장음표시 사용
21쪽
XVIIIcium esto. Id unum tamen testari possum , nihil eorum , quae
ab Ineredulis opponi noverim, omissum a me esse , quasi illud refellere, atque consutare non valuerim. Quid autem me impulerit , ut methodo scholastica id praestandum aggrede
Prosec to ejus methodi, quae Scholastica dici consuevit, proprium est , s si quidem praeceptorum illius, non autem quo
rumdam abusuum apud nonnullos introductorum, ratio habea tur J ea qtiae ut veriora Ceteris, vel ut Certa proponit, strictiori argumentatione concludere; contraria postea item strictiori argumentatione conclusa, ut si quam vim habent, ea manifesta esse possit, primo proponere, deinde vero sutilia esse, nulliusque momenti , Omni omissa ambage verborum , eoque dicendi genere non usurpato , quod ad demulcendas
Potius aures , quam ad rei veritatem Gemonstrandam deservit , acute subtiliterque evincere. Quapropter si tunc in disputationibus, quae Contra alterum instituuntur, omnino trium
pbus constat, quando S quae contra ipsum quispiam distincte, atque ordinate constituit. secundum regulas rectae rati acinationis brevius acutiusque Concludit, & ad easdem regulas ea quoque minutatim expendit , in quibus omnem spem adversarius reponit; perspicuum est, scholastica methodo, per quam haec duo peculiariter praestari Consueverunt , nullam , aptiorem esse posse ad confutandos eos , qui hac nostra aetate tam male , atque impie philosophantur . Aliud quoque accessit , propter quod in hac mea disputatione scholasticam methodum a me adhibendam esse putaverim . In metaphysicis inititutionibus , quae in scholis tradi consuevere , eam par tem, quae Deum respicit, prout naturali ratione cognosci potest, a nonnullis vel omnino omitti, vel tantummodo diminute tradi intellexi, tum quia hac de re sola auctoritate pugnandum , tum quia quae Increduli nostrae aetatis Contra opponere Consileverunt, contemnenda potius , quam confutanda oesse arbitrantur. Quorum ego, Majorum nostrorum auctoritate compulsus , neutrum probare possum. Quandoquidem Sancti Ecclesiae Patres quamvis etiam in confirmationem eorum squae de Deo naturali ratione assequi possumus, testimoniis SMcrarum litterarum aliquando usi fuerint; saepissime tamen s la ratione pugnant, atque ita pugnant, ut eorum dicendi modus vim rigorpsae argumentationis non solum praeseserat, sed
22쪽
nis nihil eorum Contemnendum putasse , quae Contra Religionem ipsam Celsus, Iulianus, atque Ethnici omnes opposuerunt, nullus non novit ; quin etiam tanta diligentia hac in re uti sunt, ut quantumvis impia . inepta, atque absurda ea sint, tamen singula retulerint, reprehenderint, atque pleni Dsime consutarint. Quum ergo Patres nostri , iidemque praestantissimi Philosophi, ita sese gesserint, dum pugnare Contra Religionis hostes sibi proposuerunt; quisnam aequo jure me reprehendere poterit, si per methodum scholasticam , quae ad confutandos errores aptissima semper habita fuit . atque revera est, eosdem imitandos mihi proposuerim id ὶ Nonne
hac nostra aetate, qua numerus Ineredulorum magis magisque semper augetur. atque impiissimi libelli fere quotidie prodeunt , non solum peropportunum , sed etiam quam maxime necessarium cli, ut Scholae Contra insurgant , acutisque ratiocinationibus, quibus jam uti consueverunt, & tam multos de veritate triumphos reportarunt, hisce impiis bellum
indicant, eorum confutent errores , commenta destruant, repetitisque disputationibus , ct quidem methodo scholastica imiti tutis, ut vim argumentationis facilius persentire possint , tandem aliquando obmutescere compellant Haec quoque pe- euliaris ratio fuit, Cur methodum scholasti eam adhibendam esse censuerim. Multos enim, qui Atheistarum , atque Dei starum impia systemata egregie confutaverint, fuisse novi, sed fere neminem, qui more scholarum Contra eos decertaverit ca . Hoc autem, quod a me tentatum fuit , alios subinde spero esse futuros, qui cum summa utilitate Religionis impiorumque confusione Cumulate perficient .
Quapropter judicium eorum, qui methodum scholasti eam non magni faciunt, quasi per eam nimis iejune res gravissimae pertractentur, nunquam probavi. in etiam vehementer doleo scholasticam methodum, quae premorem ratiocinandi modum adhibet , nonnullis displicere . atque eam disserendi rationem arridere coepisse, quae ACademicorum propria fuit, atque Academica dici solet . Nam quamvis hac disputandi methodo cum peculiari quodam apparatu verborum multa simul eruise a dite saJ Solus enim Auctor TMOL modo adhibuit, quantum mihi com-2 Murala. editae Parisiis pereum est. m. III . methodum scholasticam usque
23쪽
XX dite promi posse fatear, illudque etiam ultro concedam, quasidam periodos ad aures nonnullorum demulcendas sortasse accomodatiores adhiberi; tamen quum stliolasti Ca methodus , si prout par est, quispiam ea utatur, nec eruditionem respuat, nec politiorem dicendi rationem non admittat ἔ aliunde vero acutius subtiliusque concludat. 2 per eam non solum quodnam inter se disputanti lim lit ingenii acumen , clarius innotescat, sed etiam quam dogmata. sententiae, atque opiniones firmitatem, & Certitudinem habeant, magis perspicuum fiat,& non patiatur , ut quadim Circuitione verborum eludantur, quae Certa argumentatione firmissime constituta sunt ; ideo nunquam inducam animum, ut Academicam Schol alticae methodo in disputationibus ex illimem praeferendam ese. Habet enim, ita re te Melchior Canus de Loeis Theologicis lib. 8.
cap. a. , haec disserendi in schola saeuitas alium p. opositum βο-pum mei nostrae adsemus haereticos defendendae. DI quin doctoris Seboiosici . ut Mogiser Sententiarum in proarisio ex Augusino ιradix, scire, quemadmodum Mes eoibolies piis opituletur , ct adversus impios defendatur . diuod in scholae doctor non possc docere doctrinam suam , ct eos, qui Duam non
habent, redarguere , apud vulgur theologus esse aliquando poterit , revera nunquam erit. Atque ob eam eaneam scholos
eorum disputationibus adeo sunt haeretici infensi. quod inteliam
gunt, cacholicam fidem , quam expugnare moliuntur , horum dio doctrinaque muniri. Hinc postquam in eodem cap. aD firmavit, nullam futuram per clam in Ecclesia doetrinam sine scholastica Theologia, ita verissime concludit : Ea verone Iecta, qui se Theologor esse arbitrantur, tum se denique emroe fenitenr, quum eos aut dispuratio eam haeretieis, aut vis aliquis, aut perplexus conscientiae essus experiri coget. Addam ego, ii cum Baetio rem sit habiturus, aut aliquo alio, qui Baetii rationem, captiosam eam quidem, & cavillis plenam, sequatur. Eo autem firmius in hac opinione manendum mihi statui, quia a nonnullis etiam Philosophis nostri temporis, qui Religionem oppugnant , scholasticam methodum, quia argumentationi pressus inhaeret, non solum non magni seri, sed etiam per summam audaciam derideri , atque contemni
intellexi a . Uerum mirandum non est, si hujusmodi Philosephis.J Id ficit Auctor Philosophiae dia Bon rens tom. a. Ressex. a. s. Is
24쪽
sophi etiam hoc sibi tentandum esse arbitrati fuerint, ut vhis
redhae argumentationis in desuetudinem abiret : ita sane saei lius contingere polle haud immerito autumarunt , ut apud non nullos suis sophismatibus inanibusque ratiunculis fidem adinvenire possent . APPRO-
atque ad argumentationis inutilitatem demonstrandam plura inepte congerit. Verum hae in re a sua agendi ratione recessit. Nam in aliis sane multis, atque etiam fere omnibus Baelium conis stantissime sequutus fuit i deseruit a tem, ut a mentationem oppugnaret. Nam Baetius multa de syllogismo , omisnique genere argumentationis in sua Logica cap. s. praeclare differuit , uti ex Operum eius tom. q. liquet.
25쪽
S. Theologia Professὸr, ae ordinis FF. Praedicato humilis Magister Generalis, Servus. HArum serie nostrique auctoritate ossicii licentiam concedimus . quantum in Nobis est, Rev. Patri Lectori Fr. Thomae Mariae Cerboni Pmvinetae nostrae Romanae in Collegio Uebano de Propaganda Fide Sacrae Theologiae Prolatari typis edendi opus a se elaboratum, S in duas Partes distributum ;quarum altera Theologia Naturalis Igri tres, altera vero Theologiae Revelata Libri tres inseribituri dummodo a duobus Sacrae Theologiae Prolataribus Ομdinis nostri probetur, ae serventur cetera de iure servanda. In Nomine PDtris, & Filii, & Spiritus Sancti. Amen. In quorum fidem Sc. Dat. Romae in Conventu nostro S. Mariae supra Minervam die a 8. Maii
Regis r. pag. 69. Fr. Doministis Uineentius Maria Berluce Magister Provincialis Dacia, oe Socius.
26쪽
OPus eui titulust Theologiae Poturalis Libri tres a Patre Fri Thoma Maria Cerboni in Collegio Urbano de Propaganda Fide Sacrae Theologiae Professore elaboratum ex mandato Reverendissimi Patris Nostri Magistri G neralis ordinis Fr. Joannis Thomae de Boxadora perlegi, & sedulo, quod potui, expendi, in eoque deprehendi nihil, quod Ecclesiae doctrinae, sive er denda , sive agenda spectes , adversetur; inveni vero omnia eidem contra pediditos homines tuendae atque firmandae plurimum utilia. apropter dignum illud est, meo iudicio, quod typis evulgetur. H. yacobus Rod in Ordin. Had. S. T. M. cathedram rata casanatensis.
R Everendissimi Patris Fr. Ioannis Thomae de Boxadora , ordinis Praedica.
torum obtemperans mandatis, ea qua potui diligentia perlegi opus imscriptumi Theologia Naturalis Libri tres a Patre Fr. Thoma Maria Cerboni in Urbano Collegio de Propaganda Fide Sacrae Theologiae Professore elueu-bratum . Non silum autem in eo nihil reperi, quod Catholicae Fidei domatibus , aut sanctioribus morum praeceptis repugnare mihi videretur; sed plura potius deprehendi, quae Iuvenibus Religionis studio operam dantibus utilitatis plurimum possunt afferre. Qitapropter dignum censeo, quod typis edatur. . oras Franciscita Rigo Ord. Prad. in conventu S. Sabina Lenον Biblicus.
27쪽
Si videbitur Reverendissimo P. Magistro saeri Palatii Apostolici
II m. Ioia. Parriareia Antioeb. Vie g. Noma Mariae crebonii ordinis Praeduato rum , in collegio urbano de Pro Canda Fide Sae. Theol. Profeshris, Libros tres Theologiae Haturalis, mandato Reverendissimi Patris Sacri Palatii Apostolici Μagistri , diligenter legi i in quibus non modo nihil contineri censeo neque a Catholi- eae Fidei doctrina, neque a praeceptis morum alienum ; quin contra ex illimo eos libros multis de cauilis Auctori quidem existimationi, & laudi, Reipublicae autem commodo, atque utilitati tam . .Nam eum magnopere interest, Theologiam Naturalem his maxime temporibus cum eum tractari, dum eam tam multi mali homines cum in ollerabili Divinitatis, humanaeque rationis contu melia , cumque magno Reipiiblicae Salutisque communis partim periculo, partim certo detrimento, pessime vexant i tum vet, Cerbanius Auctar aptissi- mam mihi videtur initile eius pertractandae viam . quod omnes totius Theologiae Naturalis partes uno veluti operis corpore complexus , singulas ad pro pria & vera rationis principia revoeando, & assidua ratiocinatione evolvendo 'ita persequutus est, ut qui in iis ratiocinii veltigiis itistiterit. is Dei te qui scopus est operis) possit animadvertere, hostes Theologiae Naturalis nihil a - 'liud agere, quam ut obiecta umbratilis philo phiae inani specie , obruant apud
incautos atque imperitos rationem selidam verae philosophiae et quorum quidem sententiarum monstruosa perversitas tum maxime apparet, cum eae pressa &continuata rariocinatione ad principia philo phiae lumine naturali nota , tamquam ad lydium lapidem , reseruntur. Atque Auctor quidem cum ad ratio. cinationis assiduum usem , copiam quoque eruditionis adiunxerit, di veterum celeberrimorum Scriptorum loca passim protulerit ad rem aptissime pertinentia I hoc videlicet etiam efficit . ut animadvertatur, quod veritatis amatoribus non potest non iucundum accidere, nihil fere a recentioribus impiis afferri in medium, quod non jampridem a similibus eorum maIe excogitatum, a summis autem viris non selum sanctitatis laude. sed ingenii etiam doctrinaeque focultate ornatissimis, multis ab hinc seculis explosum Lerit, ct abunde refut tum . Quam ob caussam Cerbonianos libros in lucem hominum non selum sine offensionε . sed etiam , ut dixi, cum publica utilitate prodituros censeo. D. Aousius m a , Abbas Olivetanus Tromovendo- rion ad Episcopatum Examinator , er tu Collegis de Propaganda Fide studiorum Praefectus. Ea
28쪽
E A est nos rum temporum , morumque humanorum deploranda eorruptici. ut si Μ agni Augustini aetate vanum erat , & ab hominis Christiani munere omnino alienum, insanas gentilium philosophorum opiniones , & atrae eumprimis Atheorum deliria , tamquam infandae impietatis monstra , ex univeζ- se terrarum orbe in orcum iamdiu ante reiecta. vel investigare, vel etiam retractare narrando; nunc per summuni infortunium mutato rerum statu, ea non modo introspicere, ac perscrutari, sed magnis etiam conatibus refellere. & oppugnare, negotium evaserit Theolorum fere quotidianum , omnium que maximum atque gravissimum. Alia erant tempora, quum Parens Sancti Dumus haec monita dabat: Si alienos opus est eognoscere errores. erige oculos , resque. oro te , O vide , aut a cina , utrum aliquis adversum nos de Anaximene Anaxagora proferat aliquid: quando jam ne i oram videm in torecentiorum, multoque loqηaeium Stoicorum aut Epicureorum eineres eatiant.
inde aliqua eontra Fidem christianam scintilla exeitetur Tamen si opus est veritate adversantes praenoscere aliquas, pertractatas babere sententias. debareticis potius, qui se taristianos vocant, quam de Anaxagora . in Dem Wito euitandum fuit. Sic isse ad Dioscorum scribens epist. II 8. Hoc aevon stro de Athe illis, de Materialissis , de Fatalillis, deque aliis id genus pene in numeris , di impiis philosophat ris magis. quam de haereticis , cogitandum est . Atque haec una gravis. tam digna re sancta cogitatio eli . quae Cerb nium nolirum non modo sapientia de doctrina . sed etiam Relisionis studio elatissimum ad Libros tres de Theologia VMurali scribendos impulit. Hos ego libms, iubente Reverendissimo Patre Sacri Palatii Apollolici Magi lim Thoma Auguli ino Ricchinio, censendos observandosque suscepi ; nihilque in iis de prehendi , quod Catholicae Religioni, eiulque moribus, de institutis absenum videri quomodocumque possit. in etiam , ut quod res est ingenue fatear , etsi aeri meditatione opus mihi Lerit ad difficiliores quasdam, de abstrusores
demonstrationes geometrica plerumque ratione instructas, probe intelligendas; magnam tamen animi voluptarem , fructum ex nitidae de sincerae veritatis luce. quae mihi contemplanda offerebatur. vivide m ipiebam. Age igitur , di opus tam utile, & ad Christia rex Religionis praesidium affabre elaboratum, in lucem prodeat, di publicam bonorum omnium approbationem, auulae ino, sortiatur. Sic enim di opto, & confido futurum. Fri Augustinus Mntonius Georgἰ μομυων Generalis Ord. Eremit. S. P. Augustini, Publ. in um. Sap. Archi m. Scriptura S. Professori, S. C. Consilιον.
F. Thomas Augustinius Ricthinus ordinis Praedici Meri Palatii Apostoliei Magister.
29쪽
INDEX LIBRORUM, QUAESTIONUM, ET ARTICULORUM L TOMILIBER L
Q Unxrio L ns possia1L1τλτη suris PERFECTIMIHI . p. I. ARI ICULus L PRopositio. Possibile est existere ens perfectissimum a. Scit L. Non omnes perfectiones unius eiusdemque generis sunt. D ART. I l. PROP. Fieri non potest, ut materia sit ens persectissimum LART. HI. Pxop. EmperisAissimum a se esse, itemque perfectiones omnes a se habere, atque necessario exiliere debet. s. ART. IV. PROP. Materia neque a se esse, neque necessario existere, neque perfectiones a se habere potest. I . '
RAT. I. De Moralibus argumentis existentiae Dei. IO. S. I. PRop. Per Dei exilientiam S cujusvis privati hominis bono. & societati naturali, di statui civili recte prospicitur. 2O. . Sctioi. I. Morali argumentatione in hoc artieulo adhibita Atheorum agendi rationem cavillosam, ineptam, sibique ipsi pugnantem esse constat; contra vero Christianorum sinceram , selidam , sibique ipsi omnino con
SCHOL. I l. amvis utilitas, quae perciperetur ex eo, quod rem aliquam esse praesupponatur, non essiciat, ut res illa sit; non tamen inde sequiis tur , illud argumenti genus contemni posse , quod ad demonstrandam , existentiam Dei ab hominum utilitate ducitur, ut Voltaereus inepte contendit. l. II. PRop. Falsum est, extitisse, aut modo existere gentem, quae tine ulla Religione fuerit, aut sit , nullumque supremum Numen agnoverit. 63. Rota Ex eo quod omnes gentes in aliquam Religionem sempercosenserint, consequens inde fit, ut in existentiam alicuius supremi Numinis semper consensisse omnes gentes manifestissime constet. mScROL. Hoc Argumentum ductum ex consensione gentium , non unius , aut alterius auctoritati, sed totius humanae naturae testimonio innititur. Ibidem I. III. PROP. Hic consensius uim ab interiori humanae naturae voce. tumietiam a communi sensu profluxit, quem in hominum mentibus ipsa natura indidit . IV. PROP. In consensu omnium gentium magna vis ad persuadendum revera inest.
I. L PRop. Materia non potest a se habere motum. sis. . II.
30쪽
I. II. Pκω. Fictilius omnino est motus atomis attributus.
COROL. amvis atomis , aut elementis , vel materiae motum a Deo impreisum sutile supponatur; tamen neque atomi, neque elementa, neque
materia hunc ordinem ipsa per se deinde fortuita concii sione producere potvillant. s. III. lymp. Stoicorum , di Straconicorum opinionem falsam omnino esse manifelle constat. γλ Rox. Frustra ad vim occultam, quae in rebus inesse possit, quaque cun .cta disposita sint, nonnulli recentiores Athe illae confugiunt , ut ex hae universitate rerum existentiam unius primae, atque increatae caussae evinci non pol se suadeant. 8 I. s. IV. PROP. Physica orbis terrarum eiusque omnium partium composeio, di ordo certissime ostendunt omnia creata elle a Deo, neque ullo modo casus. aut fortunae opus esse possie . ibid. COROL. I. Ex ordine , dispositione , atque pulchritudine huius unioersitatis rerum semper illud manifestum fuit . existere ens increatum , atque pirum um, quod omnium caussa esset, hoc eli Deum. s l. Coxol. II. Dei extilentiam evinci non posse cx ordine , dispositione . atque pulchitudine rerum quispiam inde inepte putaverit, vel quia aliqua mala in iis commixta esse videantur, vel quia calui , aut lartunae locus ense potuerit. 9 I. ART. III. DE METAPHYSICIS ARGUMENT is xxisTsNTIAE Dpr. Ibid. PROP. Deum extitere Metaphysicis argumentis apertiis me constat. lbid.
ScsoL. I. Athe illis ille revera Oppotitur, qui non ibi uni Dei existentianiis admittendam esse demonstrat, sed etiam ista de ipsis Deo tradit, quae Divinae naturae convenire debent. 9
Sc μοι. Il.Nullam Athei de suo errore excusationem habere possunt. Ibid. Scni L. II l. Res haec est, de qua tranquillo animo nemo unus suspensus reis manere potet . Ibid Scμοι. lv. Consuetudo, qua pueri de Existentia Dei praemature admon neri coniueverunt, non solum sancta est ac diligentissime serὐuri de. bet. sed etiam nihil praeter rectam rationem continet, contra ac Auctor
cogitationi Fbilosesbicarum φ. 2y. impie iactat. 98. Seso L. V. Non minus recta ratio suadet, quam communis utilitas postulat , homines omnes iura curas , & iludia in eo ponere , ut exilientiam Supremi Numinis rationibus, quam fieri poteti, firmissimis constituant, evincant, atque demonii rent. Hinc est, ut impudentia illorum Athe illarum nullo modo ferri possit, qui hoc genus studiorum uti temerarium , atque peraiciosum , vel potius aptum ad sit scitandas offensiones aliorum, quam ad bonum curandum , impie traducunt. Ibid.
