장음표시 사용
61쪽
TIs MEMORIAM. Pisa olim respubliea libera fuit, multaque bella cum Florentinis tuendae libertatis causa gessit. Cum libera esset, monetam cudit, posteacum, Florentinis subacta suisset, hoc ius illi ademptum fuit. Id iterum restituit Ferdinandus Medices ad Ducatum evectus, IN VETUST AEMAIESTATIS MEMORIAM. Restitutionis beneficium hoc nummo agnosci voluit. α
Inter omnes Hierographias,vix alia boni principis officium meIius explicare videtur: Cernitur enim hic rex apum in examinis medio, forma egregia,duplo ceteris major, in fronte macula,ac diademate candicans. Huic omnes parent apes, majestate4; tantum illius reguntur, non aculeo, quo carere,aut non uti constat. Mira omnium circa eum obedientia.Cum procedit, una est totum examen, circaque eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Reliquo tempore clim apes in labore sunt, ipse opera intus circuit, similis exhortanti, solus immunis. Ut itaque apum imperator, suos majestate tantum, non aculeo regit: ita bonum principem decet, potius benignitate, affabilitate, comitate alijsque virtutibus, suos ad obedientiam allicere, & regere, duam severitate, minis ac verberibus ad nutum cogere: Hoc enim Tyrannorum est,qui nunquam durabile regnum habent. Quia enim multos spuitia laedunt, ac nemo injurias illatas inultas sinit, oblata minima ulciscendi occasione de statu dei jciuntur. Hinc Seneca:
Uictima haud ulla amplisis Potin, metirique cipima mactariJovi
rex linquus. Id contigit Tarquinio superbo Romanorum Regi, ac Tyranno postremq, ob vim Lucretiae, ae injuriam Collatino eius marito illatam. Studeant itaq; principes ut cimentia non saevitia regant, amentur, non m ruantur. Qui metuuntur, multos metuant necesse est.
seu ceptra duro saevus imperio regit,
Timet timentes, metus in authcirem redit.
Ac nusiquam tuti, aut securi sibi videntur. Qui amantur, sine .custodibus, & armis tuti sunt.
T u D o. Inter gladium,& clavem consistit columna fluctibus impetita. Gladius justiciae quod eo sontes plectantur: clavis fidei, quod illi thesauri credantur, ac columna,quae undarum fluctus sustinet, fortitudinis argume tum est, Ait Symbolum IN FIDE ET IUSTICIA FORTI T V D O, s supple) ad serenda adversa, continetur. Recte quidem: Fides Diuilia 3 1 by Coosl
62쪽
Fides enim, & justicia, non solum fortitudinem, sed omnes alias in se complectitur virtutes. Fides autem hic non solum pro confidentia: sed etiam
pro vera religione accipi potest. Hanc fortitudinem in se continere, aut parere, tot docent martyres, qui Pro ea tuenda, quaevis tormenta ferendo sanguinem magna constantia, animique fortitudine profuderunt: Vera enim fortitudo est, omnium rerum terribilissimum, mortem nempe, ac immensos cruciatus, quibus illa infertur, non metuεre. Iusticia non minus forritudinem continet. Sive enim justus tueri iusticiam contra improbos, si ve eam exequi,& sontes punire velit 3 fortitudine opus habet, ut quasi leo confidens absque terrore, ut inquit Salom. in Proverb.ὶ quod iusticiae munus cxigit,faciat: Hac si destituatur virtute, justus esse non potest. Α-pte itaq; Mysta IN FIDE ET IUSTICI A fortitudinem esse ait,
easque sibi colendas tanquam reipub. bases, & sine quibus nulla respub. . nullumque regnum diu stare potest, proponit.
Hinnulus Solem intueriir,ac NIL inquit esse AM A BIL IUS. Vetε
profecto cum nihil, augustius, utilius,admirabilius,ac propterea amabilius in tot onoc universo Sole sensibus appareat Luce enim, splendore, ac radiis totum orbem illustrat, complectitur, ac coloribus ornat: C lore movet,generat,sovet, nutrit,ac conservat cuncta; ut recte mundi anima,vitaeq; fons a multis dicatur. Sine illo horrent frigore cuncta,gelascit aqua, intereunt vegetabilia, exstinguuntur animalia, quiescunt omnia, ac tenebris obruta
non esse videntur. Admirabilis est magnitudine: plus centies enim,terrae globo demonstratur maior. Admirabilis motu singulis enim horae minuris proprio motu plura quam decem miliaria Germanica percurrere 1 Geometris ostenditur. Admirabilis splendore;quod ii terra pluribus,quam nongenties mille miliaribus dist ns, non solum tam procul omnia illuminet, sed etiam obstacula omnia, ut nubes, ac angulos quosvis abditos, minima data rimula penetret. Admirabiis etiam calore, quia tam procul d istans, ita omnia aestate calefacit, ut interdum offendat. Hujus lucem, occalorem, nullae faces, nullus ignis, etiamsi ingens urbs aut tota provincia Conflagraret, imitari potest. Non mirum est itaque animantibus, Sole, 1 quo omne bςneficium habent, NIL esse AMABILIUS. Verum Mysta hoc Sole, quem Hieroglypton exhibet, alium notat, cujus intuitu NIL AMABILIVS esse asserit: Videlicet conspicui Solis patrem,d Creatorem Deum ipsum. Qui tot intervallis hunc superat, quot lux ipsast nebras, ac pictor imaginem. Hunc intueri summa foeticitas, summumque bonum , ac supremum beatudinis culmen, immensum, ineffabile, omnemque sensum superans, est.
Primus iste Ferrariae Dux constantiam sibi proponit colendam, virtutem sanε principe dignam, imprimisque convenientem. Id Adamas gemma indicat, quae Q. igne cons in nullo tempore potest, ac malleum,iat vulgi opinio est, perfert, nequς ab eo icta djsfringitur. Quae opinio etsi falsa sit: tamen quia vulgo vera habetur, reicie inseruit Symbolo. IF gnem, Duiligoo by Corale
63쪽
gnem innoxie ac constanter serre notissimum est Spagiris,1 quibus si nube infecta fuerit: ex stibio per se Mercuriali praeparata lympha, ac Phoebeo . inclusa Thalamo, illi4; immersa,Vulcanoqkignita,nitorem eximium, Oncipit, ac artificem ditat. Ut itaq; adamas ignem, quo nihil vehementius est, constanter perfert, ac igne purior, dc sincerior redditur: ita principes viri, cum res magnas, dc arduas ggrediuntur, constanti animo illas gerere nul , Iisque rebus adversis perturbari, aut frangi debent: sed contra ut illustrio. res fiant, audentius ire. Cavendum tamen a pertinacia,quae constantia in fronte mentitur , Uerum viiijs inservit, ut constantita virulibus: Huluipecie illius 4 ςpti, non laudem, sed vituperium sibi pepererunt.
Difficilε divinatu quid sibi primus Marchici Estensis hae Hierogra-' phi proposuerit. Verisinii te est, qaia poculum aureum fructuum copia repletum apparet: Se V T R V M QSE, videlicet divitias rerumque coispiam,statui suo procurare voluisse. His enim majora, nemo a principe suo opi re potest. Rerum copia, hominum industria& artificio comparatur,quae divitias pariunt o utriusque vero parens, pax & reipq tranquillitas est, cujus studiosissimus princeps essc debet i enim bellis delectatur, ac pacem,quam posset habere, negligit, sibi nihil commodi parit, sub-gitisque quietem ac securitatem Omnem aufere, illorumq; necem Proc rat, regnumque flagiti js replet. Belli enim tempore silent leges, ac milites dominantur, qui reipub. fundamenta per-
. . . turbant. Nam ut inquit ille:
Nulus des pietaουέ miris,qui east sequuntur.
65쪽
Multis modis explicari haec Hierographia potest, quod admodum simplex sit Hieroglypton,& Symbolo n. Verum sequens figura satis docet
Principem temporis potius quam alterius rei rationem habuisse. Hic Sph ram pro Glyphe, ac οπως προντα, id est: sic omnia, pro Symbolo exhibet. Significat iraque ut terrae globus spherae mundanae alligatus est, ac I coelo ejusque motu, & revolutione, quaevis. iustis temporum intervallis perpeti debet: nunc aestatem, nunc hyemem: SIC OM N I A similitet tempori esse subjecta, ac se patienter tempori inservire, ut ex voto omnia succedant, velle. Vtile profecto Principibus propositum, qui si dissimulare, hoc est: tem ri inservire non possunt, inepti ad imperia putantur. Hinc prove bium, qui nescit dissimulare nescit regnare. Ego eos qui dissimulare coguntur,regnare non posse, judico. Princeps prudens, ita rerum suarum statum componit, ut dissimulatione opus sit nulla. Praeterea tempestivε bo nis legibus improbos, ac rebelles ita compescit, ac coercet, ut nihil magni contra se tentare audeant: aut si tentent ruant, & pereant, priusquam
quid efficiant. Quid hic dissimulatione opus est si leuia tentent,ac poena delicti prae soribus sit: at quid dissimulatio Verum fuit iste primus Dux Ferratiae, huic parere dissicile fuit libero populo, hic tempori aliquid dare debuit necessaririo, ut imperium novitium paulatim stabiliret.
Huius Hierographiae Symbolon a priori non differt. Glyphe plura
continet. Cernitur enim hic mulier ulnis pectus comprimens, catenas alligata rupi, ac horologium intuens, quod capsulae influsum eminente s ris inquietis trutina, rupi impositum est, adjecta desuper sphera. Mulier haec patientia est, serens ferenda ac tempore liberationem sperans. Multis enim Spheta spem notat,ac ψmnibus horologium tempus designat. Vt itaq; rupes ista omnes coeli, & temporis motus, ct viciscitudines fert, οντ απαντα, id est: S I C o M N I A incommoda, etiam quae servitutis spe ciem prae se ferunt, illi qui novum imperium adeptus est, ferenda fortitersunt, donec occasione, temporis filia j obIata, eo quo cupit, omnia perduxerit: Prudentiae enim est tempori aliquid, propter majus bonum dare, ac
virtutis, adversa omnia ferre. Quae quo facilius feruntur eo minorem adisserunt molestiam. Hoc enim proprium patientiae est , quod onus incum-hens minus grave faciat, ac eo sublato augeatur voluptas:
fuit durumpasi, meminisse dulce me inquit Seneca. Et Ecclesiasticus: VH ad tempus stu meti aliens. Vix a socii tudinς
differt haec virtus, nisiquod fortitudo magis agendo, qu1m patiendo celebretur. SIC R E. Duiligoo by Coral
66쪽
Circumvolutos, ac se mutuo complectentes angues, urit ignis, ut nexum di sibivat, & conjunctos separet,aut necet; repugnant illi, ignisque injuriam perserunt, neque se divelli patiuntur. Magnum profecto amiciutiae, ac concordiae testimonium. Hi itaq; potitis mortem serre,quam sol vi malunt: Ita boni, dc sapientes squi serpentibus notantur ubi amicitiam inierint, concordi animo, eam arne custodire debent ἔ ijsque repugnat de obsistere, quae concordiam, vel amicitiam ditat vere conantur: ac quidvis potius pati, quam ut vinculum, quo juncti sunt solvatur. Talis amicitia secundas res splendidiores facit, & adversas partiens,communicansque,t leviores: Sine ea nullo modo firmam,& perpetuam jucunditatem vitae tenere possumus, ac vita insidiarum,& metus plena est. Vere amiciuae xemplum exhibuit Pylades & Orestes, teste Manilio.
Idcirco nihil ex fines naturae sit
UM erat otiis, unus qui malist Ore ses
se mori: Lis una fuit per stecula mortis:
sester quod ira petratum, non cederet astre
Verum hujusmodi amicitia, rara admodum est, quod duae commodi causa,amicitiae fiant,quae verae non sunt, ac causa deficiente Pereant, ut inquit Ovidius:
Donee eris felix; multos numegulis amicos Tem η fuerint nubila lus eris.
Ex Sacris literis desumptum est Symbolum. Cum enim Sampson interfecisset leonem, ac post aliquot tempus ad locum ubi interemptus fuerat, redijsset; Examen apum ex capite leonis evolans conspexit, exemptis. que favis mel come lit, ac aenigma domum reversus DE FORTI DUL. CEDO convivis litis, stipulata mulcta, si non solverent, propositit ex- , plicandum. Qui tandem a Sampsonis conjuge edocti, leonem fortem, &mel, dulcedinem in ipsius inventam capite suisse, exposuerunt, mulctamque in Sampsonem rejecerunt. Vir hic sedens, militari habitu fortitudinis index esse potest. Symbolo significat Mysta, se, virositae fortes in periculis constantes, patientesque magnum solatium fortitudinis, & patientiae habere, ac calamitates quasvis a Deo immissas, non solum non dolere; sed j cundas,dulceS, & gratas, percipere : Quod hac ratione a Deo probati, atq in hac vita a peccatis expiati, ut per ignem aurum, Delicitatis perpetuae compotes fiant, ac patientiae, fortitudinisq; lauream, immortale dc sui mum illud bonum, consequantur. Nemo enim inquit Hierographus Pau-
67쪽
ιχ. Ius id consequitur, nisi qui legitime certaverit, ac sortitudinis exempla ediderit, hoc est, qui mundum, carnem ac Sathanam debellaverit, ac illorum is stratagemata illuserit. Quod ad reliqua Hieroglypti attinet, Mysta non exhibet hic leonis, sed vituli caput, quod gentiliiijs suae familiae scutis appingi solet. Refert itaque seipsum vituli capite, ac ut ex vitulo veris initio exenterato, ac cera denuo obstructo, putrefactaq, carne, apes mellis de dulcedinis parentes, procreantur; Ita ex se, suaque ramilia omne bonum alijs,suisque gloriam, ac honorem proventuram spondet,& promittit.
Alphonsus primus Ferrariae Dux, strenuus, mirandaque animi generositate, ac constantia praeditus fuisse praedicatur. Is in celebri prope Ravennam pugna, usus fuisse dicitur, globo metallico pyrio pulvere ita artificiosε constructo, ut LOCO ET TEMPORE in hostes immissus, in partes dissilierit, magnamque hostium stragem ediderit. Ob Relicem machinae successum, partamq; illius beneficio victoriam, memoriae causa, Glyphen ipsius globi igniti,absque Symbolo edidisse amicis traditur. Quod tamen postea ab Ario sto Latine, LOCO ET TEMPORE, adie ctum dicitur.
Eadem plane Hierographia, quae superior, nisi quod Gallice Symbolu exprimatur,a liea dctemps,hoc est, loco & tempore. Admonemur ut omnia loco & tempore faciamus. Vt enim hujusmodi igniti globi, si tardius quam oportet ei aculentur, non hostes, sed ipsum emittentem interficere possunt, ac si citias quam opus fuerit rumpantur, inutiles fiunt, ita nisi in rebus agendiis,quis tempus ac locum id est, occasionem diligenter obse vel, saepe optato exitu frustrabitur. Loci dc temporis etiam magna cura in civili eonversatione & ossiciis habenda est, quae si rite observentur, prudentiae ac sapientiae indices sunt, virumq; multis ornatum virtutibus commonstrant. Qui enim quando oportet,& ubi oportet fert terribilia, fortis est: Qui ubi & quando oportet dat, liberalis. Qui ubi & quando oportet re vel verbis jucundus est, is affabilis & comis est. Ita ut loci tempori siue circumstantia, saepe res ineptas, ac inutiles, aptas & utiles faciat. Ut meia dicis imprimis notum est, qui occasionem volucrem esse sciunt, & saepe pharmaca optima non apto tempore data, aut non apto loco applicata,venena fieri, ac aegrum jugulare. Id nO- .vit Ovidius dum canit:
Tempori medicisis valet ista tempore prosimi
69쪽
Thau literae signum in Hebraeorum sacris liberationis fuisse indicium ex nono Ezech. patet, ubi ait: Signa Thau super frontes virorum g mentium, dia dolentium. Omnem autem super quem videris Thau ne omcidatis. Hoc signo etiam usi fuerunt in Hieroglyphicis AEgipti j alligato ei funiculo,quem manus tenebar, ut in obelisco Romς ad portam Collinam sculptura illius ostendit. Glyphe illa mysterium liberationis humanae continet, ut lingua Cimmeria teste Goropio Becanoὶ aliarum parens, admirabili modo explicat. Thau enim funem significat, & si vertas nomen vat habebis, id est, apprehende, ita ut primae linguae,nempe Cimmeriae, architectus Deus admoneat; sola illius nomenclatura, taIe signum apprehendendum, huicque soli innitendum esse: Hoc enim verum nostrum esse crucem, id est, Scipionem, unde crucis nomen deductum est. Quod in nullo alio signo, victoria, salus, aut requies esse possit: Per hoc enim signum salvi facti sumus, dum filium aeterni patris pro nobis sanguinem ignominiose effundentem sustinuit. Non fuit quidem apud Romanos turpius, aut crudelius supplicium crucer Sed iam non ignominiae, sed plenissimae gloriae, dc victoriae signum est, ut rectε Μrsta admoneat, hoc signo nos vincere omnia possie.
Vera haee, ut praecedens est Hierographia, quod sacra tractet, Hieroglyphe peccatorem exhibet, qui crucem supplex amplectitur, ac mentem ad eum, qui cruci aflixus, spinea corona coronatus flagellisi, caesus fuit, dirigit, ae in eo spem omnem, ne confundatur, aeternisque crucietur ignibus, ac tormentis, ponit: Hic enim fuit, qui dum perditi primorum parentum peccato essemus, nos sanguine suo I peccatis abluit, dae redemit. Huic fidere, hunc amare, dc in hoc sperare debemus, ne confundamur. Debet enim fide, ac charitate haec spes munita esse: Sine fide enim impostibile est placere Deo, quod qui illa caret, fundamento salutis careat. Charitas non solum erga Deum , sed etiam proximum adesse, ut universa delicta operiat, ac Deus in nobis maneat, debet. Qui his instructus, spem in Salvatore habuerit, neque hic, neque in futurum confundetur: sed omnia ex optat habebit. Nam qui sperat in Domino salvabitur 3 salvatione autem
Apud veteres AEgyptios Saturnus in Hieroglyphicis pingebatut
dextra manu serpentem circa collum continere, caudantii; faucibus devorare. Qua figura,anni circuitum,tempus,aetatem,ac immortalitatem signia
scabant. Idque ideo, Cyri Ilo aut hore, quod in longitudinem serpens Porrigatur, taciteque serpat absque strepitu, multisque spiris abunde
70쪽
qnibus annorum dierumque series racitε praeterlabentes egregiε dest, gnantur, Hieroglypto Symbolum optimε accommodatum est, PER, FICIT ET CONFICIT omnia, videlicet tempus: Nihil enim man Q factum est, quod tempore tandem non aliquando intereat, conficiatur. Ob id ait Ovidius:
Temptu edax rerum, tus -vidiose et elusas Omnia destruitis, vitiatas demit Q azi Paulatim lenta consimilis omnia movi.
Admonemur etiam hac Fii erographia, ne corporis, animi. aut Drtunae, honis superbiamus: ut enim tempore perficitur corporis forma, gilitas, valetudo, eloquentia, ars, scientia dc reliqua: ita etiam a tem .pore paulatim eadem conficiuntur, tandemque morte intereunt. Fortunae similiter bona, ut vel data, vel non data occasione saepe eveniunt, ita facilE iterum inopinato auseruntur. Propterea tempori fide te sapientis non est; omnia enim mutat, ut inquit Claudianus r
Narratur Anaxagoram percontanti an Lampsaceni montes aliquando mare futuri essent 3 respondisse, ita sanε, nisi tempus desecerit. Nostro lanε aevo, antε paucissimos annos, mons maximus in insulis fortunatis una nocte ex plano enatus est, ac prope Puteolos 3Iiqs. Tempore Ii3que mira rerum fit vicissitudo, ac omnia paulatu'mqtant .
LIGITE IUSTICIAM.Admonentur hoc Symbolo reges, principes, ac iudices, ut dis ligant justiciam, ac Glyphe , ut ad inanistrent tum poena, quam claVR significat, tum aequitate, quam bilanx: Non enim omnia justa aequR sunt saepe enim summum jus, summa injuria est. Quid si lex lata sit, eum, qui citatus , certo tempore non comparet, causam amit rere, isque venire non meminerit', ac jureiurando se oblitum fuisse restari velit; aequum ne est, ut centum miliam florenorum causam a miti it Iniquum profecto videtur: propterea, quod legistator, non Obliviosos, aut certis impedimentis implexos; sed contumaces, ac quicum possent venire, nolunt; ut adversario molestiam faciant, causamque protrahant, t/m graviter puniri velit: Mulcta tamen arbitraria
hujusmodi negligentiam castigari aequum est. Ad aequitatem si te-mi judices, Sc 1 quibus nuti amplius est appellatio, instituti sunt. Hi secvndum, aequitatem judic re debent, ac potius secuodam imum
mentem qu1m verba: AEquum enim praestantius, quodam justo, ac alicujus justi correstivum: Emendat enim legem secundum naturam circumstantiarum. Propterea qui hoc agunt, ac justum non exacte in deteriorem exequuntur partem, aequi de honi dicuntur, ac perfecte justi sunt; Est enim justiciae persectus habitus aequit s. Ut autem aequitas judicibus convenit: ita etiam clava, seu poena, quae malos G a ac scem ,