장음표시 사용
41쪽
quam falso dicitur, ut ubi demonstratur materiam non posse cognoscere , evincitur .
31. Ideae intellectivae dividuntur in directas & reflexas . D, recta sunt, quae repraesentant obiectum a seipsis distinctum; Re- nexae , quae seipsas repraesentant . Dum Cartesius in una ex pluribus , quas dedit ideae definitionibus plerunque obscuris, & inter se repugnantibus, dixit I) idea nomine intelligo cujuslibet cogitationis formam , videtur significare ideam diremm : dum vero addit statim per cujus immediatam perceptionem ipsius ejusdem cogitationis consitus sum, adeo ut nihil possem verbis exprimere intelligendo id, quod dico, quis ex Me ipse certum sit tu me esse iisam ejus, quodvσrbis illis significatur , iam videtur significare ideam rellexivam. Atque hic intercedunt aliqui, ut Arnaldus a), qui contendunt optimo jure ideam in genere ita definiri, ut in ea mentio fiat de idea non solum direm,sed etiam reflexa, quia ideam reflexam tamquam virtualiter solum distinctam a direela existimant nunquam non intervenire in quavis idea , quae fiat ab anima rationali, quatenus dicunt animam non solum cognoscere objectum, sed simul etiam cognoscere a se illud cognosci. Hi accedunt ad eorum opinionem , qui dicunt q. ai.) perceptionem & conscientiam esse
unam eamdemque Operationem . ARTICUL Us II.
De dissone idearum secundum naturam propria ualebranchii .aa. Ividit Malebranchius s) ideas in classes quatuor . Pr, ma est earum , quae sunt cognitiones rerum in seipsis immediate , & hoc modo solum Deum a nobis cognosci vult,
quia ) ipse selus, inquit, nunc mentem penetrat, ac sese ipsi pro
dit θ concipi nequit rem ullam creatam reprasentare posse infinitIm . At cum hae rationes sint totidem falsitates a Nam falsum est ad cognitionem objecti requiri penetrationem ipsius in mentem et Deum in hac vita nobis se prodere, & non ascendere nos ad cognitionem creatoris . seu entis infiniti per creaturas, seu per
42쪽
res finit as, corruit haec prima cognitionum species. Lockius praeterea rogat I), quid. sit Deum ens inextensum penetrare mentem nostram ens pariter inextensum. Cum enim modus hic loquendi necessario sit metaphoricus , utpote desumptus a rebus corporeis, indiget explicatione . t Secunda classis est earum , quae sunt cognitiones rerum perentia a nostra mente distincta, quae Malebranchius vocat ideas rerum repraesentativas. Claras atque perfectas voeat hujusmodi
cogaitiones , & hoc modo statuit cognosci a nobis corpora r a quia non possunt , inquit, mcntem penetrare , aut sese ipsi prodere . Sed haec loquutio, corpora non possunt se prodere menti, quando non significet corpora non posse a mente cognosci, quid nam Ggnificat Si autem id significat, jam actum est non solum de eorum cognitione persecta, sed de quacunque. Hoc autem omisso , cum plus nimio constet nobis impersectio cognitionis nostrae de
ipsomet corpore quo constamus, jam certum est a nobis non cognosci hoc modo corpora . Inserius vero etiam distinctim suadebitur, nullo pacto admitti posse modum hunc cognoscendi per hujusmodi ideas repraesentativas . Quare haec quoque cognitionum classis contra omnem rationem excogitata concluditur.3 3. Tertia est earum, quae sunt cognitiones per intimum sensum, seu conscientiam , & hoc modo vult cognosci animam nostram, & quae in ipsa agi sentimus . Hanc cognitionem postponit illi, quae habetur per ideas repraesentativas, in cujus comparatione hanc vocat obscuram & impersectam .. Haec cognitionis species verissime datur, sed falso ea collocatur inter eognitiones Obscuras. Tantum enim abest, ut opponantur inter se cognitio per intimum sensum , & cognitio clara & distincta , ut frequenter invicem conjuncta reperiantur . Nunquid enim aegritudo animi , aut gaudium, & sensationes Vel molestae vel iucundae, quando adsunt, dubitari potest an sint, quicquid sunt λ Nunquid dissimulari potest scientia illius rei, quam intimo sensu experimur pΑrnaldus cum contra hanc divisionem cognitionum propositam ab hoc auctore multa urgeat 3 , illud etiam circa hanc tertiam
et Mal. loco nuper citato n. I. cha. 2I. pag. 2 I I.
43쪽
speciem observat, quod ille stibi saepe contradicit I , modo tribuens claritatem , modo negans cognitionibus habitis per intimum sensum .
Quarta tandem species est earum, quaS vocat per conjecturam . Hoc modo vult cognosci mentes ceterorum hominum , &putas intelligentias: nec dubium est has cognitiones haberi ab illo inter infimas . Sed quonam modo, quod legitime insertur ex certissimis antecedentibus appellat ipse cognitionem infimi generis , & conjecturalem Video homines operari artificiose, audio loqui sublimia , opportune respondere interrogatis, & concludam solum per conjecturam , non vero per certi1simam scientiam eos praeditos mente ρ Illud contra totam hanc divisionem addam , quod ejus auctor omnia in ea permisceat, numerans in perceptio. nibus eas mentis operationes, quae proprie judicia sunt.
De dipi lane idearum secundum ipsarum
originem. I Deae secundum ipsarum originem dividuntur in adventitias,
innatas, & neutras. ARTICULUS I. D. ideis adventitiis.
3 . A Dventitiae dicuntur ideae, quae in nobis sunt immediate per sensus, quatenus nunquam in nobis existerent, nisi sensus nostri paterentur determinatas quasdam impressiones ex objectis . Easdem Sylvanus Regis ab vocat ideas naturales, hoc est nullo artificio nostro conquisitas. Alii appellant sensibiles, quod nomen minus placet, quia sensibile communius accipitur pro eo, quod sensibus usurpatur vel usurpari potest, quod proprium attributum est rei corporeae, non rei spiritualis, qualis estidea . Propter similem causam dicam potius factitias , ideas, quas habet
44쪽
sECUNDUM ORIGINEM. Συhabemus de rebus insensibilibus, quam ut alii loquuntur, insensibiles . Alii easdem dicunt cognitiones sensitivas , alii tandem
sensationes. 3 s. Hoc tamen ultimum nomen non caret aequivoco; Nam
sensatio dicitur tum idea objecti nobis externi, quae in nobis excitatur occasione impressionis actualis factae in senstibus, vel alteriuscujusvis sensuum passionis : tum ipsemet actualis passio sensuum Prout tamen cognita est : tum tandem idea eorum , quae in ipsa anima accidunt . Cessabit aequivocum , si sensatio sumpta pro idea objecti externi dicatur sensatio activa : sumpta vero pro as sectione sensuum dicatur sensatio passiva, seu ut Paras eam VO-cat IJ , externa: sumpta tandem pro affectione animae dicatu e sensatio interna. Hanc distinctionem advertere necesse fuit, quia non raro accidit, ut quis habeat ideam de obiecto occasione sensuum , ut ideam talis hominis quem videt, talis sermonis quem audit, quin vel advertat se habere hane in oeulis aut in auribus impressionem, vel ne sciat quidem hane omnino requiri ad eas ideas habendas , quod tune fortasse primo cognoscit , quando oculis vel auribus laborans non potest amplius, ut prius Videre,& audire. Accidit etiam aliquando , ut quis sine mendacio , &sine stultitia quereretur de dolore in manu aut pede , cum tamen iam haec fuerint amputata . Quare in utroque easci adest sensatio
tam activa, quam interna , sed deficit sensatio passiva, vel quia nulla est requilita iuxta hujus notionem advertentia, quod contingit in primo casu , vel quia nulla est impressio, sicuti apparet in secundo . Quare aequivoco vocabuli quis abutens posset hoc paradoxum pronunciare, haberi aliquando sensationes sine sensa
tionibus; Quod evanescit si clarius dicat haberi aliquando ideas de objecto sensibili, quin habeatur vel impressio in sensu , vel
advertentia ad impressionem factam in sensu. 36. Definitio ideae adventitiae complectitur has omnes sens tiones, quae multae sunt sub unoquoque genere. Exempla sensationis activae sunt idear certi alicujus coloris, saporis, odoris, ac sonitus , ad quas excitandas determinata sunt in nobis organa
quaedam , ut oculi, palatum , nares, & aures. Sunt etiam Ideae
certi alicujus caloris, sicut & frigoris, resistentiae , & impulsus, D famis,
i Par. Elem. de Metaph. num. 86. pag. 4s
45쪽
famis, sitis , doloris, quae sicut& aliarum hujusmodi affectionum corporearum ideae singulares, tactui debentur , quo nomine quaevis corporis nostri pars significatur , sive ea externa sit, sive interna , quae dicitur sentiens, qnia quoties quovis modo assciatur ab objectis corporeis, toties anima experitur sensationes quasdam , quas nullo habet alterius sensus ministerio. Ideae tandem dimensionis alicuius , figurae, motus, situs, aliaeque debentur sensibus , etsi non uni tantum propriae sint, sed pluribus communes . Exemplum sensationis passivae est, ut loquar cum S. Augustino, quaevis
ipso definitur, postquam adverterat, quod a cum per pectonem
corporis non latet aliquid animam, non continuo sensus vocatur unus tiquinq*σ, sud cum ipsa paJo non Iava. Exemplum tandem sensationis internae , sunt ideae de propria existentia, Vita , Voluntate, cogitatione , memoria, intelligentia , scientia , fide , laetitia, tri- Bitia, & similibus affectionibus, de quibus interno animi sensa certiores reddimur ; 3) Sicut enim, inquit S. Augustinus, hanc lucem corporis sensu , A ct meam voluntatem plane video , quia praesto es animi mei sensibus, atque ineus mihi praesens es. Ubi advertam nomen sensus per quamdam metaphoram attributum menti, esse juxta communem usum , ut probant haec usitatissima nomina intimus sensus . qui aliter dicitur conscientia, & sensus communis, qui sumptus pro potentia est ea animae facultas, per quam quivis homo sui compos eodem modo , ac alii de objectis sibi propositis iudicat: sumptus vero pro actu est actus hujus facultatis; avare, inquit Vernejus ) , si uno auι alio casu sensui commvni aliquis repugnat , ineptus: s in omnibus demens appellatur . 37. omnes hae sensationes, quando repetitae in nobis sunt, earumque uniformitatis conscii sumus, veniunt sub nomine experientiae, quemadmodum jam notavit Plutarchus, so Exp rienata enim, inquit, definitur multitudo ejusdem generis notionum . Quas appellavi sensationes activas, Bussieri 6 vocavit ideas re
46쪽
sECUNDUM ORIGINEM. 27ceptas, seu passivas . quia etsi mens sit caussa essiciens, tamen non adhibet conatum ullum ad illarum effectionem, qualis apparet in ideis, quas dico factitias, & ipse per oppositionem vocat activas . Placuit afferre hanc observationem Bussierit , quia continet quamdam notam essentialem hujusmodi sensationum. Quare rejicitur, quod Auctor articuli a. in Commentariis Treis voltianis anili I . dicit, sensationem differre ab idea, quia se satio nos advertit de re , sed non facit ut hanc intelligamus : idea Vero utrumque praestat; quae enim esse potest advertentia ad rem nata ex impressione facta in sensibus, quin sit ejusdem cognitio ΘNon placet tamen nomen ideae receptae , & multo minus passivae, quia utrumque constat terminis, a quibus definitio quidem tollere potest apparentem repugnantiam , non Vero reprehensionem circa illorum eonjunctionem plusquam arbitrario factam. Idem
Bumerius, cum supra ci) distinxerit sensationes ab ideis per hoc,
quod rix idea tribuatur absolute intellectui, seu anima , 'n quantum cognoscit: at vox sensatis , sentiment, tribuatur voluntati, seu annma , in quantum vvis, ct experitur molesiam aut jucunditatem, advertit aliam notam propriam sensationibus, quas dixi passivas. fallem quibusdam, ut scilicet conjungantur cum grata aut ingrata appetitus commotione. .
33. Iuvat opinionem etiam Malebranchii commemorare qui importune negat sensationes dici posse cognitiones, propterea
quod Deus, inquit ab , cognoscit sonitum & gaudium , fragorem& tristitiam, quin haec & similia sentiat: ergo sentire non est
cognoscerS. At respondetur concedo antecedens, ct disinguo cons quem: sentire non est cognoscere dumtaxat, sed simul pati aliquid in corpore conjuncto cum anima, conc. coisquam: sentire, non est ullo modo cognoscere , nego consequam 3. . Sensationes tam activae quam passivae communes nobis sunt cum brutis, in quibus reperiuntur sensus externi similes ho-stris . In hoc consentiunt omnes praeter Cartesianos , qui utpotestatuentes bruta esse mera automata , negant iisdem sensationes, quatenus hoc nomen significat vel importat ideam , quae est in anima occasione impressionum, quae fiant a corporeis objectis in sen-D Σ ' sibus. id Id. ibid. artic.9. num. is . et Mai. Ent r. s. sur la Metaphia
47쪽
sibus. De sensationibus internis illae solum conveniunt brutis, quae respiciunt sensum communem , ime quo non eir anima cognoscens, & qui communiter illis tribuitur, & ab iisdem evucienter manifestatur per signa voluptatis & doloris, laetitiae & tristitiae; videmus enim bruta vesci suaviter, dolere percussa , &canes maxime invento domino exultare , eoque extincto moerOre confici. Desunt tamen brutis aliae internae sensationes, quae postulant conscientiam sive facultatem animae non solum cognoscentis, sed etiam intelligentis. ARTICU Lus II. . De Meis factitiis.
o. T Deae factitiae dieuntur illae, quae in nobis su ni mediate per A sensus. Hoe ipsae nomine gaudent, quia ut IasilinΩkius a) post alios multos dicit, eas sibi sibi mens fabricat. Sylvanus Regis vocat a) ideas artificiales. Communiter dicuntur cogitationes, & in his statuitur primum discrimen inter animam h minis & animam bruti, ut illa hominis observante Gabriele D niel sa) soleat vocari substantia, quae potest cogitare; illa vero bruti, substantia, quae potest quidem sentire ac cognoscere, non tamen cogitare. Dici aliter possunt cognitiones rationales . Quare cognitio est senus, cujus duae species sunt cognitio sensitiva, feci sensatio nobis, & brutis commimis: & cognitio rationalis, seu cogitatio, quae propria nobis est, non brutis; quia haec fit ab intellectu, quo carent bruta. Auctor artis cogitandi easdem vocat ideas fabricatas occasione impressionum , quas sensus passi sunt, ut magis distet a falsa quadam sententia , quae docet ita quascunque nostras ideas fieri per sensus . ut omnes sint imagines rerum corporearum. Quod facile est intelligere, quam falsum sit consideratis ideis cogitationis assensus dubietatis, di his contrariorum , quas nemo profecto erit, qui in se eas dicat esse habitu corporeo quodammodo indutas. Nec similiter erit, qui sub ulla
48쪽
sECUNDUM ORIGINEM. 29 corporea specie ideam habeat sapientiae, justitiae , charitatis, castitatis, &similium, I) qua, ut ait S. Augustinus, profecto mole
corporis non pendimus, nec eorum quasi corporeas formas cogitatione Fguramus , sed ea quando recte intelligimus sine aliqua corpuisutia, ves ilitudine eorpulentia in luce mentis ad icimus.
I. Ideae factitiae sunt duplicis generis, aliae factae per separ tionem, aliae per compositionem. a) FN enim inquit S. Augu- sinus , vis quadam minuendi ct augendi anima insita , quam quocunque venerit, necesse es asserat secum . Hac fit, verbi gratia , ut corvi quasi ob oculos imago constituta , demendo θ addendo quadam ad quamlibet omnino nunquam visam imaginem perducatur . Licet igitur anima imaginanti ex his, qua illi sensus invexit, demendo ut dictum est, ct adindo ea gignere, qua nullo sensu attingit tota . Quae fiunt per separationem vocantur ideae abstractae aut praecisiones. Ideae quidem abstractae dicuntur, quando per mentem dividimus rem ab ipsius proprietatibus : ita qui in margarita percipiat distinctim rotunditatem & albedinem, facit sibi totidem ideas abstractas. Praecisiones autem dicuntur, cum per mentem dividimus attribura essentialia rei ab ipsa re, in illorum aliquo seorsim ab aliis me tem defigenteS. a. Exemplum ideae factae per compositionem esto in idea domus , quam conflant ideas parietum cubiculorum senestrarum januae aliorumque, in idea horologii , quae extat ex aggregato idearum de rotis, de catena , de tympano , de sagitta aliisque multis . Ubi advertendum ideam factum per compositionem importare solum , ut totum ipsius objectum possit esse secundum varias suas vel partes vel quasi partes objectum plurium idearum distiu- istarum, non vero quod ipsa idea sit secundum suam naturam
quid compositum ex pluribus quasi partialibus minimis ideis, hoc enim est impossibile, ut bene arguit Iaselinsethius a); siquidem' mens, cujus ideae sunt , est quid simplex : ergo etiam quaevis ideae, utpote ipsius modificationes, sunt quid simplex . Immo ne alio quidem modo simul esse in eadem mente possint eodem tempore distinflarum rerum ideae, nisi in hoc sensu , quod existat in ea affectio quaedam repraesentans plura objecta. Advertenda
49쪽
praeterea diversa significatio harum loquutionum , idea facta per compositionem, & idea composita . Primum nomen significat ideam , quae consideratur cum respectu ad suam originem, & declarat modum, quo eam sibi mens effecerit. Secundum autem nomen significat ideam habito respectu ad objectum , quod constet partibus a nobis apprehensis, ut ipsi accidentalibus, &non essentialibus . Ita qui dicat homo doctus, per me prosertideam compositam . Retinendo hujusmodi definitiones affirmari quidem potest omnem ideam compositam esse ideam factam per compositionem, non tamen viceversa omnem ideam factam per compositionem esse ideam compositam a Nam quoties ideae factae per compositionem, ut idea domus aut horologii, repraesentant omnia, quae ipsis insunt tamquam pertinentia ad essentiam suorum objectorum , jam carent attributis ideae compositae, & dicendae erunt simplices iuxta explicationem inserius aiserendam simplicis ideae. ARTIeULus III. De Meis innatis , O neutris. a. E ideis innatis olim questus fuit Busserius multa multos
O pro & contra disputasse , quin I unquam satis decla
raverint , quid per illos esset idea innata ; Aliqui enim ita loquebantur , ut nomine ideae hoc in loco viderentur intelligere sim-s licem apprehensionem , alii vero iudicium , alii tandem vim intelligendi. Ostendam deinde, Cartesium ipsum, qui idearum innatarum vel auctor vel instaurator fuit, modo unum ex illis tribus , modo aliud intellexisse . Interea cum nulla potuisset esse quaestio , si nomine ideae innatae significassent vim intelligendi, nemo enim sanus negat datas in hoc sensu esse omnibus hominibus ideas innatas, necesse est dicamus eos, qui illas se admittere profitentur insensu , quem alii negant , usurpasse hoc loco nomen ideae pro simplici apprehensione , vel pro iudicio, vel pro utroque . Atque ita revera est. Sunt enim qui dicunt esse in nobis ideas innatas , quatenus propugnant in ipsa creatione animae nostrae insitas eidem esse a Deo non solum quorumdam objectorum simplices apprehensiones , sed etiam quaedam judicia, cujusmodi sunt illa γ
50쪽
illa , quae dicuntur prima principia tam speculativa quam practica . Sed praestat audire aliquorum conceptas definitiones . 4. Purchotius sic habet, I) Idua innata es cognitio menti no-srasatim ab ortu divinitus ingenita : sise qua nobis a primo visa m mento ad extremum , quoties attendit animus, sempςr praso est, ct a sola prima causa Me corporis aut cujusumque alius causa secunda sub dio suam habet originem . Abra hamus de Chaumeix, ubi propugnat dari in nobis principia quaedam practica innata dicit, ca) innatum in Dictio rio verorum metaph corum significat cognitum ante Omuem acquisitionem . Cum Cartessius passim meminerit in suis philosophicis scriptis de ideis innatis, tum maxime audiendus est, ubi ipsam ideam, quam de Deo habemus , innatam, & primam inter innatas praedicat dicens , 3 eam GP idram entis summa pers
cti, qua nobis ex sensibilium rerum perceptione non advenit, neque ex
pluribus aliis ideis a nobis ad libitum es coinata , sed pux es, ct aliquid perfectum , cui nihil addere , aut detrabere possumus, ct a Deo uos creando nobis indita . Similibus verbis illam describit Franci-ciscus Lamyus in sua propugnatione demonstrationis Cartesianae de existentia Dei, quae est apud Trevolitanos ), & alii . s. Sylvanus Regis peculiarem sibi definitionem dedit dicens, s) Idea innata sunt, qua refutant tu anima ex unione ipsius cum corpore; hoc es qua productae sunt cum homins, ct ab illo sunt inseparabiles: & alibi addit 6J illas, etsi continuo in anima sint, conspicuas tamen eidem Mon esse nisi per sensus vel immediate, vel mediate : Idea, inquit, Dei, ct idea corporis, innata iLae revera sunt in anima : sed ibi sunt dependenter a sensibus; Mam juxta Aposolum res sensibiles faciunt, ur animas intra se recipiat ad suam ibi contemplandam ideam Dei: ct quantum ad ideam corporis, s illastidea corporis fingularis dependet immediare a sensibus, autem sit idea corporis in genere dependet mediare a sensibus . Brevius suam sententiam supra etiam exposuerat loquens determinate de idea Dei,
quam i) Purch. Logic. par. I. cap. I. Janu. pag. I 08. pag. so. Id. Μetaph. par. a. sec. 3. s Reg. Usage de la Rais. l. r.