장음표시 사용
121쪽
dus belli Dux sibi proponere debet, vincere vel mori. Ρalmam victori.
am significate nemini dubium,& saepius expositum est. Cupressum vero mortem, non ita constat: Cupressus arbor est procera, rectaque ramos in summitate tantum habens, folijs virens perpetuis; conos gerit lariceis aemulos, solidiores tamen compactioresqtie resinam fundit liquidam, o dore non ingrato, rami suavissimi sum odoris: qiinmobrem olim rogus ex iis struebatur; ut nempe odoris suavitas foetorem cadaveris velaret, &tegeret. Ab hoc ipsius usu, in Hieroglypto, rogum, aut mortem notat, Recte itaque sculptura fortissimi viri gnomen explicat. Ducis enim strenui&fortis ossicium est, omnium rerum terribilissimum mortem, non metuere, & vel victoriam, vel occubitum sibi propon cre. Non potest enim militi, & Duci mors majori gloria contingere, quam si fideliter suo fungendo muneri, occumbat. Turpe videtur militiae deditum extra miblitiam mori, dc mercede altera, quae victoria vel mors est, ut Symbolum
Cernitur hic orbis figura cum Zodaico, cui Sol circa polos astul-ptus est: in orbe volitat aquila, a sinistris linceum apparet caput, a dextris
aquilae ala, dc circa alterum polum cauda aquilae apparet, Septus est etiam orbis corona Iaurea, Solem videre & lustrare omnia, volare, ac omni Vo. Iatui velociorem habere motum: aquilam Solem videre & intueri contionuo absque visus jactura posse, ac volatu superare alias aves, cuivis notum est. Linceos oculos acute cernere dubium nemini, hinc enim fabebIa, illorum aciem muros penetrare. Sed ad quid tam multa in Hieroglyptό Existimo prosecto Principissam istam Sole maritum stium , ejusque intuita 8c consortio in hoc orbe nihil illi esse posse gratius,
desigilare velle, Ut enim aquila Solem semper intuetur, ac in aItum volatu,eius consortium quaerere videtur sta etiam proba uxor, Solem suum, id est, marirum semper prae oculis habere, ac sequi debet. Corona enim mulieris, vir est. Viceversa, ut dum aquila Solem intuetur, ac ad illum tendere videtur, Sol in aquilam visum seu radios dirigit, eamque fovet, ae ad se tepore allicit , ita vir fidam uxorem omni beneficii, & humanitatis genere tractare, ac in sui amorem trahere debet: Hac enim rati
ne scelix redditur conjugium. Ostenditur itaque hac Hierographia. Uxoris erga virum, & Viri erga uxorem ossicium; qui non minus illius. qu1m illa ipsius, curam habere debet.
123쪽
Neminem latet bovem dum pascitur progrediendo paulatim ulterius,meliores semper herbas pabuli gratia quaerere ac eligere & nun quam una statione contentum esse nisi fatur sit. Ab hoc ipsius pabulandi modo,sumpsit hanc Hierographiam Princeps : qua ostendere vult sc in- dies MELIORA QFAERere. Verum quod quaerit non corporis
nutrimentum, & satietas est: scd animae, quae virtutibus tamdiu pascitur, perfectiores, & meliores semper quaerens,donec saturetur, ac summum illud bonum, verum omnis appetentiae finem,ac scopum consequatur. Hoc enim obtento, saturatur anima, neque meliora amplius optare, aut habere,potest Si meliora ista quae se quaerere Symbolo Princeps dicit, honores & gloriam quis intelligere velit, non male Hierographiam exponet. Solent enim Principes, ac viri magni, raro praesenti fortuna esse contenti, semper enim ad summa quaedam, ac ut caeteros gloria, honore.& potentia superent,contendunt. Cum hac ratione se illustres & foetices. quod multis benefacere possint, & a multis venexentur, & colantur. esse arbitrantur.
Seipsum concitatur hic Princeps, dum 1 filio carceri inclusus depineretur. Consolationis testem voluit esse hanc Hierographiam, cujus Hieroglypton compedes & vincula quibus lig tus fuit, adjuncta securi, ostendunt. Securi proculdubio significare voluit se ad mortem paratum esse, neque eam metuere.' Magna haec Principis fortitudo, & patientia in adversis. Durum fuit ii filio tanta pericula, tantasque injurias ferre. Verum haec omnia constans, & fortis illius animus contempsit, & pertu- Iit : donec iterum pristinae libςrtati restitueretur. Simile fortitudinis specimen nobis exhibuit Annitius Boetius consul Romanus, ab Imperatore vinculis & carcere inclusus: quod Arrij de Trinitate sententiam sequi nollet. Hic cum primo dignitate summa ablata, carceri mancipatus csset, satis molli animo fuit, postea tamen cum se recolligeret, ita se firmavit, ut m gnum constantiae, dc patientiae posteris, non solum exemplum, sed solatii genus ediderit. Conscripsit enim in carcere libellum de consolatione philosophiae, ino certe libello nullus, illi, qui adversis premi tur, utilior, majorique solatio esse potest. In eo vita nostra theatri instar esse, & quaecunque magna videntur, ad tempus tantum, dc incertum dura- . re, vanitatique plena esse omnia,& tandem relinquenda, aliamque personam ut in Comoediis) finito actu esse subeundam, longe a priori diveniam ostenditur: Summum illud honum, verum gaudium, immensas de licias, aeternamque beatitudinem, qua majus nihil esse potest, tantum post mortem, non hic in vita dari. Proinde adversa omnia & mortem ipsam jucundo, & Iano animo, tanquam fututae beatitudinis initia, esse pc
124쪽
gia dc magna proponunt, eaque symbolis indicant. Veram etiam qui
seipsos gnome aliqua admonent,ac prae oculis varios rerum humanarum canis, rerumque vicissitudines constituunt: ut hac ratione memores sui sint, neque superbiant, neque sese praeter modum extollant: Saepe enim qui reges & Principes fuerunt, privati & servi liunt. Sic Cyrus Persarum rex ab Alexandro magno, & Baiaetetes Turca a Tameriano, ac Mythridates 1 Romanis capti fuerunt ἔ saepe etiam ditissimi, pauperrimi evadunt bfoelicissimi, miserrimi: ita ut verum sit quod 1 Graeco Comico dicitur: alcatas, οιδυ - αἰλ'i, id est: stabile videtur habere nostra vita nihil, omniumque rerum vicissitudo est. Ut enim in rota aquaria, quam Hieroglypton exhibeti amphorae, aut vascula quae plena fuerunt, mox aqua vacua redduntur, ac quae in summitate rotae fuerunt, brevi ad ima perveniunt: ita etiam cuilibet, ut nunc a fortuna elevetur, nunc deprimatur, nunc ditetur, nunc spolietur, contingit. Vidit exemplum fortunae iste Princeps in parente, qui cum summo loco diu fuisset, tandem carceris mustrias experiri, & rerum vicissitudinem pati, eoactus init.
Imperia omnia , quae corona indicantur Iieet magnis Iaboribus
multoque sanguine sint conquisita, ur Romanorum, ac Alexandri Magni Monarchia, nunquam tamen perpetua sunt, aut tanta, ut per totum Orbem se extendant: Plerunciue enim uti crescunt, ita vicissim decrescunt, ac pereunt. Vi saepe conquiruntur, ac conservantur 3 vi iterum aut sed iistione, dum iusticiae aut aequitati locus nullus datur, ruunt. Quicunque itaque Principes ambitione capiuntur, dc perpetuo augere imperia, vel regna sua, dolo, vel vi volunt, hla admonentur, ut RESPICIANT FINEM, ae intelligant. se etiamsi totum orbem occuparint; nihil praeter inanem quandam domini j ideam, absque corporis vel animi fructu, tantoque emptam sanguine, brevi iue interituram habere: Vbi enim Romanorum Imperiam tot gentium sanguine partum Ubi Alexandri,tot regum copiis deletis 3 ad pristinum statum iterum rediit, ac ex uno denuo diversa imperia facta sunt: ita ut frustra tantum sanguinis ingratiam unius ambitiosi, ac regere volentis Principis effusum fuerit. Rectὶ itaque admonentur Principes Symbolo, ut in hoc mundi Theatro RESPICIANT FINEM, quod nullum imperium stabile & perpetuum
sit, ae proinde illorum labores inutiles esse generique humano nocivos, dum propter ambitionem, regnandiq; cupiditatem multum sanguinis humani frustra effundi debet. Frenent itaque hoc imperandi desiderium,ae humano sanguini parcant, monem, & imperij , toti que mundanae machinae, nunquam duraturae respiciant finem. Id si fecerint, non curis se solum magnis, sed etiam periculis multis levabunt, ac ut coronam ecclestem habere possint, se magis idoneos facient.
Ignis ardens , a vento plerunque augetur, de ardentior redditur, etsi ventus contrarius quodammodo igni videatur: refrigerat enim de ignem exiguum extinguit. Quod autem ignis ardorem ventus juvet, licet
125쪽
licet ipsi contrarius videatur: hoc propter motum quem in igne velocio. rem amatu excitat, contingit. Hac cnim ratione fuligo citius pellitur, ac materia citius consumitur: quae omnia spiritum ignis subtiliorem redd sit, ignisque vehementiam augent. Mysta hac Hierographia intelligi vult: Neminem rebus contrarijs, vel adversis facile perturbari debere; Utpote quae etsi saepe multum obesse videntur, saepe tamen juvent, hominemque prudentiorem essiciant: non solum ut majora damna, & pericula evitare
possit, squia ut inquit poeta) piscator ictus sapiet) sed etiam, ut illata, sibi
utilia, ac perferendo dulcia faciat: gaudet enim patientia duris. Quinetiam ad hoc interdum adversa valent, ut hominis virtutem propalent, ac ipsius constantia, & fortitudo conspicua fiat. Quod, dum fit, recte juvari contrarijs dicere possumus; consequitur enim gloriam, honorem , dclaudem, propter viriutem, quibus vix aliud homini majus contingere potest.
Mulier haec alata, diligentiam significat, ignaviae contrariam, haec
Symbolo ait: NIL MOROR IGNAVO S. Diligentia virtus
principi non solum conveniens, scd utilis tum domi tum militiae. Domi, ut justicia bene administretur, pauperes non opprimantur a potentioribus, ac potentes 1 plebe, sontes plectantur, seditiones quae pullulant, satim capitibus punitis deprimantur, ac omnia, quae ad reipub. conser. vationem spectant, accuratε praescribantur, & serventur. Militiae, ut m ture arma,comeatus, milites, & confinium munitiones procurentur. Sie enim ignavia reip. statum perdit, ita diligentia erigit, victoriaeque causa esti Nulla enim in re utilitas diligentiae citius quam in bcllo conspicitur. Id testatur C. Neronis contra Asdrubalem exemplum: Clim enim potent insimo Asdrubal exercitu in Italiam venisset, ac illi obijceretur Livius consul, numero militum impar: C. Nero relictis castris milite exhaustis pro .pe Annibalis castra, magnis itineribus nocte dieque, magnaque militum diligentia & labore, qui vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dabant, tandem ad castra Livij prope Senam, noctu tessera ac , cepta, inscio Asdrubale, & Hannibale pervenit, sequentique dic pugna commissa,quod Asdrubal geminatum exercitum ignoraret, accrrore pauciores hostes putaret, victus est. Qui error Livio teste, si pugna protracta, tum ab Annibale, tum ab Asilrubale detectus fuisset, victoriam Romanis abstulisset. Tantum potest in re militari diligentia. Dissiliaco by Cooste
127쪽
Millus hic exhibetur, qui ferreis clavibus extrorsum acumine prominentibus colla canum, non solum defendit, ut gnome asserit, verum etiam invadentes alios canes sauciat. Qua Hierographia ostendere hic Princeps vult: se contra omnes suos hostes,& inimicos ita benε munitum
esse ut ii opus fuerit etiam eos offendere defensionis legitimae causa possit. Idque recte, non potest enim Princeps bello lacessitus se bene defendere ;nisi data occasione oppugnet hostem, illique rationes nocendi praescindat, & auferat: Qui enim tantum defensioni midet, solumque desens, vum, ut aiunt,bellum gerit, multis incommodis se assicit, suosque praedae inimicis obi jcit,nullamque victoriam habere potest aliam, quam ut hostis lacessere desinat, & quiescat. Qui offendere studet, non sollim se defendit. suosque, sed victoriam insignem superato hoste habere potest. Vt itaque canis millo & scutum & telum habet: ita dc hic Princeps armis suisse tuetur & hostem oppugnat.
Vigilias noctua significat, propterea quod noctu vigilet 3 climenim dies est,in truncis arborum, aut speluncis latitat. Frenum moderatione notat,eo siquidem equi moderantur, hominiq; obsequiosi redduntur. Vtrunq; certanti necessarium est,sive spirituale certamen, sive mundan msuscipiatur. In spirituali certamine, vigiliis impeditur Sathan, aut diabo ius, ne incautum obruat, dc priusquam ad defensionem paratus sit, necet. Propte ea dicit Christus vigilate, dc oram, ut non intretis in tentationem. Moderatione vero reguntur animi affectus, ne Sathanae delitias, dc illecebras sequantur, ac equi essienis instar, hominem perdant. In mundano
certamine contra hostem, vel contra fortunam,aliaque adversa, quae contingere Principi possunt, non minus vigiliis de moderatione opus est, ut status serveruta Uisilijs; ut hostis praecaveri, antequam propius accedat, ac fortunae insultus prohiberi, antequam praesto sint, seditionesq; in republica imparetiri, priusquam capita habeant, possint: Moderatione, ut hostis non tumultuariε. sed sapienter arceatur, ac fortunae insultus, qui prae manibus sunt, prudenter declinentur, seditionesque ac seditionum inr publica capita, legibus tanquam frenis coerceantur: Haec enim si Princeps in statu suo servaverit,ae VIGILIIS ET MODE RAT IONE populum suum rexerit,firmum ac stabile habebit imperium.
Grus accipitrem necat, quae alias ab accipitre rapi, ae interimi victus gratia solet. Verum non facile accipiter gruem superare dc vincere potest, quia dorsum r-ro ita munit grus, ut dum gruem ra pere vult accipiter, ventrem in rostrum coniiciat, ac seipsum interficiat. Ita in hoc Hieroglypto superatus dc interemptus a grue se defendente accipiter cernitur: id ue jure: quia vim vi repellere licet, de omnis,quae pro Vita, cum adversari, damno, aut nece,tutela instituitur, inculpata de iusta est: Quili het enim suam vitam, si alterius vitae praeserat, id quod naturae debet, Conservationem Disjligeo by Coral
128쪽
servationem videlicet sui ipsius persolvit. Ac dignior is, qui non ultro se in periculum conjecit in vita censendus est, illo qui naturae opus perdere voluit. Excellens enim & admirandum naturae opus est humanum cor-κ pus, tanto artificio constructum, annis educatum: ac is morte di. gnus, qui id naturae artificium delere conotur. Princeps itaque dum hostes suos quibuscunque potest modis, se delere velle, ne ab illis deleatur, hac Hierographia ostendit, neque imprudens, neque injustus videtur.
DIGNA MEO. Narrat Ioviiis quod Prosper Columna jam senex amoribus fuerit deditus, etiam si Poeta id senibus dedecori essς velit, dum canit:
Turpe senex miles, turpes nilis amor.9
ac scribit, amasse illustrem foeminam, quae illi mutuum amorem reddebat. Quem cum ille tegere, & honestum haberi vellet; semel secum familia rem quendam, sed humili loco natum nobilem, ut foeminae pudicos mores videret, adduxisse. Qui foeminae ut solent, instabiles & inconstantes esse, ac novis rebus delethari) ita placuit, ut gratiam & copiam sui illi fecerit. Quod, clim summo animi dolore percepisset Prosper, taurum
Perilli pro Hieroglypto adjecto Symbolo INGENIO EXPERIOR FUNERA DIGNA MEO, elegit; ut ostenderet se flammis amoris
exuri, ac mali sui seipsum causam esse, quod atra asiae suae alium adduxisset procum: ac eundem errorem commisisse, quem Perillus olim commistrat: dum proprij interitus causa esset. Pςrillus enim Tyranno Phalari invenerat modum quo homines ingenti cruciatu interfici, absque astantium commiseratione possent. Taurum nempe aeneum, cui inclusus homo, substrato igne, non eiulantis aut gementis hominis vocem, sed bovis mugitum ederet. Verum Phalaris miratus artificis ingenium, illum tauro includi jussit, ac ignem substerni; ita miser Perillus mugiens proprio invento, & horribili mortis genere perij t.
Turris aut aedificium supta rupem extructum, animum Principis indicat, qui, ut turris neque a vento, neque a pluvia concuti, ac dei jci potest, ita nec ille a rebus adversis. Constans enim est ac firmus, ut nullo fortianae, aut adversitatis telo immulari, aut convelli possit. Quicunque hujusmodi constantiae propositum sibi proponit Princeps, laude dignus est. Nihil enim Heroi magis conveniens, quam fortunae impetus negligere, invictum se praebere, quaevis perferre, ac ostendere animum omni fortuna, etiam adversa esse majorem: & fortunam potius animo, quam animum fortunae parere. Id certe martyres complures, qui sanguinem pro Christi fide fuderunt. ac varias calamitates, variaque tormenta pertulerunt, restantur. In ferendis enim tormentis, & torturis, etiam delicatae virgunculae tam constantes nonnullae fuerunt, ut non tormentis affligi, sed
129쪽
deliciis frui, ae stupentibus tyrannis, suaves illis poenae videremita hie non animadvertit animum infractum, magnum S omnia vincentem: talem se habere hic Princeps hac Hierographia ostendere voluit. .
Pompeius Columna duplici Hieroglypto, navicula, homineque volante, ostendit se NIL LIN QV E RE I N A U S U M velle, etiamsi vitae periculum subeundum sit. Magni enim animi est, magna etiam cum periculo tentare,& nihil inausum, aut intentatum relinquere. Sic Icarus tentavit avium volatum aemulari ; verum Solis ardore cereis alis liquefactis, in praeceps delapsus, interi jt. Simili modo navibus Oceanus pra ternavigatur, & superatur, remotissimaeque novi orbis regiones dete. guntur, licet non absque multorum iactura, & exitio. Haec si ab audentibus instituta no fuisset riavigatio,occidentis& orientis divitiae,adhuc sepultae, nobisque ignotae laterent. Americus Uesputius vir magnus, α perpetua memoria dignissim', primus ausus fuit oceanum preternavigareae primus extremas incognitasq, orbis partes detexit. Istorum duorum, instar omnium exemplo, Pompeius magni sui animi institutum demonstrare voluit: ac nihil tam arduum, tam dissicile esse, unde sibi nomen αgloriam comparare possit, quin hoc etiam cum vitae periculo & dispendio tentare &aggredi audeat. In rebus enim arduis & magnis,sat voluisse satis, ae voluntas laudanda est,ctsi optatus effeci' voluntati non respodeat. Qui nihil audent &tentant, raro ad magna perveniunt, ac fortunae bene. ficio fiuuntur. Audaces fortuna iuvat, timidosque r pellit, ac nunquam periculum sine pe-- riculo vincitur. Disjligod by Coosl