장음표시 사용
101쪽
dem motu per annum; ideo Venus , licet orbitam suam descripserit per menses 7 , aut circiter, non videtur suum circulum emensa, nisi post menses ferme I9: unde ab una conjunctione ad aliam conjunctionem fiunt duae revolutiones integrae cum Nimirum si per sex menses terra transferatur ex A in C, Venus transferetur ex I versus M : stab. 7. fg. 3.) ergo videbitur emensa arcum G M. Si terra per alios sex menses redeat ad punctum Α , Venus rapi debet ex M versus F rergo videbitur emensa arcum I L F: d nique si per alios sex menses terra iterum
ex A per B pergat in C , Venus ex F per
M perveniet ad G: ergo iterum conjuncta : ergo videbitur rotationem suam absolvisse. Octavum. Mercurius & Venus videntur modo directi, modo retrogradi, modo stationarii. Explicatur. Haec profecto realia non
sunt; merae sunt apparentiae, quae oriuntur ex eo quod terra moveatur tardius
ab occasu in ortum , quam Mercurius &Venus: si supponamus semel haec tria corpora inaequaliter rapi in ellipsi, unumquodque in sul circa solem: nemo est qui non agnoscat Mercurium S Venerem citius raptos debere videri spe stanti- bus e terra modo directos , nodo a
102쪽
tionarios, modo retrogrados , ita ut illud frequentius in Mercurio observetur , quia orbitam citilis absolvit: neque eo loci afferam figuras quae proponi solent, ut illud explicetur, in quibus videlicet non observatur proportio quae servari debet inter motum terrae & motum illorum planetarum circa solem': ut enim istud Physici assequantur, Mercurium ita dis- porrunt in orbita, ut modo citius, modo tardius serri debeat. Nonum. Mars, Iupiter & Saturnus videntur pariter modo directi, modo stationarii, modo retrogradi. Explicatur. Haec realia pariter non sunt, sed merae apparentiae, ex eo quod gi bus terraqueus citilis moveatur circa solem quam Mars, Iupiter & Saturnus: atque hoc est unum discrimen quod retrogradationes Martis videri debeant majores retrogradationibus Jovis, retrogradationes Iovis majores retrogradationibus Saturni, quia Mars nobis propior est quam Iupiter, Iupiter quim Saturnus : hinc Mars ob eamdem rationem
debet perigaeus habere amplitudinem senia sibilem majorem, qutin sit sensilis amplitudo Iovis Perigati, & Iupiter Perigaeus majorem debet habere qu m Saturnus , quia non est tam sensile discrimen inter Saturnam Apogaeum & Saturnum
103쪽
86 Pbfica particularis. Perigaeum propter majorem distantiam, quam sit inter Iovem Apogaeum & Jo-Vem Perig. aeum; non est tam sensile di Dcrimen inter Apogaeum Jovis & Perigaeum, quam sit inter Apogaeum Martis & Perigaeum, quia propior est Mars. Ex sola Copernicanae sphaerae inspectione patet quomodo discrimen in r illud Apogaeum & Perigaeum Martis sit adeo setiste: scilicet cum terra posita sit longδ centro vorticis, patet ipsam fieri pro-.piorem Marti, Sc aliquando ab ipse re
Decimum. Luna movetur celerius in
oppositionibus & conjunctionibus quam
in quadraturiS. Explicatur. Vortex terrestris , in quo continetur luna, sit ellipticus , puta A &i
B stab. 7. fg. 3.) hoc patebit: scilicet in ellipsi duae sunt diametri, major &minor : luna sit in minore diametro Vorticis terrestris circa conjunctiones & oppositiones : sit in majore circa. quadratos aspectus, moveri debet velocius in minore diametro, quam in majore; quia, ut obiervatum est , fluidum Velocius currit per canalem angustiorem, quam per capaciorem ; ergo &C. Undecimum. Aliquando luna propior est nobis nosta in majore diametro v ticis terrestris, aliquando remotior est posita in minore diametro.
104쪽
Phisica partisulitris. 87 Explicatur. In vortice terrestri elliptico luna posita non describit circa terram perfectam ellipsim : nimirum Sc in minore diametro potest videri & apogaea& perigaea , pariter in majore : si quando describat ellipsim C D , erit propior terrae in majore diametro C D vorticis terrestris quam in minore e f. An satisfaciat mechanicis Legibus. Hac parte Systema Copernicanum caetera antecellit. Machina est omnium simplicissima , nullis partibus supervacaneis , inutilibus , impedita ; omnia solis ferme apparentiis & irradiationibus opticis ex onuntur : brevitati consulit S maximam
eruat uniformitatem : soles Omnes sunt totidem vorticum centra. Planetae Omnes
gyrant circa soles illos: nonnulli suos habent satellites: ex diurno motu teriae immobilitas planetarum de fixarum ab ortu in occasum astruitur ; neque necesse est ut incredibili velocitate fixae praesertim OVeantur; tolluntur epicycli, rejicitur coelorum soliditas, eorumque numerosa multitudo: sol circinatus non est cum selidis corporibus in coelo vagabundus :terra apta quae moveatur , non est in cent , immota; eadem de stellis fixis statuuntur , quae in sele observantur : e dem de
105쪽
88 Ph ca particularis. planetis conjiciuntur, quae in in bo terraqueo deprehenduntur. Haec omnia maximam probabilitatem systemati Copernicano conciliant; nec enim is sum qui existimem cum clarissimo Parem sa) ea posse
conficere demonstrationem metaphysico- geometricam, ut ipse loquitur in eruditorum diario. OBIECTIONES Contra Sastema Copernicanum.
Quidam volunt mundum sic a Deo fuisse dispositum qualis a Copernico proponitur ; alii propter auctoritatem Scripturae negant posse admitti ut thesim, sed ad summam admitti posse ut hypothesim quae satisfaciat omnibus pho nomenis. Hinc illud primum quaeri debet, utrum Scriptura repugnetCopernicanae hypothesi. Anti copernicani opponunt 10. illud Josue : sb Sol, contra Gabaon ne movearis; is luna contra vallem Holon : steteruntque sol is luna .... petit itaque sol in medio caesi. 1'. Illud Eccles Oritur sol ct occidit, ct ad locum suum revertitur, ibique renascens Drat per meridiem ct flectitur ad aquilonem. Et antea : D Generatio prateris O
106쪽
generat o advenit ; terra autem in aetemnum stat. Copernicani respondent Scripturam i qui populariter & juxta aestimationem eOxum ad quos loquitur, praesertim in iis ruae non pertinent ad mores : quod quiem probant ex loco laudato, in quo legitur quod dies nunquam fuerit similis illi: nam ab late sunt dies longioreS, V. g. circa polos: ergo dies nunquam similis illi relative ad Judaeos : ergo Scriptura i quebatur relative ad Judaeos. Porro Judaei scientiis astronomicis minime instructi
Putabant ex apparentiis moveri selem &stare terram: ergo relative ad eos locutus Iosite dixit: Soc contra Gabaon ne movearis, de addidit ,, fletis soli simili modo
consequenter ad apparentias vocavit Moyses selem & lunam duo luminaria magna;& tamen constat stellas fixas esse absolutόluminaria majora qu m lunam, cujus lumen non posset ad nos usque pervenire,
imo quae non posset illustrari a radiis si, laribus, si foret in ea altitudine in qua sunt stellae sxae. Hinc qui Astronomi putant ipsam terram moveri, sollem vero stare, si cum aliis hominibus loquantur, si servos interrogent , quaerunt an sol sit ortus, an ascenderit supra horisentem , an occide-xit : alioquin non intelligerentur a servis:
107쪽
so Phisca particularis. sic Scripturae, quae subtilia non docent, sed utilia, quippe siluit Moyses , ut advertit Augustinus, de magnitudine , situ, distantia coelorum, quia reliquit Deus mundum hunc disputationibus hominum. Non modo sici elevant sua responsione - difficultatem propositam Copernicani, sed praeterea urgent in systemate Ptolemaico istem futurum fuisse breviorem : nam in illo systemate duo sunt motus in sole,alter diurnus ab oriente in occidentem,qui oritur a primo mobili, alter vero annuus ab occidente in orientem, qui est seli prinprius, quo sol unoquoque die peragrat 'unum fere gradum in zodiaco, eX quo , 'motu sol retardatur supra nostrum hori- sentem per mediam ferme horam. Porro quando Iosue dixit: Sol, contra Gabaone movearis, impedivit motum soli proprium ab occidente in orientem, non verb motum ab oriente in occidentem o tum a primo mobili ; ergo citius ibi oc- .cidisset cum fuisset duntaxat impeditus motus retardans selem sit a nostrum limri sontem. Quod autem non fuisset impeditus motus ortus a primo mobili ab oriente in occidentem patet, quia ad solem tantum dirigitur sermo, non autem ad primum
mobile: patet etiam quia si ad primum mobile sermo pertinuisset, non modo sol,
108쪽
sed planetae omnes & fixae motum cohibuissent; atqui illud siletur ab Auctore facio : ergo in systemate Ptolemaico res intenta non potuisset evenire. Respondent Anti-Copernicani non esseia privati hominis Scripuiras Sacras interpretari , eas esse publicetis leges , quae sola auctoritate publica possint exponi, proindeque Copernicanorum interpretationem non esse admittendam.
Respondent copernicani Scripturas Sacras non posse quidea xponi a privatis hominibus in iis quae pertinent ad articulos fidei & ad mores, sed exponi posse in iis quae nusquam voluit explicare & in quibus loquitur relativὸ ad apparentias &existimationes hominum: quod confirmant ex eo quod ab adversariis suis Scripturae dicanrur publicae leges: porro leges non sunt circa subtilia, circa ea quae reliqgit disputationibus hominum : sunt leges in articulis fidei & in moribus :ergo privati homines possimi eas interpretari in iis in quibus loquuntur relative ad apparentias & existimationes hominum :porro ea quae dicuntur a Copernicanis esse de illorum numero quae spectant apparentias, probant ex Psalmo in quo Propheta regius dicit quod sol in aurora egrediatur de cubili suo ut sponsus ornatus , ut gigas ad currendam viam suam:
109쪽
nam eatenus dicitur gigas quatenus r fractione videtur major, eatenus dicitur ornatus ut sponsus egressus de cubili suo, quatenus alludit Propheta regius ad illorum opinionem qui putabant solem quies cere dum occidit & resumere novas vi res : ergo potuerunt Copernicani Scripturas in iis interpretari. . , Observant praeterea errare posse tribunalia quae de hisce statuunt, ad quod probandum adducunt Zachariam Romanum Pontificem errase, clim docuit non possedari antipodas, imδ cum vetuit istud 1cribi& doceri. Si objicias solem visum fuisse retrogradum temporibus Ezechiae, 'Respondent retrogradationem fuisse tantum in radio, non autem in ipse sole : si enim fuisset in sole, fuisset universalis: non fuit autem : enimvero legati missi sunt a Rege Babylonis, ut inquirerent det veritate miraculi.
Hisce non obstantibus, licὸt Scriptura Sacra non asserat immobilitatem terrae, tamen sic statuo.
110쪽
Samma Copernisanum defendi non potest ut Thesis. Pr. Nam ad hoc satis est quod ignoremus plures vias possibiles secundum quas mundi partes potuerunt disponi ut evenirent praesentia phoenomena : atqui ignoramus plures vias possibiles secundum quas munes partes potuerunt disponi ut
praesentia evenirent phoenomena: nam
Deus sapiens simul & omnipotens potuit disponere partes illas variis modis, qui omnes xerto attingi non eossunt, ita ut allerermon possimus hanc viam potius elegisse 'quam istam : ergo systema istud defendi non potest ut Thesis. SECUNDA PRO Pos ITI
SIstema Copernisanum defendi potest ut 'pothesi. Pr. Nam istud systema defendi potest
ut hypothesis, cujus machina est omnium simplicissima, quod satisfacit omnibus observationibus astron micis, & nihil habet repugnans phoenomenis physicis : a Qui systema Copernicinum est machina