장음표시 사용
141쪽
iα phdisca particularis.1abii post int conspici nisi telescopio; quid
de Mercurio, radiis solaribus fere semper immerso 3 Prosechb haec facta non runt in nostram utilitatem , quia nullius sunt utilitatis respectu nostri: ergo sunt terrae habitatae ab incolis suis. Hinc habemus signa certissima esse in luna maria, terras , scopulos & montes; imaria designantur a maculis quae sunt partes rariores: scopuli vero designantur ab aliis maculis fugacibus & mutabilibus quae telescopio attinguntur: nam si luna plena sit, non conspiciuntur ejusmodi maculae , quia sol ex opposito respicit lunam , & ideo nullae sunt umbrae a seopulis & montibus: at si luna sit crescens,
apparent maculae quae porriguntur ab occidente in orientem; e contrario luna si sit decrescens,apparent maculae quae pO riguntur ab oriente in occidentem proptex
varios coeli aspe stas & emi tantias scopulorum & montium 'qui sunt in luna. Denique terrae designantur partibus albicantibus , quia vegetius lumen reflectunt. Quod de luna dicimus, proportione servata judicari debet de aliis planetis.
Objicies 19. Omnes homines sunt filii Adam : sed si planetae forent terrae habu
142쪽
Phfica particuiaris. I 2Iratae,omnes homines non essent filii Adam ergo, &C. - Dist. maj. Omnes homines qui hanc terram incolunt, C. Omnes, includendo eos qui alios incolunt planeras , N. . Objicies et Q. Apostoli docuerunt omnes gentes oc annuntiaverunt Evangelium omnibus hominibus. Dist. Omnes gentes quae incolunt hanc terram, C. Omnes gentes,includendo aliorum planetarum incolas, N. Quapropter cum Scriptura data tantum fuerit in gratiam hominum qui nostram renam incolunt , ideo loquitur duntaxat
de iis quae spectant ad incolas hujusce terest, siletque de aliis, adeoque quoties loquitur de hominibus, de gentibus, de mundo, loquitur de iis propter quos
data est. Deinde miror Scripturas Sacras adeo perperam adduci, cum agitur de rebus
philosephicis, quas Deus reliquit dispu-cationibus hominum : eadem afferebantur testimonia, cum ante ducentos annos disputabatur utrum essent antipodeS; mansit tamen ipsa integra Scripturae veritas,& visi sunt oculis antipodes; quamquam potiori jure laudari potevat, cum agebatur de antipodibus, quam cum agitur de incolis planetarum : scilicet aperte Scriptura loquitur de hominibus hujusce terrae
143쪽
r16 Fb ica particularis. vicesis, nec ullam facere intendit menti nem de aliis; neque asseaeit eos existere, neque negat , unde non minus vera foret , si novis instrumentis opticis posse deprehendi illi homines. DE CORPORE COELESTI. Mundus iste generatim dividitur in retionem coelestem & sublunarem. Regio coelestis extenditur 1 luna adfixas, sublunaris vero a luna ad terram inclusivὸ. In regione coelesti continentur coelum sydus.
Definitur a Sto. Thoma corpus ta lime, diaphanum, non lucens, sed luci vium
in quo sedera continentur suasque ci initiones peragunt. sed si sol&stellae fixae non moveantur ab ortu in occasum spatio 26 horarum, qu modδ sedera suas peragunt circuitiones, mallem ergo dicere: in quo sedera suas eircuitiones peragere Videntur.
144쪽
Pu a particu s. 12 Cum fit. Finis est Dei gloria: coeli enarrant gloriam Dei. Causa eficiens Deus: in principio cre vis Deus coelum & terram. Constant ex malinia & sermLD. Thomas vult materiam coelestem non esse ejusdem speciei cum sublunari. Sed immeritis: nam materia eadem est in corporibus omnibus, disterunt ea dumtaxat penes partium mechanicam dispositionem. Dices: Materia coelestis est incorruptibilis , non verb sublunaris. N. Secundam partem ; scilicEt quaevis materia substantia est, materia ergo incorruptibilis est: ergo si quae sit incorruptiabilitas, venit a menanica' partium dispo-stione.
Praeterea in coelis ipsis est corruptibilitas, in iis sent terrae, est in ipso sele, in fixis: in iis crescunt cometae & cor
Quaerunt quae sit forma materiae ce testis, an sit vivens, an sentiens, an ratiocinans ZSed ridiculae quaestiunculae, mundus non est animal, coeli nec vivunt, nec se . tiunt, nec ratiocinantur.
145쪽
18 H ua particularis. Sed coeli sunt globulorum congerieS majorum & minorum , inter quos globulos spatiola replentur minutiis & ramentis : hinc plane ae in coesis fluitare possunt & suas cum iis peragere circui-
Qua propter coeli non sent solidii, ut Ptolemaici docent; scilicet in hac hypothes mechanice explicari nequit .mΟ-His planetarum , nec exponi potest motus cometarum , qui quoquoversum circumferuntur motu vago & incerto, modo superiores, modo infeliores, ut patet ex diversitate paralaxis.
Sub hoc titulo agunt 1 o. Physici de
Omnes ferὸ Scholastici linter Per1patriticos docent Empyreum esse quadratum ratione lupei ficiei exterioris. i q. Quia in Apocalypti Civitas Dei dicitur in quadroposita: egi egia satae Scripturae interpre- ratio i quasi vero non significetur his verbis immutabilitas status beatorum. 2 . Empyreum, inquiunt, est tranquilla sedes Beatorum quae subverti non possit: ergo sedes debet esse firma, ergo debet esse quadrata, clam haec figura sit ad motum
146쪽
Ph fica particular s. I 2'Quis non rideat tam exile & jejunum ratiocinium; quasi vero Beatorum gloria pendeat a sede mota vel immota. 2 o. Agunt de motu. Quidam putant moveri coelum per ρroprias formas. Sed rustice admodum : rideres si quis diceret hominem ambulare a propria
forma , aves volare a propria sol ma, &c. non explicata mirabili organo
rum suppellectili & partium dispositione
vi cujus haec aguntur corpora & moventur.
Alii docent coelos moveri ab angelis sive ab intelligentiis. Hi muliebriter omnino discurrunt, a que sine ulla eruditione. Si quis interrogatus de motu graVium,
de motu magnetis, aut maris aestu reciproco , responderet gravia, magnetemper angelos moveri & aestum reciprocum
ab angelis procurari, quis risiim posset cohibere 3 ergo recurri debet ad principium mechanicum. Rem ego explico. Postquam creavit Deus materiam, produxit in illis materiae partibus certam quantitatem motus quam etiamnum conservat: porrδ,ut recti
explicat Dominus Gudros libro gallice inscripto D SUeme du Monde, c. 2. quaest. 3. partes singulas movit secundum lineas rectas; & in hoc discrepamus a Cartesio , qui voluit eas moveri secundum lineas F V
147쪽
circulares: sed dum occurrunt sibi corpora , & variis determinationibus moveniatur coguntur tandem describere lineam quae proximε accedat ad circularem,ucque fere circula1 iter agitatae sunt paristes omnes materiae , factique vortices in quorum centro sit suus sol, circa quem vertuntur partes sphaericae seu minutissimi globuli, inter quos sunt ramenta seu minutiae. Porro globuli abripiunt motu suo planetas, id est, corpora terrestria conis flata ex partibus ramosis atque striatis: clim autem celerius feratur materia sphaerica parte superiore quam parte inferiore, ideo planeta, dum orbitam describit circa solem, debet & continuo gyrare circa centrum suum , quin imδ fieri debet circa
Planetam , parvus Vortex, ex eo quod se neta tanta velocitate non feratur quanta
globuli, & ex eo quod superficies plan tarum non sit perfecte sphaerica, sed p tius sit aspera. Sit sol in centro, globuli orent circa solem. Sit terra seodem modo judicetur de aliis fiet circa terram par-
us Vorrex, ex eo quod terra non feratur
tanta velocitate quam globuli, & ex eo quδd sit aspera. Ex his sequitur coelos agitari secundum
dispositiones mechanicas. Sequitur coelum este ubique unius ejusdemque raturae homogeneum & esse unicum. Dici
148쪽
Ph sca particularis. I Itamen potest quod sit una regio in qua
sunt planetae, inde coelum planetarium ;alia regio omnium Vorticum, extra vorticem magnum in quo sumus, quae vOeatur firmamentum. II E S T D L. R IBUS.
Sydera alia dicuntur stellae fixae, alia dicuntur planetae, alia denique cometae.
Plurimi inter Antiquos, qui coelos ad mittebant solidos, putabant quasdam esse
partes magis condensatra, tanquam n
dos in ligno, quae proinde lumen fortius reflectebant, & inde eas fixas nominabant. Refellitur certe haec propositio, si comstet fixas proprio lumine coruscare, nec posse ab alio fonte excipere lumen qua illustrantur ; poreb hoc facilὸ probatur: enimvero si lumen ab alio fonte exciperent , maxime a sole: atqui lumen Gaetum a sole non potest proficisci: nam si lumen istud a sole traheretur, Saturnus, multb vicinior soli quis sint stellae fixae. deberet 8pparere splendidior stellis etiam rutilantissimis, quae appellantur primae magnitudinis: atqui longe major est splendor illarum fixarum quam Saturni, . D. F q
149쪽
vis ; ergo fixae non mutuantur a sole lumen quo coruscant, sed proprio fulgent Deinde hoc discrimen est inter planetas & fixas , quod planetae globulos suopexaeu rotundos & circinnatos objiciant velut bullulae quaedam undique lumine perfuis appareant orbiculares; fixae verbperipheria circulari nequaquam terminatae conlpiciantur, sed veluti fulgores radios circumcirca vibrantes & scintillantes: ergo fixae propria luce fulgent & instar flammae
Quapropter non aliud est inter fixas &solem diserimen nis quod fixae sint cen-
. Ma aliorum vorticum & in majore distanitia, sol autem propius ad nos accedat sitque centrum nostri vorticis; proindeque si sol esset in distantia aequali cumhyis, non aliter 'videretur quam fixa. Dices: Venus plus lucet quais fixae, nec tamen Venus coruscat propria luce, nec est ejusdem naturae cum sole: ergo
non debet dici fixas propria luce fulgere & esse ejusdem narurae cum sole. N. consequentiam. Disparitas est, quia fixae versanrux in maxima a sole distantiade a terra videntur sub angulo minimo rat Venus minimam habet tae distantiam & sub angulo majore conspicitur.
150쪽
Pbsica particularis. I 3 Quales snt Stella fixae. Aliae sunt aliis sublimiores, ut vel ip
visit patet, proindeque non sunt in eadem coeli superficie constitutae. Quaedam aliquando videntur extingui, aliquando mole majores , aliquando minores, aliquandδ renascuntur. Sic stella quae anno I 6oo. apparuit in cygni pectore ut stella tertii Ordinis paulatim imminuta tandem oculis subducta est, donec anno Isis s. visa est a Cassino, tuncque paulatim aucta lumine pervenit per quin- quennium ad magnitudinem stellarum te
tit ordinis, & postea sensim fuit imminuta.
Aliam Pater Anteirens Cariusianus o servavit propὸ cygni caput anno I 67o. quae per tres menses apparuit ut stella
tertii ordinis, sed paulatim extincta fuit,
donec anno I 672. conspecta est ab e
dem , dc perduita ad praedictam magnitudinem , paulatim evanuit. Placet haec exponere ex principiis pri ispositis: stellae sunt vorticum centra; porro vortices aliis vicinis compressi aliquando attolluntur, aliquando deprimuntur : ergo stellae fiunt aliquando superiores, tuncque nos latent, aliquandb propiores, tuncque conspiciuntur. Mintillant stellae ne non planetae qui