Beati Rhenani Selestadiensis Rerum germanicarum libri tres, ab ipso autore diligenter reuisi & emendati, addito memorabilium rerum indice accuratissimo. Quibus praemissa est Vita Beati Rhenani, à Ioanne Sturmio eleganter conscripta

발행: 1551년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

nam historia uocat illius loci Episcopii ego intelJigo territoriu, Basilicam Agauni 5struxit quae uastae nuc adiuncta est rupi. Proindeliquere potest A aunense monasterili non esse id quod quidam ho, die Octodoren e uocandu censent nec Agaunu δέ Octodorii elusedem es loci uocabula,quu duodecim milliu inter se distent & O Aodorunt,ut sepra didicimus,in plano campo situm sit, conte a aus,em Aoaunu rupibus undi* cingatur ac saxis iuxta Rhodanu. Por, ro quum istam Agauni descriptionem lego, uenit mihi in mentem Lousenberoi quId oppidii in confinio Rauricoru& Heluet omni positum non sine causa arbitror Ptolemaeo Gaunoduru dictu, ut Schupra attigimus.Nam arx quam habet, munimentu prouinciae suli 'aduersuCGermanos transrhenanos. Describit Octodoru Iulius Crsar in initio tertii libri Commentariora. Galba secundis, inquit, alio quot praeliis factis, castellis in compluribus eoru expugnatis, missis ud eum undi* legatis,obsidibus p datis,& pace secta,constituit c Commem. hortes duas in Nantuatibus sic enim legendii est collocare, Scipse C sexu i* es reliquis eius legionis cohortibus,in uico Veragroru,qui appellatur Octodorus,hyemare. Qui uicus positus in ualle non magna adsista planicie altissimis montibus undi* eontinetur. Quu hic duas in partes flumine diuideretur,alteram partem eius uici Gallis ad hyemanducocessit, alteram uacuam ab ηs relicta cohortibus attribuit. Haec Caesar. Octodoru Alemanni qui in Vallem Poeninam immutgrarunt hodie Martenachii appellant. Peninas Alpeis Caesiar Sumis mas uocat, hoc est partem illaru hoc donat nomine,quu scribit seSeruiu Galba cu legione duodecima, Sc parte equitatus in Nantuates,

Vera oros Sedunosin misisse quia finib. Allobrogu& I cu Lema, no 8Jumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. Vnde Antos ninus in Itinerario suo inter Augusta Pretoriam & Octodorii Suth mi Poenini meminit. Idem Alpem summam alibi ponit in Alpibus

maritimis.Tacitus Poenina iuga nominat,tradens Caecinam per suo periorem Germaniam & Helvetios propiore itinere in Italia transe cendisse, cotral5giore Fab. Valentem, nempe per Gallia & Cottias 'nas Alpeis. Veniebat autem ex Vbqs. Illius uerba haec sunt lib. xvq. Inoens,inquit,uirib. opibus* Vitellius, duos duces duo itinera hesiolestinauit. Fab. Valens allicere, uel si abnuerent, uastare Galliari& Cottianis Alpibus Italia irrupere,Caecina propiore transitu Pors ninis iugis digredi iussus. ursum paulopost. In AlpeGraia ipse paululum coctatus,num Rhaeticis iugis in Noricum flecteret, sed reporans Noricos incerta uictoriae praemia cessuros,inenino itinere sub signanu militem &.graue legionu agmen, hybernis adhuc nimb. tra

192쪽

duxit. Hae enus Tacitus. Catalogus quo prouinciae Gallicae recenissentur cum ciuitatibus episcopalibus ciuitatem Vallensis, id est O, 'odorum Alpibus Poeninis attribuit, Grai js Tarentasiam. CeteruVallem Poeninam Rhaetiam.& Vindeliciam Q. Caecilio Cisiaco Septitio Protegato, simul fuisse gubernatas inscriptio docet qus Veronae extat apud O. Florianum, huiusmodi uerbis,

Sed tamen re exactius perpensa malim hoc accipere de Valle Poenina qus sonubus Athesis & Oeni uicina est.Nam scio quam loge porrigantur Alpes quae Poeninae uocari scriptoribus solent. Et Vallis Poenina de qua nos agimus,matis ad Galliam pertinuit, Alpiu Poeninarum Praesidi subie sta, qui Praesedio praetorio Galliarum pareobat. Verum Rhetiae erant iuris Italici. R hodanum ex Poeninis Alpibus oriri Marcellinus autor est.

A Venticu caput Helvetioru suisse tradit Tacitus quu de Helueti jsa Caecina Vitellioq; profligatis loquens, Multa hominum, inquit, millia caesa,multa sub corona venundata. Quum m direptis omnibus Aventicu gentis caput iusto agmine peteret missἰ qui dederent ciuitatem. Haec ille.Liber prouinciaru Gallicaru, in prouinscia Maximae Sequanoru ciuitatem Helvetioru recenset, cui additu, id est Auenticu. Ego Uindonissam ciuitatib. Maximae Sequanorupotius annumerauero,Castris Auenticu attribuens. Nemo uero miretur Ptolemaeu Sequanis Auenticu asagnare. Siquidem is Roma.norum administrationem respexit,qua no solum Aventicu sed tota Helvetioru regio Maximae Sequanorii annumerata Praesidem insontionensem agnoscebat. Sicut adhuc facit quantu ad soru Ecclesiasticum attinet, nisi quod Uindonissensis dioeceseos pars Constantis Rhsticae est attributa. ceu supra meminimus. Uuisem in Helvetiis extat inscriptio qua Auenticenses incolae T. Tertio Seuero ob eius erga se merita donum se posuisse testanε. Ibide Donatus exactior tria hutorum in Helvetiis, elogium habet. Inscriptiones quae inter rui nas Auentici reperiunt non uisum est apponere. Subditu id hodie

Friburgensiu ditioni. Auenticensis pagi de uastati ab Alemanis Ous darius semilatinus autor mentionem facit, quem in historia sua Paulus Amilius inter primos secutus est.

193쪽

Vrgundiones Vandalici generis autore Plinio,quid uetat cres dere quu meliores agros quaesitu iret rapuisse secu Nuithones, quoru nisi apud Tacitu nulla amplius memoria, qui transgresti cumulis in Sequanos citra Iuram consederint in Heluet is ubi hodie Bernam & Friburgu oppida cultissicernimus. Na is tractus hodie Nui, inlandia appellat,& Minor Burgudia. Meminimus de hac re in Bur undionibus lib. i. De origine uulgatae istius appellationis mulis co eiurae sunt,inter quas sortasse &haec nostra locum habebit.

IVI. Caesar lib. i. Commentarioru suoru,de deditione Helvetioruloquutus, Dum ea conquiruntur,& conseruntur,inquit, nocte intermissa circiter hominu millia sex eius pagi qui Verbigenus appellatur, siue timore perterriti,ne armis traditis supplicio assicerentur, siue spe salutis inducti, quod in lata multitudine dedititioru suam suoam aut occultari, aut omnino ignorari posse existimaret,prima no ge ex castris Helvetioru egressi ad Rhenu fines p Germanoru contenderunt. Hucusep Caesar. Dubiu est apud cruditos quisnam iste Verbigenus pagus,aut ubi fuerit,Dicam conicetiaram meam. Suspicor scribendu, Vrbienus ad uernaculam sortassis ueteru Helvetio, rum linguam. Alioqui mallem Vrbinus.Est autem Vrba antiquissimum oppiduHelvetioru in illa,ceu posterior clas uocare coepit Cisiurana Burgundia,non minus uetustatis prae se serens ruinis sedistiscioru quam ipsum Aventicii. Agnoscit hodie ciuitatem Friburgensem. Inter lacum Lausinnum,hoc est Lemanum 8c Arioricam Vrba Antonino ponitur.

ANtiquitas Salodori in consesse est. Iacet in ripa Arulae fluuij,

qui Argauiae nomen dedit. Meminit eius Antoninus. Salodori serunt Vrsum &Victorem ex Thebara legione pro Christo lapsplicium ultimum sustinuisse.

RAuricoruueteru& SequanoruCismontanoru loca tenent hos die Alemanni qui a tempore collapst Imperi j Romani dioece. sim Basiliensem incolui,hoc est amontevocetio incipiendo, Vri gavia quae Rauricom nome refert primorib. duabus literis ablatis, Ct auia,Sungauia,& Eliatia superiore. Siquide Rauricos &Sequanos Cisimoianos a Tribonis siue Tribocis sessa illa terminalis diuidit miliario supra Sele stadiu st qua riuus fluit que uocat Echebachin Sane Ptolem sus inter Rauricoru oppida Augusta Rauricu receset

194쪽

LIBER TERTI vs 343ae Argentuariam quam addidit ideo quod Sequanis parueriti quia

bus Raurici iuxta Prouinciarum a Romanis institutam gubernationem sunt una cum Heluet is accen siti. Est autem Argentuaria uicus

ille quem hodie Horburgum quasi Ar urgum dicimus proxime

Colmariam quae tribus milliari js a Selestadio distat. Augusta uero auricorum inclyta illa quondam urbs, nunc ad miserum uicii, imo uix uici nomine dignum redacta est, primu per bellicam hostilem

uiolentia excisa, deinde per iniuriam temporia paulatim tota cosumsPta, adeo ut propemodu nihil supra terram appareat, quod priscam magnificentia indicet. Quin ipsos Rauricos indicat Caesar Helvetiorum exemplo omnia sua oppida uico 3,& quicquid aedificioru haabebant exussiste. At sub terra miru dictu V plena muris ac ruderib. Omnia. Visuntur adhuc in colle no procul a molendino gemins structurae cauae ex silicib.quadratis copositae hemicycli figura quas cuianam usui ueteres aedificarin i, nemo diuinare potest,quu nec cisteria gnerint pro coseruanda aqua, nec apta quaru libet reru receptacula, multo uerominus ad propugnandu ualuerint. Subterranearu ruinarum uestigia pastina apparent Liechistallia uso, ubi puto specula suo isse Romanoru in mole. Vnde coqcere possiimus Augustar magnis tudine,tu quam amplis suburbiis cincta fuerit. Nihil aut admirabiliistis in sornices subterranei toto serme spacio quod modo diximus, hquadratis lapidibus extructi. Vulgus diuerticula Romanoru suisse credit per que ueluti cuniculos quosda, hostile illi uim metuetes uel loga obsidione fatigati, sese subducere cosueuerint. Verisimilius est aquae ductus suis te,n5 quide aquae sola tanae cuius illic, ut est montiunatura, crebrae sunt ubi Φ scaturigines, sed fluuialis potius quae sors des ciuitatis ablueret. in que usum Basilea plurimas sub terra testudines habet, quae res ad mundicie urbis in primis coducit. necp ein Argentorato quicq: aliud magis ossiicit, cin quod huius nodi egestor insstructuris caret. Venit mihi ruinas illas cotem planti in mente aliqua do Romanoru aquaeductuis, de quib. Procopius, Ronaae, inquit, a 'quaeductus quatuordecim sunt cocto ex latere per priscos homines illos aedificati ea latitudine ae simul profunditate, ut equester uir aliquis, ipso cu equo per eos superne euadere libcrius queat. Hirc ille. Iactat aut uulgus mirabile fabula esse uidelicet hic gazophylaciis quod da sub terra qd magna auri uim cotineat a Romanis ibi deposita, adque locu 's cryptis peruenia Hanc camera ferrea ianua claudi cane Pervigili tuen te qui in eos qui propius suggressi fuerint,rictu in uelut deuoraturus diducat. Ita. nullus adhuc copertus est tam audax,

qui cum hac belua congredi sustinuerit. Ac proximis annis non

195쪽

narro sabulam quu quidam extrema paupertate laboraret ,&nibus tentatis etiam ad mediocrem uitae sustentationem nihil suppeteret, erat autem uxor alenda cum liberis,& annona magno uendesbatur,nec opificiu ipse nouerat,statuit secum expcriri sortunam, fastius es. ducens semel occumbere, quam tantam miseria in quotidie perpeti,cui nullum uideret remediu. Proinde huius thesauri potiundi spe testudines illas subterraneas penitissime solus ingressus diu quidem in ipsis errauit . Quum uero prope gazophylaciu accessissset ut ipsi uidebatur,cospectis illic humanis ossibus quae discerptos aliquando homines fortassis similia ausos indicabant, & uisis nescio quibus spe stris,ita statim subito quodam pauore exanimatus est miser ut diu iacuerit mortuo similis.Tandem uix sbi redditus aliquantulum,lento gradu viribus corporis omnibus destitutus erepsit. domum reuersus, postridie mortuus est. Crediderim ego, imaginati nem illorum terriculamentorum ante coceptam, misero tantum meo tum inuexisse. Quanquam etiam secretarum artium periti negant se unqua penetrare potuisse quamlibet mapnis incantamentis instruietos. Sed i j s rebus nulla adhibenda fides. Inuentutur passim in agro

Rauricesi nomismata aerea,nonunquam etiam argentea ac aurea, atraque gemmae signatoriae.Nec dubitarim quin longe plura reperirentur, nisi locus esset desertus, Se aedificia subterranea partim uepres, partim agri frugiferi cotegerent. Augustam Rauricorii hodie Gre, manica lingua Augst appellat. uicina est Rinset diae cuius arce a Bassiliensibus ab hinc annos plus minus quinquaginta demolitam muricorum propugnaculum fuisse crediderim. Attinet ad ditionem Austriae ducis. Lius magnitudo uix colici potest quod paucis locis terra aperiatur eruendor u duntaxat e muris lapidum gratia, quibus tamen risi magnopere opus habent hodie murici, quippe qui in tuguriolis degunt argillaceis&stramentitiis. Quod si hic essent qui sis discarent,& pro sundamentis aedium locandis terram alte emodes rent, haud dubie mira uetustatis argumenta scrutantibus occurrearent,& uideri posset quousq; fuisset protenta. Fidem tamen mihi fasciunt aquaeductus illi subterranei, de quibus dixi,separatam aliquantulum a Rheno,quod in aliis etiam ueteribus urbibus obseruaretiscet,Liechistallu uersus fuisse porrectam. Habuit autem indubie inuinimentiani Rheno flumini imminens. Sane extant adhuc in cotraria ripa arcis ualidissimae uestigia qua se primum aduersus Germanos, deinde cotra Alemannos aduena gentem tutati sunt Romani. Quinetiam Vuallenburgum quod uocant oppidulu ad excisilm illam rusPςm an dem Houuenstein situm, Rauricorii prppugnaculum sui sie

reor

196쪽

LIBER TERTIvs

a 4 reor ac uallum.Vnde nominis origo. Magis enim hoc placet, quam

quod ab Alemanis postea sic sit appellatu qui Italos lingua sua Uualos uocant,quorum hic praesidia inpererant.Nam Augusta Rau, ricorum, colonia fuit Romanorum. Huci deduxit eam orator ilis te clarissimus L. Munatius Plancus, uir Consularis ac Praetorius, M. T. Ciceronis discipulus, qui Lugdunum item coloniam tradus xit, quemadmodum indicat inscriptio uetus , quae Caietae uisitur se habens,

Vnde etiam antiquitatem Rauricoru colligere licet. Siquidem neo

cesse est oppidu stetisse quo colonia fuerit deducta. Neq; enim ideest urbem condere,& condere coloniam.COditur urbs dum extruio tur ubi antei nerat. Condit colonia, dum missis colonis occupat.

Fuit autem Augusta Rauricorii colonia militaris ab Augusto sie cognominata,cuius auspicηs res gesta est quale Grsci uocant ricam rixod illis meae ς sit, que nos augustu dicimus. Porro destruxerutugustam Rauricoru naud dubie primu Alemanni, quibus tandesub Valentiniano eius nominis tertio Theodosin iunioris successo,

re contigit,quod ante toties maximis etiam periculis seustra tentaverant,nempe ut Germaniam primam cu Elcebens regione, & Rauri censem tradiu ac Helvetioru terras tum occuparent,tu pacifice possiderent.id quod illis nuquam ante contigerat.Nam quanquam in Ripensem Galliam saepe transgressi sunt,& ad tempus in ea habitarui, non fuit tamen hoc illis perpetuu & stabile. Equidem Gallia Ripenisss quae utran Germaniam Sc Rauricos Helvetiosin continet Roamanis paruit us* ad hoc tempus. Siquidem Germania prima & seiscunda Consulares habebant,ac Maxima Sequanoru siue Prouincia Sequanici in qua praeter Sequanos ipsos de Vesontios Raurici sunt& Helvetii regebatur a Praeside. Praeterea tractu Argetoratensem, hoc est Tribonoru regionem,quoru oppida sunt Argentoratu, Brocomagus,& Elcebus pro quo hodie Sleces adiu habemus, unde tostam prouinciam postea Elces uernacula simplicitas appellauit, quia dam Alsatiam uocare ausi sunt Comes Argentoratensis uir speetas hilis administrabat nomine Romanoru.Et item uir spectabilis Dux Magonciacensis sub sua dispositione habebat Praesectos militu, aspud Saletionem apud Tabernas,apud Vicu Iultu, apud Nemetas, apud Altam ripam,apud Vangionas apud Magonciacu, apud Bin n gium

197쪽

Gium apud Bodobrigam,apud Confluentes.& apud Antonacum. tam quum primu Alemanni labente iam imperio Romano, dictas regiones ad Gallicam Rheni ripam ucrgentes inuassient, quicquid

erat munimentoru,& quicquid erat urbium exciderunt,ueriti ne si

redintegratis uiribus reuerterentur Romani, &ipsos depellerent, quod ante saepissime coligerat,recuperatisq; arcibus S oppidis ter, ras eas rursus facerent inexpugnabiles. Tum igitur Concordia, munimentum Romanoria,& alteru cui Tribonis nomen fuit, in tractu Argentoratensi, Argentoratu, Saletio, Brocomagus, Elcebus,Ars

gentuaria, Vindonissa, Forum Tiberia, Auenticum, & ilia nostra Augusta sed & interiores aliquot urbes, ut Diuodoru in Mediomatricis Tullu & Nasiu in Leucis, & similes euerissimi, praecipuain tamen uiolentiam ηs expertis quae in ripa Rheni uel proximis R heis

no locis sitae erant,quo ipsis per uim Romanorum repulsis facilior in futurum esset transitus. Quanquam si quis a Burgundionibus,& sorte Nuithonibus quorum Tacitus me inini Reuersam putet Augustam Rauricorum, Vindonissam,&Auenticum, nolio ei magnos Pere refragari. Nam Burgundiones autore Plinio, originis Vanis daticae, ex Alemannia, ubi paucis annis precario consederant,primi sermὸ Barbarorum transito Rheno Sequanorum interiorum, Sceorum Helvetiorum qui Iurae monti propinquiores sunt, loca o

cupauere. BASILEA

Non desunt qui tradant Auaustam Rauricam ab Ungaris sui cis

se deletam,& Basileam ab Henrico Germanorum rege, qui Osthonis primi pater fuit conditam & templis exornatam abhinc an onos sexcentos Sc amplius aliquanto. Quorum prius no inficior ut si quae superfuerint reliquiae Augustae Rauricorum, eae sint ab Vng ris cosumptae,quos docet Regino Pruniensis & Luitprandus Ticinensis, Germaniam,Italiam Baioariam, Alemannia, & Galliam ipssam crebro plusquam hostiliter uexasse. Quod imprudentie Arnulisphi Imperatoris debet qui truculentissimae genti primus in nostras

regiones aditum patefecerit,quu huius opera aduersus X ueniebat, dum Maraitanorum Principem subigendum uteretur. Et si mentio. cantri Rauricensis in libro Prouinciarum Gallicarum, ubi ciuitates& castra Maximae Sequanorum recensentur. Alteru no credo. Ne enim qui uel moenibus cingit oppidum uel ampliat, aut aedibus ias cris exornat,statim coditor dici meret.Nam sic Vuolphelinus Cae

sareus praefectus tum Selestadii tum Colmariae extructor seret, qui utruU uicum muro circumdedit. Et Vuerthrada regina Caroli Mai gnimas

198쪽

gni mater, Salo dori, Colmariae, Constantiae. esset autor, quarum templis de prouentibus prospexit. Ac Himelgardis Sueuiar Duxis, si Seles ad ij extrinstrix dici deberet propterea quod illic templum in honorem dominici sepulchri curarit aedificandum, quod postea diuae Fidei uirgini dicatum est. Nec magis conditoris nomen merestur,qui priuilegi js donat. Ego longe aliam opinionem de Basilea habeo.Nam puto Basileam dictam, non αν του Baor λείως, qud darege Henrico codita sit, sed traiectu quem lingua Romanensis, hoc est Gallica passiim uocat. Unde etiam Bassella Mosellanica qua uulis o Passet appellamus, sibi nomen uendicauit, ut sit dicta Basilea quas Passilea. Traiectum enim hoc loco fuisse uerisimile est etiam dum stante Augusta, quod hic propter uallem per quam torrens e Birsa ductus fluit ripa sit humilior & ob multas causias ad transitum apti sisima,apud Augustam autem prorsus abrupta. Proinde consentaneuest hic transmittere solitos quibus cum auricis res esset, ut Germas noruni actio teste,& dubio procul postea Alemannorum, in ripa tantum coa ercium. Huc t quod in Olinone perpetuum praesis dium habebat Dux Sequanici trassitus, non tam ob defensionem prouinciae,quis ad tuendum istum praecipue traiectu, ad quem locus

ille recti respondet, Antiquam uillam exiguum uiculum attingens,& nunc prorsus sylvescens retento tame nomine.E t quia munimento opus habebat traiectus aduersum Germanos,& mox Alemanos, ideo duo propugnacula erexere Romani,quorum sundamentis turres istas duas impositas credo quas hodie videmus alteram in capiate pontis,alteram paulo inserius a sale hodie nomen habetem quod in ea asseruatur. Iam post triumphabundam illam Alemannorum in Galliam immigrationem primum domus utrino aedificatae sunt nauiculariorum & pandochioru, initiu suturae duobus oppidis. Mox item Iocus frequentior seri coepit,ut etiam mercatores illic habitas rent.nam circa traicetiis omnis generis hominu turba consuere sos

leti Nec alia res pluribus oppidis originem dedit, ut Scheshusia ad Rhenum a nautam casis sic appellatae, Ulmae apud Danubiit. Hei delbergae apud Nicru Selestadio apud Ellum fluuiu, & innumeris aliis. Quanto uero magis minui coepit Augusta, tanto Basilea aus stior in dies facta est, noui populi qui nuper ex Germaniae finibus

Rhenum transierat,nova ciuitas,quu illam omnes sugerent uelut inauspicatam,& semirutam, hanc autem propter multas comoditates

non solii traiectus ipsius, sed oc facilioris omni u reru importationis,& melioris agri uiciniam omnes adamarent. Si quid igitur post multa excidia miserae Augustae superfuit, hoc totu uelut colonia quaedan a Basileam

199쪽

Basileam commigrauit.Hinc nos in Munatii Planci memoriam ,3cillustrationem Basileae Alemannorum coloniae, huiusmodi inscriptionem composuimus,quae in soro frumentario sub imagine M

Munatio Planco ciuiRomano uiro Consulari & Praetorio,

oratori , ac M. Ciceronis discipulo,u post deuictos Rhstos, aede Saturni de manubi js extructa, non modo Lugdunum,sed: 8c Rauricam colonia deduxit,quae Augusta fuit appellata, ab Octauio Augusto tum rerum potiente, S. P. Q. Basiliensis tametsi Alemannorum transducti coloni subactis ac depulsis

Rauricts amore tamen uirtutis quae etiam in hoste ueneratio, nem meretur,uetustissimo tractus huius illustratori, culpa temporum prorsus abolitam memoriam postliminio renouarunt. .

Porro opinionis meae argumentu est quod senes indigenae narrare

solent ita a maioribus suis edocti ubi hodie Basileaesinolim nihil su/isse nisi traiectum Rheni duabus istis turribus quae etiamnum uisuntur,comunitum.Et addunt,eam uiam quae a Rheno ducit ad sorum piscariu ab institoribus illic habitantib.inuenisse nomen ,adhuc anti.quioribus notu.quae uetus loci celebritas, confirmat eam urbis pars rem csteris antiquiorem.Proinde qui Basleam dictam putant quod regia ciuitas sit, me non habebula ostendimus enim mo/do quaenam fuerit illius origo. Ac in dubiu est eo nomine uocatu loecum priusquam aliquid extructu esset,quod regiu dici mereret.Nec mos erat Romanis Graecanicas oppidis siue munimentis a se condioris appellationes indere multo minus Alemannis. Concordiam MPud Tribonos agnostimus Romanoru opus, agnoscimus I aberanas, Vicu Iuliu Altam ripam Sc quod i js omnibus Basileae uicini mest Tyberrisorum.Nisi concedere uelimus eos qui huic loco uoca hutu primi imposuere suisse diuinos,ut qui praescierint exorituram ibi posteriorib. seculis ciuitate quae regia nomenclatura digna soret. Nam siquis hodie Basileam cotempletur,an n5 regia uocabit quando ea est uiaru mundicies,ac aediu in comunc aequalis ordo, quaru dam etiam magnificentia atq; amoenitas, praesertim quibus a ter

uiridariu est D. Petri, & Praedicatoru coenobiu amplas areas Sc hortos elegantissimos habentibus,& quae Rhenu aspectant,ut etiam ioqui Italiam uiderunt placere possit. nisi quod hypocaustorum usius multos offendit no assuetos, dc pandochioru sordes. id quod curvtota Germania commune habet Coeli rara quaedam ac grata temP ries.Ciues,liumani. Temploru satis magnus numerus . Episcopalac. . .. reparas

200쪽

LIBER TERTIVs id streparatum olim suit a D. Henrico Augusto, quit terraemotu cocidiuset siue ut quidam uolunt,post Ungaricam uastatione, multis p do

narijs ab eodem condecoratu. adeo semper Basileae bene uoluerunt Henrici. Inter quae eminet lamina illa aurea ligneae tabulae adherens

septem millibus florenoru aestimata qua ipse priuatim in larario suo quum uiueret usus est. Unde & tutela reis diuos refert quos ille prescipue coluit nempe quatuor angelos, Michaele, Gabrielem, Raphaciem, Urielem.&Benedidissi, ac in horum medio stantem Christum cuius pedibus ipse cum uxore Cunigunde aduoluitur. Apud D. Petrum sacerdotum sodalitium est,quod collegium appellant. Martini Pharium parochiale est duntaxat. Leonardi uero etiam Canonicos instituti D. Augustini habet quos regulareis cognominant. Ii Ezes linum Canonicum episcopalis templi situla stimi autorem. Ego per similem occasionem institutos puto, quemadmodu eos qui in mons te Turegiensi degut a Turegiensibus canonicis, Sc eos qui apud D. Arbogalii uiuunt ab Argentoratensibus coenobilicam uitam deses rentibus natos praedicant. Parochia D. Udatrici uicina est aedi epiis

scopali, Albani uero Sc lo annis suum quae* suburbium claudit. Il,lic Benedi stinorum quos Hasenburgius Basiliensis episcopus accis uit,hic uero Ioannitarum domicilium. Praedicatores in suburbio D. Ioannis amplissimum possident coenobium aedificηs multis ac spasciosissimis sortis, praesertim autem Graeca Bibliotheca spe stabile. Ea potiti sunt post mortem Ioannis prius Argensis Episcopi, deinside cardinalis Ragusini qui in synodo Basiliensi in obeundis negoociis non postremas tulit. Pranciscant ad moenia ueteris urbis habiis

tantinsignes amplissimo templo. quem locum Ezelinus Praeposistus illis dedit. Augustinianis post hos receptis locum praebuit senatus Basiliensis, cui adhuc plus caeteris obnoxη sunt. Coenobia puellaria maius oppidum duo habet,& minus item duo praeter monastes rium Cartu siensium&Parochiale D. Theodori templum ex aduerso situm. Vbi hodie Cariusia est aiunt magnificam olim domum stetisse quae Episcopi fuerit Basiliensis quum illi id oppidum adhuc pareret. quod aliquando pignori datum Duci Austriae propter stipendia non soluta, senatus Basiliensis redemit. Academia quo minus floreat in causa est proventuum tenuitas,& nimia gymnasioru in Gero mania multitudo. Praestaret esse pauciora,& frequentia. Vrbs ipsa abhinc annos plus minus ducentos ampliata est, & suburbia nouo

muro latissime circundata. Huic magnum decus nec minus commodi concilium attulit Ceeumenicum hic propemodum decem & octo annis celebratum. Illustrat etiam hodie Typographorum solerti n 3 ac dis

SEARCH

MENU NAVIGATION