Summa ethicae, siue introductio in Aristotelis, et theologorum doctrinam moralem. Cum quatuor indicibus, vno propositionum in libri initio; alio Aristotelico, tertio Thomistico, quarto rerum, in fine. Auctore Francisco Pauonio Catacensi theologo Soci

발행: 1617년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

distinctio. non intercedit tamen simpliciter. ae absolute iustum, sed secundum quid; quia

fecundum eadem iecundum qui secundum unam rationem is , qui se habet ut pars , est alter ab eo, qui se habet ut totum, secundum aliam rationem est quid unum cu toto, quatenus est sub dominio totius. Iam ius simpli. riter,quale est inter duos ciues,ab Aristotele .eth. c. 6.appellatur ius politicum; ius autemseeundum quid,inter patrem,& filium ius paternum diciturι inter Dominum, & seruum, ius herile, seu dominatiuum. Ius inter virum,& uxorem, licet no sit simpliciter politieum, quia vir,& uxor sunt quan una eam, ratione cuius unusquisq; coiugum est quid alteriusrmaxime tamen ad poIitieum aecedit, qui a coniuges se habent ut partes eiusdem eommui nitatis domesticae, seu oeconomicae, iuncti in quadam societate, & communitate vitae matrimonialis; & quatenus unusquisque habet' proprium dominium in corpus alterius, habent alteritatem ab inuicem ratione domini', ac proinde inter eos intercedere vide-ν valan . . . tur iustum simpliciter. ν Arist. Omne ius, ν4. I q,3 P. . non habet utrinque dominium absolutum , quale est ius politicum, appellat ius secundum quadam similitudinem a non quod non vere sit ius, veram aequalitatem habens a sed quod est improprie tale, quale est ius politicum quod ad ius Politicum comparatum, quatenus eius aequalitatem non habet, quae absoluta aequalitas est, videtur eam aequalitatem imitari, eiusque similitudinem qua dam exprimere. Iri

282쪽

Do ratione formali Isistitia. I. Ex huius definitionis explicatione latelligitur tota ratio iustitiae . est enἰm Habitus quidam moralis, ut & ceterae virtutes mora. les,inhaerens in voluntate, inclinas ad actum tribuendi unicuiq; ius suum. Dari autem hunc habitum petobatur eodem modo, quo probantur dari ceteri habitus. ut enim ad alios voluntatis actus consecuntur habitus, ita & ad actum volendi tribuere unicuiquω

suum.

2. Constant & perpetua voluntateu

Voluntas sumitur pro actu volutatis, qui est essectus habitus iustitie.sumitur aut pro actu voluntatis ut voluntatis actus e9.i .ut procedit ex electione,qui est aetus appetitus rationalis . Definitur autem Iustitia per ordinem ad hunc actum rationalem, quia in tribuendo unicuique suum maxime elucet ratio, cuiu est ordinare unum ad alterum, qui ordo requiritur ad tribue dum unicuique suum.Hoc modo explicat rationem Iustitiae Arist. .eth. C. s. Iustitia, inquit, ect, aua iustus dicitur iustiverator ex electione,ac distributoν ram sebi ad atirer m,quam alteri ad alterum. Dieitur aurem

283쪽

26 et 3. Rua et, Prop.

instabiles, ac vacillantes, sed firmi, &e states , ac eumdem semper tenorem seruantes, sunt actus, qui ex habitu virtutis procedunt. sunt autem actus virtutum firmi, ac constat in tesdum quia ex causa firma,& constanti pro- cedunt, quales sunt virtutes s tum quia quatenus a virtute procedunt,semper eumdem tenorem seruant, nempe rectitudinem, quia virtus non potest inclinare ad adium malum moraliter,ut diistum est q. I.Prop. I.

3. Ius suum unicuique tribuit Per has

particulas explicatur id, per quod differt Iustitia a ceteris virtutibus. Ius autem idem est,quod iustum, quod Propos. a. diximus esse obiectum iustitiae. suum autem di citur, quod' est unicuique debitum. Debitum autem est alicui secudum iustitiam, tum ut ei quippiam addatur, si minus habet, quam debet, quods Aristot. s. minus generatim i Damnum appellatur; tumatb ut quippiam ei detrahatur,si plus habet, qua debet,quod Lucrum vocatur. Ex quo intelligitur ius suum etiam ei tribui, qui secudum iustitiae leges punitur, per subtractionem nimiru alicuius sui bqni, ut redigatur ad aequalitatem cum eo, cui inique ipse abstulit. 3Porro per actum volendi tribuere unicuique suum, debet etia intelligi actus volendi omi Di sionem actus contraria, nempe iniuriam inserendi .connexionem enim habet is actus cumactu volendi reddere unicuique suum, eiusdemque virtutis est facere bonum in materia sua propria, & abstinere a malo colinario. q. Iam ratio. tribuendi unieuique ius suu

potest considerari tribus modis, pro triplici

284쪽

De Iustitia. . a 6 3

aeeeptione iuris,quod alteri debetur. Potest enirn ius alteri debitum I. Accipi ampla quadam ratione, ut abstrahit & a debito, qSOritur ex dominio, & a debito , quod oritur iex decentia. quod debitum morse nomina- 'tur. & ita ratio iustitiae, seu ratio tribuendi unicuiq; ius suum conuenit omnibus Virtutibus, quae sunt ad alterum. Ius alteri de hi tum potest accipi strictius pro debito oriete ex dominio alterius, siue is, cui ius debetur, se habeat ut totum respectu eius, qui debet iustum tribuere, ac proinde non sim pliciter, & absolute ut alterum, sed alterum 1ecundum quid; siue se habeat ut absolute alterum . & haec iustitil ratio conuenit non

solum iustitiae commutatiuae, ac distributivae; sed etiam legali. 3. Potest ius alteri uebi

tum sumi structi me, pro iusto debito altei ivt Omnino alteri ab eo, qui debet tale iustum tribuere. & ea ratio constituit iustitiam strictissime sumptam. qualis est commuta tiua,&distributiva. Debitum primo modo sumptum non videtur esse proprie debitum; quare non est proprie iustitia, nisi quae habet rationem debiti tertio,& secundo modo sumpti. de hac ergo iustitia deinceps agemus. Praeterea iustum potest accipi duobus modis. I. Pro perfecte iusto, seu aequali. a. Pro imperfecte iusto, seu pro tendente ad aequalitatem, licednunquam ad aequalitatem peruenire possit. Iustum perfectum interuenit in iustitia commutativa,& distributiva; Iustum autem imperfectum in Religione,& Pietate, & alias

285쪽

& Pietati similes. Deo enim, di parentibus, circa quos Religio,& Pietas versantur, nunquam reddere possumus perfecte aequale . are ratio institiae strictissime sumptae, quae est ratio reddendi non solum iustum debitu, idq; alteri ut alteri,sed etiam perfecte aequa- e,lolu in iustitia particulari reperitur, qua- Iis est commutativa,& distributiva. Nos su-Pra q. I.Prop. 6. sumpsimus iustitiam pro ha hi tu inclinante ad reddendum alteri ut alteori persecte aequale, cum eam contradistinximus a Religione, Pietate,&alijs virtutibus, quae sunt ad alterum.

Da Iustitia generibus.

Ustitia,alia Generalis, siue legalis 3 alia

. Particularis. r. Hare iustitiae diuisio intelligitur ex duplici respectit, ciuem homo habet ad alterum. Id enim, quod se debet ut alterum respecta hominis in reddendo ei iustum debitum, aut est aliquid persecte alterum, qualis est quili-het homo particularis respectu alterius hominis particularis; aut est aliquid alterum Deu naum quid, ut est communitas respectu eius , qui sub ea eommunitate est, & Dominus respectu subditi. Iustitia, quae iacit aequa te inter particularem hominem , & communitatem, fiue dominum, Iustitia generalis,&iegalis appellatur. Generalis autem dicitur,

286쪽

non quod sit virtus generalis , aut genus aedomnem aliam iustitiam. est enim peculiare quoddam virtutis, & iustitiae genus distinctsi ab omni alio virtutis,& iustitiae genere; quo redditur iustum debitum communitati, aut superiori; quae ratio non reperitur in alijs virtutum,& iustitiae generibus. Sed Genera- Iis appe ilatur,tum quia no habet peculiarem materiam sibi propriam, sed in eius materiam cadere possunt actiones aliarum virtutumstum quia id, cui debitum ius reddit, generale quid est, nempe communitas,& superior,que se habent ut quid totum comrnune cum multis, Sc participatum a multis. Dicitur legalia quia iustum, quod reddit haec iustitia, lege praescribi solet. Leges enim feruntur propter honum commune ; quod ab hac iustitia spectatur in reddendo iustum debitum. Iustitia

autem, quae facit aequalitatem inter duos homines particulares,ut inter duos ciues, iustitia particularis nominatur s tum quia is, cui ius reddit, particularis est; tum quia circa

particularem materiam versatur, diuersam a materia aliarum virtutum, nempe circa com

mutationes; S' distributiones; tu quia ratio, unde oritur debitum reddendi ius alteri, estia decretum aliquod particulare, nempe pactu. Ex his intelligitur triplex esse differentia inter iustitiam generalem, & particularem I

iustitiae generalis terminus est Bonum commune, seu eius, qui se habet ut quid totum sterminus autem iustitiae particularis est bonum personae particularis: Iustitiae generalia materia complectitur actioncs omnium vir tutum; q

287쪽

tutum;at materia iustitiae particularis ad λ- Iam iustitiam particularem spectate Ratio, unde oritur debitum in iustitia generali, est Iex siue naturalis, siue positiva; in iustitia ve- iro particulari est pactum. Quod autem tum generalis iustitia, tum particularis habeant

rationem virtutis, res est clara; quia utriusq; actio recta est, nempe tum ea, qua per iustitia generalem circa bonum commune versamur reddendo debitum; tum ea, qua per iustitiam particularem circa particularis personae bonum versamur: habitus autem inclinans adactionem rectam,virtutis rationem habet, veintelligitur ex ijs, quae supra dicta sunt q. r. a. Contra id,quod dictum est, iustitiam generalem esse particulare genus iustitiae ab alijs virtutum, & iustitiae generibus distinis

etsi, obi j ciet quis I. Arist. .eth. c. I. ait Iu stitiam legalem no partem virtutis, sed i nteis gram virtutem esse: & virtutem, ac iustitiam legalem esse eadem, differre latum, quate nus ad alterii spectat, Iustitia; quatenus talis est habitus,virtus simpIiciter est. a. Quicuq; actio recta propter bonum proprium, non potest praesci ndere a relatione ad bonum comuneIquia bonum particularium,est bonum communitatis. ergo quaecumque virtus quae 'versetur circa bonum particulare, est iustitia legalis .ergo iustitia legalis non distinguitur ab alijs virtutibus. 3. Ad rationem est entialem cuiusq; virtutis pertinet operari circ a propriam materiam recte secundum omnes, circumstantias: una autem ex circumstantijs est bonum commune. ergo operari Propter Q

288쪽

honum cnmmune spectat ad omnes virtutes.sed iustitiam Iegalem esse speciale genus virtutis colligitur ex Arist. F. eth c. r. qui ea vocat virtutem perfectam,& praestatissimam, di versante circa alterum, nempe Principem, vel Rem p. Qui loquendi modus indicat iussit iam legalem esse specialem virtutem . &Probatur ratione, Quia ratio distinguendi unam virtutem ab alia, est pecul aris ratio formalis, quae reperitur in actione, di obiecto Unius, quae non reperitur in alia;& peculiaris dissicultas tendendi in eam rationem; & peculiaris laus, quae debetur in eam tendenti:at haec omnia sunt peculiaria in iustitia legaliquatenus recte agit ob bonum commune, Vt

Commune bonum est. ergo iustitia legalis est peculiaris virtus ab alijs distincta. Ad i. Arist. cum dixit iustitiam lega-

Iem esse integram virtutem , intellexiste ratione materiae, circa quam iustitia legalis versatur, quae sunt actiones omnium virtutua non rone obiecti formalis ipsius iustitiae legalis. Dixit ast virtutem,& iustitiam legale esse eamdem, differre solum rone, vel ratione materiar,circa quam versatur iustitia legalis, quae est eadem cum actionibus aliarum vim tutum, ut non differat ab eis, nisi relatione, id est, quatenus a iustitia legali refertur ad bonum commune. vel voluit ipsem mei iustitia legalem alia ratione esse virtutem, alia iustitiam. Quatenus enim virtus,est habitus bonufaciens habentem, & opus eius reddens bo- .num; quatenus iustitia, respicit a iterum. .

Ad a. Bonum particularium duobus

289쪽

modis posse reserri ad honum commune,ne

pe vel spectando primario, ac per se,bonum

commune;vel ex se, non spectato hono eo m-4, muni, quatenus etiam si bonum commun non spectetur, adhuc bonum partium est honum totius . si bonum particularium primo modo reseratur ab bonum commune, pecu -- Iiare virtutis genus costituit, ut probat ratio lupra allata ante responsionem ad argum eta. Secundo autem modo relatio honi particularis ad honum commune costituit distinetum . virtutis genus. Habitus enim specificantur ab actibus, di hi ab obiectis. quis autem n get distinctum specie actum esse eum, quo fit aliquid ob honum commune expresse inten. tum, ab eo, quo fit aliquid ob bonum particulare intentum,licet tale bonum cedat etiain bonum commune λAd 3. 1 in actione virtutis posse bonum eommune se duobus modis habere, nempe vel ut mera eircumstantia, vel ve principale obiectum,& primario intentum.operari primo modo , rationem habendo boni communis, spectat ad alias virtutes r operari autem primario ob bonum commune, seu ut reddatur communitati iussum debitum, spectat ad peculiarem virtutem, nempe ad iustitiam I galem,

3. Hoc in loco disputandum esset, An iustitia legalis sit iustitia proprie dicta . Sed hoc dubium facile soIui potest ex dietis ad propos si enim iustitiam proprie dictim

dicamus eam, quae inclinat ad reddendum salteri iustum proprie debitui Iustitia legalis

290쪽

est proprie iustitia. & ita Arist. s.eth.e. a. ait Iustitiae rationem univoce diei de iustitia Iegali particulari. si vero iustitiam proprie dictam velimus esse tantum eam, quae est ad alterum omnino alterum, & quae reddit omnino aequales Iustitia legalis non est seeunduhanc acceptionem proprie iustitia. Rursus secudum quod iustitia legalis interdum versatur circa quaedam, quae non sunt debita alteri, nisi secundum quamdam decentiam, Veinfra dicemus, secundum haec non habet voram iustitiae rationem.

De Generibus Iustitia Particularis

Vstitia particularis,alia Distributiva,alia

Commutativa. Distributiva est, quae inter particulares, quae sub aliqua communitate sunt, facitu aequalitate Geome- α *p. Pret. tricam. Commutativa, quae iacit aequaliatatem Arithmeticam. Quod recte iustitia particularis diuidatur in

Distributivam,& Commutatiuam, Probatur. Quia iustitiae particularis est facere aequalitatem inter particulares, ut supra dictum est. Duplex autem aequalitas inter particulares' contingere potest, nempe vel Geometrica , vel Arithmetiea.ergo duplex Iustitia.AEqualitas Geometrica contingit fieri in distributionibus,quae fiunt inter parti Iares ex bo

nis c is munitatis: ideo iustitis,quae hane qquaὸ sit a

SEARCH

MENU NAVIGATION