita intellectio idem est ae interna loquutio , hoc est verbum mentis. Fuerunt quidem aliqui , qui opinati sunt intellectionem proprie significare actionem mentis, qua
36쪽
sibi suum verbum efformat , in quo sensu Leibnitiani ex nuper F. ao. dictis sumunt nomen perceptionis. Ita Suareg dicit, ocdocet, quod IJ verbum mentis in rei a non d inguitur ab actu intelligeudi , quarenus es aliquid factum ab intellectu, seu qualitas in facto esse : intellectio vero quatenus es actio in feri distinguitur moduliter a verbo , ficut distingui solet actio vel dependentia a tormino . R tulit etiam Lessius , & confutavit loco nuper citato hanc distinctionem modalem excogitatam ab aliquibus inter intellectionem, seu actionem mentis, & ejusdem verbum , quam reVera gratuitam,
& falsam esse alibi a) ostendi. '
a . Attentio est cognitio objecti facta ab anima cum quodam suo ut ita dicam conatu ex explesto desiderio acquirendi sibi hane cognitionem . Ex quo fit, ut facile in posterum de iis recordemur, quae non utcunque, sed attente cognovimus . Platelli definitio dicit s) , Attentio es adiretentia ad id, quod it. In quo vocabulo habetur species quaedam conatus . Μinus bene Benedictus Stanter ).& ante illum Cordemoisius attentionem definiunt s) cognitionem objecti, quod aliquandiu anima considerat; Iuxta enim hanc explicationem dici non posset,attentionem adhibitam esse in eo , quod aliquamdiu non suisset contemplatum . Quod esse contra communem sensum fatebitur quicunque noverit, quid sit attente legere,aut audire. Idem Statiler jure ibidem reiicit definitionem Woffii 67, quae dicit attentionem esse facultatem reddendi unam ideam prae aliis clariorem; nam observat ipsammet claritatem ideae persaepe
attentionis causam, seu oecasionem esse, & non viceversa attenti nem esse causam claritatis. Malebranchius vero habens credo ante
oculos suam illam opinionem, quae falsa inserius demonstrabitur, quod omnia videamus in Deo, silc habet ) , Attentio mentis nihil aliud est prater ipsius coarversionem ad Deum selum magisrum nos, um aquasi vero , qui defixus haereat in turpibus cogitationibus, & pe versis machinamentis, Divina contempletur. C Ci ci Sua . Metaph. disp. g. sec. . cs Cord.Dillinct. du Corps. Di
37쪽
as. Circa attentionem notandum est, eam adjuvare solum, non tamen essicere vim imaginandi, hoe est vim, qua objecta sensibilia semel pereepta iterum cum libet quasi praesentia cognoscimus . Quod suadetur tum ex iumentis, quae etsi attentionem, prout hanc definivimus, non impendant iis, quae sensibus usurpant, nihilominus ita vi imaginandi pollent, ut procul etiam a caulis abducta. per easdem vias sine errore easdem repetant e tum ex permultis hominibus, quibus frequenter contingit aberrare , etiamsi ex intentione redeundi attente viam observaverint. Res igitur circa vim imaginandi se habet, sicut circa facultates intelis lectus & memoriae, quas studium quidem potest acuere , non tamen essicere, & quodammodo crςare .
suam naturam . ΙDeae nostrae dividuntur pluribus modis , prout considerantur ipsarum vel natura, vel origo, vel objecta , vel proprietates a cidentales. Ordinatim de singulis hisce membris aliquid jam dico.
De eommuni divisiora idearum secuntam ipsarum naturam. a6. π Deae secundum ipsarum naturam dividuntur in phantastidi eas, & intellectivas. Phantasticae dicuntur, quae repraesentant res corporeas , vel etiam incorporeas sub imagine corporea. Quare etiam phantasmata audiunt, quod est nomen graecum idem significans ac spectra, passim usitatum praesertim a veteribus, non tamen in uno semper sensu; Nam ut advertit Cardinalis Ptolemaeus i) modo usurpatum est pro ipsa experientia animae cogno
scentis quid sensibile:modo pro speciebus,ut ipsi aiebant, prodeuntibus ab objectis sensibilibus,a quibus produci volebant praedictam experientiam animae: modo pro ipso objecto , a quo species illae
38쪽
processerant. Ideae phantastitae, quarum obiectum sit res corporea , dividuntur in sensitivas, imaginativas , & abstractivas . Sensitivae, quae de nobis loquendo , α de omni animali cognoscente communius dicuntur sensationes, sunt quae objectum praesens repraesentant, quassi ab ipso excitatae . Imaginativae , quae etiam dicuntur imaginationes , sunt quae objectum, prout olim nobis praesens fuit, repraesentant.
Antonius Genuensis diserimen inter sensationes & imaginationes repetit I a diuturnitate & vivacitate majori in sensatione, quam in imaginatione. Sed non video sensationi propriam esse . hanc diuturnitatem majorem . Quid autem intelligi debeat nomii ne vivacitatis, quoniam ipse non explicat , ignotum mihi est. Equidem dicam sensationem in eo differre ab imaginatione, quod sensatio conjuncta est cum evidentia de praesentia objecti, secus ero imaginatio . Hane evidentiam pertinere quasi ad sormam sensationis censuit etiam S. Augustinus dicens, ca) Videtur mihi anima cum Ρη is in corpore, non ab illo aliquid pati , sed in ejus passonibus attentius agere, ct has actiones, Me faciles propter conveniendiam , sive dissiciles propter inconυenientiam non eam latere, ct hoc t
eum es, quod sentire dicitur . Quas hic appellavi ideas imaginativas, alii dicunt phantasticas . Sic Plutarchus intervenire dicit sa)pham
rasticum, quando excogitatur animi imaginatis , nulla re imagi via oblata.
a . Ideae abstractivae sunt ,. quae de de objectis certo quidem existentibus, sed non praesentibus a nobis essermantur ex similitudine, quam novimus habere cum aliis eiusdem speciei. Exemplum esto in verbis Augustini, qui dicebat, Antiochiam cogito incognitam a sed non sicut Carthaginem cognitam οῦ illam quippe visionem rogitatio mea fingit, hanc recolit . Idein S.. Doctor s) phantasmata per oculos anima impacta vocavit eas in hac specie ideas , - ad quarum formationem concurrunt ideae similes per oculos quodamin modo hausiae . Ideas abstractivas Petrus Sylvanus Regis 6 a ' . . C a Pella-
39쪽
pellavit ideas implicitas, quasi implicatas inter ideas rerum Prorsus extranearum illis, quae sunt harum idearum objecta . Ideae intellectivae sunt, quae repraesentant objecta absque imagine corporea. Tales sunt ideae de substantiis spiritualibus, de numeris , de omnibus denique , quae communiter invisibilia dicuntur, quia etsi ut ait S. Augustinus I) intellectu concipiuntur, ac perhoe ct ipsa modo quodam bi congruo videntur, ct cum videutur, multo cortiora sunt, quam ea, qua corporis sensus attingit: tamen dicuntur inυisiuilia , quia oculis istis mortalibus videri omnino non possunt. 28. Distinctionem inter ideas, quas phantasticas appellavi,& intellestivas, putavit S. Augustinus ita evidentem esse , ut nemo illam non agnosceret. Quis enim, inquit, non intelligit se crescere, vel patu continuo mutationem quamcunque in suo corpore, quae tamen dum fit, sensibus non percipitur, sa) Non negas, sic te Euodium altuquens, nonnihil pati corpus, cum crescimur, via δε- noscimus: neque id nos ullo sensu sentire manifestum es : nec id tamen animam latet. Non igitur eam later quiddam , quod patitur corpus, nec tamen sensus iste appellari potes . . . . Neque in eo fauimur, ut opinor sNam proclivius est, ut me falli dicam quod video, quam quod intelligo.
Qui igitur hanc distinctionem negant, mali philosophi sunt. in
quibus primas tenent Materialistae, qui omnes hominis cogniti nes ad genus sensationum conantur reVOcare , ut ipsius animam
concludant non differre ab illa brutorum , & proinde cum haec in aliorum sententia consistat in materia, sibi persuadeant, si fieri possit, etiam ipsorum animam nihil aliud esse nisi materiam.
a s. In horum numero Chau meixius numerat aliquos ex Gallis Eneyclopaedistis, producens ex multis articulis eorum verba,
quibus hanc distinctionem iuxta ipsum repudiant. Itaque in articulo Apprehe o, dici observat 3) disserentiam essentialem, quam oliqui saluere volunt inter ἰmaginationem is puram ivtelligentiam esse meram imaginationem, tribuens illis. quod sic loquantur, quia per ipsos nihil est pura intellectio, prout a sanis philosophis distinguiatur a sensatione & imaginatione . Quando in hoc sensa ea dicant,
merito contra illos invehitur . Ceterum eadem concepta verba hahel i) s. Aug. Fpisc. ad Consenti. Chau. Presug. lib. 2. sec. I.
40쪽
s pCUNDUM NATURAM. a Ibet etiam Bumerius i) , apud quem innoxia sunt; Nam ibi no
mine imaginationis , & purae intelligentiae significat potentias quasdam , quas aliqui volebant esse inter se realiter distinctas . . Idem refert Encyclopaedillas in aliis locis iterum iterumque statuere omnes hominis cognitiones esse sensationes, easque esse motus mere passivos animae, nec aliter dici posse. nisi ab iis, qui loquantur ab decepti a falsis notionibus ex Logica Scholasica hausis. Cum his consentit Helvetius, cujus librum De Spiritu, de quo alibi ) dixi, idem Chaumeix ad examen revocans ) planum facit illum confertum esse erroribus in omni linea, & quod consequens erat eosdem tueri deliramentis non rationibus , flationibus non authoritatibus , mendaciis vel fabulis, non historiis . Atque cum fatuitatem plurium argumentorum , quibus Helvetius contendit omnes nostras cognitionets reduci ad sensationes,
idem Chaumeix d) ostenderit, non omittam illud, quod eidem exprobrat Antoninus Ualsecchi F) , & sic habet. Qui inspiciat
tres tabulas, in quarum altera sit rex juste reum damnans, in altera rex clementer reo parcens, in tertia rex jubens occidi quinquaginta reos, ille statim concipit ideas justitiae, & clementiae,& ideam praelationis justitiae supra clementiam : sed hae ideae sunt sensationes : ergo. Quod argumentum profecto nullum est, quip- .pe omissa majori, negatur minor .
3o. Cum negari non possit distinctio & diversitas inter ideas intellectivas, sensitivas, & imaginativas, ne est quidem repugnandum in admittenda distinctione inter facultatem purae intelligentiae, & facultatem sentiendi, & facultatem imaginandi , quae alio nomine dicta est phantasia , dummodo haee distinctio statuatur esse solum per nostrum modum cogitandi, non vero realis, nec toto etiam genere diversa fiat in nobis saeuitas intelligendi ab illa imaginandi & sentiendi, quatenus hae sint quid corporeum, illa vero quid spirituale; Hoc enim non solum gratuito, sed plus-