Summa ethicae, siue introductio in Aristotelis, et theologorum doctrinam moralem. Cum quatuor indicibus, vno propositionum in libri initio; alio Aristotelico, tertio Thomistico, quarto rerum, in fine. Auctore Francisco Pauonio Catacensi theologo Soci

발행: 1617년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

ae Aristot. s.

di Aristol. 3.

Iitatem facit, appellatur Distributiva. Quae

vero aequalitatem arithmeticam facit, com . mutatiua nominatur quia arithmetica aequalitas in commutationibus .i .contractibus inistercedit. Ex quibus intelligitur, in quo differant 1nter se Oistributiva, &Commutatiua iustitia. siserunt enim x tum in ratione formali, tum in materia. I In ratione quideformal Is quia et, diuertum specie iustum.est, seu aequalitas Geometrica, a iusto,&aequali rate arithmetica ; diuersam habens dissicultatem in sui prosecutione , ac diuersam laude ut patet. Praeterea licet Distributiva, di Commutatiua iustitia conueniant secundum rationem aequalitatis in eo,quod aequalitas , quam eae faciunt , non est metienda ex naturis rerum, vel accidentibus naturalibus, ut qualitatibus , magnitudine, numero, &c. sed ex hominum aestimatione , a cuius aesti mationis quasi regula est hominum indigentia . tanto enim maioris, vel minoris res ab hominibus aestimantur, quanto eis magis, vel minus indigent, ad finem sciliςet aliquem vel necessarium humanae vitae, Vel utilem , vel iucundum. Disserunt tamen iustitia Co- mutativa, & Distributiva inter se secundum rationem aequalitatis ι quia in Distributiva in faciendo aequalitatem inter duos particu lares,semper, ac per se atteditur personarum dignitas, ut uni tanto plus tribuatur ex bonis . communitatis,quam alteri, quato dignitate, vel merito excedic alterum . at in commuta. tiua non attenditur in aequalitate faciendia operis.

292쪽

De Iustitia. . , I

personae dignitas, sed tantum rei valor. V. g.

in venditione , in compensando pretio rei emptae non attenditur dignitas personae, aqua rem emeris, sed tantum valor rei emptae. interdum tamen per accidens atteditur per sonat dignitas, nimirum cum ex dignitate versonae crescit valor rei; ut accidit in compensandis iniurijs, quae eo sunt maiores , ac proinde maiorem compensationem exigunt, quo persona offensa est dignior. Rursum differunt Iustitia Distributiva, & Commutatiua inter se in materia, non quidem remota, sed proxima . Remota utriusque iustitiae materia sunt res, circa quas iustitiae actus tamquam circa materiale obiectum versantur, ut sunt honores, pecunia, & cetera, quae spectant ad humanum usum . In haci materia non differunt. Versatur enim utraq; in ijsdem rebus vel distribuedis, vel compensandis, vel commutandis. Res autem,quae iadistributionem, vel commutationem, seu coinpensationem cadunt, aut sunt distinetie ab ipsis personis, & separatae, ut Pecunia , fru- , mentum; aut cum illis coniunctae, ut honor, vita. ibertas. Materia proxima sunt actus externi , quibus materia remota Vsurpatu vel commutando, seu compensando, vel distribuendo. Qui actus externi, ut per eos existat aequalitas,fiunt duobus modis, nempe vel tribuendo aliquid,vel detrahendo. Sunt autem hi actus materia, non quatenus recti sunt, sed quatenus rectitudinem a iustitia suscipere possunt in aequalitate ad alterum facienda ,

293쪽

tatis, quibus eligitur iusta operatio externa erga alierum, non iustitiae materia proprie,

feci poetius sunt actus eliciti ipsius iustitiae. mam quam eae actiones internae quatenus eonsiderantur non ut rectar, sed rectificabiles per iustitiam, materia iustitis dici et ipsae possunt. Possent etiam dici materia iustitiae alij actus interni,ut passiones, non quatenus in eos inducitur mediocritas; quia hoc modo non iustitiae, sed aliarum virtutum materia sunt: sed quatenus a iustitia reseruntur adactus externos, qui ad iustitiam directe spectant. Potest etiam dici iustitia versari ci rea aliquos actus internos, ut circa voluptatem, non quatenus voluptas est materia iustitiae, sed quatenus est effectus quidam consequens ad rectam actionem iustitiaes qua ratione dicuntur omnes virtutes morales circa volup

tates rersari, ut exelieauimus supra q. I. Iam iustitia Commutatiua , & Distribet tiua differunt in materia proxima, nempe in actibus externis, quos supra diximus. nam materia proxima iustitiae distributivae sunt distribu .

tiones bonorum communium, & onerum Imateria a sit commutatiuae iustitiae sunt commutationes, seu compensationes rerum qua

rumcumque ad humanum usum spectatium. Commutationes autem, seu contractus, a Ii spontanei sunt, alij inviti, ut supra diximus propos 3. . . Commutatὲones autem inuitae sunt materia iustitiae non quatenus ad ipsas, v. g. ad furtum, veneficium,&c. mouet iustitia, sed quatenus eas emedat, seu compensat,

di ad aqualitatem redigit.

294쪽

De Generibus Iussilia Generalis.

Vstitiae Generalis, siue legalis genera uuatuor sunt: Iustitia legalis 'eci fice sumpta,Religio,Pietas,obseruantia.

I. Iultitia Generalis, id est, iustum debitum reddens et,quod ut generale quid, siue o .' 'commune se habet reveliu aliorum: siue le-. - alis, id est. cuius iustitiae iustum lege prae feribitur siue naturali, siue positivae Haec, . inquam, iustitia duobus modis considerari potest. D Ut reddens iustum debitum communitati large samptae,id est, ei, quod se habet ut totum respectu aliorum. & hoc modo iustitia generalis est genus ad quatuor spe Meles, quas in Propositione numerauimus. ssit: enm quatuor genera eorum, quae se habent ut totum respectit aliorum, nempe primum i

rincipium omnium,qui est Deus; Principia

ecundum,quale sunt Patria, Parentes; superiores ratione merae excellentiae, aut guberonationis, quales sunt Reges,& Duces; Communitas e communitas, qualis est quael bet hominum congregatio legitima. His quatuor generibus totorum quatuor iustitiae legalis genera respondet, Religio, Pietas, Obseruatia, Iustitia legalis presse sumpta. a. Potest

considerari iustitia legalis ut reddens iustum debitum communitati stricte sumptae, id est. Congregationi hominum legitimam inter se laetetatem habentium. & hoc modo iustitia

295쪽

Iegalis peculiare quoddam iustitiae gentis esse non solum a iustitia particulari, seo etiam a Religione, Pietate,Obseruatia distinctum; &iustitia politica dici posset, ut eo nomine distinguatur a iustitia legali, quod est genus ad quatuor species in Propos. numeratas . η

De Religione. a s. io. 1.2. a. a Religio inclinat hominem ad debi. 33χς ε tum Deo cultum, & honorem exhibendum laqaam. omnium Creatori, ac Domino. Culis tus autem, siue reuereti siue honor diuinus,

quod est obiectum Religionis, habet duo,

alterum materiale, quod est quodvis officiustile internum, siue externum, quod fit a nobis accommodate ad excitandam de Deo in nobis, aut in alijs,talem exi stimatione, quais Iem re vera de diuina excellentia & maiesta te habere conuenite alterum formale , quod est ipsa existimatio proprie conueniens excelletiar, ac maiestati diuinae. Versatur autem

Religio circa suum obiectum. qui est cultus diuinus, quo homo se, suaq; Deo subi jcit, veprimo principio, multis actibus; quorum tria

sunt genera. Primum eorum, qui immediate ab ipso Religionis habitu eliciuntur, fiuntqsa voluntate; in quibus praecipuum locum habet Deu otio ι quo acta prompte volumus exequi omnia, quae pertinent ad Dei seruitium,atque ita totos nos diuino cultui mancipamus . oritur autem maxime is actus tum

ex confideratione diuinat bonitatis,& beneficiorum, quae Deus in nos confert s tumea

296쪽

D. Iustitiae generibus.

cognitione propriorum defectuum,ex qua fcognoscit homo maxime oportere Deo niti. Secundum actuum genus est eorum , qui ad alias quidem virtutes pertinent, sed ad Religione spectant quatenus ab ipsa imperantur. Dicitur autem una virtus imperare alij;qua. tenus homo ex affectu, quem habet ad obiectum unius virtutis, excitatur ad actum alterius virtutis . hoc modo ad Religionem spectat actus omnium virtutum, cum ad cultum Deo exhibendum referuntur. Tertium genus ' . c.

actuum est eorum,qui ad solam Religionem spectant, quia immediatum eorum obiectum est cultus diuinus; sed non eliciuntur immediate a voluntate, ubi est Religionis habitus, sed ab alijs potenti j s. Horum autem adtrium multa sunt genera pro Varietate eorum, quae Deo subi j ciuntur. illa sunt praecipua, oratio,

votum, iuramentum,adoratio, lacrificium .

oblatio. de quibus singillatim agitur in sa. era Theologia.

De Pietate.

a. b Pietas, est virtus, perquam debitus Os. T .a.a. cultus tribuitur ijs , quorum beneficio post Deum subsistimus, & gubernamur, nempe parentibus, & patriae, atque adeo etiam Pr pter hos ijs, qui vel necessitare aliqua sangui, nis cum parentibus, vel beneuolentiae vinculo cum patria coniuncti sunt. Ex hac Pietatis descriptione colligitur hane virtutem etiam

erga filios, & coniugem exerceri: quia filii sunt aliquid auorum, a quibus destendunt;

297쪽

quare tolutur parentes in filijs aut filiorum:& eoniux quatenus ad filios procrea sos pertinet, qui sunt maxime consanguinei auorsi, etiam ad pietatis obiectum spectat a quare coluntur parentes in coniuge. complectitur ergo Pietatis obiectu & filios, & coniugem.' De Obseruantia. o s. m. a.a. . s obseruantia, est virtus. per quam v v . fribui mos cultum personis in dignitate con- , .stitutis,per quam vel actu gubernant nos,vel int apti ad gubernandum. spectat etiam aclhanc virtut cm cultu si qui exhibetur personae excellentem virtutem habenti, quia ea virtus ad dignitatem disponit. Habet autem obseruantia varias species pro diuersitate dignitatum. alia enim est obseruantia,qua milites eolunt Durems alia, qua discipuli praec prorem , &c. D. Iustitia legadi steri a sumpta.

s. Iustitia Iegalis, ut est species ad iustitia legalem gener ice sumptam , est virtus , quae inclinat ad reddendum iustum debitum communitati ut communitas est. Haec virtus alio nomine iustitia politica dici potest. In red- dedo autem iusto debito spectat peculiariter

bonum commune. Bonum autem communis

infelicitate Rei p. siue communitatis est positum. Felicitas autem duplex tum activa, tum, memplativa, de qua digimus d. a.

298쪽

De Iustitiageneribus, ηγο

d Epijceia, quam latine aequitatem appel. Iamus, videtur hoc in loco ponenda. videtur enim esse vel ut genus quodda iustitiae lega lis generi ce suarpta: , quod ita se habeat ad reliqua iustitiae legalis genera , ut substantia ad accidentia , nempe ut quid nobilius illis ;

vet ye pars quasi integralis iustitis legalis ge

neri ce sum prae . est enim epijceia virtus, quae in reddendo iusto,& in actionibus cuiust ibee virtutis,de quibus lata est lex, respicit ut re gulam non legem, sed intentionem legissato, ris, seu ipsam quidem legem , non vi verbis sonat, sed secundum intentione a legi stato. ris . Quare solet appellari correcti Q legis, Minrerpretatio. quamquam non interpretatur proprie legem ; quia non ex Flicae illam in dubi js; sed facit contra eius verba, & secvu- dum intentionem legislatoris iu ijs tantum, in quibus clare cernitur ea esse intentio legissatoris. Habet autem ep.jceia virtu: is rationem; quia interdum agere secua dum verba legis,esset male ageres ut lege piaecipiente deposita esse restituenda poscentibus, si sis furioso dum est in furia ensem depositum poscenti redderet, aut alicui poscenti in patitae impugnationem, male ageret. Adhibenda a uvest epijceia propter casus particulares, qui bus a legissatoribus, qui in conde dis legibus attendunt ad ea , quae ut plurimum accidunt,

non potuit per leges prouideri.

299쪽

x. Prop. 8. VIII. PROPOIITIO.

De Virtutibus, qua sunν Unes Iustitia.

IIIrtutes iustitis affines sunt,quae partia V cipant rationem iustitiae,& similitudinem habent cum illa, quatenus sunt ad alterum; deficiunt tamen ab eadem ratione quatenus non resticiunt iustum sub persecta,& striina debiti ratione. Eae sunt Gratia, Liberalitas, Μagnificentia, Assabilitas, Veritas,Vrbanitas. r. si Iustitiae ratio strictissime sumatur

ut respicit perfecte alterum, & perfecte aequale ; Iustitiae ita stricte sumptae sunt affines non solum el virtutes,que in hac pmpositione numerantur, ted omnes etiam species Iustitiae legalis, de quibus in et . Propos. dictum est . sumpta autem Iustitiae ratione latius, quatenus respicit iustum debitum, siue illud sit perfecte aequale, siue non sit; siue ad persecte alterum , siue ad alterum secundum quid: ita iustitiae sunt assines eae virtutes,de quibus nunc agimuS.

De Gratia.

a s.Tlua. . a. e Gratia, siue Gratitudo,est virtus, per quam eouenienti aliquo modo compensatur gratiosum beneficium, acceptum ab aliquo

particulari. Ab aliquo, inquam,particularis

quia

300쪽

De visi. Iustitia Gn. a s

quia compensare beneficia a Primo prineipio accepta spectat ad Religionem ; compe-sare accepta a Ρrincipio secundo,ad Pietates. . Compensare accepta a personis in dignitate costitutis, quae sunt principia gubernationis,& beneficiorum communium pectat ad O seruantiam . Quare Gratitudo esset quaedam species iustitiae legalis, numeranda cum Re ligione, Pietate, Obseruantia; nisi deficeret aratione debiti, quod in iustitia legali, di eius speciebus respicitin. harum enim debitum est debitum legale oriens ex dominio ι debitum autem Gratitudinis oritur ex decentia,

deficiens a persecta, & stricta debiti ratione.

De Liberalisaee.

3. f Liberalitas mixta quaedam virtus est, s Aristor. .

duplicem inclinationem habens, altera Thou,.a. ad moderandum pastiones circa diuitias, alte inram ad insumenen m diuitias tum ad utilitatem propriam, tum ad utilitatem aliorum a. Liberalem enim omnes putant eum,qui libe rum animum habet ab inhaerendo diuitiis, ut

ob id propensionem habeat ad impedendum 'illas secundum rerum rationem & ad usum proprium, & ad utilitatem aliorum . quamquam ad virtutem etiam liberalitatis spectae honesta acceptio, ut cu accipit quis quantum& unde accipere debet,& cum accipit fine immoderata cupiditate,& ut habeat, unde alijs honeste largiatur. sed largitio princi paliter a liberalitate spectatur; quia praestan- ' seius est dare, quam accipere. est autem libea

SEARCH

MENU NAVIGATION