장음표시 사용
191쪽
fectus non potest derivati in organum corporeum nisi interpositu corporis quod& vehementissime possit agitari: sed corpus quod vehementissime potest agitari a partibus lucidi corporis non potest esse nisi materia coelestis, quae facillime poros diaphani pervadere possit, ut probatum est ex machina pneumatica, ex qua potest excludi aer inserviens sonis; non potest autem excludi aether inserviens lumini : ergo lumen in corpore diaphano est coelestis cujusdam substantiae vehementior impulsus radiatim proficiscens a co pore lucido trans corpus diaphanum.
TERTIA PROPOSITIO. oculus lumen habet actu cum materia su
tutisma per medium diaphanum radiis imperturbatis impulsa incurrit in oculi perspicuam substantiam, se ita materiam pariter subtilismam qua in oculo continetur imperturbatis etiam radiis impellit .sque ad oculi fundum. Pr Nam lumen in oculo est illa di
positio mechanica quae est aptissima' ad explicanda luminis phoenomena, ut lumen est in oculo : atqui nulla potest afferri aptior dispositio mechanica quam quae modo data est ; nam ut explicetur lumen in oculo
192쪽
n sua particularis. I7s contineri, statui debet motus ille qui proficiscitur a corpore lucido, quique inter positu materiae subtilissimae in corpore di phano pervenit usque ad intimum oculum : atqui hoc fieri non potest nisi in oculo pariter sit materia subtilissima, quae motum per interjectam oculi stubstantiam deferat ad nervum opticum & membranas; ergo materia subtilis ima existens in oculo est aptior dispositio, ut oculus contineat
actu lumen. Et certe ut lumen in oculo contine tur actu, ita nervus opticus & organum immediatum commoveri debent, ut depingantur imagines corporum lucidorum , repraesententur situs & Ordo partium cum magnitudinum proportione : atqui si m teria sebtilissima in oculo residens non moveretur radiis imperturbatis , sed agi taretur ordinatri tunc non essent imagines depichae,situs & ordo partium, nec-non magnitudinum proportio , non servarentur, ut contingit si digitis oculos contorqueas : ergo Scc.
Denique si materia illa distinctis & im
perturbatis radiis non deberet moveri, cur mira illa oculorum structura λ cur humores tam diversi quo fine tot tunicae, nisi
ut radii distincti & imperturbati colligat
tur in oculi fundo, certo modo moVeatur nervus opticus, certa ratione com
193쪽
moveatur organum immediatum, quo posito est in anima nostra peculiaris sens tio luminis. Non exponam impraesentiarum oculi structuram , nec dicam quomodo radii ab objeeho proficiscentes refrangantur cum diversas per oculi partes transeunt, nec etiam in quanam parte oculi depingat imago, nec denique phoeiaomena recen sebo quaecumque spe stant ad visionem :haec omnia commodius tractantur ubi de Anatomia. Lucidum itaque corpus aut constat pa tibus primi elementi, aut partes habet tenues a primo elemento ita agitatas ut percutiant undequaque materiam distinctis & imperturbatis radiis. Itaque recordemur non alio sensu lumen esse in igne nisi quia partes habet ita motas, ut m teriam circumstantem premat: quae materia premit materiam subtilissimam in
oculo contentam i recordemur aerem esse
illuminatum eo sensis quM materia sutatilissima in illius poris delitescens sit radiis imperturbatis agitata. OBIECTIONUM SOLUTIO. Objicies 1'. Si lumen in corpore lucido consisteret in vehementi motu partium materiae subtilissimae hujusce corpo-
194쪽
Ph ca particalaris. I Tyris, plura phoenomena non possent e 'phcari ; V. g. flammula videtur nocte ab homine distante vel so passibus: porrbnon potest concipi quomodo haec flammula partes habeat ita agitatas, ut possit
movere totam materiam subtilem contentam in globo aethereo cujus semidiameter sit Io passuum. Haec objectio faista est Carteno 1 doctissimo Morino & legitur in Epist. Cartesii. N. min. Videlicet hanc flammulam non posse habere sufficieiuem vim , ut totam materiam subtilem in globo praedicto vAmajore moveat: enimVero , inquit Cari sus epist. ad eumdem Morinum, nonnes supponatur scyphus qui perveniat ad
terrae centrum aqua plenum, nonne,
inquit, si vel una aquae guttula infunda tur per foramen, haec guttula coget totam aquam moveri 3 Ergo quidni haec flammula possit habere vim praedictam γnam materia subtilissima quae hanc ambit liquor est fluidissimus & continuus, proindeque recta poterit a flamma moveri.
Instabis: supponamus Ventum Vehementissimum motu contrario motui flammulae agitare materiam subtilissimam , sane flammula in hypothesi nostra non poterit apparere lucida ; sed illud est contra experientiam.
195쪽
enimvero licet sit ventus vehemens agitatus motu contrario motui materiae subtilissimae a flammula agitatae, illud tamen impedire non potest quominus motus asammula factus perveniat ad oculos: quemadmodum si lapis projiceretur incurrente fluvio, describerentur circa lapidem varii orbes etiam contrὲ currentem. Deinde adverte vehiculum luminis esse materiam omnium subtilissimam : mat xiam vero subjectam vento esse respeetii materiae lucidae satis crassam & admittere intrὴ se' poros meatusque patentes quibus tine ulla oppositione fluere potest materia lucida ; ideoque quantacumque agitatione rapiatur aer, non impeditur tamen motus luminis. Instabis: s flammula materiam subtilissimam circumstantem premeret ea ratione qua aquae guttula premit totam aquae massam in synhonibus contentam , sanὸ non tantum i flammula lucida appareret
homini distanti 1 o pasIibus, ver im etiam 3 o leucis δc amplius, sicque nullis essent stellae invisibiles, quia nunquam debilitaretur actio luminis, sicut non debilitatur actio guttulae, sive syphon sit major, sive si minor, certe aqua sine debilitatione semper impellitur : atqui est contra experientiam quod lumen flammulae non debilitetur, quippe flammula ad certam
196쪽
Plesica particularis. I7' distantiam nullatenus videtur: igitur haeci
omnia faciunt contra nostram sententiam- Dist. maj. Si premeret eadem rationis caeteris paribus , C. imparibus , N. Porro rever actio luminis, V. g. flamin mulae, debilitatur, nec tamen actio guttulae agentis in molem aquae juxta exempla prius laudata debilitatur, sed caetera nora sunt paria : enimvero aquae guttula agit in molem aquae quae majus spatium occupat : at flammula est quasi centrum x 1pondens circumferentiae, atque adeo fit actionis flammulae expansio versus circumferentiam , & consequenter ejus actio debilitari debet, sicut debilitaretur actio ipsius aquae, si ageret in molem ampli
Objicies Σ'. Si ut esset luminis sens tio, radii deberent esse imperturbati, s quitur quod cum duo luminaria opposita
accenduntur, minor esse debeat lux: atqui Aserdum est & contra experientiam Coninsequens, enimvero si in cubiculo duae accendantur candelae, oculus in medio positus videbit clarius quam si accendatur unica : ergo haec sententia nulla est. N. maj. Nam ad hoc satis est quod radii duarum lampadum sese non perturbent: porio licet veniant ex partibus opis positis, sese non perturbant, quod quidem non accidit tantum respectu radiorum i
197쪽
iso Phesica particularis. minis, sed etiam respectu sonorum, quorum materia crassior est quam materia luminis: unde quia constat varios sonos sine perturbatione venire ad aures, it f cilius intelligetur quomodo radii sine perturbatione veniant ad oculos. Objicies 3 o. Lumen corpora solidissima penetrat, ut Crystallum , Vitrum, adamantem &c. Saepe magna lucis copia in Datium contrahitur angustissimum ita ut
m et foramen exiguum t nseat & postea Mindatur in spatium amplissimum, ut videre est in vitro quod plurimas habet facies 8c ex alia parte planum est: Verum haec omnia intelligi non possunt, si mechanica dispositio ad lumen requisita conia
sistat in motu materiae aethereae, alioqui foret corporum penetratio. N. min. Tantum enim abest ut phoe--m na quae objiciuntur Conciliari non mssint cum motu materIae aethereae :quinimδ sublata dispositione me hamca nequaquam possunt intelligi. chippe
phoenomena quae objiciuntur intelligi non possunt sine motu locali, quia nihil absurditis est, Viroque Philosopho magis indignum, qu m istos omnes. effectus
tribuere meris qualitatibus seclusa aflectione mechanica: porrδ motus localis non
potest esse ed loci nisi in aliqua substan aia corporea, nemo enim intest it qua-
198쪽
Ph sica particularis. I 8 Ilitatem patheticam moveri: porro illa substantia corporea in qua est motus localis constituens lumen non potest esse crassa, ut adversarii confitentur, debet igitur esse subtilissima, quo posito phoe- nomena sic exponi possunt non inepte.. IR. Quaedam corpora solidissima pervadit lumen ; in iis vero sunt insensiles meatus & pori qui non perturbant materiae aethereae motum & impulsum, ut amplius exponetur.
ao. Lumen late diffusum in exiguum foramen contrahi potest, & contractum diffundi : sunt enim regulae quibus fit ut radii se colligant & ita diffundant:
proponentur cum agemus de reflexione -& refractione radiorum a imo quod ad expansionem radiorum spectat, illud exposuimus: scilicet quodlibet punctum lucidi corporis radiat in orbem & est quasi
centrum alicujus vorticis, ex quo, si lumen per exiguum foramen exeat, diffunditur. Ratio autem cur radii sic per foramen exeuntes diffundantur, est quia radii contracti sese non penetrant,nec se perturbant.1 D. Quidem non se penetrant, nam in
uno physico & sensibili puncto loci contineri possunt infiniti propemodhm radii; quod non it uidebitur incredibile , si advertamus quot ejusmosti radii contineantur in angustioribus illis partibus globo
199쪽
181 Phdifica particylaris. solis vicinioribus. Nam radii omnes in unum collecti, qui per angustissimum foramen transeunt & divaricantur, non eff-ciunt lumen adeo incensum qu m illud quod ex radiis solem proxime ambientibus emcitur: plures sunt radii in physicis & sensilibus loci punctis propὸ selem
sine ulla penetratione, quam in angustissimo foramine ad quod radii ex multis corporibus proficiscentes confluunt. Sic sine ulla penetratione radii per uveae foramen in aliquod punctum retinae aut comidisessivunt, effinguntque objecstorum imagines ex quibus situs , distantia , magni- rudo , configuratio cognoscuntur : vel ut plures motus senorum sine ulla penetratione per exigua aurium foramina confluunt ad idem punctum.1Q. Radii se non penetrant in angustiorem locum redacti, quia, ut dictum
est, in uno physico & sensibili puncto loci
simi infinita spatiola & meatus per quos radii possint nuere imperturbati; quod si fiat aliquorum radiorum perturbatio &collisio, tunc debilior cedit fortiori: quod nedum experientiae repugnat, quinimo ipsa confirmatur experientia : sic sol pr ripit lumen sederibus, ideo fax si te lucente apparet pallida, neque dubium est quod si duo soles simul apparerent, unus alteri caliginem offunderet: sic pariter ful- .
200쪽
gura per noctem tenebrosam clarius micant & vividius perstringunt oculos quam
per diem lucidum: sic soni per noctem
facilius audiuntur, quia minor est aeris perturbatio occasione aliorum corporum, &c.
Objicies o. Non debet admitti sententia qua plurima phoenomena non explicantur : porro si lumen dicitur consistere in motu partium subtilissimarum corporis lucidi plurima phoenomena explicari non possunt. Io. Explicari non potest quodnam sit discrimen inter lumen , calorem , &c. Deinde explicari non potest cur motus luminis ducat nos ad originem a qua procedit, mptus vero soni & cais loris non ita nos similiter ducant: quapropter aut necesse est nostram fateamur Ignorantiam, aut ea rejici debent in qualitates occultaS.Io. Transeat major: nam quod est ape tum negari non debet, quia ex eo sequitur aliquid obscurum quod capi non potest: porto nihil magis apertum quam l men in corpore lucido esse partes hujusce corporis tenuissimas motu vehementissimo aqitatas, ut probatum est: ergo illud negari non deberet, licet quaedam phoenomena non possent exponi: sufficit quod nostra sententia nihil dicat repugnans illis