Beati Rhenani Selestadiensis Rerum germanicarum libri tres, ab ipso autore diligenter reuisi & emendati, addito memorabilium rerum indice accuratissimo. Quibus praemissa est Vita Beati Rhenani, à Ioanne Sturmio eleganter conscripta

발행: 1551년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

gentoratum post logas moras dum cottidie noua menadacia c5miniscitur,merita dissectionis poena assiecto, ne posteri talibus imposturis facile circuueniantur, aut salsis criminationibus 8c calumniis unquam Pronas aures. adhibeant hoc memorabili perfidiae exemplo commonefacti Senatusconsulto saxum hoc est positum. Anario M. D. xx I m. Mense Decemb.

Porro saepius Selestadii filii Carolus Magnus,ut Regino Prunimissis annotauit in Chronicis suis,& diplomata uetera testantur. Facit nonihil ad antiquitatem Seles ad a, quod inter quatuor uicos Rosmani imperim numeratur. Quanq, non habeam compertum quariodo nata sit illa ordinum imperialium distinctio, cuius multas quide Picturas,at nullum idoneum testimonium videmus. Mihi faiah reiscentior uidetur. Quae de Siettone gigante quidam aiunxere,ea uulago relinquemus.Nos sane colagimus ad ipsam antiquitatem atq; iis iam serutamur ac excutimus quantum possibile est.Nam comentas iij mediae antiquitatis hominu plerumΦ monachorum n5 minus ineptiunt quam uulgus ipsum,a quo magna ex parte haustu est quod aduentitii ab aduentiti is edocti post tantas rerum ac populoru mustationes in literas utcun* retulerunt. Hi suerunt Scoti &Hyberni. Finem dicendi iaciam, si unam adhuc inscriptionem recentem quisdem illam, sed tamen ad Selestadii ornamentum & eorum quae diacta sunt explicationem in primis pertinentem recensuero. ea est liuoiusmodi. Respublica decori Sc ornamento sacri Romani imperii consultura no minus quam seo,cuius municipium & uicus honoratior Stecestadium ob antiquitatem singulas rem & Eleebi illius ueteris apud Cl. Ptolemaeum inter Tribonoru oppida adnotati celebritatem a priscis Francorum Austrasianorum; ac Germanorum regum Scimperatorum temporibus esse meruit, transgressarum olim melioribus tandem auspici js e transilienana Gersmania gentium sub calamitosissimam illam Attilae vastationem noua colonia, pergulam istam fieri fecit An.

Antiquissimus Tribonorum uicus est Hellum siue Hesellum quemadmodum in charta Theodosiana legitur, in Elli fluminis ripa situs,

nomen suum adhuc retinens. Dici uero uix potest quantum Roma.nae uetustatis illic appareat. Visulitur simulachra sculpta, Mercurii,

Dianaea

222쪽

LIBER TERTIus

Dianae,& aliorum deorum muris templi inserta. Ostendiit etiam se, se testudines subterrance rusticis agros arantibus. Sed no uacat pauperibus,nec frustra libet terram altius scrutari, quoru illic habitant pauculi piscatores Sc pauciores adhuc agricolae. Nomismatis aereis illic nihil crebrius. sed & argentea aureain narrant inuenta. Quod sessent qui terram alicubi nuc dumetis & nemoribus obductam dili . genter estoderent,miranda adhuc antiquitatis monumenta proferri in lucem possent,quae manent hodie sepulta. In causa est quod uoismanorum militu hyberna apud Hellu fuere. Erat autem couenientisssimus locus ad militare praesidium pro Tribonorii tutela.primu propter agri fertilitatem. deinde quod propemoduin meditullio reolo nis costituti facile poterant ad limites excurrere prout res poscebat uel supra Elcebum uersus Sequanos,uel infra Brocomagu, praesero. tim autem ad Rhenum propter Alemannos. Himilites, ut uerisimi, te est, Praefectu habebant qui Comiti Argentoratensi parebat, ut is rursum Duci Magunciacensi. Apud Hellu, ut aiunt, D. Maternus quu Tribonis Christum primus an nunciaret sebri extinctus est,& terrae corpus mandatu, siue potius illatum coditorio quod etiamnuostendit. Valerius & Eucharius collegae amisso patrono penitus cGsternati, Romam repetunt,' Petro rem indicaturi, cuius auspiciis euangelicum munus obierant. Petrus baculum eis tradens,Hoc, inaquil scipione defuncti Materni corpus cotingite, haec uerba apprescati ut in nomine Iesu Christi resurgat. Illi mox Hellu reuersi fecerut quemadmodu iusserat Petrus,&co festim Maternus reuixit Uerus est Christi sermo dicentis,suos, si fidem habuerint, maiora miracula designaturos. Christus Lazaru quatriduanu resuscitauit,Petri precihus Maternus iam menstruus uitae restituit. Chronica monaster Ebersheimensis tradunt hunc uicum Elegiam esse dictum,παρα Myri, ἐν hoc est ab elegis siue threnis,lugubres cantus exta

stunsiqui illic circa Materni funus pro susi sint. Quasi uero uiri apos stolici qui ipsum Petrum audierant,ob sodalem ad meliorem uitam

uastatum,clamoribus omnia repleuerint,& more stultarum muliercularum coelum ac terram inclamarint. ac non potius si quid tale uel ab ethnicis tum fiebasiquod ego no credo, uel ab hi js qui recens innumerum Christianoru erant recepti illi modis omnibus represses rint ceu rem indecoram is praesertim qui uitam alteram expectant. O somnia monachorum. Video miram antiquorum libertatem incommodis aflictionibus, ut historia certa uideatur esse, quod utcuPsama receptum fuit. Quu monachus aliquis uicit istum Et appellari inaudisset uernacula lingua, sicut adhuc nominatur, Elegiam dictu

223쪽

statim assinxit sed temere propterea quod nos necessarios nostrox deflere soleamus, argumento parum firmae fiduciae. Scilicet homiones apostolici instar regum uocabula locis indebant. Aut Hellensiis bus qui tum Romana lingua coeperant uti, quod toti Galliae coma mune fuit,seu potius Romanensibus militibus tanta proprioru uoacabulorum inopia suit,ut Graecum uico sito nomen cogerentur asciscere,quasi uel nullam ante habuisset appellationem quod falsissimuest:uel quasi Maternus nouam inuehens religionem, Sc ueteres suis perstitiones depellens tantam subito gratiam apud populum memisset ut priori uici uocabulo abolito,a threnodia ac no potius a sanactissimo uiro nominari uoluerint. Sic quida superioribus annis que adhuc audio superesse,D. Beatum anachoretam Helveticum,ut uulagus praedicat,Suetonium fuisse uocatum aiunxit illius uitam descriis hens,& socium habuisse cui nomen esset Achatae. Adr, hominem quaesiturus undenam id assereret, putabam enim haec illum absque autore non dicere. Sed audi impudentiam. Propterea,inquit, addidi

Suetonium fuisse uocatum,quod legerim e Suedia prodiisse.& quia AEneae Virgiliano fidus Achates semper adhaesit ideo sodalem illiuus hoc nomine donaui alioqui anonymum futurum. Et tamen haec historia, si ita uocare libet, risi tum picta est in templis, ac scripta, sed etiam typis excusa. Video n6 nunquam paru praesidii esse a chros nicis coenobiorum,in quibus ita ueris sabulosa assuuntur, ut uix aps pareat quid sit credendum. Quare magis libet ad antiquitatem consfugere, sicubi datur.Et tamen sunt qui illa tantumnon pro oraculis

adorent. TRI BONI, TRONIA, TIRcΗEI M.

CHonodomarius Alemannorum rex quum popularium suoruaciem iam profligata uideret in campis Argentoratensib. uina cente Iuliano Caesiare,no recta fugit ad Rhenum, quod atri iaciebat,

sed celerrimo cursu diuersam partem petissi uersus montes tendens.

Et quia ducentos satellites secum habebat, & tres sibi iunctissimos,

intelligo necessarios ausus est castra figere no procul a Tribonis 5c Cocordia munimentis Romanorum unde nequaquam fugienti sis mitis,paulatim ad Rhenum progressus est. Nam bonam euadendi spem habebat. Siquidem naues antea disposuerat in hunc euentum

secretis quibusda in ripa Rheni locis.Hic succurrit Ariovistus, Rhenum item tra 'ciens post infelicem pugnam de quo sic Iulius Caesar libro primo Comentarioru:In hqs,inquit,fuit Ariovistus, qui nauiculam deligata ad ripa nactus,ea profugit. Hoc quod modo dixi prodigiose corruptis uerbis apud Marcellinu legit,nempe hi js.Du haec

224쪽

lini locus

rex Chonodomarius reperta copia discedendi lapsus per funerum strues cu satellitib. paucis celeritate rapida properabat ad castra qus prope Tribonos&Cocordiam uni tracta Romana fixit intrepidus, ut accesis nauigi js dudu paratis ad casus ancipites in secretis secessib. emendaret. Et quia no nili Rheno transito ad tentoria sua poterat Prouenire, uultu,ne agnosceret operies, sensim retulit pedem. Istam Marcellini periodu ego sic lego distinguo . Dum haec gerutur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi lapsus persu nerustrues, i . icu satellitib. paucis celeritate rapida properabat, castrat prope Trihonos & Cocordiam munimeta Romana fixit intrepidus,ut a scena sis nauigins dudu paratis ad casus ancipites in secretis successib. euaaderet. Et quia no nili Rheno transito ad territoria sua poterat perues nire, uultu, ne agnosceret, operiens, sensim retulit pedem. Vide qua, tus labor sit ex tam deprauatis autorii locis antiquitatem eruere.&quanto facilius sit haec ridere,cp praestare. Tribonos arbitror sui sie uod postea Κircheim appellatu est ab Alemannis, olim Dagoberti

rancorii regis palatiis, no procul a Mollis heimo. N r .i in uita D. Florentii Scoti, qui vin Argentoraten si uepiscopus fuit, sic legit: Eo quo tempore rex Dasobertus apud municipia tuc Troia iam quasi Troiam nouam nuc Κircheim dicitu sibi domicilium fixerat. Ego Tronia nihil aliud esse puto in uocabulu uernaculi sermois,quo uulgus a maiorab. suis accepto Tribonos per abbreviationem exprimeret. Bonus uero pater ille qui uitam coscripsit ignarus iretustatis ut tunc fuere secula,somnisi illud secu tus est de Troia pulchram nobis interpretationem allaturus,quod Francos a Troianis originem ducere in fabulosis historiis se legere meminisset. Sed Triboni Roma snorum opus est loge antequam Alemani R Franci in has terras trasirent conditis. Vix autem extant ullo Et satiae loco maiora antiquitaris uestigia. Prominent adhuc inter ruinas altis limi muri turrium inssiar. Nec miror quur ueteres Francorum reges illic habitare uolues rint,nam agrum habet amoenissimis. Hoc miror, quod nullus antistitum Argentoratensiu tam insigne non Romanorum modo sed Aleis mannorum & ueteria Francorum domicilium, unquam reparandis duxerit, in cuius ditione situ est, ni fallor. praesertim quu ruinarii subsidio quae colles aequant minus sumptuosum est et ibi quiduis eriges re.Tribonis inditu nome a Tribonis populis, ut apud Cl. Ptolem sulegit, qui aliis Triboci, hodie Elsatici dictatur. Quod nomen ei loco nobilitatem ac praestantiam quandam uendicat. Crediderim id ego munimen tu tam amplu fuisse tamq; operosum, ut ab Alemannis adhuc hostibus totu subuerti nequierit. Deinde quu has regiones pa P 3 cifice

225쪽

RERUM GERMANICARUM

hisce possideret, dubio procul ab aliquo regulo Alemannorsi remis tui ecepit. Mox hac gente subacta, Francoru regum factum est domiciliu quos uerisimile est pro usu suo multa astruxisse. Hoc admoneo re propemodu fuera oblitus, comite tarcheimesem,in cuius comitatu Selestadiu dixi me situ reperisse, nihil fuisse aliud qua comite Triis

bonoru. Et hinc eius ditionis antiquitas. Sic Horbur ensis comes,

fuit comes Argentuariensium, Sc Vindonissensium Habispuetius.

ALteru munimentu Cocordiam arbitror esse Cochespergiam arcem . nam Alemanni incognitam sibi Cocordiae uocem nishilin significantem tamdiu torserunt more suo donec in pharetram detorserint. Qui Germanice sciui intelligui quid uelim. Fuit & hoe munimentu a omanis c5ditum ad arcendas Alemannoru irruptiones,qui subinde Gallias incursabant hauddubie boni ominis causa sic dictum. Cocordia additionem antistitis Argentoratensis pertionet sed hodie paret ciuitati cui speculae uice est, olim pignori data. Mentionem Cocordiae facit itinerarium quod Antonino Aug. trishuit titulus. A cocordia Cocordiar mons nomen habet lose lateo distusus. Sane Cocordiensis tractus supra quam dici potest frumentorum ferax est,&aliarum rerum quae esui sunt. Vnde Hagenotae

tanta annonae uilitas,quum tamen illic propter arenas nihil proues

niat. Sed & Argentoratu magna eκ parte fouet. Enimuero Cocordienses ipsi uulgo ridentur tan in subrustici, propter linguam ineptis ustulam Sc cultu ueterem quo pertinaciter utuntur.Tametsi quantuad linguam attinet nec ipsi irridentes derisis magnopere praestent. Est hoc uitiu peculiare Tribonis, a quo tamen immunis no est bona pars Rauricorum insertoria siue Sequanorum,Sc Brisigauorum.

ΑR entoram,occupata Germania prima quae Romanoru ante prouincia fuerat a suo COsulari gubernata, Alemanni primos ribus duabus syllabis amputatis,& S litera sibili causa adiecta,de suo uero burgu adnectentes, Storalburgu & Stratiburgum appellaues re. Id autem accidit sub Valentiniano eius nominis tertio qui Theodosio Iuniori successit, quu Occidentale imperium a Barbaroru inscursionibus Romani no possent amplius tueri. Vnde legitur in Ca. lendario ueteri quod in Bibliotheca maioris aedis illic asseruatur, uobim Stratisburgu etiam altero S causa sibili in mediu dictionis asciisto.quod etiam in Augspurgo secimus, no a Strata siue Strasa, quae uox Germanis uiam lignificat,quemadmodum uulgus opinat Attilae nobis allegans obsidionem,qui ita solo oppidum aequarit, ut ubi

domus

226쪽

i LIBER TERTI Vs i

domus ante steterant, regia uia fetusta sit, unde Stratisburgi nomen. Haec interpretatio uulgaris est& a posteriori, inter eas reserenda quas propter allusiones uocabulorum antiqui c5finxerunt. Argens toratum olim mediocre fuit oppidu magis uersus D. Galli aedicula&locu supplicss protentu. Id sub potentem illam Attilae in Cisrhe,

Danas istas prouincias irruptionem, sic ab Alemanis hauddubie tractatu est,ut Hunno paru superesset quod excinderet. Sidonius Ais pollinaris Rancis & Alemannis Germaniae primae, Tribonorumq3 Sc Rauricorum uastationem ascribit,quum canit, Francus Germanum primum, Belgamo secundum Sternebat Rhenum in serox Alemanne bibebas Romanis ripis,& utrocp superbus in agro Vel ciuis uel uictor eras. Quod si etiam demus euersium ab Attila paulo antequam maiores nostri huc habitaturi transmigrarent, adhuc n5 euincit hoc, proptes rea appellationem istam Argentorato tributam esse. Vtrum in sane sub Valentiniano Theodosii iunioris successsiore coligit,&profligaκus in campis Catalaunicis Attila AEtio duce, S post iu ius interitu bona Galliae pars quam primam Germaniam & Secudam ueteres

appellariit, non unquam etiam ut nos hodie superiorem & inferiore praeterea quam Sequanoru regionem, Helvetiorii,& Rauricorum uocarunt, Burgundionu, Francorum & Alemannorum iuris facta. Nam usq; ad hoc tempus Romanorum prouinciae fuerant. Proinis

de Comitem rei militaris Argentoratum habuit: unde dictus est ii, te Argentoratensis. Et tota Tribonorum siue Tribocorum regio, quam hodie uocant Et satiam, uernacula simplicitas Elces ab tace, ho, Tractus Argentorat ensis appellata, quod ab illo uidelicet adiministraretur, quemadmodum indicat Liber De insignibus Mais pistratuum Romanorum, in quo sic legitur, Sub dispositione uiri

spectabilis Comitis Aroentoratensis, TR Ac Tvs ARGENTO

R AT EMsi s. Sic olim Comites habuerunt Aphrica, Tinoitania,Littus Saxonicum per Britanniam, Britanniae ipsae, & Italia. Tra ctum Italiae circa Alpes intellige . Porro Comes Argentoratensis Magoncia censem Ducem, ut uidetur, agnoscebat, qui rursus illus stri uiro Praesecto praetorio Galliaru, quantum cosscimus, erat subsiectus, quemadmodum etiam ante annotauimus. Satis autem innus

it D. Hieronymus ad Gerontiam Argentoraten seis olim Prouincialeis & annumeratos Galliae suis Ie quum illos ab Alemannis in Gero maniam translatos deplorat. Qualem utramque Germaniam Cisorhenanam tum primam tum secundam extitisse constat. Factam

227쪽

autem uerὲ Germanicam,lingua uidelicet moribus 5c ditione postquam a Francis &Alemanis Hieronimi seculo occupata est. Liber Prouinciarum & ciuitatum Gallicaru, in Germania prima, sive,ut illic scriptum est,in prouincia Germanoru priorum, inter caeteras cis uitates, Argentoratensiu quocpciuitatem recenset. Illic eam& Marcellinus ponit. Sed dicet aliquis Miruest Argentorati nomen tama diu latuis le& tam sero cognitu. Nam ante Thomam Vuolphiuius niorem eo uocabulo nullus usus est, tametsi is Argentoracu pcrpearam uocabat, ex Ammiano opinor. In causa suit foedus librarii eroror, qui Cl. Ptolemaei codicem describens in Germaniae superioris annotatione Argentorati uocabulu quod inter Tribonoru oppida statim post Brocomagia siue Breucomagia, ut Ptolemaeus nomionat, subdere debebat ipse similitudine uocis deceptus inter Vansgionum oppida post Borbetomagii addidit, Argentoratum Voromaciae propinquam faciens, quam integrequGdam Borbetomaguappellatam,corrupte uero Vormaciam hodie dici costat, B litera in V mutata, quasi dicas Vormagiis, ceu supra monuimus. Is itaq; qui tabulas chorographicas postea Ptolemaeo addidit astronomicam rationem secutus,inscius erroris a librario comissi Borbetomago Uagionum metropoli, hoc est, Vuormaciae Argentoratum appinxit, quod inter Breucomagu & Elcebu Tribonoru oppida suerat costi tuendum. Proinde hic no Argentorati modo, sed& utrino uici,narum urbium quas modo nominauimus notitiam nobis ademit.

Simili librariorum oscitantia apud eundem Cl. Ptolemaeum Vansgiones in Nemetum locum, &uicissim in Uansionum locum Nometes translati sunt . In campis Argentoratensibus Iulianus Capsarmulta millia Alemannorum deleuit, praeter eos qui in Rheno pars tim trucidati sunt, partim sustocati. Et Chonodomarius rex captus. Eos campos fuisse puto, qui uersus Husbergam porrigiatur. Nam

Iulianus e Tribus tabernis cum exercitu non admodum numerosso, sed animoso ueniebat, ubi hodie extructum oppidum videmus Elsaticae Taberniae uocabulo. Porro Argentoratum in Argentis nam nobis mutarunt monachi & notarit, quod haec vox breuior sit, ac commodior suaviorq3 pronunciatu. Iidem Magonciacum in Magonciam,&Cofluentes in Cofluentiam uerterunt. Nam quod Argentinam dictam quidam putant quasi argenteam linam, ob peo cuniam quae illic colligeret aut coseruaretur,uulgi semidocti sabula

est. no absimilis illi fabulamento quod apud Basilienses de Basilisco

olim inuento iactatu Reperio Romanos Rationalem summam in

Galliis habuisse, dc Praepositum Thesauroru , apud Treviros, aro

228쪽

illic etiam Procuratorem monetae. De Argentorato nihil tale inues nio. Si igit Comiti Argentoratensi in stipendia militii pecuniis opus esset aliunde hauddubie suppeditabat,uele Magonciaco, uela cosulari Germaniae primae .Erat enim Araentoratum Oppidu mediocre, sed tame Tribonoru caput. Id selicis lima illa Iuliani cu Alemanis pugna ad modii nobilitauit, tum ab hostibus liberatu a quibus extrema metuebat,ut Ammianus scribit. In Decretis quae Gratianus co sarcis Decteti Gramauit Argentoratensis legendum est,no Argeteae retensis, distincti vani iocos

TRes tabernae,munimentum fuit Romanorum ad prohibendas

Alemannorum in Gallia interiorem incursiones, apud eum los cum quem Taberniam hodie vocamus, Argentoratesis praesulis domicilium. Hoc munimentum ab Alemannis dirutu Ammianus scrishit Iulianu Caesarem restituisse lib. X vi. his uerbis: Couersius, inquit, hinc Iulianus ad reparandas Tres tabernas,munimentum ita cognominatum, haud ita dudum obstinatione sit huersum hostili, quo aedificato costabat ad intima Galliarum,ut cosueuerant, adire, Germas mos arceri,& Opus spe celerius cosummauit,& uic tum defensoribus ibi locandis ex Barbaricis messibus no sine discriminis metu contes .etum militis manu,codidit in usus anni totius. De eodem munimento & Iuliano Caesare loquitur paulopo st hiis uerbis,Quum,inquit,

ille etiam perficiendi munimenti studio stringeretur, & caetera. Et mox, etentis legatis adus. persectum opus castroru in eodem gradu costantiae stetit immobilis. Porro Iulianus Caesar post Argentos ratensem pugnam profligatis numerosissimis Alemanorum copijs

ad Tres tabernas redint,autore eode Marcellino, cuius haec sunt uerba lib. xvij. Absolutisq; legatis, inquit,quos ante certamen superba quaeda portasse praediximus, ad Tres tabernas reuertit. Loquit austem delegatis Alemannorum. Eas Tabernas hodie Eliaticas appetilamus ad discrimen earum quae inserius sitae Motanae uocantur, &item earum quae in Nemetibus ad Rhenum sitae Rhenenses nomisnantur. Apud Tabernas Rhenenses in coemitorio duo simulchra uisuntur Mercurium reserentia,& limes ingens ostenditur ex nemos re uicino allatus, cum hac inscriptione,

Hoc est Neptuno hic dedicauit. L. Sylvanius Probus pontes de suo dedicauit. Inueniuntur etiam illic ab hi js qui terra effodiunt ursnae fiet iles nobiliu Romanoru cinere cotinentes,&sarcophagi, sed

re gemmae signatoriae ac vasculas ini operis rubella. Quae omniab satis

229쪽

satis indicat Romanos milites illic stativa sua habuisse.Vnde & Ta, hernarum nomen. Assignat autem hunc locum Liber de insignibuxmaoistratuum Rom. Praesecto militia Menapioru In quosic legitur, Praesectius militum Menapiorum, Tabernis. Erat* sub dispositio, ne uiri spectabilis Ducis Magunciacensis. Antoninus Aug.in Itine, rario suo Tabernas Rhenens eis simpliciter Tabernas uocat. Meminit uero etiam Trium tabernarum inter Aritiam & Appia forum si tarum,& aliarum non procul a Dirrachio

BRocomagum qui Ptolemaeo Breucomagus uocat, uernaculus Alemannorum sermo Bruomat appellat, uicus hodie est duos bus milliariis infra Argentoratu situs ad montana magis vergens quam ad Rhenum.Iulianus Caesar quu apud Visontionem collegis, set exercitu per Decempagos adgressus Nemanos,qui iam Argens toratum Brocomagum,iarbellos,Sebusianos,Nemetes, Vangiosnes,dc Magunciacum ciuitates Possidebant,seu potius illarum territoria,nam ipsa oppida ut circundata retibus arbusta Barbari deest, nant primam omnium Brocomagum occupauit,captis nonullis A, lemannis,atris in ipso Praeli j furore truncatis, autor Marcellinus lis bro xvi. Adiacet tirocomago coenobium sacerdotii, quibus a San, fio spiritu titulus est, Brephotrophio nobile, hoc est, domo in qua pueri exposititii aluntur.Bum locum Stephani campum uulgo uoiscant, ab institutore,ut opinor.Vidimus aliquando in pago, si recte memini Moresulterio qui Brocomago ualde propinquus est, praeater ruinas ueteris aedificii supra nouem idola muris sacelli cuiusdam uice saxorum inserta. Quae res documento est, Romanos illic ha bitasse.

Hoc oppidum sex milliar is infra Argentoratum situm, Annastes Francorum Salesiam appellant.Nam primi illi Francorum reges multos hic saepe couentus celebrauere. Liber de Palatinis onficiis ostendit,apud Saletionem praesessitum militum stativa sua hasbuisse.Germani Seletam uocanti

AMmianus lib. xvi. de Iuliano Caesare loquens,ceu modo citasuimus: Audies ita Argentoratu Brocomagu Tarbellos,Sesbusianos,& Nemetas, &. Vagionas, & Magunciacu ciuitates Barsharos possidetes,territoria earu habitare prima omniu Brocomaguoccupauit.Hec Marcellin*.Dubiu est a sintSebusiani. Satis apparet eos Brocomago Nemetibus uicinos esse uelut intermedios. Dica

230쪽

LIBER TERTI V s a s

quid ego sentiam.Sebusiani sunt Uuissenburgenses. Nam Aleman, ni more suo Sebusium primore syllaba spoliantes,& V pro Busurispantes iam habebat Uusium. Cui burgum adiecerunt, & fadiu est Vulsu nburgu quod hodie etymi istius ignari quod ego primus pro

sero,V uisen burgum omnes appellitant. putaturm castrum album significari. itam V uissenburgum est Sebusium, ipsi ciues & accolae erunt Sebusti & Sebusiani, quemadmodum Marcellinus usurpat. Hinc apparet apud Caesarem libro primo Commentariorum no Se Commerit clusios legendum,sed Sebusios. Ubi uulgata scriptura habet, Tribo Caeclocus

ces,Vangiones,Nemetes, Sedusios,Sueuos. T ARBELLI

E Go libenter Lutari legerem, pro Lutari suu 3 accolis quorum colonia Lutariburgu.Ptolemaeo Tarbelli populi sunt, sed lonoge diuersi.

M Osellam amnem Ptolemaeus Obrincam uocat. Quod uocabulum miror apud nullum e ueteribus extare hoc autore exceps

come apud Ausonium quidem qui tame Mosellam nobilissimo cari ine celebrauit. Sed certum est Ptolemaeum chorographicas sthe, Has admodum antiquas secutum.Obrincam uidentur mihi qui hue immigrarunt Alemanni suo more tandem in Canis tersu detorsis. se.Nam addita aspiratio primu est,& inserta litera S, ut heret Hobsurinceri,quam uocem incognitam nec aliquid significantem, imperio tum uulgus in Hondseucken uertit. Nec obstat quod ab huius nois minis oppidulo deductium nomen uolunt.Nam quia Prouincia suerit,potius arbitror Obrincam quom Prouincialib. ab Obrinca fluis Dio uocatum id castellum esse. Nisi sortassis ab ipso loco posterius ita cognominatum est.Caeterum plane reor Obrincae nomen a uetustissmis temporibus in hac parte haesisse notum accolis. Quae si uera coniectura est,eleganter Obrincanus tractus uocari poterit.

tr Acitus historiae Aug.lib.XX. Tutor, inquit, Treviroru copias' I recenti Vangionum Caracatium,Tribocorum lectu auctas, ueterano pedite atin equite firmauit. Hare ille. Caracates uideo Vanisgionibus ac Tribocis uicinos suisse. Sciendu uero Tribocos magna olim Lotharingar parte tenuisse,sortassis ad Mosella fluuiu us* porrectos.NI Marcellinus Germania prima extendit ultra Araris son/tem. Hoc ideo dico ne quis miretur Tribocos in auxilium astitos a Tutore in Treuiris agente.Suspicor ego Caracatium nome referredi indicare situ arcem Drachensessia,quae stuperiorib. annis de ra. cta es:

SEARCH

MENU NAVIGATION