Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

171쪽

P s. t M A PROPOsITIO. ets ηρη sunt per a Sydera qga tangcirculum excentricum describant. Pr. Enimvero quaenam ratio mechanica hujusce excentricitatis uide motus ina clualitas de durationis i unde quidam arodent 3 quare cauda, barba, crines

fit respondeas hanc esse syllexum illorum naturari, jam in Periratismum recidi mus: & qui recurrit ad naturam syderistit extilicet quomodo caudam habeat longam secundum gradus fere 'o , is neque doctior est , neque nos doctiores e iit. Quapropter licet istud non posset physicὰ& mechanich explicari, satius foret suam

isteri ignoranti m quis, recurrere ad illam excentricitatem & naxuram sεcυND4 PRPPOSITIO.

instar corporum subsistentium. Et vero appMentiae sunt occasione ali gum corporum, V. g. iris Occasione gutt

rum : porro quaenam sem illa corpo a

172쪽

coelestia r quorum occasione sunt illae apparentiae hoc quippe unum quaerimus. TERTIA PROPOSITIO. Cometa omnes sunt halituosa corpora quaerumpunt ex planetarum vorticibus, puta ex Mercurio , Venere , terra , luna, Marte , Jove, o Satellitibus , qua cor inpora halituosa motu ct attritu possunt aliquandὸ inflammari,quaque propter maiacobarentem suarum partium texturam radios solis transmittunt per ingentes I 'canas O meatus pervios.

Pr. Nam de cometis statui debet illud quod Hoenomena & obs attones m gis indicant & persuadent: atqui phoe

nomena & observationes persuadent coinmetas esse hujusmodi halituosa corpora. Nam haec phoenomena sunt varius com tarum locus, ortus incertus, inaequalis moles, motus incertus, subobscura laxaliquorum, color aliorum , aliorum a

dor & fulgor: unde diversitas barbae, crinium & caudae: atqui haec phoethmena persuadent esse hujusmodi halituosa coris pora ; hoc enim posito; facilius intelligum

tur omnia.

1'. Posito quδd cometae sint halituosa hujusmodi corpora, facilitis exponitur va

173쪽

Phfica particularis.

rius locus cometarum. Nam Io. Cometae

quidam visi sunt luna inferiores, quia

frequentes halitus e terra , luna &c. erumpentes potuerunt simul densari in aethere medio, ita ut ex illis cometarum

corpora procrearentur.

16. visi sunt cometae supra lunam in regione planetica : quia ex regione Saturni , Iovis, Martis & aliorum planetarum corporibus potuere conflari tenues halitus, qui in medio aethere concrescentes fuerint tandem attritu inflammati, vel sne inflammatione fu'serint concepta luce. 3'. Visi sunt cometae ipso Saturno superiores, quia e Vorticibus Satellitum ,& aliis sorte superioribus circumquaque agitatis multos halitus in magna copia erumpere Verisimile est: qui quidem halitus in lymbis vorticum Concrescere dc attritu inflammari potuerunt: ergo p sto quod cometae uni halituosa corpora, facillime intelligitur varius eorum locus. o. Facilius intelligitur incertus cometarum Ortus, quia nulla constanti lese, nullo .certo temporis intervallo positat concretcere & inflammari hujusinodi halitus, ut contingit in fulmine & grandine.

- 1o. Facilius exponitur cometarum in quaks moles : nam aliquando major halituum copia concrescit, aliquando minor : hinc anno ante Chaistum natum

174쪽

Pb ea particularis. IIII 6 cometa apparuit non minor sole,ctim aliquando quidam Vix appareant. 6'. Posito quod sint halituosa corpora, incertus est eorum motus, quia coaleLcentes hujusmodi halitus in ea parte majorum vel minorum vorticum , ubi fiteorum commisi ira , moveri necesse est :porro in variis illis partibus motus est

incertuS.

7o. Lux eorum saepius est subobscura& tristi lumine fulgent, quia male compacti halitus vividum lumen non concipiunt , vel quia cometae haberent atmoLphaeram quae sit crassior. to. Ex eo quod cometae fini halituosa corpora , non lucent purE, sed colorem aliquem oculis obiiciunt, alii igneum , alii flavum, nonnulli argenteum, quidam fuscum, quidam nigrum praetulerunt; quod quidem ingeniose admodum in nostra sententia exponitur: videlicet radii solares dum incidunt in corpora halituosia,

tum refractiones, tum reflectiones & quidem diversas patiuntur : porro, ut dic tur infra, varii colores exsurgunt ex variis

refractionibus & resectionibus luminis. Id patet in nubibus,quae clim sint halituosa

corpora, Varios colores nubis exhibent. 9o. Bene 'explicatur quomodδ quidam ardescant. Scilicet halitus concrescentes

possunt esse sulphurei, nitrosi, qui proinde

175쪽

i18 Pldifica pinicianis. vel minimo attritu possiUt inflammari. Id dici potest de cometa qui tempore Mithridatis per dies 77 ita luxit, ut suugore si1o nitorem solis vinceret & coelum omne flagrare videretur. Idem dici potest de cometis omnibus, qui videntur, instar luminis ingentis, lati maxime & longi; talis est cometa observatus a Cassino Anno 1683. die 18 . Martii; talis est cometa quitertiam coeli partem occupabat, referente Aristotele lib. I. Meteorum, cap. 6.. illud autem cometae genus in sela nostra sententia explicari potest. Incredibile quippE est cometas illos esse perpetua sedera, describentia excentricos: sed quid pr- bilius dici potest quam eos connari ex halitibus sulphureis , nitrosis, bituminosis, non bene compactis, qui proinde vel minimo attritu inflammentur , quique aliquandiu durant, quia pabulum de novo

accedit. . . .

E contrario vili sint alii sme ignit1one fulgentes : nam illi halitus potuerunt benε compingi, & cum non essent partes igneae& sulphureae, flammam non conceperunt; diutius vero illi permanent & radios solis fortius reflemmi: hinc aut magis accedunt ad structuram planeticam, aut se habent instar vitrorum & aquae, quae radios repellunt. Denique polito quod cometae imi h

176쪽

lituosa corpora, quidam possunt videri barbati, quidam criniti, quidam caudati: δ videri possitnt capita sine caudis, 3ccaudae sine capite: quae quidem ciun in aliorum sententia vix potiunt exponi, in nostra facillimὸ exponuntur: cometae scilicet, ut diebun aest, conflantur ex partibus halituosis materiae cohaerentibus quidem, sed malὸ compactis; partium illarum tenuitas & raritas constituit corpus com taxum ita luci pelvium ut radiis selaribus iacile penetretur instar rarae nubis & male compadis; hoc enim partium nexus male cohaerentes postulat, quo posito, jam alia qua causa utcumre assignaxi potest caudae, barbae , capillitii dc capitis cometarum. i'. Si corpus planetae halitus habeatitὲ compactos, ut non sit facilὸ luci pervium , dabitur cometae caput sine barba, cauda dc capillitio. Σo. Si materia halituose sit maxime rara, tunc datur cauda sine capite. 3'. Quod si cometae corpus ita se habeat , ut lumen aliquatenόs reflectat de aliquatenus per lacunas liberum permittat transitum radiis selaxibus,tunc aut cometa

crinitus est, aut caudatus, aut barbatus. Cometa crinitus erit toto ornatus cais

pillitio quando radii circumstant aequalia

ter sydereum corpus quoquoversum: tunc

autem illud advenit quandδ cometa sta

177쪽

iso Phsica particularIs.lem habet veluti oppositum, ut videre est in fig. A. sfig. 7. tab. 16.)Tunc cometa barbatus est quando ita obliquus est solis aspectus, ut radii emittantur in partem anteriorem. Tunc cometa caudatus est quandδ obliquus est solis radius ec efficit ut radiisnt postici. Sit cometa caudatus E. sfig. 8. Si aliquando instar veru acuminentur caudae & minuantur, illud oritur quia pars extrema caudae longius distat a nobis , ideoque plures ρ radiis solaribus versus extremitatem non sunt sensiles; vel quia radii sensim debilitantur & tandem evanescunt, vel quia extremitas caudae radiis sydereis aliunde exortis extinguitur. Si caudae incurventur prope finem &paululum inflectantur, illud oritur vel quia radii versus finem in aliquo medio

heterogeneo refranguntur, Vel quia ex

una parte saepius quis ex alia debilitati radii inaequaliter evanescunt; si denique visus est cometa cujus caudam linea quaedam nigra discrimitiabat in duas partes a principio ad finem , hinc est forte quia, radii solares aliquam Cometae partem cras. sorem penetrare non potuerunt, cum lat

rates hinc inde fuerint penetratae; hoc enim posito, necesse est nigram maculam in longum porrectam duas partes discri

minare.

178쪽

De Cometarum Origine. Ex his quae de natura cometarum moἐδὶρre statuta, facilia videntur quae spectant ad eorum originem, videlicet facile concipimus in ungulis vorticibus majoribus vel minoribus continua vertigine corpus cula crastiora I centro ad circumferen tiam pelli & aliquando concrescere potuisse variis in locis. Hac via non tantum explicari potest migo cometarum, sed etiam dici posset quomodo Saturni ac Iovis Satellites concrescere potuerunt, & de novo prodire; proindeque quomodδ possint' prodire de novo Satellites alii etiam circa alios planetas : quippe ex vorticibus planetarum perpetui halitus exhalant; halitus illi potuere firmitatem quam jam tenent &ConserVant pressione materiae subtilis &concatenatione partium suarum accipere :his p irtibus aliae potuere adjungi, Iacque Satellites de novo prodire potuerunt, imo perire possunt sensim sine sensu diGlutione partium : nam quemadmodum in mari nurninibus insulae quaedam novae fiunt, ,eteres minuuntur & pereunt, ita

in eo fluido subtilissimo possunt durissima

fieri corpora , quae cum ad certam molem perveniunt,certum motum concipiunt

179쪽

' ca potisauris. vel ignescunt, vel sine ignitione sulgorem,

ves lumen reflectunt, vel circum Olvuntur , vel diu permanent, vel denique cito pereunt. De Motu Cometanum. Motus in . cometis diurnus videtur en ab ortu in occasiim, sed est duntaxat apparens in opinione Copernicana, atque in positivam terre vertiginem rejicitur, qua terra circa situm axem ab occasu in ortum reipsa Volvitur. Qiiod 1pectat ad motum cometarum ab occasu in ortum, maxime incertus est:

aliquandδ hanc habent determinationem, aliquandb illam: aliquandδ minor est agitatio , aliquando Velocior, ut apparet in nubibus: quia nimirum in illis locis

in quibus concrestunt cometae motus est valde incertus , quanquam frequentius; dum primo apparet cometa, celerius mois

vetiri , & versus finem raria procedit. De Corpore sublunari. Loquimur de comoribu si1blunaribus quae proprie sunt nostri vorticis; ea pondvulgo dividuntur in simplicia & mixta.

180쪽

musica particularis. De Cornia suesici. Corpus simplex dicitur elementum;

deinci ia vero sum principia compositio

nis , de quibus dictum est in P0μά

generali.

Principia veluti metaphysica compositionis omnium corporum naturalium stant materia & forma ab Aristotele allata: sed praeterea ad explicanda phoenomena quae-mntur mechanica ; ea verb sunt vel se silia, ut quinque elementa Chymistarum& quatuor elementa Galenicorum, ignis, aer aqua , terra, quae sunt mixta satis crassa ; alia sunt insensilia. Democritus

attulit at 'mos, rejectae sunt: ergo recur-ximus ad materiam subtilem sive minutias indefinitae parvitatis variarumque configurationum , ad globulos & ad materiam striatam. Quanquam non recedam a methodo quae vulgδ servari solebat in scholis. Agam de quatuor elementis Peripatetic riam, & occasione, data qualitates iis inexistentes mechanicὸ exponam. D E IGNE. Ignis primum apud Peripateticos tenet

Iocum , & quidem sipra atmosphaeram

SEARCH

MENU NAVIGATION