Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

oneris sitstinerI non queat, non tamen deorium palma cedit, nec intra φ .sectitur, sed adversus pondus resurgit & sursum nititur, recurvaturque. Propterea inquit Plutarchus: in certaminibus,Palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ejusmodi est,ut urgentibus opprimentibushue non cedat. Ad hujus palmae natiuam respexit Iovius, dum huic Principi Hie. rographiam hanc exstruxit. Non quidem lignum exhibens quod digno. . . sei non potuisset sed ipsius arboris figuram, quam divisam saxo oneravit,

adiecto Symbolo INCLINATA RESURGD. Hac itaqua

Hierographia ostendere voluit; ut palma lignum onere pressum, non . solum hon deprimitur, sed contra nititur, ac altius sesurgit; ita etiam magnum, sortemque Duci animum, non solum fortunae telis, aut oneribus, . non opprimi ; sed e eontra altius elevarL Hoc enim proprium est forti animi, adversa contemnere, ac ex iis secundas res elicere. Qui adversis ἡon flectitur palmae instar, vere sortis est, ae serendo onera, sublevatyr

INCLINATA RESURGO.

Praecedente Hierographia altera pars arboris inclinatur,hic palmae tantum ramulus. Significatio prorsus eadem, de ligno, ut supra notavimus non de ramis accipiendum Symbolum: Palmae enim rami ope rati nunquam re sunt. Lignum oneratum non flectitur, sed contra nititur ac fornicatur, ita ut cum pondere ascendere videatur. Dicitur Dux hanc & superiorem Hierographiam, Iovio inventore, erexisse tunc temporis, cum a Papa Leone ablatum Principatum, iterum recuperaret,

ae amicitia inita cum Balloniis, Iulio i, Cardinali de Medices qui postea

creatus filii Papa Clemens septimusὶ generalis reipubl. Venctae Praesectus eligetetur: Praesecturae dignitatem, summo honore foeticique fortuna, multis rebus domi militiaeque bene gestis, ad funera usque servavi . Testatum itaque voluit hac Hierographia, se,etiamsi anteal ppressus fortuna adversa suerit, tamen non dei spondisse animum, sed erexisse, tandemdι palme instar resurrexisse, as 'ad meliora venisse.

103쪽

uT CRESCIT.

Palma arbor ad extremam fluminis ripam excrescit, aca vento, ne in flumen deiiciatur,& a numine, ne terra, cui radices infixae sunt,ablata, in flumen incidat, periclitatur. Palmam jam saepius victoriam significare duimus. Fluctus,&venti, fortunae impetus notant. ostendere itaque haec Principissa velle videtur, crescente victoria, etiam crescere hostes. Verum non de ea,quae bellis comparari victoria solet, hic agitur 3 sed de ea quae Remineo sexui magis convenit ἔ rationis nempe, Quae quo magis aetate crescit, ac viti js dominari conatur,eo plures hostes nanciicitur, ma-Ius4ue praemium, si victoriam adipiscatur, meretur: Haec enim humanae naturae conditio, ac is status est, ut aetate ad omne flagiti j genus deteri res, nisi ratio ciscenes assectus domet, reddamur. Si frenet ac domet, imstarque palmae istius, tam periculoso loco expositae, ventos, ac flumina strat: iam victoriae non solum initium, sed finis est, ejusque praemium vita aeterna, quae illi tantum, qui legitime certaverit, debetur. Eam sibi debeti haec Principissa mystich indicare voluit, dum se . ut in Hieroglypto palma immota & inconcussa stat) per totum vitae curriculum, viiij s restitiae demonstrat.

DECUS ET TU TAMEN IN

Arma quaedam ad offendendum, quaedam ad defendendum sunt. Λnimalibus iis,qui ex praeda non vivunt, omnia ad tutandum se tantum producta videntur. Ea ita apte composuit natura, ut non solum tutelae causa, sed etiam ornamento. & decori sint. Inter caetera animalia Histrix pilos gallinaceis pennis ciassiores pedis longitudine, toto corpori ita insertos, ac variegatos, nunc nigro nunc albo colore habet, ut a nullo antis mali attingi, aut comprehendi possit; Imo ita dispositi sunt, ut si venantium venatorum diligentia in discrimen ponatur, a se satis procul, contracta cute, in adversarium pilos mucronatos eiaculari possit: ita ut non

solum decori dc ornamento illi sint huj usinodi pili, sed etiam vice pilς Romanae, quae quatuor cubitos longa, in hostem initio conflictus jaci solebat. Ad istius animalis naturam alludit Mysta, ac generoso principi necessaria arma esse ostendit. Tum ut decus, tum etiam ut securitas status conservetur. Arma siquidem principes decent: quod retinendae j usticiae. ac pacis recuperandae, conservandaeque sint instrumenta: Sine his enim. neque sontes puniri, neque insontes tuti esse possunt.

HIS IMPII TERRENTUR.

Fulminis iacula tria conspiciuntur, quae Iuppiter nequitiae vindex, emittere in sceleratos solet. Unum tangit, alterum urit,tertium findit.

Ait Symbolum: HI S IMPII TERRENTVR. Et verviquis enim

non metuat numinis iram & ipsius sagittas, quae incautum momento tra- , ijciunt,cujusq, ictus nullum scutum, aut parma excipere,aut illudcre pOeest Sive quis eum,qui jaculatur, sive modum, quo ejaculantur, sive vim dc materiam ipsorum perpendere velit, omnia terrore plena sunt. Numi

ne cuim

104쪽

ne enim ad vindictam parato in impio gid impiis terribilius esse potest 3 Horrendo etiam illo sonitu & tonitru, quod fulmen sequi solet,quoque terra ipsa tremit, quidnam magis terrere possit haud video Nisi foditε vis, & materia ipsa cui nihil pervium, quae omnia deiicit, exurit, findit

ac penetrat, prae caetςris Omnibus, metum, horrorem, ac terrorem scelera.

tis incutiat. Tanta enim fulguris, ac iaculi illius vis, indies conspicitur iut vastissimas arbores deliciar, dc findat, muros densissimos penetret 3 enses in vaginis,illaesa vagina liquefacian beluas, homines, occulto suo igne, ac spiritu momento exurat, ac en et 3 Incendiis civitates vastet, aliaque quamplurima supra naturae cursum efficiat. Interdum fulminis iaculo lapis adiicitur, cunei aut securis instar, gravissimus, durissimus, colore exalbedine fusco, ex quo ignis elicituro Ceraunius a nonnullis appeIlarus. Hic videiectus si muros penetret, mirum non est: ca Bisa ite durior sit:

Foramen habet quasi mapubri, inserendi causa factum fuisset. HIS itaque numinis armis IMPII proculdubio TERRENTVR, ut Symbolum ait, ac ut his; ita non minas, poenis severisque legibus, quq

mens Mystae tendit. Ostendere enim vult, se justiciam colere, ac malos impios, sceleratosque homines minis, poenisque deicuere, atque ad osti-eia cogere, ut probi tuto dc quiete vivere possint. Principe sanE magna. nimo dignum, & non satis laudatum propositum.

GLORIA.Camelos inter armenta pascit oriens, quorum duo genera Bactri ni Se Arabicit Differunt, quod illi bina habent ii bera in dorso: hisng la ac a nonnullis dromedarii appellantur, quod celerius caeteris curranutalis hoc loco exhibetur. Camelus non ultra assuetum procedit spatium, nec plus insti tuto onere, quam commodὸ ferre possit, recipit. Sitim quatriduo tolerat, impleturque cum bibendi occasio est, δc in praesens dein futurum, ubculcata proculcatione prius aqua: alias potu non gaudet. Tantae celerit tis dromedarius esse fertur,ut centum miliaria uno die conaficere possit. Inediam per deserta multis diebus ferre, ac tenui victus turari potest; urticis prae casseris libentissimE vescitur: Dum onera susci pit genua flectit, ac inflexus manet, donec quantum baiulate velit, imp situm fuerit,ium assurgit. Si nimium imponatur, non sumit, sed voluta-aur, donec onere levetur. Ab eius natura desiimpta est haec Hierographiar Vt enim Camelus dumi ga itinera oneratus facere potest: copiosiori meliorique eibo alitur, ac non solum pro laboris praemio laudem, sed cibum consequitur. Ita viri fortis gloria, labore dc periculis parta, quod propria, non alliena viciuae, aut fortuna habeaturin gratior ac majori praemio digna est: Vbi enim plus Iaboris , ibi plu s meriti esse debet. Non male itaque Symbolum IUUARE EMPTAM, LABORE GLORIAM diciti Iuvat autem dc pasta animum proprijs laboribus

adeptae gloriae recordatio. Inquit ille:

105쪽

VIVO O MORTO,

id est:

Aquila avium omnium regina, ae imperatrix, prae caeteris avibus animosa est. Ob id eius figura legionibus Romanorum praegestari pro signis militaribus solebat,& adhuc hodie Imperatorum Romanorum scutis gentilitiis inseritur biceps. Notat autem hoc loco authorem Hierogla-phiae Ferdinandum Gonzagam, Imperatoris nomine belligerantem, Quia vero ad arcem, in iugo montis constitut1 dirigit volatum & Symbolo ait: VI Uo o MORTO , id est, viva aut mortua, s supple ad arcem perinveniam) indicatur animus Ducis 3 qui arcem, quam obsiidere conatur, aut scopum,quem consequi sperat, se neglectis periculis omnibus, quae in Hie. toglypto maris latitudine, montis altitudine, ae itineris longitudine signi. ficantur, se capere, aut mori velle, ostendit. Generosi enim ac magna-himi est, neque pericula, neque mortem metuere ac vel vincere, & optata adipisci,vel mori velle: verae sortitudinis & constantiae signum. Cavere ta. men duces debent, nedum constantiam ac fortitudinem in rebus pericu. Iosis quaerunt, in pertinaciam incida ni. Haec enim saepe constantiae specie fallit, belli ducibus imprimis vitanda. Dum enim ijs conseqtiendis student,quae prudentum iudicio obtineri non possiant, multas rei bene serenis dae occasiones non solum amittunt, sed rem suam perdunt.

. SIC ALIAS DEVORAT UNA MEAS.

Manipulus hic plumarum vel pennarum diversi generis avium

conspicitur. Symbolum ait, unam aquilae nempe pennam, alias devorare. Scribitur enim a Plinio eam habere naturam pennam aquilae, ut si inter aliarum avium pennas ponatur, illas conssimat, & ad teredinem vel tabem deducat. Multae Gint hujusmodi etiam rerum in animatarum antiis pathiae, ita ut alterum alterum non ferat. Filicis & arundinis tanta esse dicitur, ut si falx filice muniatur, & arundines ea secentur, nunquam po .stea renascantur. Magnetis etiam & alisi tanta, ut eo inunctus, vim suam trahendi ferrum plane amittat: Quorum omnium dissensias ratio, homini planE abdita est. Pennis vel plumis olim galeae Romanorum orna. hantur, ut hosti maiores, & terribiliores apparerent, faciliusque victoriam obtinerent Nunc Ungari, quot Turcas interfecerunt, tot gruum pennas galeis aut pileolis imponere solent, ita pennae illis victoriae signa sunt. Fortassis ab istoru moribus Ferdinandus Gongaga Hieroglypton desiimpsit, 'sibique applicavit, Nam cum privatas, variasque contra inimicos victorias obtinuisset, indicare voluit celebriorem unam, quam aquilaei bicipitis, Imperatoris videlicet nomine obtinuit illius enim fuit sit premus belli Dux alias omnes Obscuras reddere, obliterare ac

107쪽

HIC EST SOLA NOSTRA

GLORIA. Nihil laudabilius Principi, qu m vitia omnesciue pravos animi an

ectus vincere, ac eos quibus a Deo praefectus est, pisto dc aequo imperio regere. Victoria enim,qua vitia animi superat,& virtutem sequitur, subinditis bono exemplo est, eosque ad simile virtutis stlidium incitat, provocatque. Imperio vero iusto, pravos a criminibus absterret,bonos quietis amantes tuetur, illorumque vitam jucundam, & securam facit. Quis itaque non laudet istius Caesaris plopositu ni Z qui se victoria squam palmae ramus indicar, dc sceptro, quod imperium notat) gloriari, Symbolo ostendit. Vera prosecto victoria, dominari affectibus, veraque gloria ju-Ωε, ac aeque suis posse imperare. Qui viiijs dediti sunt Principes, aulam similibus con spurca ni, ac dignitatis decorem maculant. Nam ut ait ille:

Regis ad exemplum tolui commoritur orbis. Qui imperio aut legibus

non utuntur, ignavi sunt, malorum ac sceleratorum hominum fulcrum, bonorum exitium, proprij que starus brevi collapsuri causa fiunt.

Quia dum filius Dei Christus baptisaretur a beato Ioanne in desieristo, tertia persona Trinitatis, Spiritus sanctus, columbae figura apparuit; soleta Christianis pictoribus columbae imagine adhuc hodie perlona illa 'divinitatis figurari, ac depingi. Manus lumen a radiis illius Spiritus p

tens, ipsum Ferdinandum Gon Zagam authorem Hierographiae notat: qui fatetur absqne Spiritu sancto neminem lumcn aliquod habere, aut cons qui posse. Vere profecto: Nam de externo hoc & visibili lumine, hie non agitur: sed de interno intellectus; qui nisi ab hoc divino Lumine illustretur, tenebris obruitur, nihilque agnoscere, quod ad salutem animae facit, potest. Pie itaque hic Princeps numinii; illius vim, ac sine ipso neminem aliquid efficere, quod sibi vel alijs emolumento este possit, . agnoscit.

Cernitur hic Cerberus Typhone, & Echidna natus inferorum ca'nis triceps ante fores Plutonis. Is ingredientibus blanditur: sed ingressos ab egressu altissimis maximEqite horrendis latratibus deterrendo pro. hibet. Diana venationis Dea. Virginum decus, castitatisque imago, α Sol Dianam illustrans, hoc loco etiam conspicitur. Hoc Hieroglypto satis obscuro, existimo Hippolitam castitatem profiteri voluisse: Nam ut Cerberus Plutonis ostium optimε contra egressuros custodit, ac Dianam . blanditiis ad se pellicere conatur, ita illa se corpus ab omnibus illecebris,

ac vitiorum blandirijs, Sathanaeque tentationibus immaculatum conscr-

vare, P Α RI V B IQV E POTESTATE posse ostendit. Proindeqnantum valet Cerberus ad alliciendum, tantu se ad repellendum & rc sii. stendum Solis radijs, hoc est divino juvante auxilio. valere. Id cnim si menti affulserit, faciIe Sathanae blanditiae,& irritamenta superantur, irri

108쪽

rotataque redduntur, dc castitas mutolata servatur. Narratur de Fusebio Episcopo, & martyre, quod virginitatem ab ineunte aetate sollicite custoditam, Deo protegente nullius insidiis amittere potuerit. Mulier enim quae. dam forma illius capta, cum ad ipsum impudenter irrumpere vellet, cubiculum aditu aperio, intrare non potuit: & cui pae conscia, ac terrore simul percola,ante ianuam, excitato Episcopo, crimen confitendo,veniam impetravit. Ita Dei auxilio miraculose castitatem servavit.

Exhibetur hic Aurora, Solis, & Lunae soror: quae praecedenti Himroglypto describuntur. Dicitur Aurora Solis praevia, quod Sol eam brevi sequatur. Huic digitos roseos tribuit Homerus, propter colorem subrubentem,qum coelum tingit. Vehitur aurea sede a Pegaso equo alato, de coelesti. Hoc Hieroglypto Principissa vigilantiam & diligentiam describere videtur; Diligentiae enim nota alatus equus Sc Pegasias, non solum, pernici cursu, sed dc volatu est. Vigilantiae signum gallus ad Rhedam, ' trahendam adhibitus, & mulier facem manu prae χ serens, notare potest. Vtraeque, virtuti verae comparandae necessariae, dc tanquam viae: utaurora Solis praevia est . . Virtutis enim habitus absque assiduo eaercitio, sum. maque diligentia, propter naturae ad improba . propensionem non acii quiritur. Huic vigilantia connecti debet, cum neutra absque altera ali- . quid possit: Vigilantia enim praecaventur pericula, quae virtutis exerci. tia impediunt, dc remorant , ac diligentia virtutis actiones in habitum

FRUSTRATA NON DESINAM.

Arbor dc Sagitta in hoe Hieroglypto fulminis telo fracta ac amputata cernitur: Volans aquila supra dejectae arboris ramos quiescere, aut nidificare cupit, sed non potest dolet itaque fortunam suam, ac ait: F RV. STRATA, videlicet requie, N O N D E SI N A M, donec alias arbores,aut mihi convenientem locum inveniam. Aquila ut avium princeps est, ita Principem istum notat, qui etiamsi animi sui proposito optatus eventus non respondeat, se tamen animum propterea non despondere, sed quidvis tentare velle: ut tandem,quod cupit, consequatur, ostendere vult. Qua in te constantia iptas summopere laudanda cae In rebus enim a duis oc magnis,etiamsi initio sepe fi ustremur desiderato rei alicujus eventu: non tame a propterea desinere, sed perseverare patiendo dc agendo debemus: Saepe enim una horula occasionem rei gerendae praebet, quam alias magno labore assequi non possumus. Quinctiam dc labor ipse improbus omnia vincit: Nec est vir fortis ac strenuus, qui laborem fugit, di cui non crescit animus, ipsa rerum difficultate. Perst verandum itaque patientia, dc labore, ut optata, aquilae exemplo, quae in praedam semct intenta, eam donec rapiat non relinquit, consequamur.

FESTINATA MINUUNTUR.

Nihil verius, quam in rebus omnibus festinationem plurimum nOcere: In consilijs enim rerum publicarum festinatio nimia, arduarum ac

Κι gravium

109쪽

gravium terum pericula non satis examinat, ac ponderat. Hi ne fit plerunq, praner opinionem res male geri ac reipub. statum labefactari & ruere. In actionibus perturbat agentem, & praecipitat. ut in rebus bellicis smpe contingit, in quibus nimia festinatio. integros interdum exercitus perpit, eu sine ordine,& tumultuarie acies instruitur, aut fuga,vix viso hoste, capitur. Ne itaque damnum aliquod festinatio inducar, admonere nos philosophi solent aurea sententia: festina lente , ut festinatio maturo consilio ac circumspecta actione coerceatur. Quo pacto autem sestina ta minuantur, ut Symbolum asserit, clarum non est: Videtur tamen pig-aneus, ac arbuscula id explicare: nam pigmeus citius alijs hominibus excrescit.minoremdue alijs staturam habri. Stirpes etiam arbusculae ac Mrhae, quo citius excrescunt, eo etiam minores sunt. Arbores, ut quercus. tilia & nux quo rardius crescunt, eo majores evadunt. Voluit itaqu*hie indieate Mysia, majora semper esse ea, quae paulatim conquiruntur, quamquς festin 1ter. Proinde honores sestinanter acquisitos logeminores ijs,qui paulatim arborum excelsarum instar radices magnas & cinias me runt. Tales enim, quia basim habent, semper augentur,&no . facile ruunt: Ut e contra,qui cito homini adveniunt, raro a*-

:ῖ geri diu solent: Quod enim cito fit, cito perit: dc quod radiςe firma caret, facile ' .ς vellitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION