장음표시 사용
481쪽
tate , quemadmodum notum est liquores inclusos in machina pneumatica non esse liberos ab omni aere statim, ut cessaverint per illius extractionem ebullire , cum opus sit post aliquod tempus no
s74. Sit itaque primo perficienda suspensio Mercurii simus& aquae. Postquam modo iam dicto extractus fuit aer ita, ut nihil ipsius, vel fere nihil permanserit, quod facile cognoscitur e Nbullula , quae apparet in superiori parte tubi, dum fere horizontaliter collocetur , opus est relinquero tubum in hoc flatu horizontali a Bullula enim aeris absorbetur ab aqua intra aliquot horas, & nulla jam amplius apparet. Tunc demum tubo sensim, seu non praecipitanter elevato , praesertim si insignis sit longitudinis , apparebit Mercurii suspensio longe supra altitudinem pollicum a8 , & etiam verticalem , quae quanto minus aeris remans
rit, tanto erit validior & diuturnior . In tubis longis pollices so,& multo magis in illis, qui infra hane longitudinem sint, tam
firma suspensio hac ratione obtinetur , ut non descendat Mercurius, nisi per succussionem, quae fiat elevato aliquantulum tubo,& deinde permissis libero ejusdem lapsu ; Hoe enim modo tota
massa concussa extrudit particulas aeris interspersas, & congregat ad superiores praecipue partes, quantum satis est ad tollendam suspensionem . At si haec iterum desideretur nihil aliud opus est, quam tubam ad horizontem inclinare , ut aqua iterum absorbeat separatum aerem , quod unius vel alterius horae intervallo exequitur, donec modica sit ejusdem bullula : Modica autem erit etiam post quadragies repetitos hujusmodi violentos descensus. Quod mirum est, cum ad novam suspensionem obtinendam ingredi tur singulis vicibus e stagno Mercurius aere commixtus , sed quia hie sistit in inferiori tubo , non facile separatur aut congregatur sutpote compressus ex superiori parte a Mercurio superincumben te , & ex alia a gravitate columine atmosphaericae . Hinc non est mirum eamdem suspensionem sibi relictam fore etiam perennem . Tubus saltem longus pollices 36 , etsi incumbens parieti tremulo ad frequentes deambulantium motus , adhuc plenus erat anno exacto, quo ad alium usum suit destinatus . Nee dubito idem eventurum in quibusvis tubis, quoties quis sustulerit aerem, quam
poterit diligentissime : quod equidem numquam seci, quia est
482쪽
plenum laboris & taedii opus, quando tubi sunt longiores, praesertim propter desectum opportunae machinae , quam Video posse. fieri , quae faciliorem reddat hujusmodi operationem . Semel autem remanentibus aliquibus aeris particulis interspersis , hae sensim alicubi congregantur quantum satis est vel ad exerendam suam et sicitatem, per quam Mercurium deprimant, vel ad aperiendos Poros vitri, per quos transeat fluidum aere subtilius.s s. Sit jam perficienda suspensio in solo Mercurio, postquam
eo deventum fuerit, ut bullula aeris attracta ab aqua evanuerit per. collocationem sere horizontalem tubi: tunc obturato per digitum tubi osculo, ille e stagno tollitur, & ita convertitur, ut aqua ascendat ad osculum, quae infuso Mercurio foras diffluat. Quiescat iam tubus in hoc statu verticaliter per duos vel tres dies, ut sensim exprimantur omnes aqueae & aereae particulae , & undequaque contiguae fiant inter se illae Mercurii. His peractis clauso per digitum osculo tubi, qui Mercurio redundet, collocetur intra stagnum horizontaliter, deinde placide erigatur, & sustinebitur Mercurius ad verticalem etiam tubi collocationem. Mihi quidem semper contigit in tubis cujuscumque longitudinis usque ad pollices IIa , neque enim experimentum tentavi in longioribus . statim obtinere ad plures saltem horas hanc suspensionem in illis verticaliter colIocatis, & omnino plenis Mercurio . Ex quo apparet major facilitas habendi hunc effectum , cum tubus plenus est Mercurio , quam cum parum aquae in illo relictum est . Hujus ratio mihi est, quod aqua ita combibat aerem , ut facile deinde quavis de causia ab ea separemr, & congregetur , & Mercurius co sequenter descendit. Contra vero Mercurius, quem saepius aqua permeaverit, multo minus aeris ipse conservat, qui proinde taradius , & difficilius ab illo separatur ad perturbandam ejusdem suis
Quando tamen haec suspensio solius Mercurii sublata suerit vel sponte vel per agitationem seu concussionem , non obtinebitur nova per solam inclinationem tubi ad horigontem, sed opus est
aliquantulum aquae iterum introducere, quae concretum aerem
ebibat. Equidem in his experimentis adhibui tantummodo aquam communem, sed huius barometri inventor idem expertus est evenire utendo omnibus liquorum speeiebus, quae revocari possunt
483쪽
ad oleosos, aqueos, & illos qui spiritus audiunt, ita tamen ut in aqueis & oleosis res melius ,& aequali facilitate contingat , quam in spiritibus, qui tamen si sint ex iis, qui excitant ebullitionem in
Mercurio, ut est spiritus nitri, carent effectu propter continuam novi aeris quasi procreationem, quam e Mercurio educunt .
Toties barometrum Asclepianum habet rationem Veribaro metri, quoties tanta Mercurii suspensio non pos-st repeti ab aliis causis, quam a gravitate fluidi subtilioris ipso aere , cujus hae duae sint proprietates. Prima quod facile quidem Permeet ipsos poros vitri etiam in tubis torricellianis o & differat ex hac parte ab aere , qui ab illis non admittitur : impediri tamen possit ab hoc libero transitu per eos poros, quoties hi contigui sint cum Mercurio vel alio liquore, qui poros vitri obstruat. Haec autem contiguitas debet esse omnino universalis, quia squa restet vitri pars etiam insensibilis, cui contiguus sit aer , jam haec admirabilis altitudo evanescat necesse est propter pressionem hujusmodi
fluidi, qua data porta irruentis , non secus ac per unicam rimam, quae aditum aquae intra navim permittat, haec tandem demergitur. Secunda proprietas est, quod densitatem habeat longe min rem aere ; Nam in vacuo Boyleano, & etiam Torricelliano, ubi aer amplius non est, sed hoc suidum adest, corpora in suo descensu non patiuntur sensibilem resistentiam .s 77. Quod autem tanta Mercurii suspensio non possit repeti ab aliis caussis, jam ostendo . Causae excogitatae sunt quatuor.
Prima est Brounkerii, qui credidit pondus atmosphaerae sustinere posse Mercurium in baro metris longe supra pollices a8 , sed ne id
communiter accidat obstare vel minimum aeris, qui vix umquam
in ipsis non superest. Impugnarunt hanc opinionem Hamelius I),& Mussehenbroekius a) . Mihi satis est observare, quod repugnet ab ejusmodi residuo aere essici depressionem Mercurii usque ad porulices et 8 in quibusvis baro metris tum longioribus & latioribus, tum brevioribus & angustioribus. Secunda est Hugenii. Ille causam i) Ham. Fhys gen. to. a. ab Musi. Essai de phys. q. t 36a.
484쪽
ASCLEPIANO. 46ssam hujus suspensionis voluit esse pressionem suidi subtilioris aere,
quod etsi facile penetret vitrum, mercurium , & Omnia corpora , attamen quia minus liberum motum habet intra tubos plenos Mercurio probe expurgato ab aere, non habet tantam vim, quantam supra superficiem inferiorem Mercurii stagnantis . Ejus verba , quae admirabilem hanc explicationem continent, videsis apud eumdem
in Diario Sapientum i), vel apud Asclepium a) o Ea interea
reiicitur I. quia repugnat fluidum penetrans facile omnia corpora , P quae impenetrabilia observantur, minus libere permeare tubum plenum Mercurio . II. Quia repugnat fluidum , cujus transitus per vitrum non omnino obstruitur, adeoque neque pressio in1- peditur , permittere suspensionem Mercurii etiam diuturnam . s 8. Tertia est Wallisii ca) , qui hanc causam credidit defectum ponderis in incluso Mercurio propter impeditam actionem 'a . . . fluidi, a quo pondus corporum provenit . Haec Hamello vise fuit verosimilis. At plane demonstratur, Mercurium , etiam dum . est eo modo suspensus , deorsum gravitare . I. Quia dum erigitur tubus, in quo iii aliquid aquae, a statu horizontali ad verticalem , semper observatur Mercurius componi ad lineam horizonti parallelam . II. Quia quando jam suspensus haeret Mercurius, si clau datur digito osculum tubi, & deinde inverta'ur , statim videmus Mercurium occupare infimum locum, & sdrsum aquam detrudere . III. Quia concusso tubo , in quo modicum aqua: in ea relictum multis sit infectum lacibus, quemadmodum solet contin- gere, has videmus ex agitatione fluidi perturbare totam aquam,& cestante motu iterum paulatim subsidere . Igitur patiunt tu etiam intra tubum tum Mercurius, tum alia corpora vim illius caussae, .
quae continuo ea in terram urget.
s 79. Quarta tandem cauta est eorum, qui eam statuunt esse vehementem attractionem particularum Mercurii inter se, & cum vitro. Haec habet pro se Neotonum, qui contendens s) attra- 'ionem insignem evadere, quando particulae sese attrahentes sint magis contiguae, hac ipse praegrandi suspensione Mercurii usus. N n n est
485쪽
eit pro argumento . Ne tonum sequuti sunt Mussehenbroehius ci .
& passim physici, quorum aliqui post ' allisium a in subsidium
attractionis advocarunt etiam scabritiem vitri, fingentes observatum esse nullo modo supra barometricam altitudinem sustineri Mercurium , si tubus oleo intrinsecus perungatur , quod ex dictis eXperimentis compertum est esse falsum. Sed hoc omitis, attractionem nullo modo esse hujus effectus causam plane demonstratur . Ac primo quod pertinet ad attractionem inter particulas Me curii , illa per solam remotionem aeris intermixti non solum gratis , sed falso etiam fingitur tantam evadere, ut Mercurii naturam mutet ex fluida in non fluidam, sive ut ait Desagulierius, cogat illius particulas s) in solidam ut ita dicam columnam concrescere . Quod suadetur, quia quando tubas superne habeat parum aquae, Mercurius concuta tubo agitatur in morem fluidi, & inclinato Paulum tubo componitur semper ad libellam . Qui dicat hoc a cidere tantummodo in confinio Mercurii cum aqua, quae ibi ejus fluiditatem conservat, non vero in penitioribus Mercurii partibus, ille rejicitur, 1. quia aqua supernatat Mercurio , neque hujus m
leculas subit, sed his solum innititur . II. Quia quando tubi sunt
amplioris diametri, libella , ad quam componitur Mercurius, palam facit non solum ipsius superficiem remanere fluidam, sed alias etiam partes deinceps positas. III. Quia sicut fluiditas remanens in aqua dicitur conservare fluiditatem Mercurii sibi proximi, ita hujus fluiditas erit causa conservans fluidum stratum subjectum , hoc alterum, & sic de aliis successive . IV .Quia cum tam superior, quam
inferior Μercurius aeque expurgatus sit ab aere, non est cur attractio vim suam ubique aequaliter non exerceat. V. Quia neque Boyles neque Hugenius reserentes aquam haesisse suspensam in tubis etiam intra vacuam machinam positis, utique vi eiusdem causae, non
dicunt vidisse illam conversam in glaciem : & nemo opinor erit, qui hane visuruin se speret, si renovet, ut potest, experime tum . VI. Quia si in imo tubi collocetur globulus serreus, hic paulatim ascendit in altiorem locum : ergo nuidus perseverat i tus Mercurius . UIL Tandem quia si tu Dus attollatur e stagno, statim atque extra illud sit, Mercurius praeceps cadit .
486쪽
s o. Quod vero pertinet ad attractionem ipsius Mercurii cum vitro, haec nullum locum habet in hoc effecta , I. quia eum relictum est parum aquae in superiori parte tubi, Mercurius illi eontiguus nullam cohaesionem sui cum vitro manifestat, facile undans concusso vel leviter tubo: concuti autem potest saepius, & veli menter in tubis longis so & amplius pollices, quin Mercurius corruat . II. Quia, si experimentum fiat adhibito oleo ad purgandum Μercurium ab aere, & fiat solita inversito tubi, ut oleum in ima parte positum ad superiorem ascendat, & antequam totum ascenderit , immergatur in Mercurio stagnanti , videmus eamdem suspensionem , paulatim interea per latera tubi allabente oleo ad superiorem locum . III. Quia eadem suspensio obtinetur, etiamsi intra ipsum tubum una cum Mercurio intrudantur diversa. Corpora, quae aliunde constat non praeseserre ullam attractionem neque cum Mercurio neque cum vitro , & quae a pondere Mercurii
compressa cum sistant circa latera vitri, impediunt illam, quae esse solet inter vitrum & Mercurium. Iv. Quia eodem modo suspensio contingit per purum ac per sordidum Μercurium , cujus proinde coniunctio cum vitro, adeoque & supposta attractionis vehementia ab adhaerentibus fecibus impeditur . Desagulierius,
qui hanc suspensionem negavit i) contingere in sordido Mercurio , palam facit usum se non fuisse liquoribus, quibus fortasse
omnino opus est ad tollendum aerem a Mercurio, vel postquam rem leviter tentavit, dixit, quod credidit futurum, ex praejudicio attractionis tamquam causiae. U. Quia tuborum, quae adhiberi tuto possunt, amplitudo superat sphaeram hujusmodi vis attrahentis in vitro. Quare qui assirmarunt, ut citatus De sagulierius suspensionem hanc contingere in tubis angustis, non vero in amplioribus, falsum ex imaginatione venditarunt, vel ex credulitate . UI. Quia liquores adhibiti ad exsugendum e Mercurio aerem, attrastionem hanc vitrum inter & Μercurium minuunt vel
impediunt. Quod mihi constat, qui vidi ex duobus barometris torricellianis in eodem vaso stagnantis Mercurii se sustinentibus, illud in quo spiritus vini prius insusus fuit, liberrime ostillationes
suas peragere compresso digitis Mercurio stagnante per vices. dum :in altero , in quo nullum fluidum antea fuit, impedita apparebat N n n a oscil-
487쪽
' 68 DE BARO METRO ASCLEPIANO.
oscillatio circa totam tubi peripheriam , quoniam citius, & magis elavabatur centralis columna , quam qui circa tubum est anulus Mercurii. Qui suspicaretur ad Mercurii sustentationem concurrere formam conicam, quam ipse induit, propterea quod latior tubi Pars est superior , ille noverit eadem facilitate suspensionem haberi etiam in contraria tubi collocatione .s 81. Quid plura Z En demonstratio , quae excludit a causa li ius admirabilis suspensionis attractionem tam inter Mercurii particulas,quam vitrum inter & mercurium. Sublata per succussionem suspensione facta in tubo per Mercurium & aquam, quae erat unu fere pollex totius altitudinis pollicum quadraginta quatuor, eadem saepius successive renovata suit. & validissima semper inventa, postquam facta inclinatione tubi ad horizontem post novum i troductum Mercurium cum aere commixtum , qui detrudens resuduum Μercurium & aquam in superiorem partem tabi longe ampliorem, occupavit pollices inferiores 33, expectatum fuit con-Veniens tempus, quo bullula aeris ab aqua absorberetur . Rursas in eodem tubo sublata per saecussionem suspensione , & novo introducto Mercurio enm aero commixto , qui exclusa aqua occupavit inferiores pollices 37, iterum habita fuit suspensio, quae non cessit nisi validiori succussioni: ergo suspensus haesit Mere rius per pollices 33, & a , etiamsi aeri commixtus non det locum attractioni neque inter particulas Mercurii, neque vitrum i ter & Mercurium. Concludam, quod sicuti inventio Barometri Torricelliani magnam rerum conversiouem in tota physica imduxit , ita nova expectanda est ab Asclepiano , postquam phialosophis evaserit familiare.
ssa. Hermometrum , seu Thermoscopium appellatur i A strumentum compositum ex tubo, & globo vel cylindro crystallino, in quo inclusa est determinata alicujus fluidi quantitas , per cujus diversas dilatationes, & condensationes palam fit incrementum , & decrementum caloris , quo corpora ac
488쪽
ficiuntur . Quis fuerit primus, cui in mentem venerit posse aliquo instrumento cognosci vicissitudines caloris maxime in atmosphaera controvertitur. Franciscus Lana apud Sturmium si) ,& Desagulierius ab id honoris tribuunt Roberto Fluddo , seu a Fluctibus: Polenus apud Musichenbroehium 3 Sanctorio : idem Mussehenbroexius ), & alii citati a Io. de Turre s tribuunt Cornelio Drebbelio , quem passim dicunt suisse Batavum agrestem, quod nuper negat Montucla is), qui ingenuum contendit fuisse , nec dubito eumdem cum illo, de quo apud Morerium multa
narrantur incredibilia , & mortuus Londini dicitur an I 634. Il ud certum est posse hoc instrumentum comparari modis diversis, tum quantum ad sormam, tum quantum ad gradationem, tum quantum ad fluidum, quod est aut solus aer cum Drebbelio , aut spiritus vini merus cum Academia Florentina, aut spirutus vini mixtus aqua cum Reaum urio, adi oleum lini cum Newtono, aut Μercurius & aer cum Amontonsio , aut solus Mercurius eum communi. Existunt proinde multae thermometri species, quae plerumque a suis inventoribus nomen desumpserunt. Ex his quaedam magis pervulgata hic exponam, Drebbellianum, Falire
heltianum , & quod ex his duobus deinde enatum est , quod ducam commune , illud Delisiti, & illud Amontonsi, de quibus consuli etiam possunt, qui de iistiem agunt, ut Kircherius 8) , Μullerus is , Chauvinus io , Petitus cri) , Halleius ia , Celsus ia) , Chambers sic, Georgius Marti ne in suis physicis,& medicis observationibus, Londini editis an. I o, & iterum Gallice an. I si Parisiis, quem praecipue laudat Desagullarius i s),& alii, quorum mentio deinceps Occurret .
489쪽
ARTICULUS I. De Thermodiretra Drebbeliano, o Fabrentiniano.s 83. Hermometrum Drebbellianum est vitrea sphaera, cui I parum colorati liquoris sit infusum , cum tubo sibi avi nexo sub finem incurvato, ut postquam parumper fuerit eleV tus desinat in sphaerulam tenui hiatu patulam , cujus figuram dabit Musschenbroestius i , in qua liquor infusus magna ex parte congregabitur . Hoc posito quoties aer inclusus ex stigore condensabitur , assurget liquor in tubo : quoties vero ex calore rarescet , descendet. Sturmius de eo loquitur ab tamquam de ther- mometro suis temporibus valde usitato: nec Boerhaave s) otiosum esse credidit industriam suam in eo perficiendo collocare : sed in usu communi amplius non est, postquam omnes plane intellexerunt, fluidum in eo inelusum subjacere vicissitudinibus non solum ex varietate caloris, sed etiam ponderis atmosphaerae. Quare si ipsum solum adhibeatur, omnino inutile thermo metrum est, quia infidele. At siquis pone illud habeat aliud thermo metrum ex liquoribus comparatum , ut infra dicam , & per accuratas O servationes , prout docet Desagulierius , noverit distinguere Variationes, quae ex calore dependent, ab illis, quae a mutata aeris gravitate proveniunt, habebit iam instrumentum , quo unice uti navigantes possunt pro baro metro, ut opportune tempestates prae-Videant, quippe obnoxium non est, sicuti barometrum mercuriale vehementibus oscillationibus ex motu navis nascentibus : &proinde baro metri marini nomen obtinere melius poterit, quam illud excogitatum ab Amontonsio, & etiam a Musschenbrokio s descriptum, quod minus utile inventum est . Habebit praeterea unicum thermometrum , quo quis definire possit quaestionem. an Lunae radii saltem collecti per speculum ustorium producant calorem sensibilem . Hoc enim assirmat unus, quod sciam Mont
nai ius 6 , qui sicuti iam Toaldus adverterat ), ita loquitur , ut
490쪽
videatur se id comperisse per repetita diligenter experimenta, Postquam cognovit, quod alii multi eitati a Mussehenbroehio 1 experti fuerunt , Omnia thermometra ex quibusvis liquoribus comparata, nihil ne sub hoc quidem quasi cruciatu lucis Lunaris
s 84. Venio ad Fahrenheltianum , quod sie dictum est a s Iertissimo ejus authore Daniele Falirenheli Amselodamensi , a quo an I Os primo fuit divulgatum. Ipsius constructionem merito multi docent, quia nullum adhuc ipso melius ars invenit, ut censet musichenbroexius ab , qui de eo quater s) loquatas est. Praeter ipsum consuli possunt etiam Acta Lipsae an. I ao, & IO. de Turre ) . Praesto sit cylindrus crystallinus, cujus diameter sit
trium quatuorve linearum pollicis, altitudo vero sit pollices tres, Vel duos , vel etiam unum cum dimidio ἀ brevior enim esse debet , quo major sit ejus diameter. Ille ex una parte sit elausus, ex alia vero adnexum habeat tubum satis angustum, aliter variationes ex calore aut frigore in Mercurio includendo intra ipsum non essent satis promptae, nec satis sensibiles. Ejusdem cavitatem Mus- schenbroekius s) determinat ad crassitiem setae porcinae, quae ta men triplo etiam major dicitur posse esse Altitudo tubi sit dum rum pedum , vel duorum cum dimidio . Figura cylindrica in e tremitate hujus instrumenti, relicta sphaerica olim usitata, adhibetur , ut facilius innotescat ratio capacitatis tubi ad illam cylindri, ut notat Musichenbroehius tum in citatis Tentaminibus, tum in epistola ad Ρetrum Tabarranum inserta in Commentariis Instituti Bononiensis 6) . Semel enim cognita ea ratione satim deprehenditur, quantum per calorem dilatata, vel per frigus compressa sit massa Mercurii . Ita si Mercurius oceu pans unum tubi gradum sit millesima pars illius, qui est in cylindro, crestente allo per calorem uno gradu intelligitur volumen, quod prius erat