Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

FIDEM FATI VIRTUTI SE.

QN E M u R. Antiqui capricornum ita pingere solebant, ut terrae globum, remumque anterioribus pedibus, ac dorso cornucopiae contineret. Plasgura nummos sculpi jussit Augustus Caesar, qui Capricornum in hor scopo, vel pro ascendente habuit. Et si vero asti ologorum judicia vanai int, vanaque plerumque promittant, quod ex necessariis causis, quinam contingentes effectus fieri debeant, praesciri velint: Nihilominus tamen, quia Dux eundem Horoscopum,cum Caesare Augusto, ac Carolo Qui to Imp: habuit, eoque die, quo Augustus victoriam contra M. Antonium ad promotorium Attiacum, obtinuit, eo etiam ipso, ille ad momtem Murtanum Floreqtinos vicit, ejusdemque fere cum Augusto aetatis fuit: Non videtur inepte usus hac Hierographia; qua afiologicis vaticini js neque probatis, neque eontemptis, se Horoscopi,dcF ATI FIDEM eiusque promissa VIRTUTEsia, non Coeli S E y I, & obtinere velle mstendit: Major enim laus est, propria

virtute, quam aliena, res magnas consequi. Diuitia eo by

53쪽

DEI VIRTUS EST NOBIS.

Pij, & Relices illi sunt, qui in fallicitate, rerumque affluentia constituti Deum colunt ac venerantur,beneficiique ab eo accepti, memores quicquid boni, vel beatitudinis adipiscuntur, illi ascribunt. Hac pietate, Cosmum principem fuisse insignem, fidem facit , quod post trucidati fratris funera, ad imperium corona designatum invitis scarijs, evectus, crucis id est numinis vim sibi familiaeque suae Mediceae, quam aliquot globuli Hieroglypto inserti notant) adfuisse Hierographia testetur, & agnoscat. Hac enim non solum gratias numini a quo imperium accepit, dicit: verum etiam hostes bona causa destitutos, numinis metu, quod 1 sua stare parte asseritin a vi injurijsque inferendis deterret. Arduum enim est contra stimulum calcitrare, ac contra eos, quos divina tuetur virtus, quid machinari, vel moliri.

INTEGER VITE SCELERISQUE

pu Ru S. Venationis dea Diana, arcu pharetraque instructa, serpentem calcans pedibus, ac capricornum manibus tenens, conspicitur. Exhibetur capricornus 3 quia ut praecedenti Hierographia notavimusὶ in Ducis horoscopo constituitur. Qui fortassis propter alias constellationes violenti quippiam Duci portendit. Verum quia animus prudens ab astris non regitur, fataque evitare & fugere potest. Propterea Diana cum serpente id est prudenter incedens, Capricornum sid est fatum ὶ venatione captum, manu detinet, ne libertatem ad virtutem tendentis animi impedire, & illudere possit. Haec proculdubio Dux sibi applicare voluit,

ac significare, se,quod INTEGER UITAE SCELERI Sc EP U R V S sit, fati minas non metuere, sed ratione, & prudentia vitam ita instituere, ac dirigere, ut quasi captum suoque arbitrio subjectum habeat: Sapiens enim dominabitur astris, vitaeque integritas hominem ad foeticem optatumque finem deducere solet: Qui enim bene vixit, bene etiam mori so let.

TUSCORUM ET LIGURUM

STLI A RENASCENS '

Elba insula in mari Tyrrheno sita, non proeul 1 Plumbino Thusciae promontorio Hieroglypton constituit. Huic ascriptum est S YLVA RENASCENS. Fuit siquidem haec Insula sylvis referta, ac

praecipue circa eam partem ubi Cosmopolis civitas exstructa, apparet. Hane quia Thusciae Dux a fundamentis aedificanit, ac egregi cmunivit, facti illius memoriam posteris relinquere voluit. Eleganter sylvam renascentem appellat: non arboribus, sed propugnaculis ac hominibus, qui non solum se, ac ipsam insulam, sed etiam Thuscos, ac vicinos

54쪽

vi binos Ligures adversus externos hostes defendere, ae seeuros reddet possunt: Eo enim loco sita est, ut ipsi Thusciae propugnaculi viceis,

invadentes Thusciamate Osit. .

Vt adamas sortitudine, patientia, & valore, reliquas gemmas Q. perat: ita citam Cosmus iste magnus Hetruriς Dux significare voluit,trihus anuulis adamantibus ornatis, se operam dare, ut alios omnes principes sortitudine, patientia ac valore. hoe est, virtute, possit superare. Dignum certε tanto principe propositum: Fortitudo enim virum magnum imprimis decet; cuius munera praecipua sunt, mortis dolorisque contemptio: Robustus enim animus, dc excelsus omni est liber cura, & angore, cum& mortem contemnit, & ad dolores ita paratus est, ut meminerit mariis imos luctus morte finiri; parvos multa habere intervalla 3 requietis mediocris nos esse dominos: ut si tollerabiles sint, feramus: sin minus,

a quo animo e vita, cum ea non placeant , tanquam ex theatro exea

mus. Patientia fortitudini tam similis, quam adamas adamanti: Viro enim forti adversa patienter ferre, utile est. Cujusvis enim doloris remedium est patientia: feras non culpes, quod vitari non potest. Ualor, seu existimatio ob virtutes, animique dotes sequi hominem solet. Ea siquident natura est viriutis, ut quemvis in sui admirationem trahat, magni fiat, & colatur. Porro annuli adamantibus ornati se mutuo complectuntur, ac virtutes has ita iunctas indicant, ut separari non possint. Adamantis vero fortitudo, qua omnes lapides & gemmas terere potest, ac patientia qua, igni ac serro resistit, dignita siue, qua reliquas gemmas valore dc aestimatione superat, cuivis nota est, Ita ut recte obscura haec Hierographia hoc modo explicari possit.

FESTINA LENTE.

Iam aliquoties Symbolum istud quotidianum repetitur: F ESTINA LENTE, verum alia sculpturas hic enim delphinus

circa anchoram, & remum repens, aut natans cernitur. Delphinus, Plinio teste, velocissimum omnium animalium , ocyor volucre, Ocyo telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio pene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. Festinationis itaque index delphinus, eumque lente festinare , docet circa anchoram revolutio, quae celeritatem lentam facit, & remus, qui remoram, aut si mavis moram indicat. Diximus antea prudentes eos esse principes, qui festinanter & lente negocia magna gerunt. Hoc est, qui mediocritatem servant : oblatas occasiones non negligunt, ac nihil sine consilio aggrediuntur. Nam in rebus magnis memoriaque dignis, consilia pri inlim, dei de acta, postea eventus spectantur.

HETRURIA PACATA.

Quid praestiterit magnus Dux Cosnus HETRURIA PA

55쪽

CATA, hae Hierographia bstendit: Ferociam enim leonum , hoe est potentum, & Iuporum, intelli inimproborum, quique turbata repub. bonorum Opes consumunt, & perdunt, compressit, illorumqtae loco cornu copiae, id est rerum omnium amuentiam, & copiam induxit: Haec enim pacem sequi solent. Tempore siquidem belli trudes, ac inquieti, plerunque res gerunt, turbasque augent, dc promovent. Rapaces fraudulenti, ae avari Iuporum instar, in turbis praedam venantur, omniaque sursum, deorsum commovent, ne desit rapinae occasio, Ita ut, boni, quod se a turbis excludant, illis contemptui, ac praedae sint. R ecte itaque Hie. rographia significatur PACATA FIET RURI A leo- ιines,&lupos domitos, ac omnium rerum abundantiam, squam cornucopia designat pacis beneficio introdu-.ctam esse.

57쪽

Nulla est virtus quin viro maxime conveniat, illiq; ornamento sit: Remina ab alia virtute, quam 1 pudicitia vix laudatur. Hanc unicam si

conservet, jam omnibus virtutibus ornata videtur. Hac si careat, caeterae omnes virtutes, ut affabilitas, mansuetudo,comitas,ac parsimonia, quae mulieres ornant, ita sordescunt & deturpantur, ut potius dedecori, & vitio, quam decori sint. QEo enim affabilior impudica, eo sceleratior, ac ad decipiendos viros protervior, instructior, aptiorque iudicatur; sic de alijs virtutibus censendum. Verum non susticit mulierem esse pudicam; Ita enim vivere debet, ut honesta habeatur, & putetur, Hoc est famam servare debet,omne'; occasiones fugere, quibus suspitio impudicitiae incurritur. Pudicitiς verae exemptu morte sua exhibuit Lucretia Romana Collatini uxor,quae a Tarquinio superbo, invita compressa pectus pugione, ne sceleris conscia fuisse crederetur transfodit. Hac sibi pro ex eplari & virtutis stimu- Io Leonora Cosini uxor proposuit, ac si no morte, vita pudica imitata est.

PROSPERO MOTU .

Qu is dubitat quin Mysta hic sibi gratuletur, quod triremis, sua

suorumq; ope, contra fluctus procellas spectant enim vexilla puppim adoptatum properet portum: Hoc est, quod ea quae animo concepit, ac diligentia laboreque ad exitum stelicem ducere studet, invitis malevolis, malaq; fortuna ΡROSPERO M OTV ad finem cupitum tendant, Vt triremis eorum quos continet diligentia, & labore, contra ventum, dc fluctus marinos, fatis prosperEdesidaratum saepe portum adipiscitur: ita Heroes diligentia ac studio, non solum virtutem consequi, ac difficillima quaeque ad Optatum finem perducere possunt: sed etiam contra inimicorum & invidorum conatum, ad principatus dignitatem PROSPERO paulatim MOTU evehi. Diligentia enim ac studio, virtutis habitus comparatur, omnia 4; impedimenta,& obstacula, quae virtutis habitum ac ne quis ad summa pervenire possit, prohibent,removentur,& superantur.

Magnanimi boniq; principis est, non solum neminem Iaedere, sed

eos defendere, qui propter aetatem, defectum rationis, ignorantiam,aut aliam causam se defendere contra improborum injurias & fraudes non possunt: ut sunt impuberes, aetate minores, viduae, mente capti, surdi, muti,

coeci, rustici ac exteri. Hi enim Omnes pupillis comparandi sunt, ac 1 lege,& rege. nisi Barbarus haberi velit, desendi debent. Barbari siquidem, apupillos, viduas, rusticos ac reliquos, qui seipsos tueri non possunt, fraudibus, dolis, ac vi bonis spoliant, & in servitutem morte quavis deteriorem redigunt. Hos boni & magnanimi principes, ne in se numinis iram concitent, non imitantur: sed potius Ducem hunc Franciscum, qui laedentem tantum laedit, ut ruscus vel Taxus arbor. Hae enim folia ita spinis horrida habent, ut ramum, aut folium ab illis illaesus nemo decerpere possit. Magnanimum itaq; non solum hujus Ducis est propositum,quod cum tan- tlim lae-Djsiligod by Cooste

58쪽

yntlim laedere velit, a quo Iaeditur 3 sed etiam necessarium, ut authotitas, ac majestas ipsus non labefactetur, sed conservetur.

AM AT UICTORIA CURAM.

Μysta mustelam in arenam proscri, quia cum procul odore Bus nem sentit, rutae ramusculum qii aerit, eo4qe arrepto munita, busoni Obviam it, ac odore herbae, quae venenis omnibus medetur, en es*t, alias halitu Busonis interitura, tanta inter eam, & inimicum est antipathia. Vo. Ivit Hieroglypto Mysta significare, non solum prudentia, contra eos, qui vel statum vel personam suam laedere vellent, se defendere vel Ie, sed etiam cura ac diligentia, inimicorum suorum technas & machinationes 'cit εmustel instar eludere,vincereq; poM. Vix profecto aliud maiore 'a curam,& diligentiam requirit, quam victoria, sive quis inimicos, & h stes, sive pravos improbosq; , animi affectus, ac vitia superare contendat, neque enim minor laus est, internos quam externos hostes vincere. Interni siquidem perpetuo nobis insidiantur, & incautum seriunt; ut irai ac libido, quae nisi summa cura, diligentiaq; coerceantur, facilὸ rationis imperium

contemnunt. Imprimis autem cavendum, ne vitia in consuetudinem veniant, summaq; cura, & studio virtutes, quae illis opponuntur, assidue ita exercendae sulit, ut in habjtum transeant: Hac enim ratione, victoria

cura & diligentia obtinetur. Ad externos superandos hostea, non mines curam, quam diligentiam desiderari, norunt belli duces.

GARRULA ET VADE.

Non dubium quin haec Hierographia in garruloi, & detrectatores

aptata fuerit, qui hempe verborum copia sapientiae opinionem apud indo. bctiores, & leviores homines venantur, aut bonorum hominum famam lacerant, & ex alienis vitiis laudem quaerunt. Vtrumque sane vitium ex crandum,aulisque principum familiare. Ibi enim illi qui audaci quadan dicacitate alios superant, prudentiores doctioresq; judicantur, de habentur, quique aliorum vitia recensent, ac carpunt, virtutem ama , & habere putantur. AEgre prqsecto sapientcs, & boni viri tale iudicium, chm vitium pro virtute babetur serunt Sapientes loquacitatem odio habent,pauisca loquuntur, & necessaria tantum, potiusq; silent. Tacendo raro peccatur: loquendo serpissime, ut inquit Horatius;

Boni aliorum vitia tegunt, ne si propalent, invidiae notam sibi inu. rant. Garrulos itaque, & detractores Ioannam, Imperatoris Ferdinandi filiam, ac Francisci uxorem, odio persequutam fuisse,ac a se abegisse, facilis tum Symbolo tum Galerita avicula manifestum fit. Galerita enim, nubibns volatu inhaerens, totos dies aestate garrit, ac Symbium ut absoluto inutili garritu decedat & vadat, praecipit.

In hae Hierographia una Venus, unusq; amor aut Cupido apparet. F a Platoni Duilired by Cooste

59쪽

platoni duae sunt Veneres, ut & geminus amor, una & antiqua dc sine n tue Venus coelo nata, quae coelestis Venus nuncupatur. Altera junior est Iove, & Dione progenita, quam vulgarem communemque vocamus. Amor eadem ratiohe, alius coelestis, alius vulgaris; nunquam enim absque Venere amor eae C lestis amoris ossicium est, aeterna,& summum illud bonum amare, ut haberi possit. Habetur autem ab iis, qui omnes animi vires ut id consequi possint intendunt. Vulgaris amoris ossiciu est,terrena, caduca, & mortalia amare, ac desiderare, quae varii gqneris sunt, alia enim honesta, alia inhonesta sunt. Inter honesta censentur, artes, scientiae dc similia, quκ tum propter se, ae ipsum honestum, tum propter utile amantur & expetuntur. Inter inhonesta sunt voluptates, quarum amor turpis

habetur. Hanc Hierographiam cum Symbolo sive quis velit coelesti V neri, aut amori, sive terreno, applicare, perinde est. Quicquid enim amatae expetit humanus animus, id facile si sibi confidat, aptisque rationibus aggredi audeat, sciatque, consequitur: Labor enim improbus omnia vincit,ae audaces fortuna iuvat. Id profecto doeent sancti viri, Zc martyres, qui divino amore pleni, extrema quaevis passi sunt, ut summum illud bonum consequerentur. Id etiam artifices manifestum faciunt,cum ad artes, aut scientias summa cupidine impulsi, nocte dieque sudant, ut summam illius cognitionem adipiscantur. Amor dissicultates, & pericula omnia,Veneris suasu, contemnit. Verenti enim obstacula, non datur ad metam aditus Propterea inquit Symbolum: AUDE ET FIET, hoe est: si

quid ames, aude; fiet enim, ut re amata potiaris. In Venereis amoribus prae caeteris audaciam raro audentem fallere, cuivis notum est. Ad hunc

non dubium est, quin Blanea respexerit, sibique ipsi gratuletur hac Hier Daphia, quM audaciam scilici successu sibi profusci cognoverit. Alios

itaque ut audeant exhonatur, ac compotes optatis fore si pareant,promittit. Ait enim AVDE ET FIET. Fuit illa nobilis & patritia Veneta, ex illustristima prognata familia, eximia pulchritudine praedita, ac altera Venus, quae Franciscum Ducem in sui traxit amorem, ac ita Cupidionis iaculis feri jt, ut sauciumnullam, nisi a se,cujus jussu jaculum immissum fuerati medelam acci peret: quam illa tandem illi perpetua vitae comsuetudine obtulit, Sacramento firmavit ac servavit, donec concomem animum instetici,ae simili fato λmul redderent. Hoc audaciae ultumum fuit praemium. Diuitigod by Coos

SEARCH

MENU NAVIGATION