Quid de signis tabulisque pictis senserit Marcus Tullius

발행: 1856년

분량: 90페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

stiam argenti bene facti, prout hermitani hominis lacultates serebant, satis. Quam sunt ista ad veniam composita uuam levis haec admoniti Ρaul studiosius . sed perge ad sequenti Quae, cum esset in Asia adolescens , haec habent excusationem, nempe adoloscentia et Asiatica commoratio), studiose, ut dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum, Suorum amicorum atque hospitum l . , Ergo luxuriam si quis non sibi tantum quaesiverit, hic culpa

sero omni liberabitur, judice Tullio at non ille qui, vel in disputationibus, quod L. Piso aciebat, culο-rum et aurium delectationi ventrem soleat antela re 2): Est enim quaedam luxuria, quanquam Omnis est vitiosa atque turpis, ingenuo ac libero dignior . . Sit sano illud ridiculumlisoni quod calices quidem non pulcherrimos, sed maximos, haberet quod exstructa esset ejus mensa, non conchyliis aut piscibus, sed carne subrancida quod denique servi sordidati, nonnulli etiam senes, non splendidi et pueri, ministrarent: nunquam tamen haec in ludibrium vertisset, neque

illa . quodiis nihil apud se lautum, nihil elegans, nihil exquisitum, quod denique ni illum toreuma, haberet per Ocum laudasset ullius, nisi elegantiam,

duntaxat ingenuam atque liberalem non solum Venia sed etiam laude aliqua dignam esse existimasset. Λ de se hoc verum esse ipse negat mon tamensi In eo. II, 83. 2 In Pison. XXVII, 66 67.

42쪽

Omnino, quippe qui de luxuria aliena multa querens, se quoque confitetur, morum et temporum vitio, aliquantum etiam in saeculi sui errore ortasse versari l). Ago sit illud ab e negatum : nonne etiam negavit se harum rerum, quibus Verres delectabatur, non rudem esse 2 8 Nonne alias, cum lateretur se quoque Oculos eruditos habere, haec subinde adjecit : . Sed ita venusta habeantur ista, non ut vincula irorum sint, sed ut oblectamenta puerorum 3 .

yninum, Antium, Arpinas, διura, Calerium, Gumanum, Cumanum Faberianum, Formianum, Frusinas, Fundanum, horti suburbani, incerti nominis, laeus Baianum Lanuvinum, Pompeianum, Puteolanum, Sinuessanum, usculanum, i-

avait encore dans Anagni sime, aussi bien qu'aucenvirons de ceu ville, men aura vingt-imis; mais it saut remariuerque plusleurs 'sitaient que de petite messon de passage, comme celle de Sinuesse, et que Ciceron 'eisit successive-men deses de quelque unes poli en cheler 'auires.

uo comprend kl'aspectrae ceu habitatio de Ompsit ...,l'interet que prenait Ciceron au embellissement qu'i diri geat dans a maiso de son rhre Quintus h Arpinum ad in , III, intercolumnia deambulationis. sylva viridicata

aviarium ... pavimentata porticus. R. ROchette, fur de in sarques de Pompei, Journ des sau. mai 833. 2 In Verr. lib. I, 35. Ἀο qui rudes harum rerum su

43쪽

Scio equidem eum fuisse non unum ex his hominibus quos Cato, apud Sallustium i), tam vehementor appellat ut qui semper domos, illas, signa, tabulasque suas pluris quam rempublicam fecerint , sed eum quoque exstitisse scio qui non isto suerit animo

erga artis prope divinae monumenta, ut ea tantum esse puerorum oblectamenta reipsa censuerit. Nonne enim Cereris quoddam signum esse tale confessus est ut homines, cum viderent, aut ipsam Videre se Cererem, aut aegiem Cereris non humana manu factam,

sed de coelo lapsam arbitrarentur 2 84 Nonne, cum mentionem affert tabularum, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, se quoque ait non solum pictorum artificio, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum, delectari 3 8 Non sunt igitur nugatoria illa quae et opificum arte et memoria

tanta multitudo suit, tanta in suo cujusque generelaus, ut, quum summa miraremur, inseriora tamen probaremus h Moul Rocheite. Durna des savants aoni 1833, de hoc loco Ciceronis in Verr. IV, 55 alugna erat equestris Agathoclis regis in tabulis picta praeclare . . . His autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur naee passagem'alas besolide commerminire ona volt comment etaient places dans l'interieu destemples le tableaux suriois, de manter k co ri ta nudite des murailles, et Pona apprendians quel sensit lautentendro

44쪽

magnorum Virorum, Voluptatem atque admirationem

animo movent; quod si puerilis voluptas illa est, profecto repuerascit . ullius, qui in sacrari Heli quattuor signis pulcherrimis se posse delectari non negat s) quique in Sicilia, cum praetor esset, omnia, quae quidem pulchra essent, sibi ab incolis demonstrari libenter, pinor, patiebatur. Hoc imprimis vidit et valde admiratus est Dianae simulacrum 2), cujus apud eum exstat tam elegans tamque venusta descripti Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola verumtamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus virginalis : sagittae pendebant ab humero sinistra manu retinebat arcum: dextra ardentem facem praeserebat 3).ηΡari subtilitate ac memoria eadem describit Stesichori statuamis senilem, incur am, cum libro, Summo, ut putant, artificio lacta. 4). a Vix se continet quin nimiis laudibus esserat Herculis ex aere simulacrum 53. Quo non facile dixerit quicquam se vidisse pulchrius, tametsi non tam multum in istis rebus intelligat, quam multa viderit , Vidit autem idemque studiose, ut opinor, contemplatus est statuas omne8, quaecumque erant singulari opere artificioque perfectae , is qui in aede Liberae, vel parvum caput pulcherrimum

In Verr. lib. IV, 2. 2 Lib. IV, 33 u Nam propter eximiam pulchritudinem, etiam hostibus digna, quam sanctissime colerent, Videbatur s

3 Lib. IV, 34. 4 Lib. II, 35, 5 Lib. IV, 43.

45쪽

non semel inspexit l); nec Agrigenti praeteriit signum quoddam Apollinis, quin in hujus semine litterulis minutis argenteis nomen Myronis inscriptum legeret 2) Num vero sui qui non sibi intellecta, tam diligenter tamque libenter spectaret opera, aut qui eadem, toties et tam attent animo spectata, non demum imtelligeret . Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, quis est, quin cernat, quanta vis sit in sensibus Quam multa vident pictores in umbris et eminentia, quae nos non videmus 3, . Quae, etsi de ipsa artium exercitatione dicta sunt, prO- secis ad consuetudinem eadem visendi nonnihil valent. Nec dubium est quin suos oculos ita erudierit

Noster, qui, cum sensus bestiarum humanis cum Sensibus comparat statim animadvertit oculos, in iis artibus, quarum judicium est oculorum, in pictis, fictis caelatisque formis, multa cernere subtilius . Colorum etiam, inquit, et figurarum tum Venustatem atque ordinem, et, ut ita dicam, decentiam, culi judicant, atque etiam alia majora 4). . Agnosco hominem qui harum rerum peritissimus judex Verremita increpat Tu videlicet solus vasis corinthiis de s IV, 57.

2 lV, 43, 60. Vide mentionem de signis atque tabulis

quae apud quosque visenda sunt tota Asia et Graecia. - Orat. , XXXI, 10 Demosthenis quidem, cujus nuper inter imagines tuas, ac tuorum quod eum, credo, amare', cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere Vidi s 3 Ioadem. Alb lI, T. 4 De Vat. deor. , lib. Il 58.

46쪽

lectaris tu illius aeris temperationem, tu operum lineamenta sollertissime perspicis . . Idem est qui,

Atheniensium more, φιλοκαλος, eam in corpore vult

esse pulchritudinem quae apta compositione membrorum, moVeat oculos, et delectet hoc ipso, quod inter se omnes partes, cum quodam lepore, consentiant 13. Dixeris signum aliquod Bacchi, Venustum et elegans, a Cicerone descriptum quod fortasse in animo habuit is qui statuas ita memoriae infixa tenebat, ut Sospitam diceret se ne in somnis quidem videre, nisi cum pelle caprina, cum hasta, cum scutulo, cum calceolis repandis 23. uuam vero pulchritudinis effigiem animo ipse concepit, eam vix apud homines expressam invenit Quotus enim quisque formο-sus est inquit Athenis cum essem e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur δ). . Ne simulacru 1 De insciis, lib. I, 28. Vide etiam de Capitolii fastigio,

de Orat , lib. III, 46.

I De ut deor. lib. I, 29. - Quando mi avem considerato, checla pelle avea sulla testa te cornavi una capra, mitebsensi. ma abbasianga evidenti, non avrebbe tardat a ravissaria per lamiunone Sispitam Sospita, io salvatrice de Lanuvini, rappresentata si tante monete romane. . . e seda restituirono loscudo, a lancia eri calgari recurvi, attre2gi sensa de quali, diceΤullio, che nessiano si rappresentava Giunone Lanuvina n Mu-seo Pio-clementino tom. II, lavoL XXI. - Vide etiam de Nat. deor. I, 23 Nobis fortasse sic occurrit, ut dicis Jovem, Junonem, inervam Neptunum, Vulcanum, Apollinem, reluquos deos, ea facie novimus, qua pictores fictoresque voluerunt; neque solum facie, sed etiam ornatu, aetate, atque Vestitu. γ

47쪽

quidem Phidias, quibus in illo genere persectius quidquam se vidisse negat, neque Ialysus, quem Rhodi vidit, neque Venus Coa, neque signum Jovis Olympii,

neque Doryphorus, etsi omnia pulcherrima sunt, hanc pulchritudinis imaginem, suo judicio, effingere confirmat quam neque oculis, neque auribus, neque ullo sensu perceptam, cogitatione tantum et mente complectitur 13. . Varia sunt judicia, inquit, nec facilis explicatio, quae forma maxime excellat. In picturis alios horrida, inculta, abdita, et opaca contra alios nitida, laeta collustrata delectant. Quid est, quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, quum in suo quodque genere praestet, et genera plura sint Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus; existimavique, in omnibus rebus esse aliquid optimum,

etiamsi lateret idque ab eo posse, qui ejus rei gnarus esset, judicari 2).

Quoniam vero ita sentiebat M. Tullius, notumque illud latonicum habebat τοι καλὰ χαλεπα Lαι, numquam, credo, Vere existimari hunc esse a rerum levium et forsitan contemnendarum a pificem qui, cum faceret Iovis Ormam aut MinerVae, non contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed cujus in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat δ). Nec prο-

48쪽

fect Tullius ullo modo contemnendos esse censuit Phidiam, Polycletum, Zeuxidem, clarissimos artifices, quos quidem laudis, non Voluptatis quaerendae auct res non semel affert ij Audiamus ver aliquem ex Stoicis oratorem, sed qui nulla sententia, nisi Ciceroniana, in eloquendo utatur Quid prosunt istius modi artifices Siquidem ad morum corruptelam suis operibus conserunt:

Quid 3 si vere dixerit Cato infesta signa ab Syracusis

Romae illata fuisse. Nonne ver melius est iis lavere quorum opera sunt muri, malia, portus, aquarum ductus, omniaque quae ad usum reipublicae pertinent 2)8 Nonne etiam vituperandus est Pericles, princeps Graeciae, quod tantam pecuniam in praeclara

illa propylea conjecerit Nonne denique Atheniensium plus interfuit firma tecta in domiciliis habere, quam

Minervae signum ex ebore pulcherrimum 3 3 Ad quae Τullius forsitan respondeat . Sint quidem ista Vera, sitque operarius utilior quam artisex non tamen quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est. Ego ero me Phidiam esse mallem, quam vel optimum labrum tignarium praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii aula uti deesse non possint 4). Non sunt profecto ista verba, etsi vix Phidiam vi-

1 De Finib., lib. II, XXXIV, 115, ei uscut , I, XV, 34. 2 De Offletis, lib. II T. 3 Brutus LXXIII, 257. ι Ibidem.

49쪽

dentur honestare, quae probasset Cato major, utpote quibus utilia delicatis, necessaria super acuis postponuntur.

Quomodo autem artifex suum munus expleat num

scite an tantum sollerter opera sua perficiat, lich ex disputatione academica inter Lucullum et Ciceronem cognoscamus ij. Artem ullam posse exsistere negat Lucullus, quae non ex multis animi perceptionibus constet, quas si subtraxeris, nihil intererit artificem inter et inscium : non enim fortuito hic artifex dicitur esse, ille negatur, sed cum alter percepta et comprehensa tenere videtur, alter non item. Cumque artium aliud ejusmodi genus sit, ut tantummodo animo rem cernat aliud, ut moliatur aliquid et faciat omnibus artificibus continget ut nihil arte efficere valeant, si aut nulla sunt quae percipi, aut a salsis internosci possint. Ad quae, Ocose satis nec inficete, respondet Τάllius se a Lucullo in invidiam et tanquam in concionem Vocari Quo enim spectat illud, inquit cum artificia tolli quereris a nobis, nisi ut opifices concitentur . Deinde irrisis parumper Stoicis, qui negabant quemquam scire rem ullam, nisi sapientem, otiam si defenderent vel insipientem multa comprehendere uis pateretur, ait, hoc Zeuxis, aut Phidias, aut Polycletus, nihil se scire, quum in his esset tanta solertia Profecto desinerent irasci, Si, unm vim habere diceretur scientia, ab aliquo audirent. Nec Ciceroni quidem succenserent, qui id tollat, quod

50쪽

nusquam est, quod autem satis est. ipsis relin

quat si in

Censuit enim Noster id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes. Quod credo, recte ab eo fuisse judicatum omnes facile consentient. Verumtamen hic ego non possum non mirari quod is, qui tam scite tamque subtiliter de his rebus judicare solet, aliquando etiam in iisdem prope insanire videatur. Cum enim in primo de Divinatione libro inducit Quintum ita loquentem 2 Adspersa temere pigmenta in tabula oris lineamenta effingere possunt num etiam Veneris Coae pulchritudinem effingi posse adspersione fortuita putas . Haec contra opponit Habes et respersionem pigmentorum ... idem Carneadem fingere dicis de capitolinisci 3). Quasi non potuerit id evenire casu, et non in omni marmore necesse sit inesse

vel raxitelia capita 43. . Sint sane illa capita in

marmore inclusa non tamen cujusvis est opificis ea in lucem emere, nec prosecto casus pro raxitele erit.

. Quare id non possit evenire non equidem video, inquit ullius, illa enim ipsa efficiuntur detractione; nec quicquam illuc assertur a Praxitele sed quum

multa sunt detracta, et ad lineamenta oris perventum 1 Aeodem. lib. II, 47. 2 De Divinat. lib. I, 13. 3 Dixerat Quintus u Fingebat Carneades, in Chiorun L picidinis saxo diffisso caput extitisse anisci Credo, aliquam

lion dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam saciam a Scopa diceres. D 4 De Diviηat. , lib. II, 21.

SEARCH

MENU NAVIGATION