장음표시 사용
191쪽
r o Dio. 3. Suast. I. Prop. I.
parte potest produci ex virtute, quae est habitus bonus. sed contra hanc doctrinam obij et possunt duo. I. Quod Bonitas moralis in sactibus, & habitibus est denominatio eX. trinseca , seu con notatio appetitus agentis cum ratione,ut dictum est d. r. q. 3. ergo habitus virtutis moralis quo ad entitatem physicam neq; bonus, neqi malus moraliter emergo potest influere in actum bonum, & malum. a. Quod,ut docet experientia, habitus abstinentiae acquisitus cum conscientia erro nea , facilitatem affert ad abstinendum iuxta regulas Prudentiae. ergo ex se inclinat &ad actum, qui fit cum prudentia, qui proinde honus est;& ad actum factum imprudeteri ac
proinde malum. Ad I. N. Aelus,&habitus mora Ies, praeter illam conotationem, & denominationem extrinsecam, ex qua habetur esse morale, intrinsece secudum entitatem physicam specificari ob obieetis, quae conformitatem,vel difformitatem habrat cum ratione . secundum hanc physicam titatem dicimus virtutem non posse inclinare ad actum malum. Ad a. Facilitatem illam, quae sentitur in abstinendo prudenter, non prouenire ab habitu acquisito cum conscientia erronem 3 sed partim ab habitu quodam producto in appetitu sensitivo, praeter habitum,qui est in voluntate, de quo instas partim ex remotione habitus , qui est abstinentiae contrarius. qui remoueri potest etiam ab habitu aequisito
192쪽
De Ratione for. misi. smo I. I 2Is. Ad operandum actionem rectam.
Actionem hic sumimus ut supra d. I. q. Α, &d. a. q. a. Prop. . pro Operatione, quae pendet ab appetitu rationali agente cum aduertentia rationis circa operabilia spectantia ad homineAt homo est. Rectitudo autem actionis, seu operationis ut pendentis ab appetituita cum ratione agente, est rectitudo moralis quam explicauimus supra d. r. q. 3. Iana 3
per has particulas Actionem rectam) distin
gutuur virtutes morales ab intellectualibus. intellectuales virtutes sunt habitus intellectus, ut scientia, sapientia, Ars; qui inclinane quidem ad operationem rectam, sed no Ver- fantem circa operabilia, aut non pendentem ab appetitu rationali, aut non spectantem . bonum hominis ut homo est, ac proinde non habentem rectitudinem moralem, sed natura. lem. de his habitibus diximus supra di I. q. ἔProp. I. Distinguntur etiam per has particu Ias virtutes morales a charitate, quae versatur immediate circa summum bonum, quod non est bonum operabile, quale est obiectum
XyΙrtutum moraliu obiectum, est actio V recta. Recta autem actio aut passio est, aut Operatio. utraque bonum quod dam est ipsius operantis: sed rectae passi nis obiectum est, bonum operantis; Obi et um
193쪽
etum autem operationis est, bonum ait Titis. Vtrumque autem bonum medij cuiusdam rationem habet inter desectum,& excessum. Habet & rationem ardui.
I. Quomodo virtutum moralium obieci si sit Actio recta ductum est supra Prop. I. u. 3. vi autem melius intelligantur reliqua, quae in Propositione dicuntur, sciendum est, Animam rationalem cum fit una, formaliter spi-tualis, ac inteIlectiva, continere eminenter animam & vegetatiuam,& sensitivam .efficit
autem harum animarum operationes, ut Patet experientia. Non enim solum intelligit, Ee uniuersalia percipit, & spiritualia , eaq;
prosequitur appetitu; sed nutritionem etiam ct augmentationem operatur, ut vegetati uas videt, audit, imaginatur,& alia facit opera- ,
quae animae sensitiuae sunt propria,& reperiu-tur in bestijs, quibus operibus obiecta sensi-biIia,aut cognoscit, aut prosequitur, aut sugit. Ad has autem operationes tam varias ef- .lciendas habet anima rationalis potentias suas; siue eae distinctae snt ab anima a parte rei, siue tantum ratione: habet etiam organa, seu instrumenta corporalia pro vegetati uis,& sensiti uis actibus exequendis, ut oculos ad videndum,auies ad audiendum, &e. singula autem organa habent sua accidentia, quibus anima iuuatur ad actus cxercendos. Porro actus vegetatiuε animς proprij,quamuis sint immanentes, quia secudum suam naturam iueodem subiecto recipiuntur, a quo producu tur, ut est Nuttitio: non suint tamen pura aemciden.
194쪽
ei lentia, sed habent adiunctam substantiam,
qua aliti substantia siue reparatur siue augetur. actus autem intellestiuar, ac sesitiuae ani mae proprij accidentit pura sunt, ut est intellectio, volitio, imaginatio, Visio: suntq; Oseerationes immanentes, quae in eadem potetia recipiuntur. a qua producuntur. Iam in V nais
quaq; anima vis illa, quae in anima prosequitur obiectum sibi conueniens, & repellit a se malum, Appetitus appellatur. Anima ergo intellectiva, quae eminenter est vegetatiua , di sensitiva, triplicem habet appetitu, vegetatiuum, sensitiuum, intellectivum, pro triplici rerum genere, quas contingit homini bonas, vel malas esse, nempe vegetabilium, sensibi- Ilum,intelligibilium. Appetitus vegetatiuus operatur sine ulla priuia obiecti cognitione. ante opus autem appetitus sensitivi sensitiva cognitio praeit, de ante opus appetitus intellectivi intellectio. Quid autem est appetitus
sensitiuus p e Potentia, per quam animal appetere potest ea, quae apprehendit, non solum ea, ad quae inclinatur ex forma naturali. eius potentiae sedes est Cor. experimur enim nos in corde sentire amorem, iram, timorem, &xeliquos actus appetitus sensiti uir mlterationes, quae ex his actibus procedur, maxime sunt in corde,& e corde procedunt. Quod si animae potentiae non distinguntur ab ianima: dicendum videtur appetitum sensitiuum esse potentiam compositam , cuius altera pars sit idem cum anima, altera idem cum qualitate aliqua , quae subiectatur in materia. si vero
potentiae distinctae sunt ab anima. Idicendum
195쪽
appetitum se sitiuum esse qualitatem, quae subiectatur in coniuncto, non in anima ibia , . In eo . n. subiecto est potentia vitalis, in quo recipitur operatio. Vitalis aut operatio, cum sit actus immanens, recipitur in eo subiecto, a quo producitur. ad actus aut appetitus sensitivi videntur efficienter concurrere non soluanima, sed et accidentia,q subiectantur in corde;vt calor ad iram. ea ad remissionem eoru accidetium remittutur actus appetitionis, de ad intentionem intenduntur. A quo aut excitatur appetitus sensitivus, ad appetitionem. formandam λ In brutis a sola cognitione sen-stiua imaginationis: in hominibus autem
non solum a cognitione sensitiva; sed interduetiam a cognitione intellectiva,etiam ea, quε versatur circa obiecta spiritualia. quamuis . n. appetitus sensitiuus no possit ut sic versari circa obiecta spiritualia : potest tamen circa illa versari , si ea proponantur ab imaginatione ad modum materialium . solent autem ad hunc modum proponi per actum imaginationis , qui simul fit cum actu intellectionis . semper enim dum sumus in corpore, simul cuactu intellectionis sit actus imaginationis. Accidit ergo ut ad cognitionem intellectiva non solum consequatur appetitio rationalis, quae fit ab appetitu rationali,qui est in anima
quatenus mouetur ad appetendum praeuia
cognitione rationali, & quatenus libera est; sed etiam appetitio sensitiua , quae est actus appetitus sensitivi,qui est in corde, &in ipsa
anima quatenus mouetur ad appetendum
praeuia cognitione sensitiua , & necessario.
196쪽
Contingit autem, cum fiunt actus appetitus sensitivi, & interdum etiam cum fiunt actus appetitus intellectivi, ut ductu est, fieri simul
mutationem aliquam in corpore, praesertim in cordes qua mutatione perturbatur naturalis status corporis: ideo ipsa perturbationis,& Passionis nomine appellata est 2 Pati . n. proprijssime dicitur id, quod aliquid recipit cum deperditione alicuius sibi conuenietis
idemq; nomen tributum est causae . a qua ea mutatio procedit, nempe motui appetitus. Cum autem mutatio corporis semper consequatur ad motum appetitus sensitivi: ad motum autem appetitus intellectivi no semper, nec immediate non concurrente motu appetitus sensiti ui: ideo soli motus appetitus sen-fitiui Passiones appellantur. Motus autem appetitus intellelitui nomen retinent commune omni animae motui, nempe loperatio nis . viriq; autem motus tum passiones, tum operationes, quae verSatur circa obiecta operabilia, si fiant cum aduertentia rationis, seus procedant ab appetitu cum ratione agen te, Actiones dicuntur. Hae Aditiones,cum rectae sunt, obiecta sunt virtutum moralium a. ad has enim essiciendas inclinant virtutes morales, ut in I. Prop. dictum est. Porro ominnis operatio , cum recta est, persectio qua dam est operantis . recte igitur in propositione dicitur tum passionem , tum ope rationem rectam, bonum quoddam esse ipsius operantis. sed antequam ad reliquas Propositionis particulas explicandas veniamus , recensenda videntur hoc in
197쪽
Passionum diuisio. x. Passionum duo sunt prima genera. Pro secutio, & Fuga , pro duplici erimo genere
obiectorum , circa quae appetitus versatur, nempe Bonum,& Malum ei contrariu . Quia vero tum bonum, tum malum duodus modisse habere possunt respectu appetitus, nemte vel absolute secundu rationem Boni,& Mali, vel secundum rationem boni, & mali ardui, hoc est , difficile prosequibilis . aut vitabilis ab appetitu: ideo secundo diuiduntur Passiones in quatuor genera subalterna, nempe in Prosecutionem concupiscibilem circa bonuabsolute sumptum, Fugam huic prosecutioni
contrariam circa malum ablolute , Prosecutionem irascibilem circa bonum arduum,Fugam irascibilem circa malum arduum. Concupiscibilem autem,&irascibilem passionem vocamus, quia ad appetitum cocupiscibilem, aut irascibilem spectat, & ab eo promanat. Appetitus autem sensitiuus dicitur concupiscibilis ut versatur circa bonum, vel malum absolute; irascibilis, ut versatur circa honu, vel malum arduum. i. non absolute bonum , vel malum, sed Bonum con notas aliquid impediens eius consecutionem; Malum conno
tans aliquid inducens illud . videtur enim esse idem appetitus, qui a parte rei &traici. bilis est,ia concupiscibilis, distinctus tantum xatione . non enim 3pparet ulla ratio, quη
198쪽
maiorem distinctionem suadeat. Nomina autem cocupiscibilis, & irascibilis a duabus praecipuis passionibus sumpta sunt, nempe concupiscentia,& ira. Iam ea quatuor passionum genera subalterna diuiduturin species suas. Prosecutio concupiscibilis, seu circa bonum absolute sumptum, tres hahet species, Amorem, Concupiscentiam, De Iectationem, prout prosequitur bonum abso Iutum vel absolute , vel absens, vel praesens. His tribus speciebus tres fugae opponuntur,
odium, Abominatio, Tristitia. Quod autem fit illud eriplex Prosecutionis concupiscibitis genus probatur tum ipsa experientianum ea ratione, b Quod ut se habet appetitus
naturalis inclinatione, seu potentia naturali ad obieetum sibi eonueniens: ita se habet appetitus sensitiuus inclinatione elicita ad bonum suum. In appetitu autem naturali sunt tria,nempe ipsa potentia , quae est inelinatio quaedam ad obieetummotus localis ad obiectum, cum illud abest; quies in obieeto possesso. ita in appetitu sensitivo sunt tres actus eliciti; r. Amor, qui est inclinatio elicita. a. Desiderium, qui est quidam motus. 3. De lectatio, quae est quies elicita. Tertium genus subalternum,quod est Prosecutio irascibilis, quae versatur circa bonum arduu, ae difficile ad obtinendum,habet tres species, Ipem, Audaciam, Desperationem. Nam bonuarduum vel est praesens, vel absens s absens autem vel putatur possibile ut obtineitur, vel impossibile. Circa praetens nullus est necessa.
rius actus appetitus irascibilis, sed versatur Μ circa
199쪽
circa illud cocupiscibilis actu delectationis. eodem enim modo se habet bonum cum est praesens, siue facile, siue dissicile fuerit ad ob. tinendum. Circa bonum arduum absens,seu nondum obtentum , sed possibile, versatur Spes.& Audacia. Spes respicit illud ut finem,
ac terminum. Audacia, Contempto malo, Pimminet,progreditur ad media, quae valet ad consecutionem boni difficilis. Circa bonum impossibile, est desperatio . In huius actus obiecto duo sunt, Bonum, & Impossibilitas illud obtinendi:ex quibus Impossibilitas,qu2 malum quoddam est , videtur esse de ratione formali. Quare hic actus videtur esse potius fuga quaedam,quam prosecutio, ac pro indospectare ad quartum genus. spectat autem ad hoc tertium,secundum rationem materialem. Quartum genus, quod est Fuga irascibilis, cuius obiectum est Malum arduum, duas habet species,Iram,& Timorem Nam malum arduum, seu difficile ad euitandum, vel est praesens, & ut sic excitat Tristitiam quae spectat ad secundum genus,nempe ad Fugam concupiscibilem : vel est absens;&timor existit,audaciae contrarius . excitatur etiam a malo arduo appetitus vindictae. i. mo tus ad vindicandum malum iam acceptum svicissim rependendo aliud malum . qui motus dicitur Ira . spectat autem ad quartum νgenus secundum rationem materialem, quae est malum, quod rependitur. secudum autem
rationem formale, quae est ipsa retributio, Maequalitas vindictae, quae quadam boni rationem habet,ad tertiu genus reuocatur.Quare
200쪽
si rationes sormales spectetur; Prosecutionis irascibilis tres sunt species, spes , Rudacia, Ira ι Fugae vero duae, Timor, & Desperatio. Vndecim ergo Passiones sunt, sex concupiscibiles,quinque irascibiles. Probabit autem quis esse plures, quod ut circa bo. num absens duae passiones sunt, Desiderium,& Spes, quarum altera respicit bonum absolute,altera bonum sub ratione ardui: ita etiadebent esse duae circa bonum,duae circa malupraesens. Dicendum tamen circa praesens siue bonum, siue malum non posse esse, nisi unam passionem. quia cum bonum, vel maluest praesens, non habet amplius rationem ardui, sed absolute rationem boni, vel mali .Ratio enim ardui includit quamdam rationem med ij,quam bonitas,vel malitia obiecti con- notat, nempe difficultatem superandam ad acquirendum bonum, vel vitandum malum et quae difficultas iam cessat,cu bonum est praesens: & cum malum est praesens, vel difficultas respicitur absolute, vel ut superanda, aut non superanda; si respicitur absolute,spectat . ad Tristitiam, & reddit illam maiorem, quam esset ex malo praesente,si non adesset difficultas vitandi illud ; si respicitur ut superanda,
aut non superanda, non videtur quam aliam passionem excitare possit, praeter spem superadi illam,aut desperationem, aut audaciam, aut timorem. Quae ut melius intelligantur,libet rursum Passiones ita distinis guere. Passiones sunt instrumenta quaedam, quibus utitur animal ad apprehendendum