Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

INFESTUS INFESTIS.

Elephas hoc habet peculiare, ut cum ovium gregem obvium habet, non sol iam non offendat, sed proboscide, qua manus I O utitur, hinc illinc oviculas amoveat : ut sibi viam faciat, ea ue non laedat. Generosus iste Elephantis animus causam praebuit Hierographiae. quae, elephantem sibi viam per gregem facientem, ne oviculas conterat,

adjecto Symbolo INFESTUS INFESTIS, demonstrat. Uult autem author intelligi 3 se injuriam aut vim inferentibus infestum; quietis

vero dc benignis, mitem fore. Quae certe virtus etiamsi quemlibet de-ccari, nulli tamen magis, quam principi convenit. Hac enim a matut 1 populo, suoque loco dignus censetur; quod bonos tueatur eosque praemisis, ac honoribus ornet, malos vero puniat, & a repub. tanquam alijs inse-stos abigat. Qui principes subditorum sacultatibus inhiant, ac minima data occasione, ad se trahutn, Omnibus se exosos faciunt,&non durabile regnum habent: Execrabile enim vulgo videtur, eum qui immensas habet divitias, non solum tenacem esse, sed innocentes, aut vix P. nam meritos spoli re.

FIDE ET CONSILIO.

Elegans haec est Hierographia & vera,nuae orbem fide contineri,&eonsilio regi, ostendit. Manus enim junctae fidem. & angues consilium, vel prudentiam designant. Quantum valeat in repub. & consilijs fides. sciunt politici omnes. Fides enim commercia firmat, sine quibus nulla respub. florere aut stare potest. Fides laborantem ac mentem remp. nutrit, & alit. Hanc si principes vel exereituum duces amittunn, piaecipites ruunt, neque amplius se vel exercitum tenere, aut sustentare, deficienti 'bus facultatibus, possunt. Vt autem in illis necessaria fides, ita etiam in consiliis, quae propalari non expedit, ac ad tuendam rempub. hostesque arcendos debellandosve instituuntur. Hςc enim, qui, contra fidem silenti j datam, detegit, hostique revelat, proditoris supplicium meretur. Si quis Theologice, fidei voeabulum explicare velit: conveniet Opti

me Symbolsi Hieroglypto. FI DE enim hoc est religione ET CONSILIO, id est legibus, quae jurisprudentum consilio statuuntur, hunc

orbem regi, cenum est.

CON ESTAS, id est: ISTIS.

Hierographia haec inventa primo fuit a Ioanna Arragonensi, quam Romae praesul quidam senex deperibat, cum autem ab ea repulsam Pateretur, neque libidinem explere posset, amore in rabiem verso, prohibuitiae aedes suas egrederetur. Uerum illa mandato neglecto clam se Roma proripuit, ac Hierographiam hanc, amicis in signum evicti periculi, & victoriae exhibuit. Exhibet autem leonem clunibus insidentem, pavidum ac a tribus facibus, quae manu virginea continentur territum. Leo,qui ut innuit Plinius) senex, primum hominem adoritur, senem procum indicat faces autem, quibus terretur leo vel senex procus, pudicitia, generositas & prudentia sunt, quae decus muliebre conservant. Pudicitia in infamia Disitired by Corale

42쪽

famia arcetur, generositate insidiantes repelluntur, ac prudentia pericula caventur. Istis itaque tribus rectε se ferociam proci illudere gloriabatur. Cur autem haec Beatrix eadem Hierographia usa sit, nescitur. μαε The logich leone, Satanam designat, quem tribus facibus spe, fide & charitate domavit; ut diadema coeseste consequi posset: Vix enim credibile est, Deminam politicε haec intelligi velle; nempe religione, iusticia, &armis tanquam faςibus, diadema seu regnum contra Ieoqem, id est

servari.

INSTAR OMNIUM.

Quid sibi velit Emanuel Philibertus Dux Sabaudiae hoc Symbolo, INSTAR OMNIUM . di melle est coniectu, praesertim quod ex

Hieroglypto explicati, aut suppleri Symbolum non pessit. Nam corona ex lauri frondibus, cum baccis exhibetur, ac in superiori parte rosa ex unionibus, qui gemam circumstant, conspicitur. Nisi forε Princeps quemadmodum gemma ista precio, dignitate, elegantia dc pulchritudine instar omnium unionum est: Ita etiam se INSTAR OMNIUM suorum subditoru esse innuat. Princeps enim caput est rei p. sicut a capitς non solum motus omnium membror, sed etiam sensus provenit: ita , principe salus & foelicitas populi proficiscitur ; ut recte Princeps se IN S T A ROMNIUM, a quo salus & Relicitas omnium dependet, dicere possit:

Sed fortassis corona haec, quae ducibus Romanorum triumphantibus dabatur, ex lauri folijs, huic DUei INSTAR OMNIUM aliarum est: Solebat enim dari obsidionalis, Duci obsidionem pata: Civi Iis, civem liberanti : muralis, primo murum scandentit Castrensis, castra occupanti:& navalis, primo navem insilienti: Sed triumphalis tantum duci totius exercitus,qui victoriam obtinuisset: Vt enim ille caput militum omnium&exercitus est, ita occorona ipsi data, INSTAR aliarum OMNIUM esse debet. Principes itaque rectilis majora, eaque, quae caetera compIciae unt, qu1m viliora petunt.

RECONDUNTUR NON RETUN.

D u N T u R. Palo arnia imposita cernuntur, inquit Symbolum: R E C O N-DUNTUR NON RETUNDUNTUR: Retundi enim, aut negligi ne pacis quide tempore debent: opinione siquidem citius saepe Mula oriuntur, ac incauti dc sine armis facit E superantur. Prudentes principes tempore pacis cogitant de bello , ac ita omnia parant, ut orto bello extemplo parati, necessarijs omnibus sint: Exemplum prudentiae praebet

Respub. Veneta, quae a multis annis armamentarium celeberrimum t

tius Europae in promptu omni armorum genere instruetsi habet. Verum non solum armis prudens princeps, pacis tempore, sibi prospicere debet, sed thesauris, pecuniis, opibus, ac viris qui bella gerere possint: h*c mriim nervum belli dicuntur vulgo constituere. Loca etiam, quae ingressum provinciae prohibere hosti possunt, tempore pacis, muniri vallis, fossis, quisque debent: Hκc enim qui differt, dopec bellum oriatur,sibi&tem Pus Diuili so by Corale

43쪽

equi non posse, sentiri.

SPOLIATIS ARMA SUPERSUNT.

Hieroglyphe proti me praecedenti similis est. Pato siquidem amassint imposita, Gnome veto differt. Ait enim SPOLIATIS ARMA SUPERSVNT. Sed qdo pacto spoliatis omnibus rebus, arma superesse possunt Supersunt sanes quia furor arma ministrat. Ira,v indictae bcupido cudunt & offerunt arma. Ostendere itaque hac Hierographia

princeps voluiti nemini vina esse inferendam,victosque non esse terendos3 planeque opprimendos, sed sinendos, ut sibi parci putent: Si enim victi omnibus exuantur rebus 3 animi angustia, egestas,dolor acceptae ignomimiae, ac desiderium recuperandae libertatis,emunt, ut pristinam libertatem 'uaerant, & quaevis tentent potius, qurum ut miserrimε vivant. Ob id principes semper metuere debent, ςppressis rationem no dcrururam, qua se liberent. Satilis itaque est,indulgere victis suarum rerum 9sum,quimpenitus spoliare; ne arma, ut se ulciscantur,supersint. Innuitur etiam haei ierographia, potius debellandos quam spoliandos adversarios. Spoliati enim & non debellati data oecanone vindictam illatae iniuriae,ut dixi, mus, capiunt. Sic Romani, qui ad furculas Caudinas omnibus rebus spoliati, ac sub jugum misti fue-' rant, paulo post iniuriam accopiam ulti fuit.

45쪽

DES.

Quis dicere laudes, inquit Symbolum, supple, Margaritae potest Margaritae autem uniones vocantur, ex quibus constat corona.

Alludit ad nomen uxoris Princeps Emanitet. Sed unde laudari potest Margaretha A fide, spe, charitate, pietate ,& religione: Haec enim crux illa indicat. Deinde a mundicie, simplicitate, pulchritudine eximia, quae ab unionibus, aut margaritis indicantur. Λ regia majestate. quam cotona ostendit, de ab elegantia, morumque comitare ac mansuetudine, qua haec Ducissa ornata fuit. QV IS itaqu*DICERE LAUDES imeae Margaret hae potest: ait Maritus. U

ram & hoe modo intelligi Hierographia potest QVI S DICERE LAUDES Margarethae potest quae sincero puroque amore suum

mat colitque Maritum, ac semper cordi inclusum conservat 1 Aut sinceritate puritateque cordis quam uniones designant crucem Domini Salvatoris ejusque nomen & memoriam in pectore gerit: Hebraicε enim E L Deum significat. Consecravit itaque uxori hanc Hic graphiam, eiusque virtutem propalare voluit.

NEC DEGENERO.

Vt arbores quaedam fructiferae inter alios fructus, interdum insipidos, exuccos . esuique inutiles serunt: ita etiam parentes optimi aut prudentissimi ineptos, pravosque filios, genitoribus prorsus dissimiles. Proinde hac Hierographia Carolus dux osteiidit se a parentibus rerum gestarum gloria claris prognatum ab ijs non degenerare, sed animo moribus, ac virtute illis tam similem, qu1m avicula ovo exclusa, progenitori suo 3 Hunc principes, qui parentes omnibus virtutibus Ornatos habuerunt, imitari debent, ac parentum vestigia sequi, ne degen xcnt , ac indigni parentibus suis, ab alieno exclusit ovo videantur.

Conspicitur hic palmae & oleae ramus diademati transversim Immissus, uterque victoriae signum est. De palma non dubitatur, sed de

olea, qua tamen Plinio teste Athenienses victores coronabantur. αlias pacis signum est. Verum ad Symboli explicationem parum refert, num pax, aut victoria significetur. Nam diadema regium, quod regnum vel rempublicam designat, sive id victoria partum sit, sive alio iure Principi advenerit: ut conservetur & floreat , praemio & poena Ο-pus habet: Praemia enim invitant, incitantque hominem ad virtutem, poenae deterrent 1 vitiis. Si enim, teste Cicerone, in republica nec rericte factis praemia extent ulla. nec supplicia peccatis: neque domuS, neque respublica stare potest. Nam boni & rem p . iuvantes, si desit praemium, eam negligunt, ac perire sinunt. Mali si impune scelera committi polle animadvertunt, tandem ea, quibus salus rei

46쪽

pub innititur, aggrediuntur. Quos itaque ipsa natura retinere in Osficio non potest, ii magnitudine poenae, maleficio submovendi sunt. sicuti in corpore, si quid ejusmodi est quod reliquo corpori noceat, uri aut secari patimur, ut membrorum aliquid potius, quam totum corpus intexeat: sic in reipub. corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputari debet.

IN VIRTUTE TUA. N.

Hierographia haec nomini suo convenit: Sacra enim est, aevictoriam omnem numini ascribendam esse docet: Quid enim aliud designatur, quam haec oratio 3 o crux IN VIRTVTE TVA. NIx An. id est vinco, ac in victoriae signum Lauream coronam consequar: Crucis enim signo non solum Sathanas eiusque machinationes coercentur: Sed etiam hostes superantur, ut multis authoribus comprobari potest. Nicephorus enim Constantinum Magnum, bellum contra Byzantinos gerentem, & jam bis victum, in coelo crucem stellis formatam, hac inscriptione IN HOC SIGNO UINCES vidisse asserit: ac postridi ε pugna innita, victoriam obtinuisse. Pie itaque veneratur hic Dux crucem, non pr pter figuram: sed propter eum,qui illi aflixus nos salvos fecit, ac virtute sua nobis victoriam, contra Sathanam, mundum re carnem prae

bitit.

est:

NON RECEDO NISI

VINCAM. Alexander iste, eum Margaretham Austriacam Imperotoris fi liam duxisset in uxorem, ac Thusciam aequissime regeret, Seque optima corporis constitutione praeditum animadverteret ; voluit rebus bellicis se clarum reddere, ac gloriae causa, pro parte Imperatoris se quodvis periculum subire, imo vel vincere vel occumbere velle, narrabat. Ad hunc scopum cum Hierographiam quaereret, nulla hac aptior visa fuit: Rhinoceros enim ad pugnam adnatis armiis instructum animal, Elephantem aggredi solet, ventremque tanquam caeteris partibus molliorem cornu, quod in fronte vel tergo habet, petit, eo animo, ut non decedat a pugna, nisi elephantem prostraverit, & interfecerit. Ob id

convenit Symbolum Glyphe, NON BVELVO SIN VINCER,

hoc est, non recedam nisi vincam, Rhinoceros enim ut ait poeta nunqquam victus ab hoste recedit.

47쪽

Ο bis, tanto fulgore praeditus, ut ubique praesens luee suo radiisque esse videatur, nihilominus tamen, objecto Lunae corpore radios ad nos per aliquot temporis momenta mittere non potest: ita magnorum virorum animi, & studia, fortunae injurijs, & calamitatibus, sic interdum premuntur, ut vix videantur posse emergere. Tandem tamen, ut Sol decedente Luna, pristinam faciem recuperat, suosque radios quoquoversum diffundit: ita etiam constantium Heroum animi ab infortunijs, ac calamitatibus Iiberati, veterem exercendae Virtutis, magnarumque gerendarum rerum consuetudinem recuperant: ut vere non oppressios, sed pressos tantum se

fuisse, dicere possint. Hoc Symbolum etiam pulchre veritati accommodati potest: Veritas enim una est ut Sol: duplicia&multiplicia sunt veritati contraria. Vt autem Sol nunquam opprimi potest, sed tantum premi, cum videlicet Luna illi opponitur, ac impedit ne ipsius r dij ad nos periingant, ita nec Veritas, quae etsi aliquando prematur, & caeletur: tempus tamen ipsam tandem in lucem profert, cujus filia, . esse dicitur.

49쪽

C u N D I T A S. Reminae laetari foecunditate solent, sed quo pacto illis pudori possit

esse Recunditas, ut Symbolum explicat, non intelligo. Nisi fortε dum uterum gerunt, aut prolem ad latera habent, ob memoriam saetifici j Deae Veneri praestiti, dum soboli comparandae operam navirunt, verecundia assiciantur. Verum illas istius si pudet, nimis probae sunt: quod peccatum in re honesta, dc necessaria vereri xiseantur. Sed nonnullis mulieribus indoles, & ad probitatem propenso saepe tanta est, ut cohiberi non possit, ac ea quae peccatis smilia sunt, suspecta habeat. Excusetur itaque pudor istius Margaretae, quae laeta foecunditate, ut pavo, pullos sub alis, ita Gbolem magna charitate tuetur & fovet.

C u N D I T A S. Non differt haec Hierographia a priore, nisi quod hic pavo erecta&in orbem expansa stet cauda, ac sub illo pulli. Pavone utitur, quod reliquas aves pennarum pulchritudine admirabili superet, &quod sce cunda sit avis, utpote, quae duodecim excluda ova, studioseque conservet. ne mas reperiat, ac incubandi desiderio frangat. Habet expansas plumas, ut pulchritudinem regiam4; majestatem designet, quam tamen cum pu dieitia ae humilitate sit stinet, Pudicitia nihil aliud est,quam pudoris incurrendi metus, aut pudoris evitandi studium. Pavo pudoris index: quia cum pedes inruetur, verecundatur, ac plumas demittit. Pia itaque haec Margaretha se foecundam magnaq; dignitate praeditam agnoscit,nec propterea se lascivire aut superbire; sed dona divina cum summa humili, rate suscipere, pudicitiaque servare, rectEhac Glyphe, ostendit. Est itaq; huic Margarethae concordia formae atque pudicitiae sit. Alias raro comveniunt: Nam ut inquit Iuvenalis:

LM cum na magna pudicitia.

UNO AVULSO NON DEFICIT

ALTER. Hiero aphia haec facilis est, illi qui sest Alexandrum Ducem a Medicere familiae inimicis interfectum fuisse, Cosmumque ei successisi se, qui principatum adeptus, hanc Glyphen edidit; ut hostes familiae, Α-

lexandro extincto, ejusdem prosapiae non deesse, neque defuturos successores ad rempub. regendam, intelluerent. Habuit enim Cosmus' 'tunc temporis numerosam sobolem, filioque reipub. regendae idoneos. Palma autem arbor prae caeteris electa est, quod sit victoriae signum. aqua, ut UNOramu AVULSO NON DEFICIT AUT ER, ita neque a pluribus alicuius prineipatus haeredibus, uno ab hostibus interfecto, vel extincto, alter deficit, qui hostes punire aut vincere potat. Dua Bus

50쪽

Ut duae anchorae naves ne a procellis marinis conquascentur, ae rumpantur, securas reddunt: ita leges, dc arma rempublicam, ne a tu bis, aut seditione perturbetur, aut subvertatur: Lex enim tanquam ani .ma reipub. totum corpus ne morbosum, valetudinarium, ae male affectum reddatur,conservat. Ad salutem enim ei vium, civitatumque ineo. Iumitatem, vitamque hominum quietam ac beatam, conditae sunt leges,m inquit Cicero: Vbi leges non sunt, ibi probi, improborum libidini expositi,miseram trahunt vitam; ut apud Barbaros, inter quos potentiores legibus soluti, caeteros opprimunt. Praecipuus itaque scopus est Iegum. saos incolumes conservare, ac nihil nisi salutem, arque utilitatem reipudi proponere, ut ait Ovidius:

Ini dura lege ne fortire ma posset.

Verum non juvant leges, si arma & ministri qui illas exequantur.

desint. Armis enim improbi& qui in legem peccant, aut rempub. perturbare student, coercendi sint, & plectendi. Praestat, nullam condere legem, quam non tueri. Dum enim latae non servantur, & legislatoris& legum authoritas diminuitur,ae improbotum peccandi audacia erescit, bonorum4; vita maioribus periculis exponitur. Quo enim severiores sint Ieges, atrociusque improbi puniuntur, eo securior, tutior, atque beatior bonorum vita redditur. Quid mctuat probus severissimam legem, inquam peccandi non est animus: aut si peccer, se sapplicio dignum ja. Leet

Lentε procedit testiudo: sed securε. Lente ob onus & impedi.

mentum , Nam domicilium adnatum secum fert. Securε, quod domicilium scuti instar sit, quo inter rupium praecipitia, si decidat vel saxis obruatur, tuto ire, dc commorati mira naturae providentia potest. Vt autem festinare videatur, velum appictum est venti asstatu turgidum. Nam testudinis moram lentumque processum insulae mari innatantis gravitas, ostendit. Saepius repetitur Symbolum hoc in libro, ac eum qui res arduas, & magnas scelici cum suecessu gerere vult, neque festinanter,& inconsulte: sed lente, ac expectata occasio ne facere debere, docet: Primsim enim quid agendum sit, deindε an fieri positi, cogitandum: Tum demum quomodo fieri possit, consultandum, ae postremo rationes, machinae, aut instrumenta, ad rem geremdam idonea, quaerenda sunt: Haec enim si quis diligenter perpende, rit, ac in promptu habuerit, occasionemque rei gerendae idoneam respondere animadvertit: non cunctetur amplius: elapsa enim semel occasio raro remeat) sed circumspeo , lentinue festinet: Percipiet enim se desideratum, optatumque rerum sitarum exitum, ac finem con

sequuturum.

SEARCH

MENU NAVIGATION