장음표시 사용
471쪽
illud revocetur, emittet lucem satis sensibilem maxime in tenebris persectis . Ex quo intelligitur conditionem necessariam ad phosphorum mercurialem esse ipsius purgationem ab omni humiditate. Haec autem non videtur separari per insusum calidum Nercurium in tubum pariter calidum . Saltem non solum hac via non obtinetur phosphorus , sed ne barometrum quidem , quod ad eamdem altitudinem ascendat, ac alia barometra , quae per ignem modo supra dicto fuerint consecta . Si accidat tamen ut praeter omnem humiditatem totus etiam aer excludatur, phosphorus non habetur. Nam compertum est paullum aerii ad illum requiri. De phosphoro barometrico citantur duae dissertationes Bernoullii in Actis Academiae Parisiensis ad annum 17OI .ssio. IV. Tubus, qui antequam impleatur Mercurio , aspe sus fuerit spiritu vini intra tubum immisso , etiamsi hic deinde e trahatur , sustinet Mercurium ad altitudinem longe minorem solita . Primus id observavit Amon tonsias I) , quod dedit occasionem inquirendi in hujus phaenomeni causam tum ipsi tum aliis. Atque ipse quidem credidit, hoc provenire ab halitibus hujus spiritus, qui poros vitri aperirent, & materiam aliquam introduce- rent. Sed falsa est haec opinio, quia spiritus vini exterius quan- amvis assiisus parti vacuae tubi, Mercurium non deprimit, etsi ejus actio , siqua seret, adiuvaretur a pondere atmosphaerae. Hominbergius sistendum voluit in ipsa halituum vi, eique Maraldus petsuas observationes suffragatus est : Sed Fontenellius his non persuasus sententiam suspendit. Novissime Asclepius a) hanc eausam sagacissime perquirens, tum illam tum alia plura extra controversiam posuit, quae hic subjicio. s63. Primum est, Hombergii sententiam unice veram esse .. I. Quia Mercurii depressio in eodem tubo longe minor est per hyemem , ac per aestatem : & pro gradu caloris majori, quem aestas acquirat, major fit depressio, propter auctam scilicet ex calore elassicitatem vaporum spiritus vini . II. Quia madefaciendo per frigidum liquorem quemcumque externam partem vacuam in rubo, ubi vapores congregantur, statim altius extollitur Μercurius, quia scilicet illi condensantur. Hanc Mercurii elevationem frigefacta
parte I Amonton. Acad. des scietu ca) Ascl. ubi supra n.Io. & seq.
472쪽
parte vacua tubi, & rursus depressionem ea calefacta Franciscus Grimaldi 1J narravit accidere etiam in barometro , quod nullo prius liquore madefactus fuerit, ex quo conclusit separari ab ipso Mercurio vapores. Sed deceptus prosecto fuit ab aere, qui remansit in ipso tubo ; Nam nihil horum accidit in iis, qui non contineant ullum aerem. III. Quia si indueto gossipio bene poliatur tubus ab adhaerentibus hujusmodi particulis spiritus vini, jam Mercurius infusus sustinetur au solitam altitudinem. Quod huiusmodi frictio statim efficit, idem sensim praestat implere , & deplere saepius tubum, quin opus sit qualitate, quam hac via paula tim destrui aliqui commenti sunt. Secundum est, depressionem Mercurii effiei in hujusmodi tubis non solum a spiritu vini, sed, etsi multo minorem, a quibusvis
liquoribus , aqueis etiam, & oleosis . Ita quo tempore spiritus vini deprimit Mercurium lineas circiter a 3 , aqua deprimit Io, oleum amygdalarum 8 , olivarum 6 .s6 as Tertium est, . elasticitatem hujusmodi vaporum acrio rem esse elasticitate aeris; Nam si statuatur Mercurius in uno b, rometro non asperso prius spiritu vini ad altitudinem , quam h het in altero sic asperso, quod obtinebitur in troducendo in vaeuum spatium primi tantum aeris, quantum ad hanc aequalitatem comparandam necessarium sit, & deinde uterque tubus Soli exponatur , apparebit post certum tempus multo depressior Mercurius in tubo, in quo sunt vapores, quam in eo, qui intrusum dumtaxat aerem continet. Differentia in experimento auctoris ascendit ad lineas a6 . Facile idem quivis comperiet, qui applicet eodem tempore parti vacuae unius tubi unam manum , & alteram alteri, easque simul deinde post aliquod tempus removeat . Haec observatio impedit, quominus ab ipso Mercurio suspicemur excitari analogum vaporem; Nam calefacta parte vacua tubi, in quo sit Mercurius nullo humore insectus, hic non deprimitur, quin potius aliquantulum elevatur juxta notum aliunde omnis ba rometri desectum, quod ejus altitudo variato gradibus I 6 thermo- metro patiatur integrae lineae variationem sis 3I.
Quartum est, vim elasticam horum vaporum non debilitarῖ
473쪽
progressu temporis. Auctor saltem toto sexennio observavit in tubo semel madesecto spiritu vini easdem constanter vicissitudines depressionis pro diversiis caloris gradibus.
s63. Quintum est, naturam horum vaporum esse, ut in dato spatio non dispergatur nisi certa eorum quantitas. Nam sive longa sit sive brevis, vacua tubi pars, depressio, quae provenit ab uno fluido sub certo caloris gradu, eadem constanter inVenitur . Itaque barometro & thermometro non variato , Mercurius in tubo spiritu vini madefacto eamdem linearum 16- depressionem habuit, cum esset longus pollices sa, ac cum decurtatus fuissit
ad 44. Quin immo etiam quando redactus fuit ad pollices a7 . Et si
enim in tanta brevitate depressio creverit una linea , facile intellia gitur hoc augmentum aeri residuo tribuendum esse. Rursus in iisdem barometri ac thermometri circumstantiis Mercurius intra tu-bum aqua madefactum, longum pollices 66 , exhibuit aquae propriam depressionem linearum circiter Io, nec hac minorem cum onustus fuit aquae lineis 43 9; Nam etsi tunc tota. deprestio fuerit lineas 43, attamen quoniam auferri debent lineae 3a, & paulo amplius , quae ipsi ponderi aquae conveniunt, iterum restant lineae Io , & paulo amplius . Quare dicendum .est, quantum minuitur spatium prius concessum his vaporibus, tantumdem minui
horum quantitatem , qui vel simul concrescent, vel in ipsum nutidum se recipient. s64. Sextum est, etsi non possit augeri ultra certos limites quantitas hujusmodi vaporum quacumque additione .fluidi, a quo proveniunt, minui tamen potest et Nam in tubo madefacto quovis liquore humilior est Mercurius, quam in eo qui aliquantulum
sit exsiccatus, vel detersus .
Septimum est, ascensum hujusmodi vaporum impediri ab
aere; Nam in tubo, in quo erat certa quantitas aeris, depressio Mercurii linearum 6, quae rite subductis rationibus nascebatur ex madefactione spiritus vini, inventa fuit aere sublato lineas zo . Haec observatio opportuna est ad conjiciendum, cur cum depressione Mercurii conjungantur plerumque nubes & pluviae. Scilicet depressio Mercurii est effectus diminutae quantitatis aeris Vitrum non Penetrantis: Haec autem diminutio promovet juxta hanc observationem
474쪽
tionem ascensum vaporum & halituum: ergo horum copia prumum condensabitur in nubes, & tandem cum ab aere amplius non sustineantur , decident in pluviam .s6 s. v. Altitudo Barometri praesesert quasdam variationes constantes in singulos dies menses & annos, quare audit periodus barometri diurna menstrua & annua . Godinus dicitur a Muschen
broekio i primus observalle diurnam in Peruvia , & altitudinem
maximam differre regulariter a minima per quartam partem unius
lineae. Sed de his mentionem faciens Asclepius a) censet nihil circa ipsorum causam solide statui posse, nisi post majorem observationum copiam, praesertim cum diurnam , quam ipse Senis,& Romae deprehendit, invenerit toto Caelo diversam ab ea, quae
sese prodidit Bouguerio s) in Peruvia..166- Dixi de diversis ideis, quas nobis comparavit Barom trum Torricellianum , in quibus eminet ceteris illa de aeris gravitate , quae aliarum est sundamentum, & quae tantam in physica lucem attulit, nulli jam controversiae subjectam post tot alia diversi generis experimenta , quae illam uniformiter demonstrant, fuse exposita a Gaspare Scholio per quatuor primos libros suae Technicae , & post dissipatas penitus obieetionum quarumdam nubeculas , quae sub initium apparuerunt, & passim prostant apud
physicos. Aliam praeterea non omittam cognitionem , quam hoc instrumentum, sin minus exactam , saltem minus vagam , eamque facilem reddidit, determinatae scilicet altkudinis locorum sa-pra libellam maris .. Postquam enim cognitum fuit, Mercurium altius in baro metro elevari, quo locus humilior majorem acti nem patitur longioris columnae aereae . quaesita est ratio inter depressionem Μercurii in barometro pro singulis lineis, & altitudinem loci a mari. Qua inventa jam sola translatio barometri ab uno loco ad alium enunciabit differentiam inter illorum altitudines, quae si quaeratur per trigonometricam resolutionem trianguli formati ab altitudine loci , amantia observatoris ab ipso& radio visuali, ducto ab hujus oculo ad verticem loci , non solum indiget longis operationibus , sed etiam attenta animadversione ad
475쪽
refractionem , siquam sorte radii lucis patiantur; Nam haee elevat apparentiam objectorum. Post varias autem in hac re observationes Aeademia Scie tiarum Parisiensis ad annum I oo, ut Delalandius refert & approbat , hanc regulam statuit IJ Ubi altitudines non sunt ingentes reperiri communiter unam lineam dimi nationis pro altisurine hexaped rum duodecim vel tredecim. At quoties altitudines sunt ingentes, haec regula inutilis est. Nam Bouguerius eodem Delalancio Q reserente , invenit ad altitudinem hexapedarum a 434 supra superficiem maris barometrum decrevisse pollices serme Ia; Sustinebatur enim Vercurius ad poli. Is, lin. D , cum iuXta eam regulam debuisset decrescere poli. 16, quandoquidem civisis hexapedis et 84 per Is ad obtinendum numerum linearum, quae ab altitudine barometri pollicum a8 detrahi deberent, inveniuntur luneae fere Isia, hoe est pollices I 6. Et Fevillaeus apud Trevoltianos ca) in vertice montis Pici Tenerisse, cujus altitudinem supra mare determinavit hexapedas a IIa , vidit Mercurium elev tum poli. I , lin. s , adeoque depressem poli. Io, lin. 7, cum
ex ea regula debuisset deprimi plusquam poli. 14. Alia exempla eodem consilio congerit Musschenbroehius ) , qui dubitat an rite institutae fuerint . observationes, quibus Bouguerius dixit didicisse se in montibus saltem Peruanis locum plerumque esse simili regulae .s67. Sed argumentum persuadens, frustra per barometrum expiscari ingentes altitudines , & illam praesertim totius atmos phaeraeis est alversitas opinionum in iis, qui eam sequuti sunt . Quam enim Pluche dixit s) inventam esse leucarum Σo, Ma-raldus statuit leucas is , quarum singulae constet hexapedis aOOO et Iacobus & Georgius Scheugerii ii s: & Lambertus ex rationibus a barometro independentibus as . Diversitas nastitur ex eo, quod eum depressio Mercurii in barometro, aucta nimis ejus distantia a. superficie maris, dependeat a certo densitatis gradu, in quo ibi
476쪽
sit atmosphaera, & nondum compertum sit in qua ratione haec densitas crescentibus distantiis decrescat, singuli singulas communiscuntur hypotheses. Mariolte supponens eam universaliter esse proportionalem ponderi aeris superincumbentis, quia invenit modo , quem refert Musichenbroekius I), aeris volumina esse prope terrae superficiem in ratione inversa ponderum comprimen tium, dedit in secundo de Natura aeris specimine tabulam dive sarum altitudinum respondentium singulis lineis hujuς depressioniet Nercurii. At deinde alii cum Cassino seniori apud Io. de Turre a observantes altitudines plurium montium alias esse in re, ac iuxta regulam Marioties deberent esse, imprimis concluserunt non posisse universaliter affirmari, densitatem atmosphaerae esse in ratione ponderis comprimentis, fortasse quia aer magis elasticus est, quominus habet in se vaporum ae halituum terrestrium . sicut minus illoram habet, quo remotior est a terra : deinde quasi densitas aeris in diversis atmosphaerae stratis sit, ut pondus comprimens, auctum certo pondere, majori semper pro majori altitudine , statuerunt assignandas esse hexapedas io altitudinis pro singulis lineis, quibus baro metrum supra superficiem maris elevatum deprimeretur, additis tamen pro fingulis lineis tot pedibus, quot indicat series haec arithmetica I. a. a. .... Regulam hanc ejus Auctor dicit esse satis tutam usque ad altitudinem semileucae Gallicae, hoc est mille siexapedarum : Igitur ultra hos limites tuta non est .s68. Propterea Castinus iunior 3) tentavit, an melius res procederet ex hypothesi , quod densitas aeris esset, ut quAdratum ponderis comprimentis: irritum tamen fasses est fuisse suum conatum, quia altitudines minores veris hoc etiam modo prodibant. Tranis factiones Anglicae ab anno 1 2o ad I go exponunt aliam regulam , qua ambo Schetigerii censent determinandum numerum pedum , qui conveniat singulis lineis descensus Mercurii in baro-Inetro. Aliam sequitur Halleius, juxta quam tabulam constru-Σit, quam refert , & prae ceteris laudat Desagulierius ) . Aliam Lambertus in libello de proprietatibus viae turninis per aera, Gallice edito anno I ssi, quam referunt etiam Io. de Turre s),M m m Gr
477쪽
ς8 DE BARO METRO Gregorias Fontana i , & in qua descensus Μercurii ab altitudine pollicum a 3 per singulas lineas usque ad pollices I 4 habete regione altitudinem loci, quae illi respondet. Tabula haec incipit datis hexapedis duodecim pro prima linea descensus ab altutudine pollicum a8 , & hane quantitatem pro singulis ulterioribus lineis sensim auget . Aliam proponit Delalandius a) , quam dicit exponi in Commentariis Academiae Parisiensis ad ann. I s 3. Aliam citatus nuper Fontana, in suo , De altitudinibus barometricis an ablico Decimine impense laudato a Diario Literatorum Pisa
ΑRTICULUS IV. De Barometro Asclepiano ἀs69. D Arometrum Asclepianum appello tubum vitreum indefi- D nitae longitudinis & latitudinis , ex altera solum sui parte apertum , per quam Μercurio impletur , cujus suspensione longe supra pollices a8, cognosci inus adesse fluidum subtilius,& gravius aere vulgo cognito, sive qui per Poros vitri non penetrat , unde ejus gravitas per barometrum torricellianum aestimatur . Nomen illi facio a P. Iosepho Asclepio, qui ut alibi ) dixi , modum , quo id facile fiat, invenit & tradidit immortali op
sculo Romae edito anno I 67, quod deinde magni momenti accessionibus illustravit in Exercitatione Aero-0 Vatica habita pro more Academiae Coll. Rom. an. I 77I . Harum ego lucubrati num quasi succum huc tranSferam ..s o. Dico igitur Boylem primum, teste Wallisio s) , qui re-- giae societatis Londinensis acta pervolvit, deprehendisse, tum aquam tum inrcurium , si ab omni aere liberentur , non descendere e tubis immersis intra fluida singulis homogenea ne in machina quidempneumattea , omni aere a illa extracto. Hugenius deinde anno I 66 I idem expertus fuit in tubis aqua plenis in simili machina inclusis, qui ita de hoc phaenomeno loqaitur , ut plane appareat se ignorasse, quod jam Boyles antea viderat. Ex quo factum est ,
478쪽
ut Musschenbroehius, qui solam videtur legisse Hugenii de hac re epistolam, quam unice citat in Introductione ad philosophiam i), insertam in Gallico Sapientum Diario an . I 672 , dicat Hugenio primum innotuisse hoc phaenomenon , & Hugenianum proinde
vocet hoc experimentum . Hugenius autem numquam dicit experimentum se tentaste in Mercurio, sed hoc resert jam observatum a Boyle , & quidem per experimentum factum extra ipsam machianam pneumaticam . Interea regia Londinensis Academia tam novi phaenomeni rumore excitata commisit per Brounkerium praesidem suum ipsi Boyle, ut una cum aliis diligentiores observationes institueret, qui hoc solum tandem obtinuerunt, ut Mercurium os Enderent suspensum usque ad Anglos poli. 7s , tum intra tum extra machinam Boyleanam , quin tamen ulli bi adnotentdiametros tuborum, quos adhibuerunt. Wallistus citato loco, Du-
alii deinceps de hac re mentionem facientes reserunt vel supponunt eosdem hujus suspensitonis inventores, & nemo est praeter
qui dicat eam ex suismet observationibus 1ibi jam certam esse, vel alium praeter duos illos nominet, cui idem contigerit observare . Quod argumento est rem non esse facilem factu , quin immo non desuerunt, qui eam frustra tentantes inter fabulas absolute rejecerint .s7I. Nemo tamen jam nec fabulosam nec difficilem dicit, qui viam sequitur, quam sagacissimus Asclepius detexit, atque monstravit. Cum enim pro certo haberet salvis hydrostaticae legi bus non posse, baro metri statum per plures dies ad diversas altitudines explicari, per actionem solius vulgo cogniti fluidi vitro impenetrabilis, sed opus esse alio fluido, quod vitro impervium esset, ut supra q. 36o. exposui, & cum hujus exissentiam jam significarent phaenomena majoris solito suspensionis mercurii,enunciata a Philosophis ejus aut horitatis, quae non permitteret, ut ea iam m m a du-
479쪽
dubiam revocarentur, totus incubuit in perquirendam rationem, qua solo Mercurio aut alio liquore tubos ita impleret, ut aditus amplius non pateret fluido, quod vitrum solet penetrare. Hoc postulabat, Mercurium & quemvis alium liquorem , qui in tubis includeretur , ab omni prorsus sensibili aere liberare, quemadmodum omnes etiam , qui id Obtinuerant, requiri praedicabant. Quod cum fieri poste crederet adhibendo ad hoc munus aquam , cui proprium esse observaverat aerem combibere, rem aggressus feliciter perfecit, ut quoties libeat, certo certius habe
tur suspensio Mercurii in tubis cujusvis diametri, & longitudinis . Author quidem eam obtinuit in tubis longis usque ad pollices Parisienses-, quorum diameter alicubi etiam integrum pollicem superabat: quod adverto , quia Desagulierius i) monuit experimentum non contingere in tubis magni luminis. Eamdem ipsemet obtinui in tubo longo pollices Parisienses IIa , & lato ex parte aperta lineas tres, & paulo minus ex parte clausa .s a. Resero jam modum, quo ipse feliciter utor, qui non differt ab illo inventoris, nisi iii eo , quod ipse adhibuit Mercurium aliquo labore per aquam sale & aceto commixtam prius purg tum , a quo ego abstineo sino ullo effectus detrimento, & tuto
omitti posse fassus deinde est ipse Auctor a) . In tubos igitur ex
una parte clausos, qui dum longe saperant altitudinem pollicum aci, habeant necesse est parietes non vulgares, sed crassos, & praeterea fulcimentum ex arundinibus, quibus alligentur, aliter nimio Nercurii pondere disrumpuntur, insando Mercurium prius per' colatum per infundibuli chartacei tenuem meatum, usque dum reliqui sint aliquot pollices , ut sex vel octo , quos aqua comm mi impleo . Tum claudo osculum tubi digito, & aliquoties hune agito, ut aqua modo supremam, modo infimam tubi partem occupet: tum intra stagnantem Mercurium immergo Osculum nondum remoto digito ab illo, nisi postquam tubam inclinavero ad Horigontem , ita ut ejus altitudo perpendicu laris sit pollices circiter 3O . Sic relicto tubo apparebit continua eruptio aeris in partem, vacuam, quae accelerari etiam poterit concusso manibus tubo.
Aer qui hac via separatur, si tubus de stagno sublatus , postquam
digito occlusus fuerit ex parte aperta , Obvertatur, sursum ascen, det, o Den Phys. Lec. Io, n. 26. a Ascl. Exer. Aera-hydr. q. I. n. 3.
480쪽
det, & ejus loco novum fluidum tunc imminatur. Eadem ope ratio saepius repetita, magis semper magisqae infusum Mercurium . a permixto aero purgabit. Ad promovendam mabis hane peris sepirationem a Pallibus Mei eurii remotioribus ab aqua , quae pondere suo interclusum aerem coercent, ne evadat, juvabit vel tu- hum succutere in oppositum stagni parietem , vel inclinare tubum 'infra solit m altitudinem cum aliqua mediocri celeritate, & d inde ad pristinum locum restituere; Hac enim ratione fit, ut violenter Mercurius collidatur in super iorem partem tubi, & perineussionem quamdam universa ipsius massa sustineat. Hoc autem praestat fieri, postquam aliquandiu permissus est Mercurius in t ho inclinato quiescere; Quae enim particulae aeris intra illum cominmixtae lunt, paulatim ascendunt ad superficiem tubi, quae proinde facta illa collisione facilius in unam aliquam molem congregantur, quae ad locum altiorem ascendat. Cognoscitur diminutio aeris ex eo, quod cum ille abundat , Mercurius converso tubo deorsum corruat separatus ab intermixto aere in plures quasi cylindros, &quo magis hic minuitur, majorem semper secum cohaesionem praeseserat, ita ut tandem iacta inclinatione tubi ad aliquem angulum cum horizonte , aqua quae sit in ima parte veniat ad sumis mam per superiorem partem totius longitudinis tubi, occupante interea Mercurio aliam inferiorem .s 73. Q aoties quis tentare velit suspensionem sblius Mercurii poterit intra unum diem illum ab aere repurgare, transmissa saepius per tubi conversionem ab uno extremo ad aliud aqua, quae
est quasi scopa simul, & spongia aeris per Mercurium dispersi.
Aer cum ad os apertum evaserit, tollendus est implendo iterum tubum infuso liquore vel Nercurio . Μelius autem videtur esse infundere Mercurium , quia hie minus aeris secum deseri, quam alii liquores , eumque qui in eo sit, dum aquam permeat, intra ipsam relinquit. Nihilominus etiamsi repleatur aqua, tam extingua est portio , quae adhiberi debet, ut contemni possit aer, qui in ipsa sit. At siquis velit experiri suspensionem Mercurii, qui
partem aliquam aquae vel alterius liquoris contineat, necesse est diutius detinere tubum in statu ejus inclinationis ad horizontem, quae relinquat spataim aliquod vacuum , quo effugere possit aer immixtus aquae , cujus separatio indiget aliqua temporis diuturnutate