장음표시 사용
131쪽
persectioribus . ergo non potest esse felicitas in eius contemplatione, sed potius in consi- . de ratione entis determinati, cuius differetia . est infinitae perfectionis qualis estentis a se, id est, Dei. quia ab appraehensione talis perfectionis summe perficitur intellectus . Praeis . tere 3 ex Arist. l. eth .c 6. Felicitas est posses. fio summi boni: at bonum in communi non possidetur, sed particularia: quia ea possidentur, quae existunt; quidquid autem existit, ens, particulare.& determinatum est. Ad a. R. Ad rationem essentialem felici. eatis latis esse , quod habeat rationem ultimi ex eo, quod attingit obiectum summu , quod est omnium entium finis. ex eo autem, quod
illud obteistu potest apprehendi semper per- sectius,non tollitur ab imperfectiore appraehensione ratio felicitatis, sed maioritatis. ex appraehensione enim perfectiore selicitas fit
maior , non autem mutatur secundum essentia: sicut quantitas, quantumuis parua, est vera quantitas, & ex additione quantitatis non mutat essentiam. Haec porro doctrina funda. tur in communi tum Thologorum, tum Philosophorum opinione, qui putant hominem posse esse se licem; & in inclinatione natura-Ii hominis ad felicitatem, qui inclinatio arguit selicitatem esse possibilem homini: at ea non esset illi possibilis, si de se licitatis ratione esset tantum appraehensio Dei omni uap- P aenensionum persectissima; quia huiusmodia optor hensio est tantu in Deo, qui se compraehmdit: at in homine nulla datur appraehen
sio Dei, qua non possit dari alia perfectior. Hic
132쪽
Hie aduertendum est, Deum duobus modis posse apprethedi ab intellectu,abstractive per Iumen naturale , & intuitiue per lumen supernaturale beatificum: appraehensio Dei per Iumen naturale valde imperfecta est, si cum visione beatifica comparetur, & respectu illius non debet felicitas nominari s sed tamen rationem felicitatis habet in genere naturae, quia apprehendit summum obiectum, respe diu euius addit homini summam persectionem ex ijs, ad quas naturae vi perueniri pol.
De Felicitatis proprietatibus.
IN hae quaestione agedum est, Se de iis,quae
verae lunt proprietates,a formali felicitatis ratione fluentes; & de ijs, quae sunt ornamenta felicitatis,& illam aliquo modo conseruant, & quae simul sumpta possunt proprietatis nomine appellari . ea sunt, Voluptas, Perpetuitas, Amor cocupiscentiae, Actio, Bona corporis, Bona externa, Amicitia. Uidendum est quid haec sint, & quod felicitatis Proprietates, siue accidentia sint.
Foluptas, est quaedam quies operati nis vitalis, di quasi venustas a pinen tia
133쪽
tia bene disposita circa obiectum potentiae proportionatum . ea quies perfectio quaedam est operationis, distincta ab illa tantum ratione, & secudum eamdem rationem operatione posterior, ac proinde ad operationis rationem formalem non ux
spectans, sed. Vt pro prietas se habens ad illam.
Voluptas Voluptatis nomen . quamuis
vulgo dicatur de senfitiuis delectationibus: a illud tamen etiam operationibus intellectus,& voluntatis conuenit, quarum pote tiarum delectationes eo sunt maiores sensiti uis,quo earum operationes sunt sensust operationibus nobiliores. b Delectatio autem voluntatis sirca summum bonum modo Persectissimo post lessum, appellatur fruitio; quia est ultima perfectio, quae ab homine haberi potest, consequens omnem aliam hominis perfectionemli ac proinde ita se habet respe diu hominis, ut fructus respemi arboris, qui est ultima arboris perfectio. Dicitur ergo ruitio nomine, quod affinitatem habet cum nomine Fructus.ὶΑ Potentia bene disposita Docet expe-'rientia. cum potentia non est bene disposita non esse in operatione voluptatem. Ideo qui aegrotant non delectantur cibis,quia palatus est male dispositus. Cotra vero quo bona dispositio eli maior,eo solet esse opatio iucundior. Ideo operari ex h/bitu , valde iucundum est oritur ergo voluptas ex bona dispositione potentiae.
134쪽
. Quies) Quietem intelligimus,cum pote-tia tot malem actum possidendi obieetium, qui est ipsa vitalis operatio circa obiectum, producit ut in termino,no ut in via ad ulteriore, M persectiorem actum, seu possestione obiecti . e Quod voluptas sit quies, probatur
14 Ex Arist. sententia, qui Io. eth. c. q. negat voluptatem esse motum ex eo, quod volup tas capitur tota simul . Quies autem est tota
simul. a. Quia cum potentia est in motu acquisitionis,aut de acquisitione sollicita, etias possideat obiectum, voluptatem non habet. habet autem, cum in termino est, & quieta possidet obiectum . a Ratio autem cur non delectetur cum est inquieta, ea est, s opera tio, quae rationem delectationis habet, non est pura, sed perturbata ex attentione ad alia obiecta; neque ita intela, ut esset,si alia obie .cta sese non obi jcerent potentiae ; neq; ita clare representans persectionem sui obiecti, ut representaret, si potentia illi soli obiecto esset intentata. . Quasi venustas.) Ratio venustatis videtur potius ad operationes potentiarum coisgnoscitiuarum, quam appetiti uarum pertinere . Videtur enim esse expressior quaedam obiecti apprehensio, & representatio venustatis, bonitatis, proportionis,quae est in obiecto. quae expressio est veluti quaedam ope. rationis venustas; ut indicat Arist. Io. eth. c. 4. In potentia appetitiua voluptas,est adhet ad obiectum ita clare represetatum per Ope rationem potentiae cognoscitiuae. Confirmari haec possunt ex experientia. experimur
135쪽
enim apprehensiones obiectorum consulas,
Circa obiectu potentiae proportionatu
Qqod ex proportione inter potentiam , obiectum oriatur voluetas, docet experientia, & Arist. Io.eth. c. .lssis verbis e Suo qua, aurem sensibile,vel intelligibile, ct id, quod iudia eat, vel contemplatur,tale fuerit, quati esse debet; in operatione inerit voluptas. Cir enim id O quia τι afficiatur quod it Uriat idoneum es I Alia sunt, inter se eodem modo sese habent; idem seri natura consueuit. Ex hac proportione videtur oriri, ut obiectum optimum sit ex so. iucundissimum: quia optimum est maxime i proportionarum potentiae, explens propo tionem. adaequans capacitatem illius.si asidi ita excellat, ut superet capacitatem potentiaeno est iucudum, quia excessus obiectrobruit potentiam,& interdum corrumpit organum.
Ea quies persectio quaedam est, &c.
videtur voluptas non esse distincta a parte rei ab operatione vitali. r. Quia hoc indicat Arist. Io .eth. c. . Persicit, inquit, operati nem voluptas,non ut habitus quiuam . qui inest.
sed ut is superexoxiens: perinde oeque venustam in lys,qui insore atatis constituti sunt. Dum ait, Non esse habitum inhqrentem,distinctionem tollit. vi confirmat exemplo venastatis . vemitas autem, quae est proportio colorum, non
distinguitur a parte rei ab ipsis coloribus simul sumptis. a. Quia non apparet ulla ratiosum ciens ad ponedum distinesionem Quod autem quies & illa quasi venustas sint persectiones operationis vitalis, nemo Iaon viden
136쪽
quia venustas est expressior obiecti apprehensio; quies,est possessio terminata Haec aut non habet distinctionem ab ipsis operatione,
nisi per intellectum: quia nulla potest afferri
ratio suadens distinctionem a parte rei. Distinguntur autem per intellectum, quia alius est conceptus apprehensionis, alius venustatis, & quietis. Conceptus autem venustatis, di quietis,posteriores ratione sunt conceptu
absolutae apprehesioni eu possessionis: quia illi hanc perficiunt. Iam absoluta possessio summi boni satis est ad rationem felicitatis, quia ratἰone obiecti summam perfectionem ponit in homine, etiam si positio illa possit esse persectior, ut dictum est supra q. I . Prop.
. ad a. ergo venustas, & quies, hoc est, o Vo. . luptas, non est de ratione formali felicitatis, q.a. a.α
sed proprietas illius. quidquid enim superinuenit rationi formali, accidentis, & proprietatis rationem habet respectu illius. Ita sentire videtur Arist. Io .eth. c. s. in fine, dum
ait, voluptatem no esse ipsum per se bon*m;& circa multa studium esse homines adhibituros , etiam si nullam afferrent voluptatem. ex quibus verbis colligitur Positionem sumis mi boni esse de ratione felicitatis, .quae est obiectum ultimu appetitus ratio ualis;& voluptatem esse quid consequens. sed quod voluptas sit de essentia selieitatis probabit quis I. Quies, quae rationem voluptatis habet, est ipla mei operatio: at operatio est de essentia felicitatis, vi q. I. dictum est. ergo. i. Nemo felicem appellabit eum, qui vitam degat iniucundam. ergo tu.
137쪽
ris Diss. r. Rua y. 2. Prop. I.
cunditas est de essentia felicitatis. Ad r. 81 Posse aliquid esse a parte rei idem cum alio , & tamen non esse de essentia illius; ut se habet, ut multi Doctores opinantur, relatio respectu fundamenti, existentia respectu essentiae,& alia sexcenta. Dicendum ergo ad essentia operationis pertinere, quod fit circa tale obiectum; ex quo ordine specie sumit:.quod autem quiete tale obiectum percipiat, quid accidentariu est ad eius rationem specificam , Videtur ita se habere voluptas respectu ope rationis,ut figura respectu qualitatis.
Ad a. . f Eum, qui vitam degit iniueundam, vix posse habere operationem circa Ssi- p 's' mum bonum, saltem dum iniucunditatem percipit s quia operatio circa obiectu mole. stum operationem cirea obiectum bonu cor rumpit. At si contingeret non corrumpere, dicendus esset felix essentialiter is, qui tecudum aliquam operationem sentit iniucunditatem; sed non perfecte felix , quia caret Vovluptate, quae est felicitatis quaedam persectio. Haec autem persectio, quae naturaliter ab omnibus appetitur, facit, ut vulgo non putetur felix, qui vitam iucundam non agat.In Chri sto Domino dolor, quem animo percipiebat tempore Passionis, nihil remisit de iucundistate visionis beatificae . quare etia tunc quoad beatitudinem essentialem fuit persectinsime beatuS. Quae hactenus de voluptate disputauimus spectant ad rationem voluptatis latae sumptae
proἰquocunque suaui, ac iucundo sensu, que
138쪽
Reu afferre solet operatio vitalis, cum per- fetia est, & versatur circa obiectum conueniens. est autem alia quaedam ratio voluptatis stricte sumptae pro peculiari quod a actu appetitus, quo come lacet de bono praesentivi possesso; qui actus in appetitu sensitivo est quaedam Passio, quae dicitur Deltastatio. estq; contraria Tristitiae. Me hac voluptatis ratio. Ne dicetur d. 3. q. l. Prop. a. Quod autem deis Iectatio stricte sumpta distinguatur a voluptate , quae est in actibus sentuum, patet ex eo, quod appetitus sensitivus, cuius est actus delectatio stricte sumpta,est in corde ac proinde eius adius fit in corde . voluptas autem. quae exactibus sensuum percipitur , sentitur in organis sensuum. Quod si delectatio apis petitus sensiti ui est distincta a voluptate sen- tuum: g dicendum quoq; est delectationem appetitus rationalis, quae appellatur fruitio, esse distinctam a iucunditate, ac suaui sensu, qui ex actu intellectus percipitur circa'obiectum iucudum . quod indicare videtur Arist.
FElicitatis perpetuitas, duratio quaedam
est constans,& firma Contemplationis circa summum bonum. Duratio autem passio quaedam est existentiae ergo PerpΘauitas, existentis conleplationis circa sum-
139쪽
II 8mum bonum, proinde felicitatis est passio.
'obari posset Perpetuitatem ad se licita-tatis essentiam attinere i. Quia Arist. hoe
innuere videtur l.eth.c. I . a. Quia nemo
felicem putat eum. qui potest e selici statu caderes nec eum,qui lcit se aliquando miserum
sed Perpetuitatem esse felicitatis passion εsuadetur ex eo, quod in qualibet re ille tantum rationes speliant ad essentiam , quae sui primum prinei pium aliarum rationum , quae sunt in re, 8e effectuum ab illa prodeuntium. Primum autem principium in homine festet mnium rationum ad selicitarem spectantiu, etiam ipsius Perpetuitatis, est contemplatio summi boni. Nam sumnium bonum ita capacitatem intellectus explet, cum habeat omne veri rationem, ut eum illud intellectus possidet, nolit voluntas illud unquam ab intelle. Eta relinqui,& ad alia obiecta diuerti: neque est ulla ratio , quantum est ex parte propor tionis, quam tabent intellectus, & voluntas cum flammo bono, cur hae potentiae alio diuertantur . hinc fit, ut contemplatio summi boni ex se perpetua sit. sed in hac mortali vita accidit eam non esse perpetuam et quia intellectus in sua operatione pendet ab ima-pinati ua , quae dum rapitur ab obiectis sensi-Pilibus, operationem intellectus perturbat,&interrumpit. Praeterea in hac vita non cernitur clare in summo bono omnis ratio bovi Maideo cum lensus reprelantant clare i
140쪽
ereaturis aliquam ratione boni,solet appetitus rationalis ad illam rapi. Praeterea cogitur intellectus in hae vita cogitare de ijs, quae sunt corpori necessariasiaeo diuertitura cogitatione summi boni. Quae quia non accidunt in vita cauesti, & immortali, ideo caelituum felicitas est perpetua. Ex his in-3elligitur possessionem summi boni ad essen- 'tiam se licitatis pertinere; perpetuitatem aut esse passionem illius, quia profluit ab illi . Confirmatur, quia actualis possessioe summi honi non habet ex duratione, nisi quandam virtualem extensionem, quatenus ea posses sio coexistit extenso temporis spacio : at extensio in qualitate contemplatis aute qualitas est non spectat ad qualitatis essentiam. Ad i. & a. m. Felicitatem interdum sumi solere . non pro sola ratione formali felicitatis , sed etiam pro toto aggregato ex ratione formali, & eius accidentibus, ae ornamentis. in his ornamentis maximum est Perpetuitas 3 quae proinde ad felicitaeis ita large sumptae rationem maxime spectat. Qui ergo felicitate carere potest, lieet selix sit felicitate essentiali, non est tamen selix hae autera felicitatis ratione, nec habet felicitatem suis aecidentibus perfectam. Praeterea non putatur felix, quia spectatur illud tempus,eii non erit felix ; quo ipe praeterita selicitas ita se habet,ac si nunqua fuisset. h Praeterea posi Midbusea.
set accidere ut cogitatione futurae miseriar ς --φD turbaretur, & corrumperetur contemplatio erga summum bonum: & ita felix non esset,