장음표시 사용
501쪽
sunt eomparata, ut exigua vi multum intra certos terminos di latentur, vel coarctentur: at ultra illos parum variatur eorum
.dem volumen , etiamsi multa , & ingens vis adhibeatur . Ex sua quisque experientia facile hoc intelliget, qui si velit quantitatem aliquam lance vel nivis e statu suo naturali ad minorem amplitudi nem redigere, mediocri vi multum proficiet sub initium, at de inde vel parum vel nihil, etsi longe majores vires exerat. Simio liter calor & fiigus , causae variastes altitudinem Mercurii in ther- mometris per.quodvis sui augmentum facient, ut plures gradus ex
currat, cum primum relinquit statum suurn naturalem, non Vero deinceps, etiamsi multum hae vires augeantur. Quae est causa cur numquam videamus per aestatem thermometrum extractum
ab umbra. , & expositum Soli elevari ad duplam, triplam, &majorem etiam altitudinem , quemadmodum videmus autumnali aut hye mali tempore contingere r quamvis etiam in aestate grada&caloris sub Sole major triplo, & amplius possit esse, quam sub umbra , quod male Christinus apud Trevolitanos I ex thermo- metro concludit esse falsum. II. Quia cum thermometra soleant constitui in statu perpendiculati ad horigontem, necesse est liquor in tuba incIusus pondus suum exerceat deorsum , quod majus erit pro ratione maioris quantitatis in ipso tubo suspensae. Igitur vis caloris, quae agens in fluidum inclusum in cylindro vel globother mometri potuit primo per unum gradum 'extollere liquorem, impos erit ad illum per alium gradum sublevandum ob auctam aliquantulum materiam liquoris in ipsius tubo : a) Prasaret itaque, inquit molfius , Dum tubi eqse horizontalem . III. Quia non
minus patiuntur raresectionem ab aucto calore liquores, quam caetera omnia corpora , adeoque etiam tubi, qui proinde cum amplificentur per i auctum calorem , & per diminutum condensentur, necesse est, ut liquor nequeat in eo gradu constitui, quem remoto hoc vitio occuparet, 3) quod tolli bue usique non potuit, dixit Musschenbroehius. Haec non advertit Io. de Turre , dum in ipsa definitione thermometri dixit illius determinatam partem ret pleri
502쪽
pleri spiritu vini vel Mercurio , nempe iis suidis, quorum dilatationes ab igne sunt proportionales quantitatibur ejusm ignis . Quod, iterum iterumque repetit i) & assirmat. ss . Carolus Renaidinus credidit tolli posse hanc a thermo- metris imperfectionem per divisionem graduum inaequaliter inter
se distantium, quam proposuit tamquam respondentem veris c
loris vicissitudinibus. Sed mollius sa) ostendit ejus methodum
peccare gratuitis, & falsis suppositionibus. Nuper Auctor auonyismus disertationis , De persecundis uermometris , insertae in Cominmentariis i Mathematicis, & physicis russiliae collectis , & Avenione editis opera Pegenatis, credit posse hae alia via sa) obtineri
expetitam divisionem. Intra vas plenum aqua, constans ex lamina ferrea simul eum stanno temperata, latum decem circiter pollices, & totidem altum , infundatur thermo metrum , quando est tempus hyemale, & alia thermometra, ut vulgo solenteonstructa, designant gelu . Vas hoc supra lampada ad convenientem distantiam collocetur. Lampas instructa sit multis lychnis ex numeratis filis aequalis densitatis consectis . Accendatur primo unus ex his, & cum jam aqua Vi hujus conceperit calorem , quem po test, qui poterit per horologium determinari, notetur unus gradus supra gero et deinde accendatur secundus lychnus, & post aequale tempus notetur secundus gradas, & sic deinceps usque dum obtineatur aquae ebullitio .s98. Quando hac ratione superati sint desectus, omnibus hactenus excogitatis thermo metris communes, restant alia duo , quae fortasse vel in vieem se compensant, vel errorem multo minorem
inducunt in aestimatione caloris, si simul tolerentur, quam si uno sublato alterum relinquatur. Alterum est, quod a pressione aeris majori magis, & a minori minus massa vitrea thermo metri condensatur . Hinc fit, ut modo major, modo minor sit interna illius capacitas, ex qua fluidi altitudo dependet. Res in comperto est , postquam thermometra intra machinam Boylea nam facto vacuo constanter aliquantulum deprimi observantur . Remedium ,
quod huic incommodo Tabarranus excogitavit legitur in sua,
503쪽
ne ther metrorum correctione, dissertatione , quae est in Commentariis Instituti Bononiensis 1 . Sed de illo alii viderint, quam sit
Alterum vitium est , quod globos seu cylindros thermom tri, & totos etiam tubos ex calore dilatari, & ex frigore constri gi constat . Dilatato autem aut restricto tubo jam non habetur variatio liquoris, quae comparari possit cum illa, in qua prius erati Termini enim comparationis postularent eamdem constanter ca- Pacitatem thermometrorum. Tabarranus citato loco huic vitio Occurrit consormando extremum thermometri in figuram scuteulae ; Hoc enim modo fit, ut quantum spatii interioris pars cava scutellae per suam dilatationem minuit, alterum tantum restituat Pars convexa per propriam sibi dilatationem. Iampridem Mus- schenbroexius eodem modo ex hac parte emendari posse the mometra edito libro docuerat, ut ipsemet respondet Tabarrano, qui secum communicaverat hanc emendationem, quam credebata nullo ante se excogitatam, & clarius intelligi potest ex utrius que epistolis prolatis ab ipso Tabarrano ad finem citatae dissert tionis . Sed idem Musichenbroehius contra eamdem alibi objecit, quod a) aer eoncavam partem pondere introrsum premit convexa imm*tota , quo sit ut pressura A mo phara discrepante, vestris capacitas etiam disserat. Accedit, quod quando agitur de comparandis inter se caloris gradibus, qui a diversis thermometris indicantur , impediri potest fidelis renunciatio rationis, quae sola in re est, a diversa vitri densitate, qua posita etiamsi eadem in omnibus esset capacitas cylindri & tubi ad xi, nihilominus cum non posset esse eadem in omnibus dilatatio per eumdem calorem, ne eosdem quidem gradus sub eodem realiter calore indicabunt. Quare quis mir tur, aut dubitet de eo, quod olfius testatur, 3 Experientia docere thermosiopia eidem parieti a a non eumdem consanter caloris gradum Utendere, utut eadem utrisque gradatio fuerit applicata . Vidit haec etiam Musschenbroehius, qui ad habenda plura thermom isa, quae pari omnino passii procedant, advertit ut ex eodem
504쪽
eraeibulo vitri pleno, plures conseruantur tubi aeque crasii , ct que ca- mi, quod cum fere superat artificum indu iam , requiritur, ut ex plurimis eligamus saltem eos, qui Abi simillimi videantur .sss. Quae vidimus habenda esse prae oculis in thermometri constructione, quod sit accurate factum, & quantum fieri potest universale, multa certe sunt, nec talia, quae ita facile obtineri
possint. Quamobrem Bulfingerius scripsit I desperare se , quod
ullum umquam quis inveniat, atque perficiat thermometrum unia versale . Desperationem hanc urget molfius, qui credit neminem respondere posse quaerenti, ca) an omni nisi idem D. frigoris gradar, an omni sali eadem vis corrodendi lamellas nivis glaciales, hoc est idem frigus excitandi, addens sa) nondum excipera licet istiusmodi minutias in praxi non esse attendrndas, neque enim hactenus d mons tum , quod irregularitates a caussis memoratis pendentes At minutia. Lis pluribus experimentis a pluribus, praesoraim pluribur in locis factis dirimenda. Propter tot hujus instrumenti quasi necessarias imperfectiones in illius definitione opportune dictum est, per ther- mometrum cognosci variationes caloris, non vero dictum est metiri nos hujusmodi variationes, quia hoc in nostra potestate non Videtur positum . Neque negotium facessere debet nomen the mometri, quod stando elimologiae importat rationem mensurae, qua de causa aliqui malunt dicere thermoscopium, quia signim cationes nominum sunt ad placitum.
De quibasam ideis acquisitis per thermometrum. 6oo. Ι. Hermometrum docet esse in hypogaeis medioeris I profunditatis fere eamdem temperiem toto anno: in profundioribus vero omnino eamdem , ut de illis Observatorii Parisiensis & de illis theatri Herculanensis noviter essessi, quorum utraque profunda sunt pedes 84 , testatur Turre cc , etsi nobis videantur per aestatem frigida, per hyemem calida . Peripatetiei pro certo habentes frigus & calorem, quae- per
505쪽
ipsos erant ex primariis qualitatibus, seu entitatibus accidentalubus , intendi in cryptis per antiperastasim, hoc est per praesentiam contrariae qualitatis, qua circumdarentur, multa commenti sunt circa modum, quo haec antiperistasis explicanda esset, quos r seri Andreas Semery, qui etsi noverit esse thermo metra , quae ci ea sua tempora inventa jam fuerant & promulgata, & de illis mentionem faciat, nihilominus eorum usum nondum satis intelligens monet, non I audiendos esse, qui banc caloris, ct floris intensionem negam in e pris, rejicientes omnia in fallaciam sesuum . 6o I. II. Docet esse aequalem calorem in superficie quorumvis corporum inanimatorum , ut in aere , & in aqua, quae in eodem cubiculo lassicienti tempore permanserint: Nam ad aequalem altitudinem consipicitur liquor thermometri, sive hoc sit suspensum in aere, sive immersum in aqua, sive ligneae superficiei adhaereat, sive marmoreae, sive laneae. Modum omnium expeditissimum, quo per thermo metrum Drebbelli fiant haec experimenta . habemus a MusIchenbroehio a) . Hinc nil mirum, ut idem resert 3 , nullam in thermometris mutationem contingere, si ven tus ope sollis contra ipsa impellatur , vel per modum penduli cogantur se movere . Quando Eschinardus dixit thermo metrum JDe Uendit in aqua , ct etiam in vitro plus stigoris, quam in aero ambiente exisente in eodem cubiculo elauso , vel loquutus est ex vulgari .opinione, vel ea fluida aliunde advecta tamdiu non fuerunt in eodem loco , quamdiu opus erat, ut eamdem temperiem acquirerent , vel consideravit thermometra non intra aquam posita, sed ab ea extracla ; In thermometris enim solum humectatis compertum est notabiles mutationes contingere , & etsi a plerisque liquoribus hae soleant esse majoris fiigoris, & quidem in ratione Volatilitatis liquorum, ut Cullenius refert, nihilominus ab aliquibus sunt etiam majoris caloris. Quae phaenomena mysteria quaedamnaturae visa sunt Musschenbroehio s) . 6oa. III. Docet majorem calorem esse in visceribus corporis animati, quam in reliquo corpore . Μartinius & Secondatus apud
506쪽
Trevolitanos a) testantur globo aut cylindro thermometri intra os clauso elevari liquorem uno gradu supra illum , ad quem pervenit positum sub axilla, sive applicatum corpori ex omni parte.
Porro monemur hic a Musichenbroehio , thermo metrum , cujus cylindrus non sit longe minor sesquipollice, minus aptum esse ad mensurandum corporum animatorum calorem; a) Nam longa
remporis mora excurrit, antequam omnis Mercurius in tam amplo bulbo ad verum corporis calorem pervenerit.
IV. Docet esse in plerisque aquis thermalibu etsi maximavi ebulliant, ut urant corpora in ipsis immersa , longe minorem ignis quantitatem, quam sit in aqua communi, quae ferveat. Αtque Secondatus in observationibus physicis editis Parisiis an. I so testatun thermometrum Fabrenhestii in nulla ex aquis thermalibus sci a se exploratis ascendisse supra gradum iso, cum soleat aqua communis ebulliens illud elevare ad grad. a Ia. Quare vis comburendi in iisdem se prodens repeti debet ab heterogeneis particulis maxime salinis, quae a manu vel aliis corporibus intra illas immersis attrahuntur , & ignem in se inclusum iisdem communicant vel alio modo effervescentiam quamdam excitant. 6os. V. Docet differentiam climatum componi cum aequali sere intensioue eatoris, non tamen cum aequali ejusdem dur,tione : & sub gona torrida non haberi immanes calores, quos Veteres crediderunt, sed iis proximos , qui aliquando sunt sub temperatis, quin immoe novimus ab Acad. Parisiens. an. I 44 BOu-guerium expertum suisse in montibus circa Quiloam fere sub AEquatore positam , tam vehemens frigus, ut aqua ipsa in bene clauso cubiculo conglaciaret: & esse regiones habitatas, in quibus frigus aliquando pervenit ad intensionem plusquam duplam illa,
quae apud Italos est maxima LVI. Docet maximum anni calorem contingere circa finem
Iulii, & minimum circa finem Ianuarii, adeoque post solstitia
diebus circiter o, qui sunt pars anni fere octava , quemadmodum calor diei maximas non est in meridie sed horis post meridiem sere tribus, quae sunt pars octava diei naturalis. Hoc saltem enunciat tabula observationum thermometri a. Toaldo edita , & constructa i) Μem. de Frev. ann. r . a Musi. Introd. q. sTa.
507쪽
struela ex illis, quas per annos quadraginta Patavii habuit celebris Io. Potenus ab anno I as usque ad Novembr. an. 176 I, in quo
obiit, & deinde prosequutus est usque ad an . I 64 ejusdem Glius . Quod notandum fuit, quia in Belgio maximus diei calor contingit inter horam primam & secundam pomeridianam teste Massenenbroe kio i) . Ratio autem phaenomeni est, quia caussis inducentes calorem aut Digus praevalent aliquandiu etiam post sobstitia eaussis sibi oppositis .
6 4. VII. Docet rationem , quam calor aestatis supra terram habet ad illum hyemis non respondere rationi, quae Meruitur exactione Solis diversis his temporibus . Cum enim haec ex calculo
Nairani G, de quo meminit etiam Toaldus 3 esset Parisiis.
ut 66 ad 1 r illa quam ibidem exhibuit thermometrum Amonton si omnium aptissimum huic muneri, erat ut 6 au sI-- , hoc est fere ut 8 ad 7, propter scilicet quemdam constantem calorem , qui toto anni tempore in terra perseverat, & facile determinatur quantus sit, faciendo hane proportionem Go: sI--::66fX: Ii-Σ, ex qua eruitur quaesita quantitas xae 3s 3 eum quadam fiactione . VI ID Docet liquores cum vehementer ebulliunt, tunc ha- bere supremum caloris gradum, quem numquam transcendunt,
etiamsi diuturniorem ignis actionem pati niur q. 386 ) : & docet, universaliter verum non esse, quod quae minas densa sunt, ad minorem caloris intensionem aliis densioribus ebulliant; Nam olea licet levia tantum ab intense lue ebullire , testatur Musichen-broexius, in quibus compertum est oleum lini parem caloris gradum requirere ad fervorem concipiendum, ac Mercurium: nec Pariter verum universaliter ese, quod minus densa citius restigescant; Nam ex liquoribus omnium citissime calorem amittit Ner curius, lentius oleum Terebinthinae, & multo lentius aqua: neque tandem universaliter verum esse, ignem aequabiliter distribui in omnibus corporibus non admodum magnis; Nam vas continens quemvis liquorem includas in altero vase, in quo sit aqua, nunquam obtinebis parem calorem in liquore vasis minoris, etiamsi cogas quamdiu velis aquam ebullire .sios. IX. Qui thermometrum non consulat, & in aestimati
508쪽
ne eatoris stet enunciationi ut ita dicam tactus , pronunciabit calida , quae paulo ante frigida , vel tepida, vel sine ullo nee calore, nec frigore censuit esse; Nam experientia constat, quod siquid tangatur manu , quae aequalem cum eo , quod tangitur , temperiem habeat, non videri nec calidum , nec fiigidum t sin manu minus ealida videri calidum, & contra si manu magis calida vi. deri fiigidum. Immergis in aqua non calefacta manum, postis quam eam intra nivem detinuisti, aquam dicis calidam : immergis in eadem aqua manum vehementer calefactam , iam eam nivisimilem experieris. Neque haec ulli mira accidunt, qui noveritealorem prout est in corporibus consistere in motu quodam peris turbato minimarum ipsius partium, prout vero est in sentiente consistere in simili motu cuti communicato , qui determinata ratione per nervos assciat ipsius cerebrum. Quare cum ex legibus
Dinamicae corpus quidem , quod superabundat motu , communicet motum alteri corpori: corpus vero, quod minus vel aeque moveatur ac alterum, nihil illi communicet, manus, cui idem corpus eodem modo affectum diverso tempore applicetur, experietur num sensationem catinis, si illud ipsius cuti communicet aliquam agitationem, quae augeat illam, quam naturaliter habeat : nunc sensationem frigoris, si illud viceversa decerpat ab eius cute aliquid ex ipsius motu : nunc vero neutram, si aequalis si in ipsa & in admoto corpore quies vel agitatio. Hinc intelligitur, quare diversa corpora ut lana, lignum, marmor, & metallum, etiamsi diu fuerint in eodem cubiculo, attamen manus hominis, qui ibi habitat, experiatur constanter
frigida , & rursum metallum & marmor, frigidiora ligno & lana
sentiat . Scilicet corpora omnia inanimata praeter ignita habent
naturaliter minorem calorem , adeoque minorem motum in minimis Tuis particulis, quam habeat manus, quae illa apprehendat. Igitur dum haec cillis necessario communicat aliquid sui motus, lentit jam frigus, & cum plus sui motus iis communicet, quorum plures partes sontingit propter superfletem minus porosam . ut accidit in marmore respectu lanae & ligni, ideo maius frigus dentit tangendo marmor , t quam lignum. Compestum enim epexperimentis, quae accurate instituit Nolletus i, communicatio- q q nem i) Noll. Lec. i4. di Fisica a
509쪽
mn caloris proportionalem esse densitati corporis v quod ita stir
6O6. Per thermametiam pussumtis etiam exarer cognosco. re, quantum volumen fluidorum, quae includant, auctum sit derio calor , . ur aquae ferventis, aut .diminutum certo frigore , usinivisi,
quando tamen illud fabricatum sit is modo , qui possit huiequm. Bioni sitisfacere .i Dicam illam , quo rusus est 'Neutonus ih comsrueliono sui thermometri inab ipso mei lectatatum in Transecti,inibus Pit ilosophicis num. Σ7o, & deinde a figerio Gotestin ap-ipendice ad suas Lectiones iphys e, cui similis est , quem adhibuit Reaamurius ,:&.uterque exponitur etiam: do. de Turae a DPondera tubum cum cylindro vel globo : deinde implet globum Ioido , vi gr. mretulo cum aliqua parte tubi . Ur nona citerum pondera cubum eum incluso fluido, i& detrino ponderet junum to vitii habebis pondus solius Mercurii inclusi- me diuide in 1 oo
aequales. partes: ut di pondus fuerit 6 Oo grinorum . conveniet singulis centς simis pondus granorum sex . Filam indicet in tubo al- ritudinem Mereurii jam positi . Deinceps ingerantur per infandibulum singulae gentesinue ponderis mercuriit, oti filo noteturιquet vis altitudo , ad quam pervenit unaquaeque centesima . Habentur .ut patet hoc modototidem portiones aeqciales Mercurii , qu equando tubus esset per totam suam longitudinem aequalis iubique capacitatis, occuparent aequales partes ipsitas longitudinis I secus veront plerunque contingit aequales Mercurii centesimae oecupabunt Partes tubi inaequales. . ιAdhaereat jam tabus tabulas; issimobili, en qua e regione singulorum sitorum notentur convenientes numeri,
scilicet e regione fili propioris globo, convenit num. Im, secum do filo 1 oa , & ita porro. His peractis fluidum extrahatur usque ad illam sui partem, in qua est numerus 1 oo, & deinde igni imponatur , ejusque vi urgeatur ad maximam sui dilatationem, quam ebulliendo obtinet, tunc innotescet quantum accurate auctum sit volumen illius per hunc calorem supra illud, quod in satu naturali habebat . Quando eodem tubo quaerantur alterius fluidi incrementa , depleatur ipse Mercurio , & novo fluido simpleatar usque ad eumdem gradum Ioo ; Eadem enim ratione comparabitur quaestionis enodatio . .' t
510쪽
so . XI. Thema omemim docebi ι an calor supra hanc terram , vel supra regionem aliquam miliar siit nos i tena poribus ac olim fuerat, vel contra major . Minorem continuo fieri dixit An nymus Auctor Gallicat Historiae de antiquis globi Ierresris perturbati nibus editae an. I sa, nullam sequutus observationem , sed solam
libidinem indulgendi absurdis cogitationibus, quae videri pollunt apud Trevolitanos IJ , & quivis facile conjiciet, qui noverit harum expositionem vocari historiam . Majorem contra calorem perpetuo evadere opinatus est Pontipodanus apud Toaldum a) , contendens id suadere , tum a priori ex orbita terrae, quam cum Eulero sibi videtur videre sensim consumi, & contractiorem fieri :tum a posteriori ex regulari fluminum , quae non nominat, congelatione per hyemem ante annos bis mille, secus ac nunc contingat. His omissis, quae temere dicuntur, observationes Patavinae
Poleni ab anno 1 4s usque ad I 764 , spatium annorum vaginti majus frigus singulis annis exhibent, quam suerit superioribus annis viginti, ab anno scilicet I as ', & deinceps, praeterquam in duobus annis I as, & 17 O , quorum frigus superatur ab illo an . 1 7ss , & I 76O . 6o8. Alios usus thermo metri suggerit Sturmius ) . At ille nullo modo subsiistit, quem Turre vocat ) insignσm pro vescendis carnibas Ialubribus, quem sie proponit. Observentur irradus caloris requisiti pro liquefaciendo adipe, de dissicilioris digestionis habeantur carnes animalium , quorum pinguedo solvitur majori calore . Ita carnem suillam pessimam dicit: , quia ejus pinguedo fluit solum ad gradum caloris quasi IOO thermo metri: & contra carnem caponis, anseris, turdi, aeque bonas vocat, quia horum adeps liquescit calore longe minori. At quoniam salubris est caro vituli& bovis, etsi horum adeps non solvatur nisi ad gradus caloris I Oo,& Ιοι , ut patet ex tab la, quam ex Mus chenbroehii Introductione ad philosophiam ipse ibidem affert , nequit ea, quam ipse statuit,