Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

VIRTVTIS IMPERIO.

Nulla arx, casuum, aut turris tam munita, cujus porta virtuti non pateat: Invia enim virtuti nulla via, tantaque est virtutis dignitas, ac majestas, ut adversis rebus omnibus imperet, sibique subijciat, Ideo itaque Dux Octavius turrim porta aperta figuravit, ac VIRTUTIS IMPERIO non male apri iri Symbolo notat 3 quod se suis virtutibus, benevolentia, mansuetudine,comitate, liberalitare, magnanimitatriae justicia, nemini invisum; sed omnibus gratum acceptumque fore, Omniumque arcium, civitatum, ac aedium januas sibi patere, sesar. Nam invisos tyrannos, ac vitiis deditos, populus liber, 1 finibus arcere, ijsque fores praecludere: bonos E contra, virtutibusque ornatos appetere, ac ad se allicere solet: Haec enim virtutis efficacia & vis est,ut non sollim a bonis, sed etiam ab improbis ametur, desideretur,& colatur.

NUBES EXCEDIT.

Hae Hierographia,quae montem Olympum ac Symbolon N WBES EXCEDIT, continet, Dux iste ostendere voluit, se philosophum & Christianum esse, tranquillitatemque animi sui tantam esse, ut nullis fortunae procellis, vel injuriis,aut malevolorum hominum machi nationibus preturbari, aut offendi queat: Olympus enim Macedoniae mons haec indicat, quia tantae altitudinis est , ut N UB ES, Lucano teste a quo Symbolum desumptum est EXCEDAT, ae accolarum

saetificijs inserviat, qui quotannis iugum petunt. ac ibi sacrificant, victimi siue exustis, cineres explanant, figura siue dcliteras nonnullas iis inseribunt: Has quia elapso anno, reversi illaesas, integrasque reperiunt rectε nullum ibi ventum, aut pluviam unquam esse, vel fuisse colligunt Licet etiam Olympum pro animo Ducis accipere, qui mundana omnia spernens, NUBES EXCEDIT, ac divina tantum mernaque appotit, ad quae omnia sua dirigit. Verum quid si juvenilius ista interpretari Dux velit, ac Hieroglypton eum symbolo Olympiae suae applicarit

quam forma, elegantia, ac venustate, reliquas suae aetatis Veneres, ut O-Iympus reliquos montes in excederet atque ab omni infamia & periculo, ut ille a ventis nubibusque immunis est, securam esse, ostendere vult.

PLACENTIA FLORET.

Lupa Romanam Coloniam indicat, quod Romani Romulo: quia Lupa educatus fuit, nomen habeat. Et si autem nunc Roma.na Colonia non sit Placentia, sed proprium ac liberum habeat Principem: tamen antiqui rus fuit. Vt itaque sub Romanis floruit: sie nune sub isto Principe, quem corona indicat, florere cernitur. Appicta enim florentia lilia conspiciuntur, quae odoris suavitate, formae elegantia, ac coloris siminitate, omnes alios flores antecellere videntur. Symbolum, quaenam Colonia Romana floreat , indicat,videlicet Placentia. Laetatur itaque hae Hierographia Princeps, quod sub ipsius imperio Placentia antiqua Romanorum Colonia, non minus qua m olim floreat. Laudet, COOsti

92쪽

profectis dignus hie Phineem,mipo li plaeent eommoda, aequi suos

potius, quim se storere cupit: Ipsia enim bene habentibus, aut florentibus, ille bene habet, ac floret. Cum se solos florere volunt, & putant principes, specie florent, reipumarcescunt: id postea rerum pericula. quae populi auxilia poscunt, dum nulla sunt ostendunt.

Praecedenti scholio diximus Lupam Romanos, quod Romulus illorum author 1 lupa nutritus sit, indicare: Ejus erigies hie iterum exhibetur. Historia vero haec est, cum Amilius Numitorem fratrem. cui regnum legatum 1 patre fuerar, regno expulisset, ac stirpem ejus masculam litteremisset, filiamque ejus, Rheam Sylviam vestalem virginem, ut spes parius perpetua virginitate illi adimeretur fecisset: Illa vi compressa incerto patre, geminos edidit, qui ab Amilio in profluentem aquam mitti jubebantur. Verum cum deserentes in proxima alluvie, pueris expositis,discederent, ac statim aqua recedens, illos in siceo reliquisset: Lupa sitiens ad aquam venit, ac ad pueros vagientes d flexa; submissas mammas illis praebebat, linguaque lambebat tantisper, donec Faustulus pastor surreptos pueros auferret, ac Laurentiae uxori

educandos daret. Istius Romanae origi's causa lupa pingi solet, & lupae sculptura cum gemellis, adhuc hodie in capitolio ex Asphalio lapide conspicitur. Verum non solum lupa, sed Tyberis, quia Romam praeterfluit, Romanos indicare solet. Ob id, huic Hierographiae appletus est cum sceptro, imperii videlicet signo. Mulier autem erecta, αGaleata victoriam, aut Romanam civitatem, aut Coloniam ipsius imdicare potest, quae florere Placeatiam, quod dextra manu lilium, ac sinistra cornucopiae, contineat, clarε ostendit. Si quis dubitet, Symbo. Ium consulat: id enim figuram, etsi non integris verbis, explicat.

SECURITAS PLACENTIE ET

P A R M AE. Seeuritas in AEgyptiorum Hieroglyphicis stlla notari solebat, quod ea membra delassata, frui quiete possent: Megritas enim quies quaedam animi est. Hic duplex sella spectatur, una cui virgo securi.

tas insidet, altera quae ignem continet. Deinde virgo facem in manu habere cernitur, proculdubio ut ostendatur, quaenam si, aut in quo consistat securitas Placentiae &Parmae, ut Symbolam ait. Ignis itaque est, ac id quod ignis mysticε significat: vigilantia nempe. Vt enim ignis, tenebras insidijs plenas pelliti ac minus secura qaae sunt, lumine suo secura. & aperta facit, ita etiam vigilantia. Hac siquidem civitates, re arces ab hostium dolis , ac irruptionibus defenduntur, ae securae redduntur. Vbi nullae sunt vigiliae, aut excubiae, facile hostis vallum superat, ac munitiones etiam firmissimas occupat. Exςubiae

vigilantissimis militibus poni debent, ut securi dormiant cives. Nisii fiat. Diuili od by Goosla

93쪽

sati nemini tuta dies, aut nox est. Id elase ostenditur anseribus, qui male vigilante Romano milite in eapitolio contra Gallos, ipsi viri Ieselangωe alarumque strepitu, hostem clam capitolium ascendentum M. Manlio prodiderunt, ac rem Romanam ab imminente periculo ii, herarunt, Recte ratque hoc loco ignis, id est vigilantia, securitas PI centiae & Parmae constituitur: Haec enim non solum apertos hostes fauiit, ac eorum conatus irritos reddit, sed etiam vicinos, qui persas, nefasque limites extendere, & omnia ad seri. 'pere nimia imperandi cupidine in ni si, volunt, illudere potest.

94쪽

, ID DUCES

95쪽

NON QUOVIS TEROR.

Si lex in medio. ae ignitabula tria circum disposita in hac Hierographia cernuntur. Omnes silici minantur ictiis, sed ille NON Q.V OVIS ut ait Symbolum in TE Ritu r: Quia etiam sit allidatur patique vehementer dum ignem excutit, videatur; tamen si ab ignitabulo ferreo percutiatur, non teritur ipse, sed potitis ferrum: mollius enim silice. Propterea ut patiatur ac ignem generet, & promat, ex chalybe fieri ignitabulum debet: Hujus enim duritiei cedit, ac atomos a se ignitos, percussuseijcit. Quomodo autem ignis illissione illa generetur difficile scitu est. Ego & motum illum velocissimum, quo corpora dura alliduntur, & sulphut tum lapidis,tum chalybis, solidae materiae inhaerens,& combustibile, generationis ignis esse existimo: M otum enim, ignem ex materia inflammabili generare, docent ligna in se mutuo affricta, quae facile ignem concipiunt, & duriores lapides molaribus terendi causa adhibiti, qui in aquis scintillas ignis eijciunt. Recte itaque Symbolo, se NON a QU OVIS E Ri ait Mysta: Ferenda enim multa sunt in hac vita,neq; magnanimi est statim despondere animum. Sive hostes, sive infortunia prae inanibus sint, dc non parum offenderint, resumendus animus, ac illata damna nihili facienda, vincendaque virtute fortuna est. Qui haec praestare potest, nihil in illum cadere poterit, a quoteratur aut miser fiat: Α-nimus enim est, qui teritur. Is si fortis & constans silicis instar sit, illaesus permanet,ac adversa, neque injucunda, neque gravia percipit.

VIRTUS UNITA.

Virtutem unitam sortiorem esse dispersa, vetus est philosophorum sententia. Pro virtutis exemplo hic Elephas depingitur animal ut caeteris majus, ita robustius. Conspicitur hic fasciis ligatus, ut unio illa virium proculdubio fignificetur. Verum quid fuci, aut muscae elephantem vexantes notent,difficile conjectu: Nisi forte vires dispersas indicent. Nam innumerae, & separatae, ut in Hieroglypto apparent, nihil praestare posse, ni hilque virium habere cuivis notum est. MysticE autem haec ita interpretari possunt. Principes nempe virosque magnos, dum omnes suos con cordes & unanimes habent, maiores haberc vires,quam si discordes sint,& non conveniant; Ac muscarum aut fucorum, id est adversariorum, &hostium frauderi conatus, oc impetus faeilius ferre posse. Sumpsit fortassis ideo hanc Hierographiam Princeps: ut studiose suos concordes semper servaret, eaque ratione rerum ubertatem majorem, & reipublicae suae statum firmiorem consequeretur: Concordia enim res parvae crescunt &discordia maximε dilabuntur. Raro bene uniti, bello superari, disjuncti facillime possunt. Princeps qui facile hostes superare vult, stratagemate illos disjungat, nullo labore superabit.

NON DE GENER ADDAM.

Candela ardens depellit tenebras, &tanquam lucis parens, innumeras alias accendere potest. Mystae manus minores candelas comprehendens ait Symbolo: NON DE GENER ADDAM: supple lucem.

96쪽

. Candelae parentes suos eleganter comparat,quod virtutibus sitis tanquam luce tolli Italiam illustrarint. Manu & candelis se,ae Symbolo animi pro- po simina seu gnomen notat. Nempe se non solum non degcnerem parentibus fore, verum etiam illorum lumini ac virtutibus, plus adjecturum,auti si fieri possit, illos se superaturum 3 ut vere dicere cum Cici possit:praeluxi meis majoribus. Laude prosecto dignum est maxima, hunc Principem,& quosvis alios, majores siros non solum aequare virtute, sed superare velle. Virtutis studitim priscis philosophis caeteris omnibus semper praepositum, ac in summo honore habitum fuit

Annulus hic adamante gemma ornatus depingitur. Huic tres pennae, vel plumae apponuntur. Pennae haud dubiae tres ipsius adamantis praecipuas qualitates, aut dotes notant. Pulchritudinem, qua eximie nitet& micat: Forti uidenem, qua igni, & serro resistit, ac phisicam facultatem& virtutem, qua terriculamenta, incubos, adulteria, phantasmata, ac insomnia arcere creditur. Symbolum ait SEMPER: Vt itaque adamas his tribus ornatus dotibus, SEMPER constanter permanet: ita etiam Mysta semper fortitudinem, ac patientiam ad ferenda mala, & humanos casus; pulchritudinem, & nitorem conscientiae, quo Deo gratus esse, ac virtutem, qua se suosque regere possit, sibi colendam, & constan .

ter servandam esse propositit. Hac Hierographia multi ex Medicea familia dicuntur usi, pennasque varijs coloribus depinxisse, videlicet viridi,

albo ac rubro: Quibus multorum sententia, fides, spes, ac charitas notabantur : Fides albo, spes viridi, ac charitas rubeo: ut hoc modo ostem detent, se istis virtutibus SEMPER florere,Dcum amare, ac ejus regni, illorum ope compotes fore.

EA SOLA UOLUPTAS.

Bubo apud Romanos, teste Plinio, funebris, & maximε ominosus, publicis praecipue auspici js, deserta incolit, nec tantum desolata, sed

dira ctiam,& inacccssa: noctis mon strum, nec cantu aliquo v0calis, sed gemitu. Aridas arbores,&exesos truncos amat, in quibus haerere& latere die solet: nam lucem meridianam ferre non potest, aut aliarum avium so Cietatem,quam fugit,& odit, solam amans solitudinem. Trunco igitur insidet in hoc Hieroglypto, ut solitudinem designet. Quam Mysta Sym bolo sibi solam voluptati eo asserit. Sapienter profecto, si non quaevis

solitudo, sed ea tantum, quae ab omnibus vanis ac mundanis turbis hominem liberat ac solo Deo omnipotenti consecrat,vitiaque omnia, & voluptates, mundique illecebras ac leviorum hominum conventus contemnit,& deserit, intelligatur. Haec enim solitudo merito sapienti sola voluptati esse debet, quod ea ad vitam coelestem detur aditus, quem mundana omnia praecludere solent. I, Corale

97쪽

ΦIA APE TOTA TOL

id est r

VIR Tu TIS AMANTISSIMO

Symbolum Graecum est, a duabus compositum dictonibus, superlativi gradus: Latine virtutis amantissimo reddi Optimε potest. In Hieroglypto tres pyramides conspiciuntur arae impositae, affixae, aut super structae,quae metas notant. Nam ad has tum Graeci, tum Romani curiarere bigis, quadrigis aut etiam pedibus, in circis,quales complures Romae fuerunt, solebant. Qiij primi' metas attingebant, victores coronabantur, aut propositum praemium consequebantur. Vt versiis indicat:

eupit optaratam cursu exuingere metam pHac itaque Hierographia ostendere Dux iste voluit, verum gloriae praemium iis, hui vinulem sequuntur, & amant, deberi Ac proinde se omni conatu, tanquam ad metam propositam, eo omnia sua dirigere, M disponere: ut virtute adepta, gloriam apud suos, posterosque aqimmortalem vitam gpud Deum consequi possit; Haec enim verae vinulis sunt praemia

99쪽

MERITIS MINOR A.

Diix iste Guidovbaldus multos sirematis principes, vinulis gloria superasse, ac justicia, comitate, omnique humanitatis,& ossiciorum genere, suos tanquam fratres, & filios rexisse fertur. Eam laudem non solum domi, sed etiam foris, & militiae sibi peperisse dicitur: ubi fortitudo, magnanimitas, ac diligentia, quae praecipue in militia requirunturin caeteris

ipsius virtutib' praelux crunt. Non immerito itaq; Ludovicus Dominicus, omni literarum genere ornatissimus, illi Hierographiam istam exstruxit: videlicet 'urrum triumphalem spoliis repletum, ac corona laurea Ornatum: Quo curruum genere, Romanorum duces devictis hostibus in umbem, albis equis tracti, triumphantesque vehebantur ; cum nullus honor

major illis 1 Senatu Romano daretur. Hoc honore & majore ob virtutes, ac merita, hunc Principem dignum fuisse, atque MERITIS MIN ORA omnia, quae spectantur,sive spolia, sive coronam, sive currus &equorum majestatem consideres , esse, significare Guidovbaldus voluit.

ADVERSIS ADVERSA SOLATIO.

Rota hic fortunae conspicitur, adversis utrinque manibus, authrachiis comprehensa. Symbolum ADVERSIS ADVERSA SO

LATIO esse dicit. Id recte figura explicat: Vix enim una manus,& inferior stabilem, & immobilem rotam continere, quin nutet in utramvis partem, potest. Verum si adversam rotae partem, altera manus contineat : jam quaevis solatium habet, ac sine molestia totam quietam contineri posse, nemo dubitat. Sic in rebus adversis contingit: Dum enim fortunae injurijs premimur, ac calamitatibus obruimur , facilius eas perferre possiimus: ii nos non solos, sed complutes alios idem sufferre vid mus. Nam

Solatium miseris ficios haberepoena m.

Si quis causam quaerat, hanc assero: quod dum alios simili modo

opprimi, ac torqueri videmus, neque intrinsecus, quem ferunt dolorcm, apparet: fortitudinem ac patientiam miramur, & imitari dum patiendo conamur, occultum nostrum dolorem animique anxietatem levamus,& minuimus. Vere itaque adversis adversa esse solatio dicitur.

Sive hoc loco Draco, sive Basiliscus pro Hieroglypto exhibeatur, idem est utrumq; enim animal homini inimicum & venenatum est. Draco halitu: Basiliscus visu, & sibilo necare dicitur. Verum num Basiliscus in rerum natura sit, multi dubitant. Narratur a Gallo septennali gigni, ac ex ovo molli crumpere, aerem inficere, omneque animal sibillo interficere. Ad Draconis figuram propius accedere Hieroglypton videtur. Nam in Simplicium apud Rudolphum Imperatorem Secundum mus*o,exiocatus non absi initis conspicitur. Draco Sathanae simulachrum hominis hostis genuit, ac AD LACHRYMAS venit, dum Deus, religio,&ι Pietas Diuili eo by Coosl

100쪽

pietas colitur. Quid mirum Itaque hanc Laviniam tanti Principis filiam. sibi ipsi bona sua conscicntia gratulari, ac laetari, quod hostem situm Sathanam ac ipsius technas, & machinationes numinis auxilio superaverit, ae AD LACHR MAS coegerit. Quod si invidos, malevolos ac de-eractores, dr conis emgie notari velimus,ac Laviniam gaudere,quod non solum ab illis laedi non possit, sed quod sua Delicitate illos ad lachrymasti gemitus deducat: recte Hierographiam explicabimus: Nam mali &invidi aliorum Relicitate lachrymantur, dolent, & tabescunt, teste Horati

Ihmiam alterius reliu marcesit opimis.

Ait Seneca: utinam invidi oculos haberent in omnibus civitatibus, ut omnium foeticitatibus torquerentur. Nam quanta Delicium sunt gaudia, tanti invidorum sunt gemitus. Idem ait alio loco: nunquam melilis rorquebis invidos, qtiam virtuti, &gloriae serviendo. Eleganter

iraque adversarios gementes , aut AD LACHRYMAS redactos, Hieroglypto expressit haec Principissa,

NON DEEST GENEROSO IN PR

CTORE UIR Tus. Generositatis, ac magnanimitatis signum, hic esse Leonem, symbolum,& leonis natura, satis explicant: Illi enim praecipua generosias

tunc, cum colla armosque vestiunt iubae. Injurias acriter ulcisci solet rodore Pardi ςoitum sentit in adultera, totaque vi consurgit in paenam: idcirco aut culpam flumine abluit, aut longius comitatur. Generositati annumeratur, quod in supplices utatur clementia, prostratis parcat, ac iaviros prius, qu1m in foeminas fremat, in infantes non nisi magna fame. Credit Libia, Plinio teste, intellectum ad eos pervenire precam. Hinc ipse narrat, captivam reducem multorum in sylvis impetum mitigasse alloquio, ausamq; fuisse,dicere se foeminam profugam,infirmam, supplicem, animalis omnium generosissimi, caeterisque imperantis, indignam ejus gloria praedam, ac his auditis, leonem discessisse, intacta muliere. Nos

alio casu discessisse, nequaquam sermonem,quem nunquam audierat, multo miniis didicerat, intellexisse, existimamus. Hoc verum narratur, quod vulneratus observatione mira percu rem noscat, dc ad vindi

iam sumendam in quantalibet multitudine appetat. Datur in hoc Hi roglypto illi in manu seu anteriori pede gladius, ut injurias ulcisci ponse indicaretur. Appositi profecto: quia iam Franciscus Maria author Hierographiae Cardinalem Papiensem Ravennae propria manu propter

gravissimas perpessas ab illo injurias, interfecerat: in cujus rei memoriam, ac ad terrendum inquietos, & petulantes animos, hanc non Hierographiam, sed Mystographiam potius in lucem edidit: qua si binon deesse generosum pectus, ad illatas injurias ulciscendas, ostendere voluit. P litice optime sed non piri

INCLINATA RESURGO.

Rem mirandam Aristot. in septimo. Problematum, & Plutarchus in septimo Symposiacorum narrat: Si inquit supra Palmae arboris lignum

magna pondera imponas, ac tam graviter urgeas,onere', ut magnitudo Oneris

SEARCH

MENU NAVIGATION