Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ae sceleratos, eoercet, abigit, aut ε medio tollit: ut boni & probi imcunde, ae tuto vivant: Hic enim finis omnis justiciae, & propter hunc reges de principes a Deo instituti sunt. Nihil propterea magis laudari potest in principe, quam si justiciam diligat, ipsequemet studiosε

administret, aut ab alijs, si periculum vetet, administrari curet. Ad ministrabit ipse, si cuivis aures praebeat; hac cnim humanitate nihil aptius, ut subditorum amorem sibi conciliet, ac justiciam conservet.

esse potest; ita enim quaecunque in regno iniuste geruntur, & qui mali, injusti, ac improbi ministri sint, facile ab ipso deteguntur. Vbi improbi, ac auari justiciae praesunt, ibi venalis est justicia, ibi viduae, pupilli, ac qui se tueri non possctant, praedae sunt. Vbi boni, ibi floret justicia, ac probi miseraeque personae securam, & beatam vitam degunt, principςsque, quia sitierunt justiciam, aeternam beatitudinem

consequuntur.

DEUS FORTITUDO

MEA.

Pro Hieroglypto fortitudinis, hic Divi Georgii figura exhibetur, qui Dei instinctu, ejusque fortitudine munitus, Draconem illum Anglicum, qui divam Margaretham devoraturus erat, intersccit. Fortitudinem in se agnoscit Mysta, eamque non suam, sed numinis esse, pie profitetur, ut Esaias: DEUS meus, factus est FORTIT U D O MEA: Virtus enim est fortitujo, ac virtus omnis 1 Deo. Hic autem non solum bellica fortitudo, qua victoriam Dei auxilio adipiscimur, intelligitur: Sed ea, qua mundum, Sathanam, omniaque vitia superamus, quam si Dei beneficio obtinemus, tum vere profiteri possumus, nos, vires, valetudinem, divitias, honores, O pes ac delicias contemnere, eaque, quae ijs contraria sunt, pro nihilo ducere, nec multitudinis opinione, nec dolore. nec paupertate terreri, Sed non solum haec omnia contemnere satis est: verum omni bus modis ad virtutem tendere, ut fortes simus, debemus: Inquit C. nim Ambrosius: in duobus fortitudinem spectare animi: Primo ut exteriora corporis pro minimis habeamus, &quasi superflua, despicienda, magis quam expetenda ducamus: Secundo, ut ea, quae summa sunt, omneque res, in quibus est honestas, praeclara animi intentione, usqiae ad effectum persequamur. Dei itaque auxilio fortes, nulla pericula, nullos dolores, ne mortem quidem extimescimus, ac ita animum cominponimus affectusque domamus, ut in nullum flagitij genus,quod Deum offendat, incidamus. Haec vera est fortitudo, quae non nostra, sed Dei est, dc quam Deus per nos exercet, aut ejus beneficio exercemus.

Quis hac Hierographia magnanimitatem hujus Herculis non agnoscit, dum exemplo Rhinocerotis se majora ursere Symbolo asserit Rhinoceros, Divitigeo by Coos e

72쪽

Rhinoceros equidem non minora animalia, sed elephantem hostem

se longe maiorem, dc omnium quadrupedum maximum ameditur. Habet Rhinoceros in naso, & supra dorsum cornu, quo ad saxa limato, praeparat se pugnae ac ventrem elephanti, quem stit. molliorem, petit. Tanti animi fertur, ut, pugna nunquam nisi victor recedat. Cute duris: sima & crassissima est armatus: ut non facile ab elephante vulnerari possit. emadmodum autem F hinoceros minora quaevis animalia

contemnit, ac victorian quam ab illis serre posset, sibi potius ignominio. sam qu1m gloriosam putat. Sic magnanimus iste Dux, sibi non res exiguas, facilei, & leves, urgendas; sed magnas, dissiciles, dc arduas, ut majorem gloriam consequi posset, proposuit. Duilired by Cooste

74쪽

uNA FUIT.

Quia ab una arbore duo rami ablati terrae4ue inserti in duas arbores abeunt; Recth Renara, Herculi matrimoni j foedere juncta,quod

duae manus se mutuo ac ramusculos complectentes, indicant, marito progentem & sobolem promittit. Nihil enim optabilius principe, quam ut legitimam prolem regni haeredem habeat ; nihil4qe muli priam abi .lius & gratists, quam ut conjugi suo sobolem ferar. Vt autem arbor, qua inmusiculi ablati sunt, una fuit, ac ramusculi terrae inserti, multiplicamur: Ita etiam una scemina, conjugii beneficio m ltiplicatur Divinam autem & conjugalem csse conjunctionem , demonstrant manus E nubibus porrectae. Foelicem autem fur am sobolem significant oleae vel lauri ramuli, qui pacem & victori m in regno sevi Prio Ru*d eqrona notatun promittunt.

Alphon sus Dux Ferrariae ab anno aetatis decimoquarto hac blici rographia usus dicitur, causamque dedisse praeceptores; Qui cum illum optima indole, ac ad virtutes natum animadverterent, Ope inς picabant, ne Rnquam hanc indolem, dc ad vinules propensionem, mutari aut pxtingui, ut principibus contingere inter, pateretur. . Hi enim Optime estucari, virtutibusque omnibus prnati, cum primum florem aetatis aφφum runt, aut ad gubernacula rerum vocati sunt, effrenes quasi facti, virtutes in vitia mutant, aς qui prias mites, crudeles: qqi Iiberales, avari,

qui aequi, iniqui, qui ςasti, in omne libidinum genus profusi; qui modesti. scurrae; qui affabiles, dissiciles & morosi, fiunt. Vt it que Almonsus pstenderet se perpetuo constantem sore, ac indalem Geniumque ad virtutes stimulantem, se non derelicturum EX CEI 4AE FIRMITUDINIS figuram columnam, constantiae imaginem Pro Hieroglypto edidit.

OBSTANTIA NUBILA

soLUET. PMant aliqui Cossarem hunc, cum adoleucens adhue emet, ii lustrissimini quandam virginem amasse, qua cum potiri ob multa impcdimenta non posset, istam η3erographiam excogitasse; ut tempus aliquando sore, quo discWssis impedimentis omnibus, Amasia sua po. tiri po*et significaret. Verum augullius mihi videtur haec Hierographia interpraetanda ; Nempe ut Sol ineffabili vi potentia, ac calore nubςs, qui conspectum illius nobis intercipiunt, solvit ac consumitὲ ita etiam authoreui istius Hierographiae in vero, & aeterno Sole Deo D . max. eam habere animi fiducia ira, quod ille, quaecunque obsunt ne ad Relicitatis, ac beatitudinis culmen pervenire possit, facile distbl-vςr. P est etiam stemmati aut familiae applicari, cum antiquis

75쪽

sima, & illustrissima Solis instar sit, quin is, a quibus labefactari, ac opprimi posset, facile delebit, ac in nihilum, ut Sol nubes, rediget.

c ESSET. Navis mari, ventis ac tenebris concredita, animum aut nego-t a Ducis periculis non levibus exposita indicat. Consolatur tamense Dux neque desperat, quin ad Relicem portum sit adventura cum ait

HESPERUS UNUS L V C E S S E T. id est: stella aliqua

major. Eius enim lumine licet exiguo optatum portum navis cons quetur. Admonemur itaque hac Hierographia , ne in peticulis conostituti desperemus, sed in Deo speremus. Facile enim si vel minima divini auxilii lux assulserit, liberamur. Quamdiu meliora speramus, tamdiu levius scrimus pericula. Spes enim sperantes alit, ac speratis sperans ut piaesentibus fruitur

'AD NOS LAU D I S

A IM O R. Capreolus in cacumine rupis se ostentat. Animal quod inter rupes degit, ac summa semper appetit loca. tanta saltandi peritia, dexteritate ac securitate praeditum, ut in planitiem vix palma majorem saltare praeceps absque periculo audeat; quam cum pedum unguibus appraehendit, ibi etiam se sistere potest. Quemadmodum itaque hoc animal nullo praecipitij metu, semper altiora, & summa petit donec ulterius nun possit, ita illustrisi. iste vir Ioannes indicate hac ilicrographia voluit, se virtutem, qua sola vera laus comparatur, semper ama re, tantique facere, ut difficillima quaeque illius gratia, ac ad eam com sequendam aggredi, velit.

, EX GLACIE CRISTALLUS

EVASIT. De se proculdubib Ludovicus Gongaga, loquitur dum ait EX GLACIE CRISTALLVS EVASIT. ac a cristalli

origine Hierographiam deduxit. Putant enim authores nonnulli glaciem diu in frigidissimis montibus servatam, tandem in cristallum abire, ac cristallum prius aquam fuisse. Verum omnino falluntur, nunquam enim aqua in cristallum mutari potest, absque tamen aqua non generatur, solvi enim terrae tenuissima portio cum aqua debet, quae recedente aqua, tum primum in cristallunt concrescit. Si cristallus ex aqua congelata constaret, igne solveretur; quae enim frigore concrescunt, calore solvuntur,) ac aqueae partes igne consumerentur: quod non fit experienti. Igne enim crematus, calcem seu ter eam, & sal cujus spiritus beneficio coagulatus fuit, ostendit. Verum

non refert,

76쪽

non refert, quid hae de re vulgares authores renseant: Constat u- lustrisimum D. Ludovicum hac Hierographia ostendere, nihil esse t mimbecillum, ignobile, dc pusillum, quin tandem studio, diligentia, opera, & industria, illustre, firmum, magnumque evadat: Ac proinde se illustriorem omnibusque virtutibus ornati teni suis futurum.

78쪽

sOLUS IN DEFICIENS.

In rebus humanis nihil est persectum, nihilque completum, nemo etiam tam scelix, aut beatus, cui non aliquid desit,& quem non premat molestia aliqua. Si animum spectes, saepe illi, quibus neque valetudo, neque externa bona desunt, curis, tristitia, anxietate, alijsque animi affectibus cruciantur, ac virtutibus animique quiete carent. Quibus animus compositus est, fortunae bonis, vel bona valetudine, plerunque carent. Ae qui divitiis alijsque externis amaunt, bon multoties valetudo dc virius deficit: Nunquam enim hac in vita quis ita foelix fuit. ut si alijs nihil illi deesse videretur, sibi tamen nihil deficere agere, ret. Hinc rectE Ovidius:

Vltima semper Exspectivis dies Ministis, dis f beatus

Amr obitum nemo,s 'emas funera debet.

Et Cic. in Tuscul. Qiii beatus est, non intelligo, quid requirat, ut sit beatior: si est enim quiddam quod desit, ne beatus quidem est. Haec perpendens Mysta Solem Hieroglypto exhibuit, ac illum solum indeficientem scribit: Verε prosecto, utpote qui neque motu, neque lamine . neque calore unquam defecisse deprehensus fuerit. Per tot enim secula tam citato motu, quem mens humana conc pere non potest, indefessus semper permansit, ac per tantum spacij intervallum lumen perpetuo idem nobiscum indeficiens communicavit, mitiq; suo calore nos fovit. Et quamvis haec omnia huic nostro visibili Soli conveniant: voluit tamen mystice Hierographiae author Symbolo aeternum

illu Solem, Trinitate videlicet,intelligi, qui solus indificiens & beatus est, quem ipse, ut etiam beatus, dc indeficiens fiat,sibi pro rerum omnium scopo, sancte proposuit.

vis T i SESSIONEM MEAM Depictus hie est furnus probatorius incensus, cui catinus quem Spagiri tigillum vocant) virgulis aureis plenus, impositus est; ut ostem datur aurum examini,& depurationi eci commissiim: Aurum enim igne vehementi probatur, ac si adulteratum sit, facile exemptum dignoscituri Prius tamen ingenti igne cruciari debet: nisi enim prorsus ignitu fuerit, n5 liquescit, liquefactum, ac in virgas proiectum,tum demum qWanti valear, manifestu fit, Colores siquidem oc sucos adulterinos ignis consumit. Vt Itaque aurum igne diu vexari, antequam valor ipsius innotescatinobisquest in precio, debet; ita etiam viri boni, Deoque grati, multis saepe a Deo calamitatibus affiguntur, ut illustriores Deoque chariores fiant. Hune divinae probationis modum in se Dux iste agnovit, propter adverta, quae perpessus fuit, ac auri igniti instar magna animi fortitudine, const/nter

pertulit. Ob id ait: DOMINE PROBASTI ME ET CO.GNOv ISTI SESSIONEM MEAM. Sessione . quam sum

79쪽

nus probatorius indicat, Malchionatus dignitatem & locum ad quem 1 Deo vocatus suit, intelligit, quem se ut vocatio postulat bene rescre,. 4emonstram velle videtur.

DOMINE PROBASTI ME ET

COGNOVISTI ME, Repetitur hic Hierographia superior, sed omisso probationis furno , ac in Symbolo sessionis vocabulo; ita ut non ad locum, sed ad le.tantum referri velit Hierographiam author. Aurum itaque iterum ti .gillo impositum igni substrato probari ostenditur. Auri probandi modi

vari j sunt: Probatur enim Lydio astrictum lapiduvetum incena&fallax haec proba,quod superficies tantum examini stibi jciatur. Probatur etiam aqua ex hali nitro, & vitriolo distillata, huic enim iniectum, ac post aliquot tempus exemptum, si pristinum pondus servaverit, adulteratum non fuit. Per ignem facilius probatur; stibio enim commixtum, ac in pyra- idem projectum, si pondus amiserit purum nunc, non antea fuit. Exactissimε autem cementu regali, quod ex pulveris plumbi uncia, sulphuris vivi, sali spetrae, singulorum semuntia,arsenici erudi, salis communis binis unciis constat in probatur 3 eo enim omnis fucus tollitur, ac pu

rum purumque redditur; Hique duo postremi per ignem probandi modi

veri sunt: Si enim stibium ac cementum t*lerit aurum, defoecatum, acobrietum dici potest. Vt itaque ignis aurum, ita Deus. num illi fidamus. in eo spem ponamus, ac virxutes amemus, i rine ornati simus, varijs nos calamitatibus probat; quas si sustinemus patienter, tum demum nos probatos, puros ac putos peternaeque beatitudinis compotes fore, scire possisemus. Hanc probatiψnem iobi instar a Deo institutam Marchio iste serrulisse hac Hierographia non minus, quam priori, ostendere voluit.

NEBRIS.Christianismos est, cum anniversarios Salvatoris nostri crucifixi luctus, ejusque diei,qua passus, & mortuus est, memoriam celebrant,treindecim candelas sub crepusculum,eo,quo cernuntur in Hieroglypto, modo constitutas, incendere. Hae duodecim Apostolos, & beatam Uirginem numero referunt, acetsi omnes simul ardeam primo: paulatim Ya ira enpostea singulae extinguuntur, donec omnium suprema sola luceat. Quae sola tenebris depellendis sussicit: quia habitus privationem tollit: Tcia c. brae enim nihil aliud, quam lueis sunt privatio, ac lux nihil aliud, quam vita corporum, quatenus visibilia sunt, aut lueentis corporis in objectis corporibus, spirimalis praesentia ae idea, quatenus visus objectum est, sensu potius,qu1m definitione, aut ratione nobis nota: Nemo enim mortalium veram lucis essentiam comprehendere animo potest: imo nec an substantii, an qualitas, &si substantia, an corporea, an incorporca sit, intelligi potest. Oculis nihil notius luce: Eius enim beneficio cuncta apparent,&perspicua omnia sunt, ac calores actum recipiunt; ut 1 on absurde

80쪽

absurde Aristoteles, lucem actum esse perspieui quatentu Frspicuum definierit. Habella Palaeologa Gima ex prosapia imperatorum Constantinopolitanorum, propter Turparum tyrannidem, tam diu in tenebris la ruit, donee Francisti Marchionis conjunx esset, cujus unius det solius Iu- , si se ereptam E tenebris agnoscat, ac sibi illam solam lucem suffec- re, ut omnes animi molestias, anxietates, omniaque perpem mala oblitexet ae exstinguat 1 quis illi vitio vertere porςst, imo non laudet poti est Mulieris enim lux vir est, a quo ornamentum & dignitatem adipiscitur. Sed & nonnulli arbitrantur, illam hac Hierohaphia usam cum vidua esset, ac ab omnibus aulicis. uno excepto sene, deis rereturi Cum enim filius ipsius, Amasiam nobilem conjugis loco secum circumveheret, ac omnes aulicos, a quibus mater antea honorari

solebat in ut Amasiae suae aulam ornaret, & ad se traheret: Vidua matre ab omnibus neglecta fuit, unusque tantum illi fidus adhaerebat senex, cujus fidem & lucem, ut sibi suffecisse, ac caeteros contempsisse ostenderet, verisimile est hanc Hierographiam edidisse: Prudentius ac utilii D unius hominis probi, & fidi consuetudine uti licet, qu1m mutitorum, cum fides a multis raro servari, ab uno facillime possit.

. id est:

INNOCENS

Pro innoeentiae testimonio exhibet hic adamantem in summi. tale montis constitutum, ac conspicuum facibusque illustratum Mysta.

Adamas inter omnes gemmas ςolore omni vacat, ac transparens est aquae instar, puritatis sanε, bonaeque conscientiae index. Duricie αfortitudine, nulli gemmarum ςedit, ignis serens injurias, e quo purior, ac piridior depositis sordibus, & nubeculis solet exire: Vt recte igne examinatus irreprehensibilis, ae inculpatae pulchritudinis dici possit. Ad ejus naturam alludit Mysta, eum se innocentem ac inculpatum Graeco Symbolo ostendit: Habuit enim invidos complures, dum Caroli Quinti summus Dux belli esset, hos facibus ignitis notate voluit: Vti enim ignis adamanti notam, aut maculam inurere nullam potest: sed illum nitidiorem, ae illustriorem redgit: ita nec invidi aut detra.ctores illum calumniis maculare vetὸ possiant. Quia id est i

sine macula, ae montis instar, ipsius virtus, ae innocentia, ita firma, ac omnibus conspicua est: ut invidorum ac momorum dentibus tanquam facibus, potius illustretur,quam obscuretur.

IN AETERNUM.

Duae manus dextrae nubibus porrectae, nihil aliud, quam divinum ac coniugale foedus, quod inter Margaretham, α Lidericum istum est, significat: Duabus enim dextris λlent foedera confirmari. Conjugale vero foedus ad mortem' alterius conjugis tantum d u. H tare solet.

SEARCH

MENU NAVIGATION