Opuscula academica medica et philologica collecta, aucta et emendata

발행: 1827년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

plam eruditionem celebratissimus. quippe qui in philosophia, theologia, jurisprudentia, artibu8que elegantioribus non minus, quam in medicina excelluit, editis quaestionibus medico - 1egalibus jurium con8ultos maximopere sibi devinxito Nam illo opere quaestiones de partu legitimo atque vitali, de dementia, de Venenis, de impotentia, de morborum Simulatione aliisque argumentis, in foro frequentissime disceptatis, non medicorum more, sed ita solvere studuit, ut juris periti haberent, quae ot intelligerent, et, ubi illis de eiusmodi quaestionibus respondendum ac judicandum

e88et, in usum Vocare facile possent. Quamobrem ubiquo fere legum sanctiones cum eiVilium, tum CR-nonicarum in medium profert, et Suam sententiam iuris consultorum testimoniis atque auctoritate munit. Inde factum esse puto, ut huic Operi maxima auctoritas in foro diu constaret, causarumque patroni in omnibus rebus, quas ZaccΗ1Λs pertracta88et, ad eum tanquam ad gravissimum maximeque locupletem testem

provocarent. Sed minime solis jurium consultis gratum acceptumque fuit illud ZAccΗ1ΛΕ opus, sed idem illud a medicis quoque maximis laudibus ornatum Ce-1ebratumque cum ob sentiendi libertatem, qua ille sese

minime aliorum Virorum vel eruditissimorum auctoritati mancipabat, tum ob ardentem VeritatiS B morem. ZACcΗ1ΛΜ dum commemoravi, ad illam medici

studii partem deductus sum, quae juris peritis, cum illis, qui jus dicunt, tum illis, qui causas forenses

agunt, Scitu maxime necessaria atque recentioribus

temporibus indefessa medicorum opera ita ericulta est, ut iuris consultorum responsa de multis quaestionibus dubiis nunc Ionge sint certiora, quam olim e8Se poterant. Quibus enim aliis, ut hoc utar, quam medici8, adscribenda est sagarum e foro, cui olim inultum negotii facessebant, proscriptio 3 Quibu8nam , praeter

medicos, quaestionis seu torturae abrogationem debe-inus 3 Antea enim, quam CHR. THoΜASIVS, BEGcA

382쪽

ΗΙΛ atque SoΝΝΕΝrELSIus essecerant, ut ista harbara et maximo crudelis Veritatis investigatio e foro 10gibus proscriberetur, iam MycΗ. En ΝEST. ET TΜULLERVA, qui nostram literarum communitatem OrnaVit, IO. Mic H. ALBERTI aliique, Omnes intenderunt nerVOS, ut moris illius barbarios e christianorum hominum soris exularet. Quibusnam, praeterquam medici8, certiora

Venenorum Sumtorum datorumVe signa, aptior laesionum partitio et dijudicatio, accuratior de Vigente foetus ante partum Vita inquisitio, subtilius de statu meniis dubio judicium, de morbis simulatis ac dissimulatis,

de partu serotino aliisque medicinae sororisis capitibus dobentur 3 Longa foret enumeratio Omnium omnino modicorum, qui in hoc eruditioniS genere excelluere,

suisquo disquisitionibus iis, qui de iure respondent,

facem praetulerunt, haud fumum, sed clarissimam lucem spargentem. Nomina Bittineri, PyΙii, Hobeti-

neri, Gruneri, Halinemanni, I auschii adeo nota sunt cauSarum'patronis, ut nullum facile Iegoris Iibolium , defendendo capitis reo destinatum, in quoad illorum virorum auctoritatem haud prOVocetur,ot illorum placitis tanquam irrevocabilibus decidendi regulis standum esse censeatur. Quae cummita sint, mirandum profecto erat, extistisse juris antecessorem Delmstadiensem, POLYCARP. LEYSER Μ, hujus nominis atque praenominiS quartum, qui in Vulnerum Iethalium dijudicatione, quae non nisi a medicis chirurgisque, Vulneratarum partium naturam et situm probe noscentibus, recte institui potest, medicorum auxilio judicem carere posse, magis Ρctra doxiae studio, quam veritatis amore ductus ac in-sammatus contenderet q). Argumenta autem, quibus suam opinionem firmare studuit, diligentius excusserunt, eorumque lexitatem demonstrarunt, ut alios eos-

s Dissertatio defrustranea cadaveris inspeetione. Hesmn. 17 7. 4.

383쪽

Sed minimo solo hoc medicinam forensem DXCO-lendi studio do iurisprudentia egregie promeruerunt medici, sed etiam diligenter ipsum corpus juris per-VOlVerunt , et cum multa in eo deprehenderent , quae non nisi modici docti illustratione exposita recte et facile intelligi possent , hoc egerunt, ut ea explicR- reui , atque sic codici8 , digestorum ac novellarum intelligendorum facilitatem augerent. Huc pertinentea , quae lege Aquilia et edicto aedilicio continentur de inspiciendo Ventre , de Vulneribus, de morte inserenda , de sicariis , de parricidio, de Venenis, de statu impuberis et furiosi, et quae sunt reliqua. Io.

primus quidem edidit commentationem medicam in aedilicium edictum, quod in codicis libro XXL titu loque 1. continetur '), ΤΗ1LLERVs autem tribus pro- grammatibus legem XVI digestorum do publicanis ot vectigalibus, dissicillimam illam intolloctu et obscurissimam Ob incognitas hucusque merceS, quorum vectigal a Vectoribus et mercatoribu S eNigebatur, eriplicare atque lectionum corruptarum integri intem restituere conatus est '). GRVΝΕΗ s denique, Vir eruditione amplissima maxime conspicuus, animi laxandi Causa pandectaS medicos edidit, quibus ea pandectarum capita illustravit, quae medicorum expOSitione egere viderentur , ').

lionibus , digest. noveli. obviam . Iem. 1808. 8.

384쪽

XXIX. LAESIONES AERIAE EXPENDUNTUR.

Programmate hoc Promotio CITR. GVIL. STORΜERI , Dres densis, in medicinae utrilisque Licentiatum d. II. menS. Septembr. A. cI9IOcccxxv. indicabatur.

Promisi nuper de mutationibus exponere, quas globi tormentorum bellicorum majorum in Varii S corporis humani partibus, cum mollibus tum duris , quas haud Vere attigerunt, essicere putantur atque inprimis Videre , quid chirurgi Superioris seculi pro illa sententia , qua aerem , motu globi celerrimo compressum,

graVissimorum Vulnerum cauSam, illaeSa Cute externa,

seri posse adserebant, defendenda Bdferre queant. Cum nunc hac ipsa prolusione, ex institutis maiorum evulganda, fide nuper data me Iiberare possim, utar hac opportunitate, primum essectorum ab aere, per tormenii globum compresso , mentionem facturus, deinexplicationem phaenomenorum, in ejusmodi Vulneratis obviorum, quam qui laesiones aerias defendunt, ita enim brevitatis causa liceat appellare Vulnera, quae cute integra ab aere, inter tormenti pilam et partem corporis laesam interjacente, infliguntur) dederunt , propositurus, denique argumenta, quibus nonnulli nuper, praeeuntibus chirurgis Francogallicis, Iaesionum aeriarum vanitatem demonstrare annisi sunt,auaturus ').

385쪽

Λerem autem , a tormenii pila vehementissimo motum atque compre8Sum, si ad corporis animalis partem allidatur, saepe essectus maxime mirandos habere adserit inprimis Io. ULR. BIL VERVs , quem livido dente roserunt Francogalli propterea, quod malae ipSorum consuetudini, artuum amputationem ubique festinandi, bellum indixerat, eamque arctioribus circumscribere limitibus studuerat '). Scilicet subito concidero hominem, animo linquiq), Omnibus sensibus per aliquot interdum dies priVari, mutum surduinque

esse, multumque sanguiniS Ρer os, nasum, aure8, urinae organa atque anum ejicere, denique aut subitanea corripi morte, aut nonnuliis diebus olapsis insanitatem restitui. ΡerSaepe plane nullam adesse sugillationem, nedum Vulnus: interdum cute illaesa praeter maximam humorum effusionem, unde lividus cutis color proficiscitur, quem G1LB. BLANE Vs ') in talibus Vulneratis deprehendit, Ossa aut Iuxata aut

comminuta ObserVari. Quae quidem Symplomata communia immutantur,

si tormenti pila major aut in capitis, aut in pectoris abdominisve, aut in dorsi Vicinia praeterierit. Etenim

aer compreSSUS, ad caput Vehementissime allisus, vim

3 H. FR. DELI Vs obsere. med. chir. pentas. Erlang. 1756. 4. sibi a pΙuribus militum praefectis fide dignissimis narratum esse testatuae, ipsos in proeliis vidisse anilites eorumquo duces subito ab equis in terrain decidentes, quos globo trajectos et Occisos essΘ jurassent, cum sanguine interduin Q naribus, Pulmouihus atque auribus Paeonuente, nutio omnino Vesuere vexati, ad se redirQnt.

386쪽

suam magis in cerebro, quam in cranii theca, cujus ab aeris Iaesione fractae nullum sacile reperiatur exemplum , Ostendere Videtur. Quam ob rem a Suppressa cerebri energia exanimes concidunt homines. RAVATON1 id probat observatio in centurione, qui, cum haud procul ab ipsius capite tormenti majoris globus aerem trajecisset, mortuo Similis prosternebatur , et haud multum aberat, ut statim SepeIiretur. Cum autem currui, quo tormenta bellica promoveri solent, impositus ad castra reduceretur, hac SuCCUS-sione ad se quidem rediit, sed per plures deinceps annos de Variis molestiis, quarum Originem non ΡOt- erat non ab hac laesione aeria deri Vare, ConqueStus est. Similem eventum vidit Ios. IAc. ΡΕΕNxius in milite, qui tormentorum ministerio in obsidione Viso bergensi intentus erat. Nam cum prope caput illius, qui haud procul a PLENR1o stabat, globus tormenti amplior praeterVolaret, exanimi8 concidit, et quamquam post aliquod temporis momentum ad se redierat, tamen Vertiginosus, debilis atque stupidus mansit. BLANE Vs denique tractavit centurionem, qui in proelio ad Grenadam commisso, cum temporum regionem globus ferreus e propinquo legisset, per aliquod tempus quasi attonitus Omnisque sensus expers fuit, sed elapsis

dem exempla Satis, opinor, globorum tormenti majο-ris , in Vicinia cranii celerrime per aerem trajectorum, eVidentem in cerebrum Vim probant. Sed in alus capitis regionibus, quarum in propinquitate tormentorum pilae praetervolaVerant, alia efficiuntur.

MiIliis Illyrici, ad cujus faciem tormenti globus aerem

387쪽

transierat, unde velut fulmine tactus prosternebatur, totam faciem ab est uso sanguine nigrescere; eri Oris nasique cavitatibus cruorem profluere, atque oriS superficiem e nigro subcoeruleam fieri vidit ΡLENK1vs l. c. p. 95. Nuper quoque legi historiam de tali Iassione capitis aeria, quae si Vera fuerit, Omnino, quae diligenter animo perpendatur, digna esse Videtur. Militi scilicet Gallo, cuius neque nomen, neque legio, cui adscriptus erat, a Thierio, professore Bruxellensi, hujus histcriae auctore, commemoratur, in proelio, nescio quo, a globo tormenti bellici malore, qui capiti proximus summa cum Velocitate praeterVOIax erat, humi prostrato , loquendi facultas ademta fuit, Iingua

in tam exiguam molem contracta, ut difficulter conspici posset. Quamquam autem medici expertissimi omnem remediorum apparatum sollicite adhibuerant, tamen per octo menSes mutus manebat, ita, ut de ejus curatione desperaretur. Tandem vis electrica in auxilium vocata sub balnei forma, die quarto exhalationem adeo movit, ut pluviae instar e cutis poris prorumperet sudor. Lingua quoque, mole SenSim Sensimque aucta, mobilitatem recepit suam. Cum autem, magnitudine naturali linguae reddita, loquendi facultas nihilo minus redire nollet, dolores potius aliaque mala in collo atque pectore remanerent, eriperiebatur medicus, an forte alia electricam vim adhibendi methodus feliciorem productura esset eventum. Penicilli igitur sub forma fluidum electricum aut corpori ae- oto inferebatur, aut inde extrahebatur, et die curationis octa ο Scintilla concutiens per regIOnem humeris intermediam trajiciebatur; quo facto statim Io- quendi facultas rediit. Aegroto idem erat sensus, ac si pectus suum a laqueo fortiter constringente fuisset liberatum ').

8 Vid. GILBERTI, conegas conjunctissimi, Annalen der Physia. VoI. XLVII. 1. s. 1814. st 5. p. 108 - 112.

24 ο

388쪽

Alia oriuntur incommoda, si tormenti bellici pila

major aerem compreSSum contra pectoris aut abdominis cavitatem preSSit. Ρutabat enim BIL GVERVS I. c.

f. 492., viscera ibi reposita ab hac aeris pressione maximopere laedi posse, ita, ut sanguis e Vasis ip8Orum protrudatur, aut Vi8cera penitus disrumpantur. Cuius quidem sententiae Veritatem probat HVG. RAVA- Tost ') inter alia historia de duobus militibus, qui in obsidione Landaviensi jusculo vescebantur SUO, Cum globus viginti quatuor librarum inter ipsos trajiceretur, hoc eVentu, ut alter exanimis concideret, et dissectus pulmone8 nigros, Va8aque ipsorum sanguine maximopere distentos ostenderet, alteri maxilla inserior confringeretur. Cujus essecti in utroque milite diversam rationem nolim ita explicare, uti RAVATO-NVs fecit, qui mortem subitaneam inde derivavii, quod eodem temporis momento alter spiritu aerem

duxerit, alter reddiderit. Mihi potius prioris mors

repentina, pulmoneSque sanguine nimium referti ab aeris nimia expansione derivari debere Videntur, qua sanguini, e cordis anteriore Ventriculo in spongiosum viscus irruenti, omnis adimebatur renixus, ita, ut e Summa atque subitanea pulmonum expansione Visceris hujus resolutio atque adeo suffocatio oriri necessario deberet. Aliud exemplum laesionis, quam globus tormenti major per solam aeris compressionem in pectore equilis Ioricati fecerat, cum ΡLENKIo communicavit ΡάscΗ1Vs , exercitus Austriaci chirurgus '). Invenit scilicet costas plures fractas magnamque Sanguinis copiam in pectoris caVum es&8am, quamquam neque in lorica vel levissimum impressionis a globo factae Vestigium deprehendebatur, neque subjacens cutis vel minimum laesa erat.

389쪽

Longe autem alia fuit vis atque essicientia laesionis aeriae in militum duce Borussico, juvene illo atque pulchritudinis suae sibi maxime conscio, qui in obsidione Varsaviensi a tormenti pila, quam pectori Vicinam praetervolasse ajebat, cum ingenti clamore

proStratus extra aciem chirurgi curae committebatur,

qui Venam ipsi largitor secabat. Inde animi deliquium aut Vere patiebatur, aut simulabat. Id quidem Vero- similius videbatur, quod Muns INNA , cum ad se delatum aegrotum accuratius exΘminaSSet, neque pulSus, neque respirationis rationem a naturali diVersam reperiebat. Cum e curru, quo clausis oculis in nOSO- comtum illatus erat, maxima cum cautione tolleretur, vehementissimos ciebat clamores, qui, Spe reStiluendae sanitatis, nisi obmutesceret, ei praecisa, subito silebant. Ab omni cibo abstinere iubebatur aegrotuS, quod remedium, uti in hoc, ita in omnibus aliis, qui

similem casum simulabant, felicissimo cum SucceSSuadhibitum fuit. Etenim jam altero mane se ipsum Sanissimum praedicans aegrotus ad legionem rediit suam ' in). In quo quidem aegroto equidem cum CHR. LUD. MVRAIN ΝΛ luculentissimum invenio aeriae laesiOnis Simulatae exemplum. Nam tormenti pila, si pectori vicina aerem dissecuisset, pulmonibus necessario Vim adhibuisset, eo8que magna sanguinis copia impleVi8Sei, unde respirationem turbari atque clamorum tollendorum maximam dissicultatem oriri oportebat. Sed neutrum eVeniebat.

Si aeris, a tormenti gIobo maiore compres8i, ViS versus abdomen directa fuit, Iaesiones longe graViores Oriri necesse est, quam si idem globus in pectoris aut dorsi Vicinia aerem colerrime dissecat. Nam in hoc casu impetus aeris ab Ossea thoracis compage multum frangitur, Visceraque, illi quasi thecae osseae inclu8a,

390쪽

lenius adsciuntur, quam id in abdominis cavitate fit, cujus parietes eri adVerso et ab utroque Iatere molles impetui facillime cedunt. Iam Vero cum a tormentorum majorum globis, prope pectus aerem trajicientibus , hujus caVitatis Viscera ossibus undique munita pessime assici paulo ante Vidimus; quanto magis timendum erit, ne ViScera, quae non nisi partibus mollibus inclusa continentur, ab iisdem laesionibus aeriis gravissima mala patiantur. Rumpi inde eadem, lethales sanguinis profusiones produci, subitaneamque mortem Oriri constat. Cuius quidem rei exemplum satis Iuculentum BLANE Vs l. c. attulit militem, qui, cum globus haud procul a ventriculo aerem di8secuisset, subito exanimis concidit. In alio milite similis casus feliciorem exitum habuit. Nam Ιicet inde magnus atque Iividus tumor subito in abdomine Surgeret, tamen

Iam et exemplis, e scriptoribus probatae fidei desumtis, Ostendendum est, globos tormentorum majores , si in dorsi vicinia aerem dissecuerint, Variorum eorumque graVium incommodorum cauSam evadere

Ρο88e, et Vere evadere. Ac primum quidem laudabo ΗΕΝR. Fr. DEL1vΜ Α ), qui militem in obsidione Missit bergensi ab expΙoso globo tormenti bellici majore tanta pectoris oppressione assectum vidit, ut suffocari videretur, nec pedibus insistere amplius posset. Ρulsus iniexmittens; artuum frigus; sugillatio in dorso a secunda usque ad octavam Vertebram simul ObserVabantur. BLANE Vs quoque Vaccam, cujus dorsum globus tormenti majoris, qualia in navibus solent in u8u esse, ita Superiecerat, ut hoc plane non tangeretur, Subito mortuam conspexit δ). Denique et effecta laesionum aeriarum in sensuum organis Verbo tangenda esse videntur. Quorum qui-

SEARCH

MENU NAVIGATION